Distinctio XXXI — Livre IV — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - Livre IV

Distinctio XXXI

DISTINCTIO XXXI

 

 

Capitulum 1 (182)

 

De tribus bonis coniugii.

Post haec de bonis coniugii, quae sint et qualiter coitum excusent, dicendum est.

Augustinus, super Genesim*.

Tria sunt principaliter bona coniugii ; unde Augustinus :

Nuptiale bonum tripartitum est, scilicet fides, proles, sacramentum. In fide attenditur ne post vinculum coniugale cum alio vel alia coeatur ; in prole, ut amanter suscipiatur, religiose educetur ; in sacramento, ut coniugi um non separetur, et dimissus vel dimissa nec causa prolis alteri coniungatur.

 

 

Capitulum 2 (183)

 

  1. De duplici separatione.

Separatio autem gemina est, corporalis scilicet et sacramentalis. Corporaliter possunt separari causa fornicationis, vel ex communi consensu causa religionis, sive ad tempus, sive usque in finem. Sacramentaliter vero separari nequeunt, dum vivunt, si legitimae personae sint. Manet enim vinculum coniugale inter eos etiam si aliis a se discedentes adhaeserint.

 

2. Augustinus in libro De bono coniugali*.

Unde Augustinus : 

Usque adeo manent inter viventes semel inita iura nuptiarum, ut potius sint inter se coniuges etiam separati, quam cum aliis quibus adhaeserunt.

In eodem*.

Item : 

Manet inter viventes quoddam coniugale vinculum, quod nec separatio, nec cum altero copulatio possit auferre ; sicut apostata anima, velut de coniugio Christi recedens, etiam fide perdita sacramentum fidei non amittit, quod lavacro regenerationis accepit. Redderetur enim redeunti, si amisisset abscedens. Habet autem hoc qui recesserit ad cumulu m supplicii, non ad meritum praemii.

In eodem*.

Item : 

Quibus placuit ex consensu ab usu carnalis concupiscentiae in perpetuum continere, absit ut vinculum inter eos coniugale rumpatur, immo firmius erit, quo magis ea pacta secum gerunt quae carius concordiusque servanda sunt, non voluptariis corporum nexi bus, sed voluntariis animorum affectibus.

 

  1. Et attende quod tertium bonum coniugii dicitur « sacramentum » non quia sit ipsum coniugium, sed quia eiusdem rei sacrae signum est, id est spiritualis et inseparabilis coniunctionis Christi et Ecclesiae.

 

  1. Haec tria non adsunt omni coniugio.

Et est sciendum ab aliquibus contrahi coniugium quod haec tria bona non comitantur. Deest enim fides ubi vir cum alia vel mulier cum alio coit. Hoc igitur bonum ita coniugio adhaeret, ut ex eo, si adsit, amplius commendetur coniugium ; si non adsit, non inde adnihiletur. Quae enim adultera est, non ideo coniux non est ; immo si coniux non esset, adultera non foret. Quod cum fit, culpa committitur, sacramentum vero non cassatur.

Bonum quoque prolis non omnibus adest coniugibus. Quidam enim pari voto continentiam servant ; alii pro aetatis defectu vel alterius rei causa generare non valent. Nec omnes illi etiam qui prolem recipiunt, bonum prolis habent. Nam bonum prolis dicitur non ipsa proles vel prolis spes quae ad religionem non refertur, immo ad hereditariam successionem : ut cum quis heredes terrenae possessionis habere desiderat ; sed spes ac desiderium quo proles ad hoc quaeritur, ut religione informetur. Multi ergo prolem habent, qui tamen bono prolis carent ; nec ideo tamen coniugium esse desinit.

Sacramentum vero ita inseparabiliter coniugio haeret legitimarum personarum, ut sine illo coniugium non esse videatur, quia semper manet inter viventes vinculum coniugale, ut etiam interveniente divortio fornicationis causa, coniugalis vinculi firmitas non solvatur. Ubi vero non inter legitimas personas contrahitur coniugium, non adest illud bonum quod dicitur sacramentum, quia potest solvi talium copula ; de quibus post dicetur.

 

  1. Augustinus in libro De bono coniugali*.

Quod vero coniugium sit inter eos qui coniugali affectu, non tamen gratia prolis, sed explendae libidinis conveniunt, nec fornicarii sed coniuges appellentur, ostendit Augustinus inquiens :

Solet quaeri, cum masculus et femina, nec ille maritus, nec illa uxor alterius, sibimet non filiorum procreandorum, sed pro incontinentia solius concubitus causa copulantur, ea fide media ut nec illa cum altero, nec ille cum altera faciat id, utrum nuptiae sint vocandae. Et potest fortasse non absurde hoc appellari connubium, si usque ad mortem alicuius eorum id inter eos placuerit, et prolis generationem, quamvis non ea causa coniuncti sunt, non tamen vitaverint : ut vel nolint sibi nasci filios, vel etiam opere malo aliquo agant ne nascantur. Ceterum si vel utrumque vel unum horum desit, non invenio quomodo has nuptias appellare possimus. Etenim si aliquam sibi ad tempus adhibuerit, donec aliquam dignam honoribus aut suis facultatibus inveniat, quam in coniugio adducat, animo ipso adulter est, nec cum illa quam cupit invenire, sed cum ista cum qua sic cubat ut cum ea non habeat maritale consortium.

 

Ecce coniuges dicuntur, qui solius concubitus causa conveniunt, si tamen prolis generationem aliquo malo dolo non vitent.

 

 

Capitulum 3 (184)

 

De his qui procurant venena sterilitatis.

Qui vero venena sterilitatis procurant, non coniuges, sed fornicarii sunt.

Augustinus in libro De nuptiis et concupiscentiis*.

Unde Augustinus :

Aliquando eousque pervenit haec libidinosa crudelitas vel libido crudelis, ut etiam sterilitatis venena procuret ; et si nihil valuerint, conceptos fetus intra viscera aliquo modo exstinguat vel fundat, volendo suam prolem prius interire quam vivere ; aut si in utero vivebat, occidi antequam nasci. Prorsus, si ambo tales sint, coniuges non sunt ; et si ab initio tales fuerunt, non sibi per connubium, sed per stuprum potius convenerunt. Si vero ambo non sunt tales, audeo dicere : aut illa quodam modo est mariti meretrix,, aut ille adulter uxoris.

 

 

Capitulum 4 (185)

 

  1. Quando sint homicidae qui procurant abortum.

Hic quaeri solet de his qui abortum procurant, quando iudicentur homicidae vel non.

 

2. Tunc puerperium ad homicidium pertinet, quando formatum est et animam habet, ut Augustinus super Exodum asserit : 

informe autem puerperium, ubi non est anima viva, Lex ad homicidium pertinere noluit.

Augustinus in libro De quaestionibus novi et veteris testamenti*.

Dicit etiam Augustinus quod 

informe puerperium animam non habet : ideoque mulctatur pecunia, non redditur anima pro anima. Sed iam formato corpori anima datur, non in conceptu corporis nascitur cum semine derivata. Nam, si cum semine et anima exsistit de anima, et multae animae quotidie pereunt, cum semen fluxu non proficit nativitati. Primum oportet domum compaginari, et sic habitatorem induci. Cum ergo lineamenta compacta non fuerint, ubi erit anima ?

 

  1. Hieronymus, ad Algasiam*.

Item Hieronymus : 

Semina paulatim formantur in utero, et tamdiu non reputatur homicidium, donec elementa confecta suas imagines membraque suscipiant.

 

Ex his apparet tunc homicidas esse qui abortum procurant, cum formatum est et animatum puerperium.

 

 

Capitulum 5 (186)

 

  1. De excusatione coitus quae fit per haec bona.

Cum igitur haec tria bona in aliquo coniugio simul concurrunt, ad excusationem coitus carnalis valent. Quando enim, servata fide thori, causa prolis coniuges conveniunt, sic excusatur coitus ut culpam non habeat ; quando vero, deficiente bono prolis, fide tamen servata, conveniunt causa incontinentiae, non sic excusatur ut non habeat culpam, sed venialem.

Augustinus in libro De bono coniugali*.

Unde Augustinus : 

Coniugalis concubitus generandi gratia non habet culpam ; concupiscentiae vero satiandae, sed tamen cum coniuge propter thori fidem, venialem habet culpam.

Item : 

Hoc quod coniugati, victi concupiscentia, utuntur invicem ultra necessitatem liberos procreandi, ponam in his pro quibus quotidie dicimus : Dimitte nobis debita nostra etc.

 

  1. Ubi autem haec bona desunt, fides scilicet et proles, non videtur coitus defendi a crimine.

Unde in Sententiolis Sexti Pythagorici legitur : 

Omnis ardentior amator propriae uxoris adulter est.

Hieronymus*.

Item Hieronymus : 

Sapiens iudicio amat coniugem, non affectu. Non regnat in eo impetus voluptatis, nec praeceps fertur ad coitum. Nihil est foedius quam uxorem amare quasi adulteram. Qui dicunt se causa humani generis uxoribus iungi, imitentur saltem pecudes, et postquam venter uxoris intumuerit, non perdant filios ; nec amatores se uxoribus exhibeant, sed maritos.

Idem : 

In matrimonio opera liberorum concessa sunt ; voluptates autem quae de meretricum amplexibus capiuntur, in uxore damnatae.

 

 

Capitulum 6 (187)

 

  1. De indulgentia Apostoli, quomodo sit accipienda. 

Sed si concubitus. qui fit causa prolis culpa caret, quid Apostolus secundum indulgentiam permittit ? Ita enim ait :

Hoc autem dico secundum indulgentiam.

Cui enim praestatur venia, nisi culpae ? Per hoc etiam quidam probare volunt nuptias esse peccatum.

2. Sed ut supra dictum est, indulgentia alia est concessionis, alia permissionis. Egerat Apostolus de nuptiis et de carnali coitu, et ad utrumque retulit illud :

Hoc autem dico secundum indulgentiam.

Indulgentur enim nuptiae secundum concessionem, et concubitus nuptialis qui fit tantum causa prolis. Concubitus vero qui est praeter necessitatem generandi, ob incontinentiam, indulgetur secundum permissionem, 

quia ibi aliqua culpa est, sed levis.

Ideoque non iubetur, nec conceditur, sed permittitur, quia non est laudabilis, sed venialis.

3. Augustinus in sermone De verbis Apostoti*.

De hoc Augustinus sic ait : 

Forte aliquis dicet : Si veniam concessit Apostolus, ergo peccatum sunt nuptiae : cui enim venia nisi peccato conceditur ? Plane, quod infirmitati permisit secundum veniam, audeo dicere peccatum esse. Veniam namque concedens Apostolus, concubitum attendit coniugatorum, ubi est incontinentiae malum.

 

 

Capitulum 7 (188)

 

  1. Quod sit malum incontinentiae*.

Incontinentiae malum est, quod vir cognoscit uxorem etiam ultra necessitatem procreandi liberos ; sed et ibi est nuptiarum bonum.

Augustinus, super Genesim* :

Non enim quia incontinentia malum est, ideo coniugium

ubi est concubitus praeter intentionem generationis 

non est bonum. Non propter illud malum culpabile est hoc bonum, sed illud malum fit veniale propter bonum nuptiale ;

quod non reprehendit Apostolus, sed malum incontinentiae.

 

  1. Augustinus in libro De bono coniugali*.

Idem : 

Concubitum qui non fit causa prolis, nuptiae non cogunt fieri, sed impetrant ignosci ; si tamen non ita sit nimius ut impediat tempora quae orationi debentur, nec immutetur in eum usum qui est contra naturam.

 

Concubitus enim necessarius causa generandi inculpabilis, et solus ipse nuptialis est ; ille vero qui ultra necessitatem progreditur, non rationi, sed libidini obsequitur ; et hunc non exigere, sed reddere coniugi ne fornicetur, ad coniugem pertinet. Si vero ambo tali concupiscentiae subiguntur, rem faciunt quae non est nuptiarum : cuius delicti non sunt nuptiae hortatrices, sed deprecatrices.

 

Decus quidem coniugale est castitas procreandi, et reddendi carnalis debiti fides : hoc est opus nuptiarum quod ab omni peccato defendit Apostolus dicens : Non peccat virgo si nupserit.
  1. Cum igitur culpabilis non sit generandi intentione concubitus, qui proprie nuptiis imputandus est, quid secundum veniam concedit Apostolus, nisi quod coniuges debitum carnis exposcunt non propaginis voluntate, sed libidinis voluptate ? Quae tamen voluptas non propter nuptias cadit in culpam, sed propter nuptias accipit veniam.
Immoderata igitur progressio secundum veniam conceditur.

 

Quocirca et hinc laudabiles sunt nuptiae, quia etiam illud quod non pertinet ad se, ignosci faciunt propter se. Non enim iste concubitus, quo servitur concupiscentiae, agitur ut impleatur fetus quem postulant nuptiae.

 

  1. Augustinus, Contra Iulianum haereticum*
    Omnino igitur in genere suo nuptiae bonae sunt, quia fidem thori servant, et prolis suscipiendae causa utrumque sexum commiscent, et impietatem separationis horrent.
Sanctitati etiam coniugii nec coniux infidelis obesse potest, sed potius fidelis prodest infideli, ut Apostolus docet.

 

  1. Ex his ostenditur quod coniuges qui causa prolis tantum conveniunt, vel qui exigentibus debitum reddunt, defendit a peccato sanctitas coniugii bonumque nuptiale. Si enim absque peccato non posset fieri concubitus coniugalis, non praecepisset Dominus post diluvium eos copulari dicens :
    Crescite et multiplicamini,

cum iam sine carnali concupiscentia non possent commisceri.

 

 

Capitulum 8 (189)

 

  1. Quod non omnis delectatio carnis peccatum est.

Sed forte aliquis dicet omnem carnis concupiscentiam et delectationem quae est in coitu malam esse et peccatum, quia ex peccato est et inordinata, Et nos dicimus illam concupiscentiam semper malam esse, quia foeda est et poena peccati, sed non semper peccatum esse. Saepe enim delectatur vir sanctus secundum carnem in aliqua re, ut requiescendo post laborem, edendo post esuriem ; nec tamen talis delectatio est peccatum, nisi sit immoderata. Sic et delectatio quae est in coitu coniugali cui adsunt illa tria bona, a peccato defenditur.

 

2. Gregorius aliter videtur dicere*.

Videtur tamen beatus Gregorius aliter sentire, scilicet quod sine peccato non possit fieri carnalis commixtio, dicens : 

Vir cum propria coniuge dormiens, nisi lotus aqua ecclesiam intrare non debet. Quamvis diversae hominum nationes de hac re diversa sentiant et alia custodire videantur, Romanorum tamen semper ab antiquioribus usus fuit, post admixtionem propriae coniugis, et lavacri purificationem quaerere, et ab ingressu ecclesiae paululum temperare. Nec hoc dicentes, culpam deputamus esse coniugium ; sed quia ipsa licita admixtio coniugis sine voluptate carnis fieri non potest, a sacri loci ingressu est abstinendum, quia voluptas ipsa sine culpa esse nullatenus potest.

 

3. Determinat auctoritatem.

Hoc autem, ne praedictis obviet, intelligendum est in illis qui non gratia prolis conveniunt, quorum voluptas non est sine peccato. Et vix aliqui reperiri possunt adhuc amplexus carnales experientes, qui non interdum conveniant praeter intentionem procreandae prolis. Hoc autem quoties fit, ab ingressu ecclesiae abstinendum est.

 

4. Confirmat determinationem per verba eius*.

Gregorius*.

Et quod ita intelligendum sit, Gregosius consequenter ostendit : 

Si quis vero sua coniuge, non cupidine voluptatis raptus, sed tantum creandorum liberorum gratia utitur, iste profecto, sive de ingressu ecclesiae, seu de sumendo corporis dominici mysterio, sua est iudicio relinquendus, quia prohiberi a nobis non debet accipere, qui in igne positus nescit ardere. Cum vero non amor procreandae sobolis, sed voluptas dominatur in opere commixtionis, habeant coniuges etiam de commixtione sua quod defleant. Tunc autem vir qui post admixtionem coniugis lotus aqua fuerit, etiam sacram communionem valet accipere, cum ei secundum praefinitam sententiam ecclesiam licuerit intrare.