Distinctio XVII — Livre IV — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - Livre IV

Distinctio XVII

DISTINCTIO XVII

 

 

Capitulum 1 (92)

 

  1. Tria praeponuntur quaerenda : primum an sine confessione dimittatur peccatum.

Hic oritur quaestio multiplex.

Primo enim quaeritur utrum absque satisfactione et oris confessione, per solam cordis contritionem peccatum alicui dimittatur.

Secundo, an aliquando sufficiat confiteri Deo, sine sacerdote.

Tertio, an laico fideli facta, valeat confessio.

 

2. In his enim etiam docti diversa sentire inveniuntur, quia super his varia ac pene adversa tradidisse videntur doctores. Dicunt enim quidam sine confessione oris et satisfactione operis neminem a peccato mundari, si tempus illa faciendi habuerit ; alii vero, ante oris confessionem et Satisfactionem, in cordis contritione peccatum dimitti a Deo, si tamen votum confitendi habeat.

 

3. Testimoniis probat in sola contrinione peccatum dimitti*.

Unde Propheta :

Dixi, confitebor adversum me iniustitiam meam Domino, et tu remisisti etc.

Cassiodorus*.

Quod exponens Cassiodorus ait :

Dixi, id est deliberavi apud me, quod confitebor, et tu remisisti. Magna pietas Dei, quod ad solam promissionem peccatum dimiserit. Votum enim pro operatione iudicatur.

Augustinus, super eundem locum*.

Item Augustinus : 

Nondum pronuntiat, promittit se pronuntiaturum, et Deus dimittit, quia hoc ipsum dicere, quoddam pronuntiare est corde. Nondum est vox in ore, ut homo audiat confessionem, et Deus audit.

 

4. Item :

Sacrificium Deo spiritus contribulatus etc.

Alibi etiam legitur :

Quacumque hora peccator conversus fuerit et ingemuerit, vita vivet et non morietur ;

 non dicitur ore confessus fuerit, sed conversus ingemuerit.

 Unde datur intelligi quod etiam ore tacente, veniam interdum consequimur. Hinc etiam leprosi illi, quibus Dominus praecepit ut ostenderent se sacerdotibus, in itinere, antequam ad sacerdotes venirent, mundati sunt. Ex quo insinuatur quod antequam sacerdotibus ora nostra aperiamus, id est peccata confiteamur, a lepra peccati mundamur. Lazarus etiam non prius de monumento est adductus, et post a Domino suscitatus, sed intus suscitatus, prodiit foras vivus : ut ostenderetur suscitatio animae praecedere confessionem. Nemo enim potest confiteri nisi suscitatus, quia

a mortuo, velut qui non est, perit confessio.

Nullus ergo confitetur nisi resuscitatus ; nemo vero resuscitatur nisi qui a peccato solvitur, : quia peccatum mors est animae : quae ut est vita corporis, ita eius vita Deus est.

His aliisque pluribus auctoritatibus probatur, ante confessionem vel satisfactionem, sola compunctione peccatum dimitti.

 

  1. Item auctoritatibus econtra probat sine confessione non dimitti peccatum.

Quod qui negant, eas determinare laborant, necnon in huius sententiae depressionem et suae opinionis assertionem auctorum testimonia inducunt.

 

6. Ait enim Dominus per Isaiam :

Dic tu iniquitates tuas, ut iustificeris.

Ambrosius in libro De paradiso*.

Item Ambrosius : 

Non potest quisquam iustificari a peccato, nisi fuerit peccatum ante confessus.

Idem in sermone Quadragesimae*.

Idem : 

Confessio a morte animam liberat, confessio aperit paradisum, confessio spem salutis tribuit : quia non meretur iustificari, qui in vita sua peccatum non vult confiteri. Illa confessio nos liberat, quae fit cum poenitentia. Poenitentia vera est dolor cordis et amaritudo animae pro malis quae quisque commisit.

 

  1. Ioannes Os aureum*.

Item Ioannes : 

Non potest quisquam gratiam Dei accipere, nisi purgatus fuerit ab omni peccato per poenitentiae confessionem, per baptismum.

 

8. Augustinus, De poenitentia*.

Item Augustinus : 

Agite poenitentiam qualis agitur in Ecclesia. Nemo dicat sibi : occulte ago, apud Deum ago ; novit Deus, qui mihi ignoscit, quia in corde ago. Ergo sine causa dictum est : Quae solveritis in terra, soluta erunt et in caelo ? Ergo sine causa claves datae sunt ? Frustramus verbum Christi ? Iob dicit : Si erubui in conspectu po puli peccata mea confiteri.

Ambrosius*.

Item Ambrosius :

Venialis est culpa, quam sequitur professio delictorum.

 

  1. Augustinus*.

Item Augustinus super illum locum :

Non absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum :

 

Puteus est profunditas iniquitatis, in quam si cecideris, non claudet super te os suum, si tu non claudis os tuum. Confitere ergo, et die : De profundis clamavi ad te, Domine, etc., et evades. Claudit super illum qui in profundo contemnit, a quo mortuo velut qui non sit perit confessio.

Idem : 

Nullus debitae gravioris poenae accipit veniam, nisi qualemcumque, etsi longe minorem quam debeat, solverit poenam. Ita enim impertitur a Deo largitas misericordiae, ut non relinquatur iustitia disciplinae.

 

 

10. Hieronymus, super Malachiam*.

Item Hieronymus : 

Qui peccator est, plangat delicta propria vel populi ; et ingrediatur Ecclesiam, de qua propter peccata fuerat egressus ; et dormiat in sacco, ut praeteritas delicias per quas Deum offenderat, vitae austeritate compenset.

 

His aliisque auctoritatibus nituntur asserere, sine confessione vocis et aliqua solutione poenae, neminem a peccato mundari.

 

11. Cui sententiae potius consentiendum sit.

Quid ergo super his sentiendum ? Quid tenendum ? Sane quod sine confessione oris et solutione poenae exterioris peccata delentur, per contritionem et humilitatem cordis. Ex quo enim proponit, mente compuncta, se confessurum, Deus dimittit ; quia ibi est confessio cordis, etsi non oris, per quam anima interius mundatur a macula et contagio peccati commissi, et debitum aeternae mortis relaxatur.

 

12. Illa ergo quae superius dicta sunt de confessione et poenitentia, vel ad confessionem cordis et ad interiorem poenam referenda sunt, sicut illud Augustini, quod nullus dicitur veniam consequi 

nisi prius : quantulamcumque peccati solverit poenam ;

vel de exteriori poena accipienda sunt, et ad contemnentes vel negligentes referenda, sicut illud : 

Nemo dicat : occulte ago etc.

Nonnulli enim in viia peccata confiteri negligunt vel erubescunt, et ideo non merentur iustificari.

 

13. Sicut enim praecepta est nobis interior poenitentia, ita et oris confessio et exterior satisfactio, si adsit facultas ; unde nec vere poenitens est, qui confessionis votum non habet. Et sicut peccati remissio munus Dei est, ita poenitentia et confessio per quam peccatum deletur, non potest esse nisi a Deo, ut Augustinus ait : 

Iam, inquit, donum Spiritus Sancti habet, qui confitetur et poenitet, quia non potest esse confessio peccati et punitio in homine ex se ipso. Cum enim irascitur sibi quisque et displicet, sine dono Spiritus Sancti non est.

Oportet ergo poenitentem confiteri si tempus habeat ; et tamen, antequam sit confessio in ore, si votum sit in corde, praestatur ei remissio.

 

 

Capitulum 2 (93)

 

1. Si sufficit soli Deo confiteri. 

Iam secundum quaestionis articulum inspiciamus, scilicet utrum sufficiat peccata confiteri soli Deo, an oporteat confiteri sacerdoti.

 

2. Auctoritatibus probat quod sufficiat*.

Quibusdam visum est sufficere si soli Deo fiat confessio, sine iudicio sacerdotali et confessione Ecclesiae, quia David dicit :

Dixi, confitebor Domino, et tu remisisti etc. ;

non ait sacerdoti, et tamen remissum sibi dicit peccatum.

 

3. Ambrosius, super Lucam*.

Item Ambrosius : 

Ideo flevit Petrus, quia culpa obrepsit ei. Non invenio quid dixerit, invenio quod fleverit. Lacrymas eius lego, satisfactionem non lego. Sed quod defendi non potest, ablui potest. Lavant lacrymae delictum quod voce pudor est confiteri, et veniae fletus consulunt et verecundiae.

Hoc idem etiam Maximus dicit episcopus.

 

4. Ioannes Chrysostomus, super Epistolam ad Hebraeos*.

Item Ioannes Chrysostomus : 

Non tibi dico ut te prodas in publicum, neque apud alios accuses, sed obedire te volo Prophetae dicenti : Revela viam tuam ante Deum. Ergo tua confitere peccata apud verum iudicem ; cum oratione delicta tua pronuntia, non lingua, sed conscientiae tuae memoria ; et tunc demum spera te misericordiam posse consequi. Si habueris peccata tua in mente continue, nunquam malum adversus proximum in corde tenebis.

5. Idem*.

Idem : 

Peccata tua dicito, ut deleas illa. Sed si confunderis alicui dicere, dicito ea quotidie in anima tua. Non dico ut confitearis ea conservo tuo, ut tibi exprobret ; dicito Deo, qui curat ea. Nec enim, si non dixeris, ignorat ea. Cum faciebas ea, praesto erat ; cum admitteres ea, cognoverat. Numquid ea vult a te cognoscere ? Peccare enim non erubuisti, et confiteri erubescis ? Dicito in hac vita, ut in alia requiem habeas ; dicito ingemiscens et lacrymans. In codice scripta sunt peccata tua : spongia peccatorum tuorum lacrymae tuae sint.

 

6. Prosper*.

Item Prosper : 

Illi quorum peccata humanam notitiam latent, non ab ipsis confessa, nec ab aliis publicata, si ea confiteri vel emendare noluerint, Deum quem habent testem, ipsum et habituri sunt ultorem. Quod si sui ipsi iudices fiant, et veluti suae iniquitatis ultores hic in se voluntariam poenam severissimae animadversionis exerceant, temporalibus poenis mutabunt aeterna supplicia, et lacrymis ex vera cordis contritione fluentibus restringunt aeterni ignis incendia.

7. Idem*.

Et infra : 

Facilius sibi Deum placabunt illi, qui aut propriis confessionibus crimen produnt, aut nescientibus aliis ipsi in se voluntariae excommunicationis sententiam ferunt, et ab altari cui ministrabant, non animo, sed officio separati, vitam suam quasi mortuam plangunt, certi quod reconciliati sibi efficacis poenitentiae fructibus a Deo non solum amissa recipiant, sed etiam supernae civitatis gaudia recipiant.

 

8. His auctoritatibus innituntur, qui sufficere contendunt Deo confiteri peccata, sine sacerdote. Dicunt enim quod, si quis timens detegi, culpam suam apud homines, ne inde opprobrio habeatur vel alii suo exemplo ad peccandum accingantur, et ideo taceat homini et revelet Deo, consequitur veniam.

 

 

Capitulum 3 (94)

 

1. Quod non sufficit soli Deo confiteri si tempus adsit. 

Sed quod sacerdotibus confiteri oporteat, non solum illa auctoritate Iacobi :

Confitemini alterutrum peccata vestra etc.,

 sed etiam aliorum pluribus testimoniis comprobatur.

 

2. Augustinus in homilia De poenitentia*.

Ait enim Augustinus :

Iudicet se ipsum homo voluntate dum potest, et mores convertat in melius, ne cum iam non poterit, praeter voluntatem a Domino iudicetur. Et cum in se protulerit severissimae medicinae, sed tamen utillimae, sententiam, veniat ad antistites, per quos illi claves in Ecclesia ministrantur. Tamquam bonus iam incipiens esse filius, maternorum membrorum ordine custodito, a praepositis sacramentorum accipiat satisfactionis suae modum : in offerendo sacrificio contribulati cordis devotus et supplex, id tamen agat quod non solum sibi prosit ad salutem, sed etiam ceteris ad exemplum. Ut si peccatum eius non modo in gravi eius malo, sed etiam in tanto scand alo aliorum est, atque hoc expediri utilitati Ecclesiae videtur antistiti, in notitiam multorum vel totius plebis agere poenitentiam non recuset, ne letali plagae per pudorem addat tumorem.

Idem*

Cum tanta est plaga peccati et impetus morbi, ut medicamenta corporis et sanguinis Domini differenda sint, auctoritate antistitis debet se quis removere ab altari ad agendam poenitentiam, et eadem reconciliari.

 

 

3. Leo Papa Theodoro Forolinensi episcopo*.

Item Leo : 

Multiplex misericordia Dei ita lapsibus humanis subvenit, ut non modo per baptismum, sed etiam per poenitentiam spes vitae reparetur : sic divinae voluntatis praesidiis ordinatis, ut indulgentiam Dei nisi supplicationibus sacerdotum nequeant obtinere. Christus enim hanc praepositis Ecclesiae tradidit potestatem, ut confitentibus poenitentiae satisfactionem darent, et eosdem, salubri satisfactione purgatos, ad communionem sacramentorum per ianuam reconciliationis admitterent.

 

4. Augustinus in libro De poenitentia*.

Item Augustinus : 

Quem poenitet, omnino poeniteat, et dolorem Iacrymis ostendat. Repraesentet vitam suam Deo per sacerdotem, praeveniat iudicium Dei per confessionem. Praecepit enim Dominus mundandis, ut ostenderent ora sacerdotibus, docens corporali praesentia confitenda peccata, non per scriptum manifestanda. Dixit enim : Ora monstrate ; et omnes, non unus pro omnibus. Non alium statuatis nuntium qui pro vobis offerat munus a Moyse statutum, sed qui per vos peccastis, per vos erubescatis. Erubescentia enim ipsa partem habet remissionis. Ex misericordia enim hoc praecepit Dominus, ut nemo poeniteret in occulto : in hoc enim quod per se ipsum dicit sacerdoti et erubescentiam vincit timore offensi, fit venia criminis.

 

5. Quod criminale fit veniale*

Fit enim veniale per confessionem, quod criminale erat in operatione ; et si non statim purgatur, fit tamen veniale quod commiserat mortale. Multum enim satisfactionis obtulit, qui erubescentiae dominans, nihil eorum quae commisit nuntio Dei negavit. Deus enim, qui misericors et iustus est, sicut servat misericordiam in iustitia, ita et iustitiam in misericordia. Opus enim misericordiae est peccanti peccata dimittere, sed oportet ut iustus misereatur iuste. Considerat enim si dignus est, non dico iustitia, sed et misericordia. Iustitia enim sola damnat ; sed dignus est misericordia, qui spirituali labore quaerit gratiam. Laborat enim mens patiendo erubescentiam ; et quoniam verecundia magna est poena, qui erubescit pro Christo, fit dignus misericordia.

 

6. Quanto pluribus quis confitetur, tanto ei facilius ignoscitur*

Unde patet quia quanto pluribus confitebitur in spe veniae turpitudinem criminis, tanto facilius consequitur gratiam remissionis. Ipsi enim sacerdotes plus iam possunt proficere, plus confitentibus parcere.

 

7. Leo Papa*.

Item Leo Papa :

Quamvis plenitudo fidei videatur esse laudabilis, quae propter Dei timorem apud homines erubescere non veretur, tamen quia non omnium huiuscemodi sunt peccata, ut ea qui poenitentiam poscunt non timeant publicare, removeatur improbabilis consuetudo : ne multi a poenitentiae remediis arceantur, dum aut erubescunt, aut timent inimicis sua facta reserare, quibus possint legum percelli constitutione. Sufficit enim confessio quae primum Deo offertur, tunc etiam sacerdoti, qui pro delictis poenitentium precator accedit. Tunc enim plures ad poenitentiam poterunt provocari, si populi auribus non publicetur conscientia confitentis.

 

  1. Ex his aliisque pluribus indubitanter ostenditur oportere Deo primum, et deinde sacerdoti offerre confessionem ; nec aliter posse perveniri ad ingressum paradisi, si adsit facultas.

 

 

Capitulum 4 (95)

 

  1. De tertio articulo : an sufficiat confiteri laico.

Nunc, priusquam praemissis auctoritatibus quae his contradicere videntur respondeamus, tertiam quaestionem intueamur.

Quod enim secunda quaestio continebat, scilicet an sine confessione et iudicio sacerdotis soli Deo confiteri sufficeret, expeditum est, et certificatum praemissis testimoniis quod non sufficit confiteri Deo sine sacerdote ; nec est vere humilis et poenitens, si non desiderat et requirit sacerdotis iudicium. Sed numquid aeque valet alicui confiteri socio vel proximo suo, saltem cum deest sacerdos ?

  1. Solutio*.

Sane ad hoc dici potest quod sacerdotis examen requirendum est studiose, quia sacerdotibus concessit Deus potestatem ligandi et solvendi ; et ideo quibus ipsi dimittunt, et Deus dimittit. Si tamen defuerit sacerdos, proximo vel socio confessio facienda est.

 

3. Qualem quaerere debeas sacerdotem.

Sed curet quisque sacerdotem quaerere qui sciat ligare et solvere : talem enim esse oportet, qui aliorum crimina iudicat.

Augustinus in libro De poenitentia*.

Unde Augustinus : 

Qui vult confiteri peccata ut inveniat gratiam, quaerat sacerdotem qui sciat ligare et solvere, ne cum negligens circa se exstiterit, negligatur ab illo qui eum misericorditer monet et petit, ne ambo in foveam cadant, quam stultus evitare noluit. Tantaque vis confessionis est, ut si deest sacerdos, confiteatur proximo. Saepe enim contingit quod poenitens non potest verecundari coram sacerdote, quem desideranti nec tempus nec locus offert. Etsi ille cui confitebitur potestatem solvendi non habeat, fit tamen dignus venia ex sacerdotis desiderio qui crimen confitetur socio. Mundati enim sunt leprosi dum ibant ostendere ora (vel : se) sacerdotibus, antequam ad eos pervenirent. Unde patet Deum ad cor respicere, dum ex necessitate prohibentur ad sacerdotes pervenire. Saepe quidem eos quaerunt sani et laeti, sed dum quaerunt, antequam perveniant moriuntur. Sed misericordia Dei ubique est, qui et iustis parcere novit, etsi non tam cito sicut si solverentur a sacerdote. Qui ergo omnino confitetur, sacerdoti meliori quam potest confiteatur.
  1. Et si peccatum occultum est, sufficiat referre in notitiam sacerdotis. Nam in resurrectione puellae pauci interfuerunt qui viderent. Nondum enim erat sepulta, nondum extra portam delata, nondum extra domum in notitiam portata. Intus resuscitavit, quam intus invenit, relictis solis Petro et Iacobo et Ioanne, et patre et matre puellae, in quibus figuraliter continentur sacerdotes Ecclesiae.
Quos autem extra invenit, advertendum est quomodo suscitavit. Flebat enim turba post filium viduae ; flevit Martha et Maria supplicantes pro fratre ; flebat et turba Mariam secuta. In quo docemur publice peccantibus non proprium, sed Ecclesiae sufficere meritum.

5. 

Laboret igitur poenitens in Ecclesia esse et ad Ecclesiae unitatem tendere. Nisi enim unitas Ecclesiae succurrat, nisi quod deest peccatori sua oratione compleat, de manibus inimici non eripietur anima mortui. Credendum est enim quod omnes eleemosynae Ecclesiae, et orationes, et opera iustitiae et misericordiae succurrant recognoscenti mortem suam ad conversionem. Ideoque nemo digne potest poenitere, quem non sustineat unitas Ecclesiae. Ideoque non petat sacerdotes per aliquam culpam ab unitate Ecclesiae divisos.

 

6. Ex his satis aperitur et absolvitur praemissae quaestionis articulus. Quaerendus est enim sacerdos sapiens et discretus, qui cum potestate simul habeat iudicium ; qui si forte defuerit, confiteri debet socio.

 

7. Beda*.

Beda vero inter confessionem venialium et mortalium distinguit, super illum locum :

Confitemini alterutrum peccata vestra.

Ait enim : 

Coaequalibus quotidiana et levia, graviora vero sacerdoti pandamus ; et quanta iusserit tempore purgare curemus,

 

quia sine confessione emendationis peccata nequeunt dimitti.

Sed et graviora coaequalibus pandenda sunt cum deest sacerdos et urget periculum. Venialia vero, etiam sacerdotis ablata copia, licet confiteri coaequali ; et sufficit, ut quibusdam placet, si tamen ex contemptu non praetermittatur sacerdos. Tutius est tamen et perfectius utriusque generis peccata sacerdotibus pandere et consilium medicinae ab eis quaerere, quibus concessa est potestas ligandi et solvendi.

 

  1. Hic aperit qualiter suprapositae auctoritates intelligendae sint.

Cum igitur ex his aliisque pluribus testimoniis perspicuum fiat et indubitabiliter constet peccata primum Deo, deinde sacerdoti esse confitenda, et si ipse defuerit, etiam socio, illud Ioannes Chrysostomi superius positum non ita est intelligendum, ut liceat alicui, si tempus habeat, sacerdoti non confiteri ; sed quia sufficit, ubi crimen occultum est, soli Deo per sacerdotem dicere et semel, nec oportet publicari coram multis quod occultum est. Quod notavit dicens :

Non tibi dico ut te prodas in publicum.

Sicut enim 

publica noxa publico eget remedio,

ita occulta secreta confessione et occulta satisfactione purgatur.

Nec necesse est ut quod sacerdoti semel confessi sumus, iterum confiteamur ; sed lingua cordis, non carnis, apud verum Iudicem id iugiter confiteri debemus.

 

  1. Hanc expositionem confirmat per verba Ioannis*.

Ioannes Chrysostomus*.

Unde idem Ioannes ait : 

Nunc autem si recorderis peccatorum tuorum, et frequenter ea in conspectu Dei pronunties et pro eis depreceris, citius illa delebis. Si vero obliviscaris, tunc eorum recordaberis nolens, quando publicabuntur et in conspectu proferentur omnium amicorum et inimicorum sanctorumque angelorum.

 

  1. Ita etiam illud Ambrosii : 
    Lacrymae lavant delictum quod voce pudor est confiteri,

ad publicam poenitentiam referendum est. Ibi enim virtutem lacrymarum et confessionis ostendens, significare voluit quod lacrymae occultae et confessio secreta, sicut quae fit soli sacerdoti, lavant delictum quod pudet aliquem publice confiteri.

Quod vero dicit, « se lacrymas Petri legisse, non confessionem vel satisfactionem », per hoc non excludit illa : multa enim facta sunt, quae scripta non sunt. Vel forte nondum facta erat institutio confessionis quae modo est.

 

Similiter et illud Prosperi : 

Si sui iudices fiant, mutabunt aeterna supplicia ;

et illud : 

Facilius Deum placabunt sibi, qui aut propriis confessionibus crimen produnt, aut nescientibus aliis in se sententiam excommunicationis ferunt,

ad publicam confessionem et satisfactionem referri oportet. Non enim solis sacerdotibus ius ligandi et solvendi datum est, si cuique suo arbitrio se poena vel excommunicationis sententia ligare, et absque sacerdotali iudicio se ipsum Deo vel altari reconciliare licet : quod ecclesiasticae institutioni et consuetudini penitus repugnat.

 

12. Potius igitur : si publice peccasti, publice confitere te reum, et emenda ; si vero occulte deliquisti, etiam sic non taceas, nec tamen dico ut publices.

Esychius, super Leviticum*.

Taciturnitas enim peccati ex superbia nascitur cordis. Ideo enim peccatum suum quis celat, ne reputetur foris qualem se iam divino conspectui exhibuit : quod ex fonte superbiae nascitur. Species enim superbiae est, se velle iustum videri, qui peccator est ; atque hypocrita convincitur, qui ad instar primorum parentum vel tergiversatione verborum peccata sua levigare contendit, vel sicut Cain peccatum suum reticendo supprimere quaerit. Ubi vero superbia regnat vel hypocrisis, humilitas locum non habet ; sine humilitate vero alicui veniam sperare non licet. Ubi ergo est taciturnitas confessionis, non est speranda venia criminis.

 

  1. Iam certissime liquet quam sit detestabile peccati silentium, et e converso quam sit necessaria confessio.

Ioannes Chrysostomus* 

Est enim confessio testimonium conscientiae Deum timentis. Qui enim timet iudicium Dei, peccatum non erubescit confiteri. Perfectus timor solvit omnem pudorem. Confessio peccati pudorem habet, et ipsa erubescentia est gravis poena ; ideoque iubemur confiteri peccata, ut erubescentiam patiamur pro poena : nam hoc ipsum pars est divini iudicii.

 

Capitulum 5 (96)

 

Ad quid valeat confessio.

Si ergo quaeritur ad quid confessio sit necessaria, cum in contritione iam deletum sit peccatum, dicimus : quia quaedam punitio peccati est, sicut satisfactio operis. Per confessionem etiam intelligit sacerdos qualiter debeat iudicare de crimine. Per eam quoque peccator fit humilior et cautior.