Distinctio XXVII — Livre IV — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - Livre IV
DISTINCTIO XXVII
Capitulum 1 (163)
Quae sint consideranda in coniugio.
Post haec advertendum est quid sit coniugium, et quae sit efficiens causa coniugii et causa propter quam contrahi debeat, et quae sint bona coniugii et quomodo per ea excusetur coitus carnalis, et quae sint legitimae personae ad matrimonium. Sunt et alia plura in matrimonio consideranda, quae sub compendio perstringemus.
Capitulum 2 (164)
Quid sit coniugium.
Sunt igitur nuptiae vel matrimonium viri mulierisque coniunctio maritalis, inter legitimas personas, individuam vitae consuetudinem retinens.
Ad « individuam consuetudinem » pertinet quod, absque consensu alterius, neuter continentiam profiteri potest, vel orationi vacare ; et quod inter eos, dum vivunt, vinculum coniugale permanet, ut alii se copulare non liceat ; et ut invicem alter alteri exhibeat quod quisque sibi.
Hac autem descriptione legitimorum et fidelium tant um matrimonium includitur.
Capitulum 3 (165)
- De consensu qui efficit coniugium.
Efficiens autem causa matrimonii est consensus, non quilibet, sed per verba expressus ; nec de futuro, sed de praesenti.
Si enim consentiunt in futurum, dicentes : Accipiam te in virum, et ego te in uxorem, non est iste consensus efficax matrimonii. Item, si consentiant mente, et non exprimant verbis vel aliis certis signis, nec talis consensus efficit matrimonium. Si autem verbis explicatur, quod tamen corde non volunt, si non sit coactio ibi vel dolus, obligatio illa verborum quibus consentiunt, dicentes : Accipio te in virum et ego te in uxorem, matrimonium facit.
- Auctoritatibus probat quod consensus solus faciat matrimonium.
Quod autem consensus matrimonium faciat, subditis probatur testimoniis.
Isidorus*.
Ait enim Isidorus :
Nicolaus*.
Item Nicolaus Papa :
Ioannes Chrysostomus, super Matthaeum*.
Item Ioannes Chrysostomus :
Ambrosius in libro De virginibus*.
Item Ambrosius :
Ex his apparet quod consensus, id est pactio coniugalis, matrimonium facit ; et ex tunc coniugium est, etiam si non praecesserit vel secuta sit copula carnalis.
Capitulum 4 (166)
- Quando incipiat esse coniugium.
Quod enim ab ipsa desponsatione, in qua pactio coniugalis exprimitur, coniuges sint, Sanctorum testimonia probant.
Ambrosius in libro De virginibus*.
Ait enim Ambrosius :
Isidorus in libro Etymologiarum*.
Item Isidorus :
- Augustinus in libro De bono coniugali*.
Item Augustinus :
Ex his evidenter insinuatur quod ex tempore quo intercedit consensus voluntarius ac maritalis, qui solus coniugium facit, veri coniuges sunt sponsus et sponsa.
Capitulum 5 (167)
- Secundum quosdam non est coniugium ante carnalem copulam, sed sponsi et sponsae sunt.
Quidam tamen asserunt verum coniugium non contrahi ante traductionem et carnalem copulam, nec vere coniuges esse aliquos antequam intercedat commixtio sexus, sed a prima fide desponsationis vir sponsus et mulier sponsa est, non coniux. Sponsos autem et sponsas « coniuges » frequenter appellari dicunt, non quia sint, sed quia futuri sunt, cuius rei sponsionem invicem fecerunt. Et secundum hoc verba praemissarum auctoritatum intelligenda fore tradunt.
2. Qua ratione nituntur.
Quod vero inter sponsam et coniugem plurimum intersit, ex eo adstruunt, quia licet sponsae ante carnalem copulam, inconsulto vel nolente sponso, monasterium eligere ; quo facto, sponso etiam licet aliam ducere. Coniugatus vero vel coniugata nec continentiam, nisi ex communi consensu, servare valet ; nec monasterium petere, nisi uterque continentiam pariter profiteatur.
Capitulum 6 (168)
- Quod sponsa potest monasterium eligere non exquisito sponsi consensu*.
Quod vero liceat sponsae monasterium eligere, auctoritatibus Sanctorum probatur.
Eusebius Papa*.
Ait enim Eusebius Papa :
Gregorius in Registro*.
Item Gregorius :
2. Exempla ponit*.
Refert etiam Hieronymus quod Macarius, inter Christi eremitas praecipuus, celebrato nuptiarum convivio, cum vespere thalamum esset ingressurus, ex Urbe egrediens transmarina petiit et eremi solitudinem sibi elegit. Beatus etiam Alexius, similiter ex nuptiis divina gratia vocatus, sponsam deseruit et nudus Christo famulari coepit.
His auctoritatibus et exemplis liquet licere sponsis, sine consensu suarum sponsarum et e converso, continentiam profiteri.
Capituli 7-8 (169-170)
- Quod coniugatus vel coniugata nequeant continentiam profiteri sine alterius consensu.
Hoc autem coniugatis nullatenus licet. Non enim potest vir melioris vitae propositum sumere sine uxoris consensu, et e converso.
Gregorius*.
Unde Gregorius scribens Theotistae patriciae :
- Idem Adriano panormitano notario*.
Idem :
3. Item ex VIII synodo*.
Item ex octava synodo :
4. Ex Synodo Eugenii* :
Item :
5. Augustinus, De adulterinis coniugiis*.
Item Augustinus :
Nicolaus Papa*.
Item Nicolaus Papa :
- Ex his patet quod coniugati sine communi consensu continentiam profiteri vel habitum religionis sumere non valent ; et si fecerint, revocari debent. Sponsi vero possunt sine communi consensu monasterium eligere : unde videtur inter sponsum et sponsam coniugium non esse.
7. Ideoque asserunt a prima fide desponsationis coniuges appellari non re praesentium, sed spe futurorum, quia ex fide quam ex desponsatione sibi invicem debent, postea efficiuntur coniuges.
Praemissas etiam auctoritates, quibus asseritur quod consensus matrimonium facit, ita intelligi volunt, ut consensus vel pactio coniugalis non ante coitum faciat matrimonium, sed in coitu. Sicut enim defloratio virginitatis non facit matrimonium nisi praecedat pactio coniugalis, ita nec pactio coniugalis antequam adsit copula carnalis. Ex pactione igitur coniugali sponsi et sponsae fiunt ante coitum ; in coitu vero efficiuntur coniuges. Facit enim pactio coniugalis ut quae prius erat sponsa, in coitu fiat coniux.
- Responsio ad praedicta cum determinatione superiorum.
His autem ita respondemus. Fit aliquando desponsatio ubi est compromissio viri et mulieris de contrahendo matrimonio, non est autem ibi consensus de praesenti ; et est desponsatio habens consensum de praesenti, id est pactionem coniugalem, quae sola facit coniugium. In illa ergo desponsatione ubi est pollicitatio contrahendi matrimonium, sponsi tantum et sponsae fiunt, non coniuges ; et talibus sponsis licet sine communi consensu continentiam profiteri et monasterium eligere. In ea vero desponsatione ubi est consensus de praesenti, coniugium contrahitur, et ab illius desponsationis prima fide veri coniuges appellantur.
Secundum hanc distinctionem desponsationis, de sponsis varie loquuntur doctores.
Capitulum 9 (171)
- Quomodo accipiatur sponsa in subditis capitulis.
Aliquando enim sponsas vocant, quae talem habuerunt desponsationem ubi fuit pactio coniugalis de praesenti ; et illae vere coniuges sunt.
2. Gregorius : Quod sponsam alicuius cognatus non potest ducere*.
Unde Gregorius :
3. Iulius Papa*.
Item Iulius Papa :
Gregorius Mauritio imperatori ob quendam comitem qui nepotis sui mortui sponsam duxit uxorem*.
Item Gregorius :
Ex his colligitur quod sponsae quaedam coniuges sunt ante commixtionem sexuum.
- Sed forte illud movet, quod in fine capituli dicitur :
Non quae iam uxor erat, sed quae uxor fieri debebat.
Quod non ita debet intelligi, quasi uxor vere non fuerit, ex quo pactio coniugalis intercessit ; sed quia nondum traducta fuerat, nec res uxoria intercesserat, scilicet concubitus coniugalis.
6. Quod aliter accipitur in his aliis capitulis sponsa.
Vocatur etiam sponsa, quae sic viro desponsata est ut non intercesserit consensus de praesenti, sed sponsio futuri.
7. Ex concilio Triburiensi*.
Secundum quem modeum illlus decretum intelligitur :
Si coniux illa fuisset, quod utique foret si in sponsalibus pactio coniugalis intercessisset, non permitteretur sponsus aliam ducere. Moechis autem poena non nubendi ex rigore infligitur, ut alii terreantur.
8. Ex eodem concilio*.
Item ex eodem :
De illa desponsatione hoc intelligi debet, ubi non fuit consensus coniugalis de praesenti : alioquin non liceret eis alia sortiri coniugia.
9. Ex concilio Toletano*.
Secundum hoc etiam illud intelligi debet :
Apparet hanc fuisse desponsatam sine pactione coniugali de praesenti, et ideo non fuisse coniugem, cui vivente sponso alteri nubendi licentia non negatur.
Sunt enim quaedam nuptialia pacta de futuro ex quibus sponsi et sponsae vocantur, nec exinde coniuges sunt ; et est quaedam pactio coniugalis de praesenti, quae sponsum et sponsam etiam coniuges facit. Et utraque pactio « desponsatio » vel « sponsalia » interdum dicitur ; proprie tamen sponsalia dicuntur quaedam solemnia pacta nuptialia.
- Quare non mox tradantur sponsae.
Augustinus in libro Confessionum IIII*.
De nuptialibus pactis ubi est tantum sponsio futuri ait Augustinus :
Capitulum 10 (172)
- Quae sponsa sit vidua mortuo sponso et quae non.
Et est sciendum quod illa sponsa quae tantum in futuro est pacta, mortuo sponso non remanet vidua, quia non fuerat vir eius. Unde, si quis eam duxerit, ad sacros ordines conscendere non prohibetur, quia non duxit viduam. Viduae enim maritus aeque sicut bigamus sacerdos fieri prohibetur. Ex tali autem copula nullus arcetur a sacris ordinibus.
2. Qui alterius sponsam eo mortuo ducit, ad sacros ordines accedere
Pelagius Papa*.
Secundum hoc intelligendum est quod ait Pelagius Papa de illo qui mortuo sponso, eius sponsam ducit in uxorem :
quin ad sacros ordines promoveri valeat. Si vero talis sponsa fuisset, inter quam et sponsum eius consensus de praesenti intercessisset, eo mortuo vidua remansisset ; cui copulatus in coniugio ulterius ad sacros ordines non accederet, cum viduam duxerit.
- Non est igitur ambigendum quin solus de praesenti consensus coniugium efficiat, et exinde veri coniuges appellentur. Ideo post talem concensum si quis alii se copulaverit, etiam si carnis commixtio illic sequatur, ad priorem copulam revocandus est.
