Distinctio XIX — Livre IV — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - Livre IV

Distinctio XIX

DISTINCTIO XIX

 

 

Capitulum 1 (105)

 

  1. Quando hae claves dantur et quibus.

Postquam ostensum est quae sint claves apostolicae et quis earum usus, superest investigare quando istae claves dentur et quibus.

 

2. Dantur hae claves per ministerium episcopi alicui in promotione sacerdotii. Cum enim recipit ordinem sacerdotalem, simul et has claves recipit.

 

3. Quod non omnis sacerdos alteram clavem habet, scilicet scientiam discernendi*.

Sed non videtur quod omnes vel soli sacerdotes has claves habeant, quia plerique ante sacram ordinationem scientiam discernendi habent, plures post consecrationem ea carent.

Sane dici potest quod alteram harum clavium, id est scientiam discernendi, non omnes habent sacerdotes : unde dolendum est atque lugendum. Multi enim, licet indiscreti atque scientiae qua eminere debet sacerdos exsortes, sacerdotii gradum recipere praesumunt, vita et scientia eo indigni, qui nec ante sacerdotium nec post scientiam habent discernendi qui ligandi sint vel solvendi. Ideoque illam clavem in consecratione non recipiunt, quia semper scientia carent.

Qui vero ante sacerdotium scientia discernendi praediti sunt, licet habeant discretionem, non tamen in eis clavis est, quia non valent ea claudere vel aperire. Ideoque cum promovetur in sacerdotem, clavem discretionis recte dicitur accipere, quia et ante habita discretio augetur et fit in eo clavis, ut ea iam valeat uti ad claudendum vel aperiendum.

 

  1. Si alteram clavem omnes habent, scilicet potestatem ligandi et solvendi*.

Cumque iam constet non omnes sacerdotes illas duas habere, quia scientia discernendi plerique carent, de altera, id est potentia ligandi et solvendi, quaeritur utrum omnes sacerdotes eam habeant.

 

5. Quorundam opinio*.

Quidam enim putant hanc potestatem illis solis esse concessam, qui doctrinam simul ac vitam Apostolorum servant. Illas enim claves promisit Dominus Petro et imitatoribus eius tantum, ut aiunt. Qui etiam auctoritatibus utuntur in munimentum suae opinionis.

 

6. Augustinus in libro De baptismo*.

Hoc enim dicunt Augustinum sensisse superius, ubi ait : 

Remissionem peccatorum vel per se ipsum facit Deus, vel per columbae membra.

Dicit etiam idem peccata dimitti vel teneri a sanctis.

Augustinus*.

Idem, super Exodum, ubi de lamina aurea legitur :

Erat autem lamina aurea semper in fronte sacerdotis :

 

Haec, inquit, significat fiduciam bonae vitae, quam qui vere perfecteque, non significatione, sed veritate, sacerdos habet, solus potest peccata auferre.

 

  1. Gregorius in tractatu evangeliorum*.

Item Gregorius : 

Illi soli habent, in hac carne positi, ligandi et solvendi potestatem sicut sancti Apostoli, qui illorum exempla simul cum doctrina tenent.

Item ex dictis Origenis : 

Haec potestas soli Petro concessa est, et imitatoribus Petri ; nam quicumque vestigia Petri imitantur, habent recte ligandi et solvendi potestatem.

 

His aliisque testimoniis innituntur, qui asserunt potestatem ligandi ac solvendi illis solis concessam sacerdotibus, qui vita et doctrina pollent sicut Apostoli.

 

  1. Aliorum sententia verior.

Aliis autem videtur, quod et mihi placere fateor, cunctis sacerdotibus hanc clavem dari, scilicet ligandi et solvendi ; sed non eam recte ac digne habent, nisi qui vitam et doctrinam apostolicam servant. Nec praemissae auctoritates malos sacerdotes hanc potestatem habere negant, sed illos solos digne ac recte hac potestate uti significant, qui praediti sunt vita et doctrina apostolica : quia soli Apostolorum imitatores digne recteque possunt ligare et solvere, et per Deum tantum vel per sanctos, in quibus habitat Spiritus Sanctus, digne et recte fit remissio vel retentio peccatorum. Fit tamen et per illos qui sancti non sunt, sed non digne vel recte : dat enim Deus benedictionem digne poscenti, etiam per indignum ministrum.

 

9. Quod omnes sacerdotes habeant potestatem ligandi et solvendi confirmat.

Hieronymus*.

Quod vero hanc potestatem habeant omnes sacerdotes, Hieronymus testatur super illum locum Evangelii, ubi Dominus dixit Petro :

Tibi dabo claves regni caelorum etc. :

 

Habent, inquit, eandem iudiciariam potestatem alii Apostoli, habet et omnis Ecclesia in episcopis et presbyteris ; sed ideo Petrus eam specialiter accepit, ut omnes intelligant quod quicumque ab unitate fidei et societate Ecclesiae se separaverit, nec peccatis solvi, nec caelum potest ingredi.

 

 

Capitulum 2 (106)

 

  1. Quod etiam per indignos transfunditur gratia dignis*.

Augustinus in libro Quaestionum Veteris et Novi Testamenti*.

Item, quod sacerdos, etiam si malus sit, gratiam tamen transfundat pro suae dignitatis officio, Augustinus ostendit dicens : 

Dictum est a Domino in Numeris, ad Moysen et Aaron sacerdotes : Vos ponite nomen meum super filios Israel, ego Dominus benedicam eos, ut gratiam traditio per ministerium ordinati transfundat hominibus, nec voluntas sacerdotis obesse vel prodesse possit, sed meritum benedictionem poscentis. Quanta autem dignitas sit sacerdotalis officii et ordinis, hinc advertamus. Dictum est de nequissimo Caipha, inter cetera : Hoc autem a semetipso non dixit, sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit ; per quod ostenditur Spiritum gratiarum non personam sequi digni vel indigni, sed ordinem traditionis : ut quamvis aliquis boni meriti sit, non tamen possit benedicere nisi fuerit ordinatus ut officii ministerium exhibeat. Dei autem est effectum tribuere benedictionis.

 Hinc evidenter ostenditur ordo non privari potestate tribuendi gratiam ob ministri indignitatem.

 

  1. Hesychius dissentire videtur ab Augustino*.

Hesychius, super Leviticum*.

Huic tamen Augustini sententiae videtur obviare quod ait Hesychius : 

Sacerdotes, inquit, non propria virtute benedicunt, sed quia figuram Christi gerunt, et propter eum qui in ipsis est, benedictionis plenitudinem tribuunt. Nec solum is qui sacerdotium sortitus est, sed quicumque Christum in seipso habet et eius figuram gerit per conversationem bonam, sicut Moyses, idoneus est ut benedictionem praestet.

 

Ecce hic habes quod non solum sacerdos, sed omnis in quo Christus habitat, benedictionem praestat.

 

  1. Solvit*.

Sed alia est benedictio quae salis congruit sacerdotibus, alia quae ab omnibus bonis communiter exhibetur. Denique illi sacerdotes in quibus Christus habitat, benedictionis plenitudinem tribuere dicuntur non quia soli illi transfundant gratiam, sed quia illi soli licite et digne id agunt. Nec subditos mala vita sacerdotis laedit, si bona faciunt quae ille dicit.

Gregorius Papa*.

Unde Gregorius : 

Multi, dum plus vitam sacerdotum quam suam discutiunt, in erroris foveam dilabuntur ; minus considerantes quod non eos vita sacerdotum laederet, si humiliter bonis sacerdotum admonitionibus aurem accommodarent.

 

 

Capitulum 3 (107)

 

  1. De eo quod scriptum est in Malachia : Maledicam benedictionibus vestris.

Praemissae vero sententiae, qua dicitur etiam per mali sacerdotis ministerium transfundi gratiam benedictionis, videtur obviare quod Dominus per Prophetam malis sacerdotibus comminatur :

Maledicam benedictionibus vestris ;

 et alibi : 

Vae his qui vivificant animas quae non vivunt, et mortificant animas quae non moriuntur.

Si enim maledicit Dominus benedictionibus eorum, et si animae quas vivificant, non vivunt, quomodo per eos gratia benedictionis transfunditur ?

 

2. Sed illud capitulum,

Maledicam etc.,

quidam referunt ad haereticos qui ab Ecclesia praecisi sunt et ad excommunicatos, quorum benedictiones fiunt maledictiones his qui eorum sequuntur errores.

Illud alterum vero, scilicet :

Vivificant etc.,

super omnes illos sacerdotes exponunt, qui absque clave scientiae et forma bonae vitae praesumunt ligare vel solvere. Sed nullus officio sacerdotis uti debet, nisi immunis sit ab illis quae in aliis iudicat ; alioquin se ipsum condemnat.

 

 

Capitulum 4 (108)

 

  1. Qualis debeat esse iudex ecclesiasticus.

Augustinus in libro De poenitentia*.

Qualem autem oporteat esse qui aliorum iudex constituitur, Augustinus describit ita dicens :

Sacerdos, cui omnis offertur peccator, ante quem statuitur omnis languor, in nullo eorum sit iudicandus, quae in alio iudicare est promptus. Iudicans enim alium qui est iudicandus, condemnat se ipsum. Cognoscat igitur se, et purget in se quod alios videt sibi offerre. Caveat ut a se proiecerit quidquid in alio damnosum reperit. Animadvertat quod qui sine peccato est, primus in illam lapidem mittat. Ideo enim liberavit peccatricem, quia non erat qui iuste proiceret lapidem. Quomodo lapidaret, qui se lapidandum cognosceret ? (Cave hic !*) Nullus enim erat sine peccato : in quo intelligitur omnes fuisse reos, nam venialia semper remittebantur per caerimonias ; si quod ergo in eis peccatum erat, criminale erat. In hoc igitur patentissimum est crimen sacerdotum et detestabile, qui non prius se iudicant et alios alligant.
  1. Idem*. 
    Caveat spiritualis iudex, sicut non commisit crimen nequitiae, ita non careat munere scientiae. Oportet ut sciat cognoscere quidquid debet iudicare : iudiciaria enim potestas hoc postulat, ut quod debet iudicare discernat. Diligens igitur investigator sapienter interroget a peccatore quod forsitan ignoret, vel verecundia velit occultare. Cognito vero crimine, varietates eius non dubitet investigare, et locum, et tempus, et cetera quae supra diximus.
Quibus cognitis, adsit benevolus, paratus erigere et secum onus portare. Habeat dulcedinem in affectione, discretionem in varietate ; doceat perseverantiam. Caveat ne corruat, ne iuste perdat iudiciariam potestatem. Etsi enim poenitentia ei possit acquirere gratiam, non tamen mox restituit in potestatem primam. Etsi Petrus post lapsum restitutus fuerit, et saepe lapsis sacerdotibus reddita sit dignitatis potestas, non tamen est necesse ut omnibus concedatur quasi ex auctoritate. Invenitur auctoritas quae concedit et quasi imperat ; invenitur alia quae non concedit, sed vetat. Quae Scripturae non repugnant, sed concordant. Cum enim tot sunt qui labuntur, ut pristinam dignitatem ex auctoritate defendant et quasi usum peccandi sibi faciant, recidenda est spes ista. Si vero locus est u bi ista non concurrant, restitui possunt qui peccant.

 

  1. Ex his satis perpenditur qualis debeat esse sacerdos qui alios ligat et solvit, discretus scilicet et iustus ; alioquin
    mortificat saepe animas quae non moriuntur, et vivificat quae non vivunt,

et ita incidit in maledictionis iudicium. Illus autem Malachiae, scilicet

Maledicam benedictionibus vestris

 sive super haereticos tantum et excommunicatos, sive super omnes sacerdotes qui vita et scientia carentes benedicere praesumunt, dictum accipiatur, sic intelligi potest :

(Gregorius*

Maledicam benedictionibus vestris, id est his quae meis benedictionibus possidetis,

 quia faciam ea vobis cedere in maledictionem, non in benedictionem ; quia etsi 

benedicunt sanctis,

non hoc faciunt

ex vero corde,

et ideo eorum benedictio eis vertitur in maledictionem. Vel

maledicam benedictionibus vestris, id est quod a vobis benedicitur, a me erit maledictum,

quia (Gregorius* :) 

benedicunt inique agentibus, adulanturque peccantibus, dummodo divites sint.