Distinctio XLVIII — Livre IV — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - Livre IV

Distinctio XLVIII

DISTINCTIO XLVIII

 

 

Capitulum 1 (275)

 

De forma iudicis.

Solet etiam quaeri in qua forma Christus iudi In forma utique servi iudicabit, quae omnibus in iudicio apparebit, ut videant mali

in quem pupugerunt.

Divinitatem vero eius mali, non videbunt ;

unde Isaias :

Tollatur impius, ne videat gloriam Dei.

 

Humanitatem videbunt, ut timeant ; divinitatem vero non, ne gaudeant.

Divinitas enim sine gaudio videri non potest.

 

 

Capitulum 2 (276)

 

  1. Qualis apparebit tunc forma servi.

Sed cum in forma humana constet eum appariturum, quaeritur an forma illa gloriosa appareat, sicut vere est ; an infirma, qualis in passione exstitit.

 

2. Quidam putant a malis talem videri qualem crucifixerunt, id est infirmam, quia dicit Scriptura: ut videant

in quem pupugerunt.

Augustinus, super Ioannem*.

Sed aperte Augustinus dicit formam servi glorificatam a bonis et a malis tunc videri, sic :

Cum in forma servi glorificata iudicantem viderint boni et mali, tolletur impius, ut non videat claritatem Dei, qua Deus est, quam soli mundi corde videbunt : quod erit eis vita aeterna.

 

3. Quare dicitur Christus iudicaturus*.

Forma igitur humana in Christo glorificata videbitur a cunctis ; unde et Christus dicitur iudicaturus quia filius hominis est.

Ita enim legitur in Evangelio Ioannis :

Et potestatem dedit ei iudicium facere, quia filius hominis est :

non quod ipse ex virtute hominis sit iudicaturus, vel quod ipse solus, sine Patre et Spiritu Sancto, sit iudicium factums, sed quia ipse solus in

forma servi iudicans bonis et malis videbitur.

Cum ergo dicitur :

Pater non iudicat quemquam, sed omne iudiciunt dedit Filio,

 non ita est intelligendum quasi Filius solus iudicet, et non Pater, sed quia forma Filii humana cunctis in iudicio apparebit : non infirma, sed gloriosa. Iudicabit autem ex virtute divinitatis, non sine Patre et Spiritu Sancto. Et apparebit terribilis impiis et mitis iustis : erit enim terror malis et lumen iustis.

 

 

Capitulum 3 (277)

 

  1. Quare secundum formam servi dicitur Christus suscitaturus corpora.

Et sicut dicitur Christus secundum formam servi iudicaturus propter causam praemissam, ita etiam dicitur suscitaturus corpora mortuorum secundum humanitatem, cum tamen virtute divinitatis sit suscitaturus, non humanitatis. Sed hac ratione illud dicitur : quia in humanitate suscepit quod est causa nostrae resurrectionis, id est passionem et resurrectionem, ideo ei adscribitur secundum hominem suscitatio mortuorum.

 

2. Augustinus, super Ioannem*.

Unde Augustinus : 

Per Verbum filium Dei fit animarum resurrectio ; per Verbum factum in carne filium hominis fit corporum resurrectio.

Item : 

Iudicat et suscitat corpora non Pater, sed Filius secundum dispensationem humanitatis, in qua est minor Patre.

 

Christus in eo quod est Filius Dei, est vita quae vivificat animas ; in eo quod filius hominis, iudex. 

 

  1. Ecce secundum formam humanitatis dicitur suscitaturus corpora et iudicaturus. Iudicaturus autem, quia illa forma cunctis in iudicio apparebit ; et suscitaturus, quia in eadem forma meritum et causam nostrae resurrectionis suscepit, et quia secundum eandem formam vocem dabit qua mortui de monumentis surgent et procedent. Secundum quod Deus est, vivificat animas ; non Pater tantum, quia non tantum Pater vita est, sed et Filius cum eo et Spiritus Sanctus (Augustinus :*) « eadem vita » est. Quae
    pertinet ad animam, non ad corpus. Corpus enim non sentit vitam sapientiae, sed anima, quae illuminatur a lumine

aeterno.

Licet igitur Christus potentia deitatis vivificet animas et suscitet corpora et iudicet, non otiose tamen et praeter rationem ei secundum formam Dei tribuitur vivificatio animarum, et secundum formam servi iudicium et resuscitatio corporum.

 

 

Capitulum 4 (278)

 

  1. De loco iudicii.

Putant quidam Dominum descensurum in vallem Iosaphat in iudicio, eo quod ipse per Ioel prophetam sic loquitur :

Congregabo omnes gentes, et deducam eas in vallem Iosaphat, et disceptabo ibi cum eis.

2. In cuius capituli expositione ita reperi :

Hoc quidam pueriliter intelligunt, quod in valle quae est in latere montis Oliveti, descensurus sit Dominus ad iudicium. Quod frivolum est, quia non in terra, sed in spatio huius aëris sedebit, contra locum montis Oliveti ex quo ascendit. Et sicut Ioannes Chrysostomus dicit, angeli deferent ante eum signum crucis.

Unde in Evangelio Veritas ait :

Et tunc apparebit signum filii hominis etc.

 

Iosaphat autem interpretatur iudicium Domini :

 

in vallem ergo Iosaphat,

id est iudicii Domini,

congregabuntur omnes impii. Iusti vero non descendent in vallem iudicii, id est damnationis, sed in nubibus elevabuntur obviam Christo.

 

 

Capitulum 5 (279)

 

  1. De qualitate luminarium et temporis post iudicium.

Veniente autem ad iudicium Domino in fortitudine et

potestate magna,

 sol et luna dicuntur

obscurari :

 non sui luminis privatione, sed 

superveniente maioris luminis claritate.

 

Virtutes quoque caelorum, id est angeli, dicuntur moveri :

non metu damnationis vel aliqua perturbatione pavoris,

sed quadam admiratione

eorum quae viderint.

Unde Iob :

Columnae caeli pavent adventum eius.

 

2. Ante diem vero iudicii sol et luna eclipsim patientur, sicut Ioel testatur dicens :

Sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis.

 Magnus vero dicitur propter magna quae ibi fient.

 

3. Cum autem fuerit factum

caelum novum et terra nova,

 tunc

erit lux lunae sicut lux solis,

testante Isaia,

et lux salis septempliciter, id est sicut lux septem dierum,

 quia quantum luxit sol in prima conditione septem dierum, ante peccatum primi hominis, tantum lucebit post iudicium. Minorata enim fuit lux solis et lunae aliorumque siderum per peccatum primi hominis ; sed tunc recipiet sol mercedem sui laboris, quia septempliciter lucebit.

 

4. Et tunc non erit vicissitudo diei et noctis, sed tantum dies.

Unde Zacharias

Et erit dies una quae nota est Domino, non dies neque nox ; et in tempore vesperi erit lux,

quia non erit tunc varietas diei et noctis quae modo est, sed continua dies et lux.

 

5. Isaias tamen videtur dicere quod tunc non luceat sol vel luna, loquens congregationi beatorum :

Non erit tibi, inquit, amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunae illuminabit te ;

 sed

erit tibi Dominus in lucem sempiternam.

Sed his verbis non negat solem et lunam tunc lucere, sed significat his qui erunt

in aeterna beatitudine

nullum lucis usum praestare ; quia ut ait Hieronymus super eundem locum, 

caeli terraeque, solis atque lunae nobis cessabit officium, et erit ipse Dominus lumen suis in perpetuum.

 

  1. Isidorus in libro Creaturarum*.

Potest etiam intelligi istud Isaiae ea ratione dictum, quia sol et luna non tunc habebunt ortum et occasum sicut nunc.

Unde Isidorus, illud Isaiae quasi exponens, ait :

Post iudicium sol laboris sui mercedem suscipiet ; unde Propheta : Lucebit septempliciter. Et non veniet ad occasum nec sol nec luna, sed in ordine quo creati sunt, stabunt, ne impii in tormentis sub terra positi fruantur luce eorum. Unde Habacuc : Sol et luna steterunt in ordine suo.

 

Ecce aperte dicit solem et lunam tunc lucere, sed stabiliter permanere ; ubi etiam significat infernum esse sub terra.

 

  1. Si vero quaeritur quis sit usus lucis solis et lunae tunc, fateor me ignorare, quia in Scripturis non memini me legisse.