Distinctio XVII — Livre IV — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - Livre IV
DISTINCTIO XVII
Capitulum 1 (92)
- Tria praeponuntur quaerenda : primum an sine confessione dimittatur peccatum.
Hic oritur quaestio multiplex.
Primo enim quaeritur utrum absque satisfactione et oris confessione, per solam cordis contritionem peccatum alicui dimittatur.
Secundo, an aliquando sufficiat confiteri Deo, sine sacerdote.
Tertio, an laico fideli facta, valeat confessio.
2. In his enim etiam docti diversa sentire inveniuntur, quia super his varia ac pene adversa tradidisse videntur doctores. Dicunt enim quidam sine confessione oris et satisfactione operis neminem a peccato mundari, si tempus illa faciendi habuerit ; alii vero, ante oris confessionem et Satisfactionem, in cordis contritione peccatum dimitti a Deo, si tamen votum confitendi habeat.
3. Testimoniis probat in sola contrinione peccatum dimitti*.
Unde Propheta :
Cassiodorus*.
Quod exponens Cassiodorus ait :
Augustinus, super eundem locum*.
Item Augustinus :
4. Item :
Alibi etiam legitur :
non dicitur ore confessus fuerit, sed conversus ingemuerit.
Unde datur intelligi quod etiam ore tacente, veniam interdum consequimur. Hinc etiam leprosi illi, quibus Dominus praecepit ut ostenderent se sacerdotibus, in itinere, antequam ad sacerdotes venirent, mundati sunt. Ex quo insinuatur quod antequam sacerdotibus ora nostra aperiamus, id est peccata confiteamur, a lepra peccati mundamur. Lazarus etiam non prius de monumento est adductus, et post a Domino suscitatus, sed intus suscitatus, prodiit foras vivus : ut ostenderetur suscitatio animae praecedere confessionem. Nemo enim potest confiteri nisi suscitatus, quia
Nullus ergo confitetur nisi resuscitatus ; nemo vero resuscitatur nisi qui a peccato solvitur, : quia peccatum mors est animae : quae ut est vita corporis, ita eius vita Deus est.
His aliisque pluribus auctoritatibus probatur, ante confessionem vel satisfactionem, sola compunctione peccatum dimitti.
- Item auctoritatibus econtra probat sine confessione non dimitti peccatum.
Quod qui negant, eas determinare laborant, necnon in huius sententiae depressionem et suae opinionis assertionem auctorum testimonia inducunt.
6. Ait enim Dominus per Isaiam :
Ambrosius in libro De paradiso*.
Item Ambrosius :
Idem in sermone Quadragesimae*.
Idem :
- Ioannes Os aureum*.
Item Ioannes :
8. Augustinus, De poenitentia*.
Item Augustinus :
Ambrosius*.
Item Ambrosius :
- Augustinus*.
Item Augustinus super illum locum :
Idem :
Nullus debitae gravioris poenae accipit veniam, nisi qualemcumque, etsi longe minorem quam debeat, solverit poenam. Ita enim impertitur a Deo largitas misericordiae, ut non relinquatur iustitia disciplinae.
10. Hieronymus, super Malachiam*.
Item Hieronymus :
His aliisque auctoritatibus nituntur asserere, sine confessione vocis et aliqua solutione poenae, neminem a peccato mundari.
11. Cui sententiae potius consentiendum sit.
Quid ergo super his sentiendum ? Quid tenendum ? Sane quod sine confessione oris et solutione poenae exterioris peccata delentur, per contritionem et humilitatem cordis. Ex quo enim proponit, mente compuncta, se confessurum, Deus dimittit ; quia ibi est confessio cordis, etsi non oris, per quam anima interius mundatur a macula et contagio peccati commissi, et debitum aeternae mortis relaxatur.
12. Illa ergo quae superius dicta sunt de confessione et poenitentia, vel ad confessionem cordis et ad interiorem poenam referenda sunt, sicut illud Augustini, quod nullus dicitur veniam consequi
vel de exteriori poena accipienda sunt, et ad contemnentes vel negligentes referenda, sicut illud :
Nonnulli enim in viia peccata confiteri negligunt vel erubescunt, et ideo non merentur iustificari.
13. Sicut enim praecepta est nobis interior poenitentia, ita et oris confessio et exterior satisfactio, si adsit facultas ; unde nec vere poenitens est, qui confessionis votum non habet. Et sicut peccati remissio munus Dei est, ita poenitentia et confessio per quam peccatum deletur, non potest esse nisi a Deo, ut Augustinus ait :
Oportet ergo poenitentem confiteri si tempus habeat ; et tamen, antequam sit confessio in ore, si votum sit in corde, praestatur ei remissio.
Capitulum 2 (93)
1. Si sufficit soli Deo confiteri.
Iam secundum quaestionis articulum inspiciamus, scilicet utrum sufficiat peccata confiteri soli Deo, an oporteat confiteri sacerdoti.
2. Auctoritatibus probat quod sufficiat*.
Quibusdam visum est sufficere si soli Deo fiat confessio, sine iudicio sacerdotali et confessione Ecclesiae, quia David dicit :
non ait sacerdoti, et tamen remissum sibi dicit peccatum.
3. Ambrosius, super Lucam*.
Item Ambrosius :
Hoc idem etiam Maximus dicit episcopus.
4. Ioannes Chrysostomus, super Epistolam ad Hebraeos*.
Item Ioannes Chrysostomus :
5. Idem*.
Idem :
6. Prosper*.
Item Prosper :
7. Idem*.
Et infra :
8. His auctoritatibus innituntur, qui sufficere contendunt Deo confiteri peccata, sine sacerdote. Dicunt enim quod, si quis timens detegi, culpam suam apud homines, ne inde opprobrio habeatur vel alii suo exemplo ad peccandum accingantur, et ideo taceat homini et revelet Deo, consequitur veniam.
Capitulum 3 (94)
1. Quod non sufficit soli Deo confiteri si tempus adsit.
Sed quod sacerdotibus confiteri oporteat, non solum illa auctoritate Iacobi :
sed etiam aliorum pluribus testimoniis comprobatur.
2. Augustinus in homilia De poenitentia*.
Ait enim Augustinus :
Idem* :
3. Leo Papa Theodoro Forolinensi episcopo*.
Item Leo :
4. Augustinus in libro De poenitentia*.
Item Augustinus :
5. Quod criminale fit veniale*.
6. Quanto pluribus quis confitetur, tanto ei facilius ignoscitur*.
7. Leo Papa*.
Item Leo Papa :
- Ex his aliisque pluribus indubitanter ostenditur oportere Deo primum, et deinde sacerdoti offerre confessionem ; nec aliter posse perveniri ad ingressum paradisi, si adsit facultas.
Capitulum 4 (95)
- De tertio articulo : an sufficiat confiteri laico.
Nunc, priusquam praemissis auctoritatibus quae his contradicere videntur respondeamus, tertiam quaestionem intueamur.
Quod enim secunda quaestio continebat, scilicet an sine confessione et iudicio sacerdotis soli Deo confiteri sufficeret, expeditum est, et certificatum praemissis testimoniis quod non sufficit confiteri Deo sine sacerdote ; nec est vere humilis et poenitens, si non desiderat et requirit sacerdotis iudicium. Sed numquid aeque valet alicui confiteri socio vel proximo suo, saltem cum deest sacerdos ?
- Solutio*.
Sane ad hoc dici potest quod sacerdotis examen requirendum est studiose, quia sacerdotibus concessit Deus potestatem ligandi et solvendi ; et ideo quibus ipsi dimittunt, et Deus dimittit. Si tamen defuerit sacerdos, proximo vel socio confessio facienda est.
3. Qualem quaerere debeas sacerdotem.
Sed curet quisque sacerdotem quaerere qui sciat ligare et solvere : talem enim esse oportet, qui aliorum crimina iudicat.
Augustinus in libro De poenitentia*.
Unde Augustinus :
-
Et si peccatum occultum est, sufficiat referre in notitiam sacerdotis. Nam in resurrectione puellae pauci interfuerunt qui viderent. Nondum enim erat sepulta, nondum extra portam delata, nondum extra domum in notitiam portata. Intus resuscitavit, quam intus invenit, relictis solis Petro et Iacobo et Ioanne, et patre et matre puellae, in quibus figuraliter continentur sacerdotes Ecclesiae.
5.
6. Ex his satis aperitur et absolvitur praemissae quaestionis articulus. Quaerendus est enim sacerdos sapiens et discretus, qui cum potestate simul habeat iudicium ; qui si forte defuerit, confiteri debet socio.
7. Beda*.
Beda vero inter confessionem venialium et mortalium distinguit, super illum locum :
Ait enim :
Sed et graviora coaequalibus pandenda sunt cum deest sacerdos et urget periculum. Venialia vero, etiam sacerdotis ablata copia, licet confiteri coaequali ; et sufficit, ut quibusdam placet, si tamen ex contemptu non praetermittatur sacerdos. Tutius est tamen et perfectius utriusque generis peccata sacerdotibus pandere et consilium medicinae ab eis quaerere, quibus concessa est potestas ligandi et solvendi.
- Hic aperit qualiter suprapositae auctoritates intelligendae sint.
Cum igitur ex his aliisque pluribus testimoniis perspicuum fiat et indubitabiliter constet peccata primum Deo, deinde sacerdoti esse confitenda, et si ipse defuerit, etiam socio, illud Ioannes Chrysostomi superius positum non ita est intelligendum, ut liceat alicui, si tempus habeat, sacerdoti non confiteri ; sed quia sufficit, ubi crimen occultum est, soli Deo per sacerdotem dicere et semel, nec oportet publicari coram multis quod occultum est. Quod notavit dicens :
Sicut enim
ita occulta secreta confessione et occulta satisfactione purgatur.
Nec necesse est ut quod sacerdoti semel confessi sumus, iterum confiteamur ; sed lingua cordis, non carnis, apud verum Iudicem id iugiter confiteri debemus.
- Hanc expositionem confirmat per verba Ioannis*.
Ioannes Chrysostomus*.
Unde idem Ioannes ait :
- Ita etiam illud Ambrosii :
Lacrymae lavant delictum quod voce pudor est confiteri,
ad publicam poenitentiam referendum est. Ibi enim virtutem lacrymarum et confessionis ostendens, significare voluit quod lacrymae occultae et confessio secreta, sicut quae fit soli sacerdoti, lavant delictum quod pudet aliquem publice confiteri.
Quod vero dicit, « se lacrymas Petri legisse, non confessionem vel satisfactionem », per hoc non excludit illa : multa enim facta sunt, quae scripta non sunt. Vel forte nondum facta erat institutio confessionis quae modo est.
Similiter et illud Prosperi :
et illud :
ad publicam confessionem et satisfactionem referri oportet. Non enim solis sacerdotibus ius ligandi et solvendi datum est, si cuique suo arbitrio se poena vel excommunicationis sententia ligare, et absque sacerdotali iudicio se ipsum Deo vel altari reconciliare licet : quod ecclesiasticae institutioni et consuetudini penitus repugnat.
12. Potius igitur : si publice peccasti, publice confitere te reum, et emenda ; si vero occulte deliquisti, etiam sic non taceas, nec tamen dico ut publices.
Esychius, super Leviticum*.
Taciturnitas enim peccati ex superbia nascitur cordis. Ideo enim peccatum suum quis celat, ne reputetur foris qualem se iam divino conspectui exhibuit : quod ex fonte superbiae nascitur. Species enim superbiae est, se velle iustum videri, qui peccator est ; atque hypocrita convincitur, qui ad instar primorum parentum vel tergiversatione verborum peccata sua levigare contendit, vel sicut Cain peccatum suum reticendo supprimere quaerit. Ubi vero superbia regnat vel hypocrisis, humilitas locum non habet ; sine humilitate vero alicui veniam sperare non licet. Ubi ergo est taciturnitas confessionis, non est speranda venia criminis.
- Iam certissime liquet quam sit detestabile peccati silentium, et e converso quam sit necessaria confessio.
Ioannes Chrysostomus* :
Est enim confessio testimonium conscientiae Deum timentis. Qui enim timet iudicium Dei, peccatum non erubescit confiteri. Perfectus timor solvit omnem pudorem. Confessio peccati pudorem habet, et ipsa erubescentia est gravis poena ; ideoque iubemur confiteri peccata, ut erubescentiam patiamur pro poena : nam hoc ipsum pars est divini iudicii.
Capitulum 5 (96)
Ad quid valeat confessio.
Si ergo quaeritur ad quid confessio sit necessaria, cum in contritione iam deletum sit peccatum, dicimus : quia quaedam punitio peccati est, sicut satisfactio operis. Per confessionem etiam intelligit sacerdos qualiter debeat iudicare de crimine. Per eam quoque peccator fit humilior et cautior.
