Distinctio V — Livre IV — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - Livre IV

Distinctio V

DISTINCTIO V

 

 

Capitulum 1 (33)

 

  1. Quod baptismus aeque sanctus est a bono vel malo datus bono vel malo.

Post haec sciendum est sacramentum baptismi a bonis et a malis ministris dari, sicut a bonis et a malis sumitur. Nec melior est baptismus qui per meliorem datur, nec minus bonus qui per minus bonum datur, nec malus qui per malum datur. Nec maius munus datur in baptismo a bono dato, nec minus in baptismo dato a malo, sed aequale, quia non est hominis, sed Dei munus. Quod totum subditis declaratur testimoniis.

 

2. Augustinus, Super Ioannem*.

Augustinus ait : 

Baptismus talis est, qualis est ille in cuius potestate datur, non qualis est ille per cuius ministerium datur.

Augustinus in libro De unico baptismo*.

Item : 

Prorsus fieri potest ut aliqui verum habeant baptismum, et non habeant veram fidem.

Augustinus, Contra Crescentium grammaticum*.

Item : 

Si inter bonos ministros, cum sit alius alio melior, non est melior baptismus qui per meliorem datur, nullo modo malus est qui etiam per malum datur, quia idem baptismus datur. Et ideo per ministros dispares Dei munus aequale est, quia non illorum, sed eius est.
  1. Augustinus, Super Ioannem*.

Idem : 

Cum baptizat malus, illud quod datum est unum est, nec impar propter impares ministros, sed par et aequale propter hoc : Hic est qui baptizat.

Item : 

Ego dico, et nos dicimus omnes, quia iustos oportet esse per quos baptizatur, iustos oportet esse tanti iudicis ministros. Sint ministri iusti si volunt ; si autem noluerint esse iusti qui in cathedra Moysi sedent, securum me fecit magister meus, de quo Spiritus Sanctus dicit : Hic est qui baptizat.

Item : 

Quos baptizavit Iudas, Christus baptizavit. Si quos ergo baptizavit ebriosus, homicida, adulter : si baptismus Christi erat, Christus baptizavit. Non timeo adulterµm, non ebriosum, non homicidam, quia columbam attendo, per quam mihi dicitur : Hic est qui baptizat.

Item : 

Homicida dedit baptismum Christi. Quod sacramentum tam sanctum est, ut nec homicida ministrante polluatur.

 

4. Augustinus in libro De fide ad Petrum*.

Item : 

Si in haeresi quacumque vel schismate quisquam in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti baptismi sacramentum acceperit, integrum sacramentum accepit ; sed salutem, quae virtus est sacramenti, non habebit, si extra catholicam Ecclesiam ipum sacramentum habuerit. Debet igitur ad Eccle­ siam redire : non ut sacramentum baptismi iterum accipiat, quod nemo debet in aliquo repetere ; sed ut in societate catholica vitam accipiat. Baptismus enim extra Ecclesiam nequit prodesse : ibi enim cuique potest prodesse baptismus, cui potest prodesse eleemosyna, scilicet in Ecclesia.

 

  1. Isidorus*.

Item Isidorus :

Romanus Pontifex non hominem iudicat qui baptizat, sed Spiritum Dei subministrare gratiam baptismi, licet paganus sit qui baptizat.

 

In his perspicue cernis baptismum verum bonis et malis dari a bonis et a malis ; et ipsum tamen aeque sanctum esse, et munus eius aequale in bonis, sive a bonis sive a malis baptizentur.

 

 

Capitulum 2 (34)

 

  1. De potestate baptismi et ministerio.

Quia ministerium tantum habent, non potestatem baptismi, potestatem enim sibi retinuit. Quod novit Ioannes cum vidit columbam descendentem super Christum.

Super Ioannem*.

Unde Augustinus : 

Quid noverat Ioannes Baptista ? Dominum. Quid non noverat ? Potestatem baptismi dominici in nullum hominem a Domino transituram, sed ministerium plane transiturum : potestatem a Domino in neminem, sed ministerium in bonos et malos. Non exhorreat columba ministerium malorum : respiciat Domini potestatem. Quid facit tibi minister malus, ubi bonus est Dominus ?

 

Neque qui plantai, neque qui rigat est aliquid ; sed qui incrementum dat, est Deus. Si superbus fuerit minister, cum diabolo computatur ; sed non contaminatur donum Christi. Quod per illum fluit purum est. Per lapideum canalem transit aqua ad areolas : in canali lapideo nihil generatur, sed hortus fructus plurimos affert.

Habent igitur non modo boni, sed et mali ministerium baptizandi ; sed neutri potestatem baptismi.

 

2. Augustinus, Super Ioannem* : 

Ministerium enim dedit Christus servis, sed potestatem sibi retinuit. Quam, si vellet, poterat servis dare, ut servus daret baptismum suum tamquam vice sua. Et potestatem suam poterat constituere in aliquo vel aliquibus servis suis, ut tanta vis esset in baptismo servi, quanta est in baptismo Domini. Sed noluit, ne servus in servo spem poneret. Baptizat servus ut minister ; baptizat Dominus tamquam potestatem habens. Quam si daret servis, ut scilicet ipsorum esset quod Domini erat, tot essent baptismi quot servi : ut sicut dictus est baptismus Joannis, sic diceretur baptismus Petri vel Pauli. Quod ne fieret, tenuit sibi Dominus potestatem baptismi, servis ministerium dedit. Si ergo servus dicit se baptizare, recte dicit, sed tamquam minister baptizat ; et ideo non differt, sive bonus sive malus baptizet.

 

Inde etiam nemo dicit baptismus meus, cum tamen dicat evangelium meum, prudentia mea, licet haec sint a Deo. In quibus differentia est : alius enim alio melius operatur in evangelizando, et alius alio prudentior est ; alius autem alio magis minusve baptizatus, sive ab inferiore sive a maiore baptizetur, dici non potest.

 

 

Capitulum 3 (35)

 

  1. Quae fuit potestas baptismi quam Christus potuit dare servo.

Hic quaeritur quae sit illa potestas baptismi, quam Christus sibi tenuit et potuit dare servis.

Haec est, ut plurimi volunt, potestas dimittendi peccata in baptismo.

 

  1. Oppositio*.

Sed potestas dimittendi peccata quae est in Deo, Deus est : ideo alii dicunt hanc potestatem non potuisse dare alicui servorum, quia nulli potuit dare ut esset quod ipse est, vel ut haberet essentiam quam ipse habet, cui hoc est esse quod posse.

Alia*.

Dicunt etiam : Si hanc potentiam alicui dare potuit, potuit ei dare creare creaturas, quia non est hoc maioris potentiae quam illud.

 

  1. Ad quod dici potest quia potuit eis dare potentiam dimittendi peccata : non ipsam eandem qua ipse potens est, sed potentiam creatam, qua servus posset dimittere peccata, non tamen ut auctor remissionis, sed ut minister, nec tamen sine Deo auctore : ut sicut in ministerio habet exterius sanctificare, ita in ministerio haberet intus mundare ; et sicut illud facit Deo auctore, qui cum eo et in eo operatur illud exterius, ita mundaret interius Deo auctore, qui eius verbo velut quodam ministerio uteretur.

Ita etiam posset Deus per aliquem creare aliqua : non per eum tanquam auctorem, sed ministrum, cum quo et in quo operaretur ; sicut in bonis operibus nostris ipse operatur et nos : nec ipse tantum, nec nos tantum, sed ipse nobiscum et in nobis ; et tamen in illis agendis ministri eius sumus, non sumus auctores.

Ita ergo potuit dare servo potestatem dimittendi peccata in baptismo, id est ut in mundatione interiori servus cum Domino operaretur : non servus sine Domino, nec Dominus sine servo, sed Dominus cum servo et in servo ; sicut in exteriori ministerio Dominus operatur cum servo et in servo.

 

  1. Unde et Dominus dicitur sanctificare et servus, sed Dominus invisibili gratia, servus visibili sacramento.

Unde Augustinus super Leviticum

Dominus ait : Ego Dominus, qui sanctifico. De Moyse etiam dict um est : Et sancti ficabis eum. Sed Moyses sanctificat visi bilibus sacramentis per ministerium ; Dominus autem invisibili gratia per Spiritum, ubi est totus fructus visibilium sacramentorum. Sine hac sanctificatione visibilia sacramenta nihil prosunt.

 

Si quis hoc melius aperire poterit, non invideo.