Distinctio XXXI — Livre IV — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - Livre IV
DISTINCTIO XXXI
Capitulum 1 (182)
De tribus bonis coniugii.
Post haec de bonis coniugii, quae sint et qualiter coitum excusent, dicendum est.
Augustinus, super Genesim*.
Tria sunt principaliter bona coniugii ; unde Augustinus :
Capitulum 2 (183)
- De duplici separatione.
Separatio autem gemina est, corporalis scilicet et sacramentalis. Corporaliter possunt separari causa fornicationis, vel ex communi consensu causa religionis, sive ad tempus, sive usque in finem. Sacramentaliter vero separari nequeunt, dum vivunt, si legitimae personae sint. Manet enim vinculum coniugale inter eos etiam si aliis a se discedentes adhaeserint.
2. Augustinus in libro De bono coniugali*.
Unde Augustinus :
In eodem*.
Item :
In eodem*.
Item :
- Et attende quod tertium bonum coniugii dicitur « sacramentum » non quia sit ipsum coniugium, sed quia eiusdem rei sacrae signum est, id est spiritualis et inseparabilis coniunctionis Christi et Ecclesiae.
- Haec tria non adsunt omni coniugio.
Et est sciendum ab aliquibus contrahi coniugium quod haec tria bona non comitantur. Deest enim fides ubi vir cum alia vel mulier cum alio coit. Hoc igitur bonum ita coniugio adhaeret, ut ex eo, si adsit, amplius commendetur coniugium ; si non adsit, non inde adnihiletur. Quae enim adultera est, non ideo coniux non est ; immo si coniux non esset, adultera non foret. Quod cum fit, culpa committitur, sacramentum vero non cassatur.
Bonum quoque prolis non omnibus adest coniugibus. Quidam enim pari voto continentiam servant ; alii pro aetatis defectu vel alterius rei causa generare non valent. Nec omnes illi etiam qui prolem recipiunt, bonum prolis habent. Nam bonum prolis dicitur non ipsa proles vel prolis spes quae ad religionem non refertur, immo ad hereditariam successionem : ut cum quis heredes terrenae possessionis habere desiderat ; sed spes ac desiderium quo proles ad hoc quaeritur, ut religione informetur. Multi ergo prolem habent, qui tamen bono prolis carent ; nec ideo tamen coniugium esse desinit.
Sacramentum vero ita inseparabiliter coniugio haeret legitimarum personarum, ut sine illo coniugium non esse videatur, quia semper manet inter viventes vinculum coniugale, ut etiam interveniente divortio fornicationis causa, coniugalis vinculi firmitas non solvatur. Ubi vero non inter legitimas personas contrahitur coniugium, non adest illud bonum quod dicitur sacramentum, quia potest solvi talium copula ; de quibus post dicetur.
- Augustinus in libro De bono coniugali*.
Quod vero coniugium sit inter eos qui coniugali affectu, non tamen gratia prolis, sed explendae libidinis conveniunt, nec fornicarii sed coniuges appellentur, ostendit Augustinus inquiens :
Ecce coniuges dicuntur, qui solius concubitus causa conveniunt, si tamen prolis generationem aliquo malo dolo non vitent.
Capitulum 3 (184)
De his qui procurant venena sterilitatis.
Qui vero venena sterilitatis procurant, non coniuges, sed fornicarii sunt.
Augustinus in libro De nuptiis et concupiscentiis*.
Unde Augustinus :
Capitulum 4 (185)
- Quando sint homicidae qui procurant abortum.
Hic quaeri solet de his qui abortum procurant, quando iudicentur homicidae vel non.
2. Tunc puerperium ad homicidium pertinet, quando formatum est et animam habet, ut Augustinus super Exodum asserit :
Augustinus in libro De quaestionibus novi et veteris testamenti*.
Dicit etiam Augustinus quod
- Hieronymus, ad Algasiam*.
Item Hieronymus :
Ex his apparet tunc homicidas esse qui abortum procurant, cum formatum est et animatum puerperium.
Capitulum 5 (186)
- De excusatione coitus quae fit per haec bona.
Cum igitur haec tria bona in aliquo coniugio simul concurrunt, ad excusationem coitus carnalis valent. Quando enim, servata fide thori, causa prolis coniuges conveniunt, sic excusatur coitus ut culpam non habeat ; quando vero, deficiente bono prolis, fide tamen servata, conveniunt causa incontinentiae, non sic excusatur ut non habeat culpam, sed venialem.
Augustinus in libro De bono coniugali*.
Unde Augustinus :
Item :
- Ubi autem haec bona desunt, fides scilicet et proles, non videtur coitus defendi a crimine.
Unde in Sententiolis Sexti Pythagorici legitur :
Hieronymus*.
Item Hieronymus :
Idem :
Capitulum 6 (187)
- De indulgentia Apostoli, quomodo sit accipienda.
Sed si concubitus. qui fit causa prolis culpa caret, quid Apostolus secundum indulgentiam permittit ? Ita enim ait :
Cui enim praestatur venia, nisi culpae ? Per hoc etiam quidam probare volunt nuptias esse peccatum.
2. Sed ut supra dictum est, indulgentia alia est concessionis, alia permissionis. Egerat Apostolus de nuptiis et de carnali coitu, et ad utrumque retulit illud :
Indulgentur enim nuptiae secundum concessionem, et concubitus nuptialis qui fit tantum causa prolis. Concubitus vero qui est praeter necessitatem generandi, ob incontinentiam, indulgetur secundum permissionem,
Ideoque non iubetur, nec conceditur, sed permittitur, quia non est laudabilis, sed venialis.
3. Augustinus in sermone De verbis Apostoti*.
De hoc Augustinus sic ait :
Capitulum 7 (188)
- Quod sit malum incontinentiae*.
Incontinentiae malum est, quod vir cognoscit uxorem etiam ultra necessitatem procreandi liberos ; sed et ibi est nuptiarum bonum.
Augustinus, super Genesim* :
ubi est concubitus praeter intentionem generationis
quod non reprehendit Apostolus, sed malum incontinentiae.
- Augustinus in libro De bono coniugali*.
Idem :
-
Cum igitur culpabilis non sit generandi intentione concubitus, qui proprie nuptiis imputandus est, quid secundum veniam concedit Apostolus, nisi quod coniuges debitum carnis exposcunt non propaginis voluntate, sed libidinis voluptate ? Quae tamen voluptas non propter nuptias cadit in culpam, sed propter nuptias accipit veniam.
- Augustinus, Contra Iulianum haereticum* :
Omnino igitur in genere suo nuptiae bonae sunt, quia fidem thori servant, et prolis suscipiendae causa utrumque sexum commiscent, et impietatem separationis horrent.
- Ex his ostenditur quod coniuges qui causa prolis tantum conveniunt, vel qui exigentibus debitum reddunt, defendit a peccato sanctitas coniugii bonumque nuptiale. Si enim absque peccato non posset fieri concubitus coniugalis, non praecepisset Dominus post diluvium eos copulari dicens :
Crescite et multiplicamini,
cum iam sine carnali concupiscentia non possent commisceri.
Capitulum 8 (189)
- Quod non omnis delectatio carnis peccatum est.
Sed forte aliquis dicet omnem carnis concupiscentiam et delectationem quae est in coitu malam esse et peccatum, quia ex peccato est et inordinata, Et nos dicimus illam concupiscentiam semper malam esse, quia foeda est et poena peccati, sed non semper peccatum esse. Saepe enim delectatur vir sanctus secundum carnem in aliqua re, ut requiescendo post laborem, edendo post esuriem ; nec tamen talis delectatio est peccatum, nisi sit immoderata. Sic et delectatio quae est in coitu coniugali cui adsunt illa tria bona, a peccato defenditur.
2. Gregorius aliter videtur dicere*.
Videtur tamen beatus Gregorius aliter sentire, scilicet quod sine peccato non possit fieri carnalis commixtio, dicens :
3. Determinat auctoritatem.
Hoc autem, ne praedictis obviet, intelligendum est in illis qui non gratia prolis conveniunt, quorum voluptas non est sine peccato. Et vix aliqui reperiri possunt adhuc amplexus carnales experientes, qui non interdum conveniant praeter intentionem procreandae prolis. Hoc autem quoties fit, ab ingressu ecclesiae abstinendum est.
4. Confirmat determinationem per verba eius*.
Gregorius*.
Et quod ita intelligendum sit, Gregosius consequenter ostendit :
