Distinctio XXV — Livre IV — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - Livre IV
DISTINCTIO XXV
Capitulum 1 (150)
- De ordinatis ab haereticis. Solet quaeri si haeretici ab Ecclesia praecisi et damnati possint tradere sacros ordines, et si ab eis ordinati, redeuntes ad Ecclesiae unitatem, debeant reordinari.
Hanc quaestionem perplexam ac pene insolubilem faciunt doctorum verba, qui plurimum dissentire videntur.
- Videntur enim quidam tradere haereticos sacros ordines dare non posse, nec illos qui ab eis ordinati videntur gratiam recipere.
Capitulum VII*.
Dicit enim Innocentius
quibus
Dicit etiam eos non posse dare Spiritum Sanctum, quem amiserunt ; et
et
Tradit etiam
Gregorius in libro Dialogorum*.
Gregorius etiam dicit sacrilegam esse Arianorum consecrationem, cum ex eorum manu communio percipitur.
- Cyprianus martyr in Epistota contra haereticos*.
Cyprianus etiam dicit
et sacrilega esse, et eorum
qui
et cum sint sacrilegi,
4. Hieronymus, super Aggaeum*.
Hieronymus quoque asserit omnia quae offeruntur ab haereticis
Idem, super Amos*.
Idem :
Idem, super Osee*.
Idem :
- Leo ad Anatholium Constantinopolitanum Episcopum*.
Leo etiam testatur
Idem Leoni Augusto*.
Idem etiam dicit
6. His aliisque testimoniis adstrui videtur sacramenta ecclesiastica, praecipue corporis et sanguinis, ordinationis et confirmationis, per haereticos non passe ministrari.
7. Auctoritates ponit quae videntur praemissis obviare.
Econtra autem alii sentire videntur quod ab haereticis etiam praecisis sacri ordines, sicut et baptismus, tradi valeant ; nec ab haereticis redeuntes, qui illic ordinati sunt et baptizati, iterum ordinandi sunt, sicut nec baptizandi.
8. Augustinus in libro II Contra epistolam Parmeniani*.
Unde Augustinus de haereticis etiam damnatis :
9. Idem :
10. Idem in libro II De unico baptismo*.
Idem :
11. Gregorius Ioanni Ravennati episcopo*.
Item Gregorius :
12. His aliisque auctoritatibus videtur asseri in omnibus impiis, etiam in haereticis praecisis et damnatis, Christi sacramenta permanere cum iure dandi. Possunt enim dare, sed perniciose ; et quibus dederint, non sunt iterum ordinandi. Quae praemissis ex opposito obviare videntur.
13. Determinatio praemissae contradictionis auctoritatum.
Haec quidam ita determinant. Dicunt enim haereticos accepta sacerdotali vel episcopali unctione ab Ecclesia recedentes, baptismi quidem dandi ius retinere, sed non habere facultatem tribuendi sacros ordines, vel consecrandi dominicum corpus, postquam praecisi sunt et damnati ab Ecclesia ; sicut degradatus episcopus non habet potestatem largiendi sacros ordines, facultatem tamen baptizandi non amisit.
Quod vero Augustinus ait, intelligunt dictum de haereticis qui non sententia Ecclesiae, sed pravitate sensus sui a fidei veritate ac doctrinae unitate divisi sunt : qui licet tales sint, ius tamen ordinandi et consecrandi habent. Et qui ab eis ordinantur ante manifestam praecisionem, etiam si cum eis aperte exierint et sententia Ecclesiae damnati fuerint, tamen si redierint, iterum, ordinandi non sunt. Et ubicumque legitur de ordinatis ab haereticis quod servatis eis ordinibus ministrare valeant, vel iterum ordinandi non sint, de huiusmodi accipiendum dicunt. Nam postquam praecisi fuerint et damnati iudicio Ecclesiae, ius ordinandi et consecrandi eis detractum asserunt, ut degradatis vel excommunicatis.
14. Aliter*.
Alii vero dicunt sacramenta ab haereticis etiam praecisis secundum formam Ecclesiae celebrata vera esse et rata, quia recedentes ab Ecclesia ius dandi et consecrandi non perdiderunt ; et qui sic ab haereticis ordinantur, cum redeunt, iterum ordinandi non sunt. Quae vero ab haereticis aliter quam in Ecclesia fiunt, falsa sunt et inania ; et qui a talibus ordinari videntur, non munus, sed vulnus excipiunt. Et secundum hanc differentiam varie de his loquuntur doctores.
15. Item aliter*.
Quidam vero dicunt eadem sacramenta ab haereticis praecisis posse celebrari, quae a catholicis, si ab illis forma Ecclesiae servetur ; et ab eis celebrata, vera esse et rata quantum ad se, quantum vero ad effectum falsa esse et inania, et in his qui male tractant, et in his qui male suscipiunt. Ideo irrita et falsa, quia quod promittunt et conferre creduntur, non tribuunt. Damnanda etiam dicuntur, quia illicite dantibus vel accipientibus sunt
Polluta etiam dicuntur, non quantum ad se, sed propter indignam haereticorum tractationem. Ideo Gregorius communionem Arii vocat exsecrationem, et Innocentius Bonosii ordinationem damnationem : non quod ita in se sint, sed quia male dantes vel accipientes tales facit ; sicut etiam Hieronymus sacrificia eorum « panem luctus » vocat, non quantum ad se, sed quantum ad effectum.
16. Aliter*.
Nonnulli vero tradunt illos haereticos qui in Ecclesia ordinati sunt, ius ordinandi et consecrandi, etiam cum separati fuerint, habere ; qui vero in schismate vel haeresi positi ab eis ordinati et inuncti fuerint, illo iure carent ; ideoque, cum ordinare volunt, vulnus potius infigunt quam gratiam conferant.
Capitulum 2 (151)
De simonia
Unde dicitur simonia et quid sit*.
De simoniacis vero non est ambigendum quin sint haeretici, qui tamen ante sententiam degradationis et ordinant et consecrant. Et licet simoniaci proprie dicantur qui, instar Simonis Magi, impretiabilem gratiam pretio conducere volunt ; et qui pro ministerio sacro pretium recipiunt in modum Giezi, giezitae vocandi sunt ; omnes tamen, et dantes et accipientes, simoniaci dicuntur, et utrique eadem sententia percelluntur.
Capitulum 3 (152)
De his qui scienter a simoniacis ordinantur vel non.
Differt tamen inter eos qui ordinantur a simoniacis scienter, et eos qui ignoranter.
Urbanus Papa* :
Capitulum 4 (153)
De his qui dicunt se ernere corporalia, non spiritualia.
Paschasius Papa* :
Capitulum 5 (154)
Distinctio simoniacorum.
Simoniacae autem haeresis tripartita est distinctio. Alii enim simoniace a simoniacis ordinantur, alii simoniace a non simoniacis, alii non simoniace a simoniacis.
Nicolaus Papa*.
Unde Nicolaus Papa :
Quod intelligendum est de his qui ordinantur a simoniacis, ignorantes eos esse simoniacos. Hos facit simoniacos non reatus criminis, sed ordinatio simoniaci.
Capitulum 6 (155)
De his qui violenter a simoniacis vel ab haereticis ordinantur.
Alexander Papa*.
Similiter cum decernit Alexander simoniacos
subintelligendum est : Nisi violenter quis attractus fuerit. De his enim, et a quibuslibet haereticis violenter ordinatis, dicit Innocentius quod
Capitulum 7 (156)
De aetate ordinandorum ita decernit Nicolaus Papa :
Fabianus*.
Item Fabianus :
