Distinctio XXXIII — Livre IV — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - Livre IV
DISTINCTIO XXXIII
Capitulum 1 (194)
- De diversis legibus coniugii.
Quaeritur hic de antiquis Patribus, qui plures simul leguntur habuisse uxores vel concubinas, utrum peccaverint.
Ad quod dicimus : Pro varietate temporum varia invenitur dispensatio Conditoris.
- Ab exordio enim temporis inter duos tantum, Adam scilicet et Evam, inchoatum est coniugium, Deo per os Adae dicente :
Homo adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una.
Et secundum inchoationis modum, inter duos tantum per omnem successionem temporum contraheretur, si primi homines in obedientia perstitissent.
Post eorum vero copulam, filii et filiae eorum matrimonio coniuncti sunt, sed unus uni tantum. Ideo autem fratres sororibus sunt copulati, quia non erant aliae mulieres vel viri, quibus Adae filii vel filiae iungerentur.
Primus omnium Lamech duas legitur simul habuisse uxores ; et hoc in eo arguitur, quia pro expletione carnalis voluptatis id fecisse perhibetur.
Postea vero, cum iam pene omnes homines falsis diis servirent, paucis in cultu Dei permanentibus, consultum est a Deo plures in matrimonium copulare sibi, ne illis paucis deficientibus, cultus et notitia Dei deficeret.
- Unde Abraham vivente uxore ad ancillam intravit et ex ea genuit. Iacob etiam liberis et ancillis se copulavit ; et filiae Lot patre ebrio usae sunt. Cum enim, ceteris in idolatria relictis, Abraham et filios eius in peculiarem sibi populum Dominus delegisset, rite multarum fecunditate mulierum populi Dei multiplicatio quaerebatur, quia in successione sanguinis erat successio religionis. Unde etiam in Lege maledicta erat sterilis quae non reliquebat semen super terram. Hinc etiam sacerdotibus coniugia decreta sunt, quia in successione familiae successio est officii.
Non igitur Abraham vel Iacob deliquit, quia praeter uxorem filios ex ancilla quaesivit ; nec illorum exemplo praeter coniugale debitum fecunditatem in aliqua licet alicui quaerere, cum illorum coniugia nostrorum aequantur virginitati, et immoderatus usus coniugii nostri temporis turpitudinem fere imitetur fornicationis illius temporis.
- Augustinus in libro De virginibus*.
De hoc Augustinus sic ait :
5. Augustinus, super Genesim*.
Idem :
6. Idem*.
Idem alibi :
7. Ambrosius in libro De patriarchis*.
Item Ambrosius :
Secundo considera quod
8. Augustinus in libro De virginibus*.
Item Augustinus :
Capitulum 2 (195)
- Non praefertur virginitas Ioannis castitati Abrahae.
Augustinus in libro De virginibus*.
Quod vero castitas virginalis non praeferatur in merito coniugali castitati Abrahae, Augustinus ostendit inquiens :
Hieronymus*.
Item Hieronymus :
- Ex his apparet quod sancti Patres ante Legem sine peccato plures habuerunt uxores vel concubinas. Eas enim nunc « uxores » appellat Scriptura, nunc « concubinas ». Rachel et Lia ambae uxores fuere, non concubinae.
3. Oppositio*.
Si quis opponat quod fidem thori non servabant illi Patres, dicimus in hoc servasse fidem thori, quia non aliis, sed propriis uxoribus vel ancillis miscebantur.
Ecce quae fuerit consuetudo in hac re ante Legem.
Capitulum 3 (196)
Quae erat consuetudo sub Lege*.
Legis vero tempore interdixit Moyses carnalem copulam fieri cum matre, cum noverca, cum sorore, cum nepti, cum amita, cum matertera, cum nuru et aliis quibusdam. Permisit autem divortium fieri, dato libella repudii, in quo vir scribebat causas pro quibus uxorem repudiabat. Permisit etiam aliam ducere, dato priori libello :
Ioannes Chrysostomus*.
Capitulum 4 (197)
- Cui licebat plures habere vel non.
Sed numquid sub Lege licebat plures habere uxores ? Audi quid scriptum est in Deuteronomio :
Augustinus*.
Super quem locum Augustinus ait :
- Veniente autem plenitudinis tempore, quo Christi gratia ubique est dilatata, reducta est lex nuptiarum ad priorem honestioremque institutionem, ut unus uni in figura Christi et Ecclesiae iungatur.
Nec quaeritur electio muneris in successione generis, sed in perfectione vitae et sinceritate scientiae ; et virginitas fecunditati praefertur, et sacerdotibus continentia indicitur.
- De virginitate mentis et carnis.
Melior est autem virginitas mentis quam carnis.
Ambrosius in libro De virginibus*.
Unde Ambrosius :
Idem :
- Isidorus in Synonymis*.
Item Isidorus :
In fine huius capituli aperitur quomodo verum sit, nisi anima prius fuerit corrupta, corpus non posse corrumpi, scilicet peccato.
5. Augustinus in libro De bono coniugali*.
Illud etiam Augustini advertendum est :
