Distinctio III — Livre IV — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - Livre IV
DISTINCTIO III
Capitulum 1 (17)
- Quid sit baptisma.
Post haec videndum est quid sit baptismus et quae sit forma, et quando institutus, et causa institutionis.
2. Baptismus dicitur tinctio, id est ablutio corporis exterior, facta sub forma verborum praescripta. Si enim fiat ablutio sine verbo, non est ibi sacramentum ; sed accedente verbo ad elementum, fit sacramentum : non utique ipsum elementum fit sacramentum, sed ablutio facta in elemento.
Super Ioannem*.
Unde Augustinus :
In duobus ergo consistit sacramentum baptismi, scilicet verbo et elemento. Ergo, etsi alia desint, quae ad decorem sacramenti instituta sunt, non ideo minus est verum sacramentum et sanctum, si verbum sit ibi et elementum.
- Quod in hoc et in aliis sacramentis quaedam fiunt ad decorem, quaedam ad necessitatem*.
Nam et in hoc sacramento et in aliis quaedam solent fieri ad decorem et honestatem sacramenti, quaedam ad substantiam et causam sacramenti pertinentia. De substantia huius sacramenti sunt verbum et elementum ; cetera ad solemnitatem eius pertinent.
Capitulum 2 (18)
De forma baptismi. Sed quod est illud verbum, quo accedente ad elementum, fit sacramentum ?
Veritas te docet, quae huius sacramenti formam tradens ait discipulis :
Invocatio ergo Trinitatis verbum dicitur quo baptisma consecratur ; et haec est forma verborum sub qua traditur baptismus.
Zacharias*.
Unde Bonifacio episcopo Zacharias Papa :
Capitulum 3 (19)
Quod Apostoli in nomine Christi baptizaverunt*.
Legitur tamen in Actibus Apostolorum Apostolos baptizasse in nomine Christi. Sed in hoc nomine, ut exponit Ambrosius, tota Trinitas intelligitur :
Nicolaus*.
Unde Nicolaus Papa ad consulta Bulgarorum :
Capitulum 4 (20)
- Si in nomine Patris tantum vel Spiritus possit tradi baptismus.
Hic quaeritur an baptismus esset verus, si diceretur in nomine Patris tantum vel Spiritus Sancti, ut cum dicitur in nomine Christi.
Ambrosius videtur dicere quod, si fide mysterium Trinitatis teneatur, et una persona tantum nominetur, plenum esse sacramentum ; et e converso, si tres nominentur, et non recte de aliquo illorum sentiatur, vacuum fieri mysterium.
(Ambrosius in I libro De Spiritu Sancto*.)
Ait enim sic :
- Quaestio Ambrosii*.
Nunc consideremus utrum sicut in Christi nomine legimus baptismi plenum esse sacramentum, ita etiam Spiritu Sancto tantum nuncupato, nihil desit ad mysterii plenitudinem.
Solvit*.
3. Perstringitur praemissorum intelligentia cum determinatione cuiusdam dicti*.
Ex his aperte intellexisti in nomine Christi verum baptisma tradi. Ubi nihilominus insinuari videtur verum baptisma dari posse in nomine Patris tantum vel Spiritus Sancti, si tamen ille qui baptizat fidem Trinitatis teneat : quae Trinitas in quolibet horum nominum intelligitur. Si autem aliquis perverse credens, et errorem inducere intendens, unum de tribus tantum nuncupet, non implevit mysterium.
4. Ecce quid oportet determinari*.
Quod vero ait,
id est male sentiat de potentia alicuius horum, non credens unam potentiam trium, intelligendum est hoc super eum qui non intendit nec credit baptizare : qui non tantum caret fide, sed etiam intentionem baptizandi non habet.
5. Quid est in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti*.
Qui ergo baptizat in nomine Christi, baptizat in nomine Trinitatis, quando ibi intelligitur. Tutius est tamen tres personas ibi nominare, ut dicatur :
Ambrosius in libro I De Spiritu Sancto* :
id est in invocatione vel in confessione Patris et Filii et Spiritus Sancti. Invocatur enim ibi Trinitas ut invisibiliter ibi operetur per se, sicut extra visibiliter per ministrum. Si autem dicatur in nominibus, non est ibi sacramentum, quia non servatur forma.
Capitulum 5 (21)
- De institutione baptismi.
De institutione baptismi, quando coeperit, variae sunt aestimationes.
Alii dicunt baptismum tunc institutum, cum Nicodemo Christus ait :
Alii dicunt institutionem baptismi factam cum Apostolis dixit :
Sed hoc dixit eis post resurrectionem, praecipiens eis de vocatione gentium ; quos ante passionem binos et binos miserat ad praedicandum in Iudaea et ad baptizandum, dicens :
Iam ergo institutus erat baptismus, quia baptizabant simul et praedicabant.
- De forma in qua baptizaverunt Apostoli ante Christi passionem.
Si vero quaeritur in qua forma tune baptizaverint, sane dici potest : in nomine Trinitatis, scilicet in ea forma in qua baptizaverunt postea gentes : quae ante passionem potest intelligi fuisse tradita, licet non sit scriptum. Non ergo tunc illam formam Christus prius tradidit, cum ad evangelizandum gentibus misit ; sed quam ante tradiderat mittens in Iudaeam,post iteravit cum ad gentes misit.
3. Commodius ergo dicitur institutio facta quando Christus a Ioanne baptizatus est in Iordane : quod dispensavit (Ambrosius :*) non quia mundari voluerit, cum sine peccato fuerit ; sed quia contactu mundae carnis suae vim regenerativam contulit aquis, ut qui postea immergeretur, invocato nomine Trinitatis, a peccatis purgaretur. Tunc igitur institutus est baptismus Christi in quo Trinitas, cuius mysterium ibi innotuit, interius hominem baptizat.
Capitulum 6 (22)
Quare in aqua tantum fiat.
Celebratur autem hoc sacramentum tantu m in aqua, non in alio liquore, ut Christus ait :
Ambrosius, Super Epistolam ad Romanos* :
Augustinus* :
Vel ideo,
Quod aqua signavit, quae de latere Christi manavit ; sicut sanguis alterius sacramenti signum fuit. Non igitur in alio liquore potest consecrari baptismus, nisi in aqua.
Capitulum 7 (23)
- De immersione, quoties fieri debeat.
De immersione vero, si quaeritur quomodo fieri debeat praecise, respondemus : vel semel, vel tertio, pro vario more Ecclesiae.
Leandro episcopo Gregorius*.
Unde Gregorius :
Secundum hoc licet non modo ter, sed etiam semel tantum mergere.
- Ibi tamen dumtaxat semel mergere licet, ubi consuetudo Ecclesiae talis exsistit. Si quis vero id facere incipiat ubi consuetudo talis non est, vel semel tantum mergendum esse asserat, reprehensibilem se constituit.
Haymo, super Epistolam ad Romanos*.
Unde Haymo :
Ecce habes quia deliquit qui semel mersit ; sed hoc ideo, quia aliter se habebat illius Ecclesiae consuetudo, vel quia unam tantum faciendam mersionem asserebat.
- Augustinus, in homilia quadam*.
De trina mersione Augustinus ait :
4. Constat ergo baptizandos tertio debere immergi ; et tamen, si semel tantum immergantur, verum baptisma accipiunt. Et qui semel immergit tantum, non peccat, nisi consuetudo Ecclesiae obsistat, vel hoc modo tantu m debere fieri asserat.
Capitulum 8 (24)
Quando circumcisio amisit vim suam.
Solet quaeri si circumcisio amisit statum ab institutione baptismi.
Ad quod dicimus in Christi, morte terminata legalia omnia. Ex tunc igitur circumcisio perdidit vim suam, ita quod postea non profecit, potius obfuit observatoribus suis. Sed usque ad oblationem verae hostiae, potuit prodesse. Si enim ante passionem legalia finem habuissent, non ea imminente vetus pascha cum discipulis manducasset.
Capitulum 9 (25)
- De causa institutionis.
Causa vero institutionis baptismi est innovatio mentis, ut homo qui per peccatum vetus fuerat, per gratiam baptismi renovetur : quod fit depositione vitiorum et collatione virtutum. Sic enim fit quisque novus homo, cum abolitis peccatis ornatur virtutibus. Abolitio peccatorum pellit foeditatem ; appositio virtutum affert decorem. Et haec est res huius sacramenti, scilicet interior munditia.
2. An baptismus aperuerit caelum, quod non aperuit circumcisio. Si quaeritur utrum baptismus aperuerit caelum, quod non aperuit circumcisio, dicimus quia nec baptismus nec circumcisio aditum regni nobis aperuit, sed hostia Salvatoris ; quae si tempore circumcisionis ablata fuisset, illius temporis homines in regnum intrassent. Res ergo huius sacramenti iustificatio est.
