Distinctio VIII — Livre IV — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - Livre IV
DISTINCTIO VIII
Capitulum 1 (48)
De sacramento altaris.
Post sacramentum baptismi et confirmationis, sequitur eucharistiae sacramentum. Per baptismum mundamur ; per eucharistiam in bono consummamur. Baptismus aestus vitiorum exstinguit ; eucharistia spiritualiter reficit. Unde excellenter dicitur « eucharistia », id est bona gratia, quia in hoc sacramento non modo est augmentum virtutis et gratiae, sed ille totus sumitur, qui est fons et origo totius gratiae.
Capitulum 2 (49)
- Quod huius sacramenti in veteri Testamento figura praecessit, sicut et baptismi.
Ambrosius*.
Cuius figura praecessit quando
manna Deus pluit Patribus in deserto, qui quotidiano caeli pascebantur alimento ; unde : Panem angeorum manducavit homo. Sed tunc panem illum qui manducaverunt mortui sunt ; iste vero panis vivus qui de caelo descendit, vitam mundo tribuit. Manna illud e caelo, hoc super caelum. Illud scaturiebat, in diem alterum reservatum ; hoc ab omni corruptione alienum, quicumque religiose gustaverit, corruptionem non videbit.
2. Illud datum fuit antiquis post transitum maris Rubri, ubi submersis Aegyptiis, liberati sunt Hebraei ; ita hoc caeleste manna nonnisi renatis praestari debet. Panis ille corporalis populum antiquum ad terram promissionis per desertum eduxit ; haec esca caelestis fideles huius saeculi desertum transeuntes in caelo subvehit. Unde recte viaticum appellatur quia in via nos reficiens, usque in patriam deducit. Sicut ergo in mari Rubro figura baptismi praecessit, ita in manna significatio dominici corporis.
3. Haec duo sacramenta demonstrata sunt ubi de latere Christi sanguis et aqua fluxerunt, quia Christus per sanguinem redemptionis et aquam ablutionis nos redimere a diabolo et a peccato venit, sicut Israelitas per sanguinem agni paschalis ab exterminatore, et per aquam maris ab Aegyptiis liberavit.
4. Huius etiam sacramenti ritum Melchisedech ostendit, ubi panem et vinum Abrahae obtulit.
Unde, ut ait Ambrosius, intelligi datur
Capitulum 3 (50)
De institutione sacramenti.
Hic etiam ante alia consideranda occurrunt quatuor, scilicet institutio, forma, sacramentum et res.
Sacramentum Dominus instituit, quando post typicum agnum, corpus et sanguinem suum discipulis in coena porrexit.
Unde Eusebius Emisenus :
Capitulum 4 (51)
De forma.
Forma vero est, quam ipse ibidem edidit dicens :
et post :
Cum enim haec verba proferuntur, conversio fit panis et vini in substantiam corporis et sanguinis Christi ; reliqua ad Dei laudem dicuntur.
Ambrosius in libro De sacramentis*.
Unde Ambrosius :
Augustinus*.
Item Augustinus :
Ecce quae sit institutio et forma huius sacramenti.
Capitulum 5 (52)
- Quare post alium cibum dedit corpus et sanguinem discipulis*.
Ubi consideratione dignum est quare illud sacramentum post coenam dedit discipulis.
Hieronymus* :
- Sed non exinde disciplinam sanxit in posterum, ut post alios cibos sumatur. Potius a ieiunis sumi oportet, sicut Apostolus docet, ut singulari reverentia
diiudicetur,
Quod Dominus Apostolis disponendum reliquit.
Augustinus in libro Responsionum ad Ianuarium*.
Unde Augustinus :
Capitulum 6 (53)
De sacramento et re.
Nunc quid ibi sacramentum sit et quid res, videamus.
Augustinus in libro De civitate Dei* :
forma ergo panis vel vini, quae ibi videtur, sacramentum est, id est signum sacrae rei, quia
Gregorius, in homilia paschali*.
Tenent ergo
Capitulum 7 (54)
- De re sacramenti, quae est duplex*.
Huius autem sacramenti gemina est res : una scilicet contenta et significata, altera significata et non contenta. Res contenta et significata est caro Christi quam de Virgine traxit, et sanguis quem pro nobis fudit.
Augustinus, Super Ioannem* :
Res autem significata et non contenta est
Haec est duplex caro Christi.
Hieronymus, super Epistolam ad Ephesios*.
Unde Hieronymus :
2. De tribus quae hic possunt distingui*.
Sunt igitur hic tria distinguenda : unum quod tantum est sacramentum, alterum quod est sacramentum et res, et tertium quod est res et non sacramentum. Sacramentum et non res est species visibilis panis vel vini ; sacramentum et res, caro Christi propria et sanguis ; res et non sacramentum, mystica eius caro.
Porro species illa visibilis sacramentum est geminae rei, quia utramque rem significat, et utriusque rei similitudinem gerit expressam. Nam sicut panis prae ceteris cibis corpus reficit et sustentat, et vinum hominem laetificat atque inebriat, sic caro Christi interiorem hominem plus ceteris gratiis spiritualiter reficit et saginat;
Unde :
Habet etiam similitudinem cum re mystica, quae est unitas fidelium : quia sicut ex multis granis conficitur unus panis, et ex pluribus acinis vinum in unum confluit, sic ex multis fidelium personis unitas ecclesiastica constat.
- Augustinus, De sacramentis fidelium*.
Unde Apostolus :
Unde Augustinus :
4.
