Distinctio XL — Livre IV — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - Livre IV

Distinctio XL

DISTINCTIO XL

 

 

Capitulum 1 (224)

 

  1. De cognatione, et prius de carnali.

Nunc superest de cognatione aliquid dicere. Est autem cognatio alia carnalis, alia spiritualis. Primum de carnali cognatione et affinitate inspiciamus.

 

2. Cognati igitur vel affines in septimo gradu vel infra copulari nori debent.

Gregorius episcopis Galliae*.

Unde Gregorius : 

Progeniem suam unumquemque usque ad septimam observa re decernimus generationem ; et quamdiu se agnoscunt affinitate propinquos, ad coniugalem copulam accedere denegamus. Quod si fecerint, separentur.

Nicolaus Papa*.

Item Nicolaus Papa : 

De consanguinitate sua nullus uxorem ducat usque post generationem septimam, vel quousque parentela cognosci potest.

Ex concilio Lugdunensi*.

Item : 

Nulli ex propinquitate sui sanguinis usque ad septimum gradum uxores ducant.

 

His aliisque pluribus auctoritatibus consanguineorum coniunctiones prohibentur usque ad septimum gradum.

 

 

Capitulum 2 (225)

 

  1. De computatione graduum consanguinitatis*.

Isidorus*.

Quomodo autem gradus consanguinitatis computandi sint, Isidorus ostendit sic : 

Series consanguinitatis sex gradibus dirimitur, hoc modo : filius et filia, quod est frater et soror, sit ipse truncus. Illis seorsum seiunctis, ex radice illius trunci egrediuntur isti ramunculi : nepos et neptis, primus ; pronepos et proneptis, secundus ; abnepos et abneptis, tertius ; adnepos et adneptis, quartus ; trinepos et trineptis, quintus ; trinepotis nepos et trineptis neptis, sextus.

Attende quod sex gradus tantum ponit Isidorus, quia truncum inter gradus non computat. Alii vero, qui septem ponunt gradus, truncum inter gradus connumerant.

 

  1. Varie namque computantur gradus cognationis. Alii enim patrem in primo gradu, filios in secundo ponunt. Alii primum gradum filios appellant, negantes gradum cognationis inter patrm et filium esse, cum una caro sint pater et filius.

Auctoritates ergo quae consanguinitatis cautelam usque in septimum gradum prohibent, patrem ponunt in primo gradu ; illae vero quae usque ad sextum gradum prohibent, primum gradum filios appellant. Atque ita fit ut eaedem personae secundum hanc diversitatem inveniantur in sexto et septimo gradu.

 

  1. Zacharias Papa*.

Patrem vero in primo gradu ponit, qui fratres dicit esse primum gradum. Hoc modo computat Zacharias Papa inquiens : 

Parentelae gradus taliter computamus : Ego et frater meus una generatio sumus, primumque gradum efficimus. Rursum, filius meus fratrisque mei filius secunda generatio sunt, et gradum secundum faciunt ; atque ad hune modum ceterae successiones.

 

4. Inter illos vero qui sex computant gradus et illos qui septem, nulla in sensu exsistit diversitas, quamvis in numero graduum varietas videatur. Ultima enim generatio, si a fratribus sumat initium numerandi, septima invenitur.

 

 

Capitulum 3 (226)

 

  1. Quare sex gradus computantur.

Isidorus*.

Quare vero sex gradus computet Isidorus, ipse aperit dicens : 

Consanguinitas dum se paulatim propaginum ordinibus dirimens usque ad ultimum gradum protraxerit et propinquitas esse desierit, tunc primum lex in matrimonii vinculum eam recipiet, et quodam modo incipiet revocare fugientem. Ideo autem usque ad sextum generis gradum consanguinitas constituta est, ut sicut sex aetatibus mundi generatio et hominis status finitur, ita propinquitas generis tot gradibus terminetur.

  1. In his sex gradibus omnia propinquitatum nomina continentur, ultra quos nec affinitas inveniri, nec successio potest amplius prorogari.

 

Quare septem*.

Secundum alios septem gradus ideo computantur, ut ita post septem gradus sponsus sponsae iungatur, sicut post hanc vitam, quae septem diebus agitur, Ecclesia Christo iungetur.

 

 

Capitulum 4 (227)

 

  1. De dispensatione Gregorii erga Anglos*.

His autem occurrit illud quod 

Gregorius Augustino, Anglorum episcopo, a quo requisitus fuerat quota generatione debeant copulari, rescribit sic : Quaedam lex Romana permittit ut sive fratris vel sororis, seu duorum fratrum germanorum seu duarum sororum, filius et filia misceantur. Sed experimento didicimus ex tali coniugio sobolem non passe succrescere ; unde necesse est ut quarta vel quinta generatio fidelium Iicenter sibi coniungantur.

2. 

Sed post multum temporis idem Gregorius a Felice, Messinae Siciliae praesule, requisitus utrum Augustino scripserit, ut Anglorum quarta generatione contracta matrimonia non solverentur, inter cetera talem reddidit rationem : Quod scripsi Augustino, Anglorum episcopo, ipsi etiam Anglorum genti, quae nuper ad fidem venerat, ne a bono quod coeperat metuendo austeriora recederet, specialiter et non generaliter me cognoscas scripsisse. Nec ideo haec eis scripsi, ut postquam in fide fuerint solidati, si infra propriam consanguinitatem inventi fuerint, non separentur, aut infra affinitatis lineam, id est usque ad septimam generationem, iungantur.