Distinctio VI — Livre IV — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - Livre IV

Distinctio VI

DISTINCTIO VI

 

 

Capitulum 1 (36)

 

Quibus liceat baptizare.

Nunc quibus liceat baptizare addamus.

In libro De officiis*.

De hoc Isidorus ait : 

Constat baptisma solis sacerdotibus esse traditum ; eiusque ministerium nec ipsis diaconibus implere est licitum absque episcopo vel presbytero, nisi his procul absentibus et ultima languoris cogat necessitas ; quod et laicis fidelibus permittitur.

Ex Concilio Carthaginensi quinto* : 

Item : 

Mulier, quamvis sancta, baptizare non praesumat,

nisi necessitate cogente.

 

 

Capitulum 2 (37)

 

  1. Si rebaptizandi sunt qui ab haereticis sunt baptizati*.

De illis vero qui ab haereticis baptizantur, utrum rebaptizandi sint, quaeri solet.

Ad quod breviter dicimus quia quicumque sit qui baptizet, si servatur forma a Christo tradita, verum baptismum dat ; et ideo qui illum sumit, non debet rebaptizari.

 

  1. Beda*.

Unde Beda : 

Sive haereticus, sive schismaticus, sive facinorosus, quisque in confessione sanctae Trinitatis baptizet, non valet ille qui baptizatus est a bonis catholicis rebaptizari, ne confessio et Trinitatis invocatio videatur annullari.

Ad quaestiones Orosii*.

Item Augustinus : 

Quamvis unum baptisma sit et haereticorum (scilicet eorum qui in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti baptizant) et Ecclesiae catholicae, tamen qui foris Ecclesiam baptizantur, non sumunt baptismum ad salutem, sed ad perniciem : habentes formam sacramenti, virtutem autem eius abnegantes ; et ideo Ecclesia non eos rebaptizat, quia in nomine Trinitatis baptizati sunt, et ipsa est forma sacramenti.

Augustinus, Ad Maximinum*.

Item : 

Rebaptizare haereticum qui haec sanctitatis signa perceperit, omnino peccatum est ; catholicum vero, immanissimum scelus est.

 

  1. Ex his aperte colligitur quod qui etiam ab haereticis baptizati sunt servato charactere Christi, rebaptizandi non sunt, sed tantum manus impositione reconciliandi, ut Spiritum Sanctum accipiant, et in signum detestationis haereticorum.

 

4. Opinio quorundam*.

Sunt tamen nonnulli doctorum, ut Cyprianus et alii quidam, qui dicere videntur ab haereticis non posse tradi baptismum, et eos esse rebaptizandos cum veniunt ad Ecclesiam, qui ab illis dicuntur baptizati.

Sed hoc de illis verum est, qui extra formam Ecclesiae baptizare praesumunt.

 

  1. Cyprianus tamen ibi a veritate deviasse videtur, qui ait de haeretico : 
    Quomodo sanctificare aquam potest, cum ipse immundus ; est, et apud quem Spiritus Sanctus non est, cum Dominus dicat in Lege : Quaecumque tetigerit immundus, immunda erunt ? Quis potest dare quod ipse non habet ?

Augustinus in libro De unico baptismo*.

Hoc vero ex ignorantia eum dixisse, Augustinus innuit dicens : 

Martyrem gloriosum Cyprianum, qui apud haereticos vel schismaticos datum baptismum nolebat cognoscere, dum eos nimis detestaretur, tanta eius merita, usque ad triumphum martyrii, secuta sunt, ut et caritatis qua excellebat luce obumbratio illa fugaretur ; et si quid purgandum erat, passionis falce tolleretur. Nec nos, qui baptismi veritatem et haereticorum iniquitatem agnoscimus, ideo Cypriano meliores sumus ; sicut nec Petra, quia gentes iudaizare non cogimus.

Hieronymus, Super Epistolam ad Ephesios*.

Hoc etiam sciendum est, quod 

licet ter immergatur propter mysterium Trinitatis, tamen unus baptismus reputatur.

 

 

Capitulum 3 (38)

 

  1. Quod nullus in materno utero baptizatur.

Illud etiam ignorandum non est, quod in materna utero nullus baptizari potest, etiam si mater baptizetur.

Isidorus in libro Sententiarum primo*.

Unde Isidorus : 

Qui in maternis uteris sunt ideo baptizari non possunt, quia qui natus adhuc secundum Adam non est, secundum Christum non potest renasci ; neque regeneratio in eum dici potest, in quem generatio non praecessit.

Augustinus, Ad Dardanum*.

Item Augustinus : 

Non potest quisquam renasci antequam natus sit.

 

2. De Ioanne Baptista et Ieremia*.

Si vero opponitur de leremia et de Ioanne Baptista, qui ab utero sanctificati leguntur, quod etiam de Iacob quidam putant, dicimus : Si sanctificatio ibi accipitur interior emundatio, in miraculis divinae potentiae esse habendum, ut Augustinus (in libro Ad Dardanum*) ait, ambigue super hoc loquens : 

Si usque adeo, inquit, in illo puero acceleratus est usus rationis et voluntatis, ut intra materna viscera iam posset agnoscere, credere, quod in aliis parvulis exspectatur aetas ut possint, in miraculis est habendum divinae potentiae, non ad humanae trahendum exemplum naturae ; nam quando voluit Deus, etiam iumentum locutum est.

3. In eodem*. Idem : 

De Ieremia legitur : Priusquam exires de vulva, sanctificavi te ; illa tamen sanctificatio, qua efficimur templum Dei, nonnisi renatorum est.

 

Nisi enim quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non intrabit in regnum Dei ;

 

nemo autem renascitur, nisi prius nascatur. Unde illa sanctificatio potest secundum praedestinationem accipi.

Ecce dubitanter videtur loqui.

Qui etiam in eodem dicit : 

Non dictum est quia credidit infans in utero, sed exsultavit. Nec Elisabeth dicit : exsultavit in fide, sed exsultavit in utero meo. Et potuit esse haec sanctificatio tantae rei a maiori cognoscendae indicium, non a parvulo cognitae.

 

  1. Absque assertione de hac sanctificatione loquitur, non definiens qualiter intelligenda sit illa sanctificatio, an signum futurae rei, an veritas iustificationis per Spiritum factae. Sed melius est ut dicamus illos praeter communem legem in uteris iustificatos et gratia praeventos, dimissis omnibus peccatis. Quod et multis Sanctorum testimoniis edocetur.

 

 

Capitulum 4 (39)

 

  1. Si baptismus sit, illis verbis corrupte prolatis.

Quaeri etiam solet, si corrupte proferantur illa verba, an baptismus sit.

Zacharias Papa*.

De hoc Zacharias Bonifacio scribit :

Retulerunt mihi nuntii tui quod fuerit sacerdos in eadem provincia qui latinam linguam penitus ignorabat, et dum baptizaret, nescius latini eloquii, infringens linguam diceret : Baptizo te in nomine Patria et Filia et Spiritu Sancta ; et propter hoc considerasti rebaptizare. Sed si ille qui baptizavit, non errorem introducens vel haeresim, sed pro sola ignorantia romanae locutionis, infringendo linguam baptizans dixisset, non possumus consentire ut denuo baptizetur.

2. Leo Papa*.

Praeterea sciendum est quod illi de quibus 

nulla exstant indicia inter propinquos vel clericos vel vicinos, quibus baptizati fuisse doceantur, agendum est ut renascantur, ne pereant ; in quibus quod non ostenditur gestum, ratio non sinit ut videatur iteratum. Conferendum eis videtur quod collatum esse nescitur ; quia non temeritas intervenit praesumptionis, ubi est diligentia pietatis.

 

 

Capitulum 5 (40)

 

  1. De illo qui pro ludo immergitur.

Solet etiam quaeri de illo qui iocans sicut mimus, commemoratione tamen Trinitatis immergitur, utrum baptizatus sit.

Augustinus in libro De baptismo*.

Hoc autem Augustinus non definit, ita inquiens :

Si totum ludicre et mimice et ioculariter ageretur, utrum approbandus esset baptismus qui sic daretur, divinum iudicium, per alicuius revelationis miraculum, oratione implorandum esse censerem.

Videtur tamen sapientibus non fuisse baptisma. Ut cum aliqui in balneum vel in flumen merguntur in nomine Trinitatis, non est tamen baptismus, quia non intentione baptizandi illud geritur. Nam in hoc et in aliis sacramentis, sicut forma est servanda, ita et intentio illud celebrandi est habenda.

 

  1. Augustinus, ad Bonifacium*
    Illud etiam non te moveat, quod quidam non ea fide parvulos ad baptismum ferunt, ut per Spiritum ad vitam regenerentur aeternam, sed eos putant hoc remedio temporalem retinere vel recipere sanitatem. Non enim propterea illi non regenerantur, quia nec ab illis hac intentione offeruntur.

Leo Papa*.

Agnoscendum est etiam 

in baptizandis electis duo tempora esse servanda, id est Pascha et Pentecosten,

ut in sabbato Paschae vel Pentecostes baptismi sacramentum celebretur. 

Qui vero necessitate mortis vel periculi urgentur, omni tempore debent baptizari.

 

 

Capitulum 6 (41)

 

  1. De responsione patrinorum.

Porro cuncti ad baptismum venientes fidem suam profiteri debent, et exponere quid petere venerint ad ecclesiam.

Unde et a baptizando quaeritur :

Quid venisti ad ecclesiam petere ?

Qui, si adultus est, pro se respondet :

Fidem,

 id est sacramentum fidei et doctrinam. Ita etiam per singula interrogatus, respondet se credere in Patrem et Filium etc. Si autem parvulus est, non valens credere vel loqui, alius pro eo respondet.

 

Isidorus in libro De officiis*.

Unde Isidorus :

Parvuli alio profitente baptizantur, qui adhuc loqui vel credere nesciunt ; sicut etiam pro aegris, mutis vel surdis alius profitetur dum baptizantur.

 

Sic et de poenitentibus agendum est.

Augustinus in libro De unico baptismo* : 

Si vero pro eo qui respondere potest alius respondeat, non itidem valet ; sicut dictum est : Aetatem habet, pro se loquatur.

 

  1. De sensu illorum verborum.

Responsio*.

Si vero quaeritur ex quo sensu pro parvulo dicatur credo vel fidem peto, dicimus de sacramento fidei id esse intelligendum : quod respondetur petere cum defertur ad ecclesiam, et habere cum baptizatur ; ut sit sensus : cum dicitur fidem petoid est sacramentum fidei praesto sum recipere ; credo, id est sacramentum fidei suscipio ; quod est : hic parvulus praesto est sacramentum fidei accipere.

Augustinus, Ad neophytos*.

Unde Augustinus : 

Nihil est aliud credere quam fidem habere ; et ideo, cum respondetur credere parvulus, qui fidei nondum habet affectum, respondetur fidem habere propter fidei sacramentum, et convertere se ad Deum propter conversionis sacramentum.

 

3. Item de sensu verborum*.

Sed adhuc quaeritur ex quo sensu pro parvulo respondeatur :

Credo in Deum Patrem et in Iesum Christum et in Spiritum Sanctum.

 Numquid de sacramento fidei, an de fide mentis ibi agitur ? Si de sacramento, cur nominatim distinguuntur personae ? Si vero de fidei affectu, quomodo verum est, cum eo careat parvulus ? An illud facturus parvulus spondetur cum creverit, sicut et omnibus pompis diaboli respondetur abrenuntiare ? Quod si non servaverit factus adultus, tenebitur ipse, vel sponsor ?

Responsio*.

Sane dici potest ibi responderi pro parvulo quod, ad maiorem aetatem si venerit, et pompis diaboli renuntiabit et sanam fidem tenebit, cuius tunc sacramentum recipit. Hac autem sponsione parvulus pro quo fit tenebitur, non sponsor ; si tamen ut cautio impleatur quantum in se est et operam dederit, quia exigitur a patrino diligens circa eum pro quo respondit sollicitudo.

Ad catechumenos*.

De hoc Augustinus : 

Certissimam emisistis cautionem, qua renuntiare pompis diaboli spopondistis.

 

 

Capitulum 7 (42)

 

  1. De catechismo et exorcismo.

Illa auterit interrogatio et responsio fidei fit in catechumeno, cui et additur exorcismus. Ante baptismum enim fit catechismus et exorcismus. Post catechismum sequitur exorcismus, ut ab eo qui iam fide instructus est adversaria virtus pellatur.

 

2. Exorcismus de graeco in latinum dicitur adiuratio ; catechismus, instructio. Catechizare est instruere, ut de symbolo ac rudimentis fidei. Exorcizare est adiurare, ut :

Exi ab eo, spiritus immunde.

 Symbolum dicitur signum vel collatio ; signum, quia eo fideles ab infidelibus discernuntur ; collatio, quia ibi totius fidei sufficientia et integritas collata est.

 

3. Catechismus et exorcismus neophytorum sunt, magisque sacramentalia quam sacramenta dici debent. Neophytus novitius interpretatur vel rudis ; et dicitur neophytus nuper ad fidem conversus, vel in disciplina religiosae conversationis rudis.

 

4. Haec igitur praecedunt baptismum : non quod sine istis non possit esse verus baptismus, sed ut baptizandus de fide instruatur et sciat cui debitor fiat deinceps, et ut diaboli potestas in eo minuatur.

Rabanus, De instructione clericorum*.

Unde Rabanus : 

Ante baptismum catechizandi debet in hominem praevenire officium, ut fidei catechumenus accipiat rudimentum, et sciat cui debitor deinceps fiat.

Augustinus, in libro De symbolo*.

Item Augustinus :

Parvuli exsufflantur et exorcizantur, ut pellatur ab eis diaboli potestas ;

(Rabanus* :) 

ne iam contendat eos subvertere ne baptismum consequantur.

Augustinus* : 

Non ergo in infantibus creatura Dei exsufflatur vel exorcizatur, sed

diabolus, ut recedat ab homine.