Distinctio X — Livre IV — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - Livre IV
DISTINCTIO X
Capitulum 1 (58)
- De haeresi aliorum qui dicunt corpus Christi non esse in altari nisi in signo.
Sunt item alii praecedentium insaniam transcendentes, qui Dei virtutem iuxta modum naturalium rerum metientes, audacius ac periculosius veritati contradicunt, asserentes in altari non esse corpus Christi vel sanguinem, nec substantiam panis vel vini in substantiam carnis et sanguinis converti ; sed ita Christum dixisse :
sicut Apostolus dixit :
Dicunt enim ibi esse corpus Christi tantum in sacramento, id est in signo ; et tantum in signo manducari a nobis.
2. Augustinus, super Psalmum LIII*.
Qui errandi occasionem sumunt a verbis Veritatis unde
3. Sunt etiam et alia illorum insaniae fomitem ministrantia.
Augustinus, super Psalmum LIIII*.
Ait enim Augustinus :
Super Ioannem*.
Item :
Christus etiam dicit :
His aliisque utuntur praefati haeretici in assertione sui erroris.
- Determinatio praemissorum.
Quae ex eadem ratione omnia accipienda sunt. Non enim his negatur verum corpus Christi a fidelibus sumi vel in altari esse, sed his Veritas Apostolos et in eis nos instruxit, quod ipsius corpus non per partes discerptum, ut putaverunt illi discipuli qui retro ierunt, sed integrum ; nec visibiliter in forma humana, sed invisibiliter, sub forma panis et vini, corpus et sanguinem nobis traderet.
Augustinus in epistola ad Irenaeum*.
Quem sensum Augustinus confirmat dicens :
Item :
- Quod caro Christi dicitur invisibilis*.
Ita etiam intelligendum est corpus Christi esse « in uno loco », scilicet visibiliter in forma humana ; veritas tamen eius, id est divinitas, ubique est ; veritas etiam eius, id est verum corpus, in omni altari est ubicumque celebratur. Sic etiam illud intelligendum est :
secundum corporalem praesentiam scilicet qua cum eis conversabatur.
Similiter « per id quod homo est, in caelo est » : visibiliter scilicet ; invisibiliter autem est in altari, quia non in forma humana apparet, sed forma panis et vini operitur. Unde et invisibilis caro eius dicitur : quae vere est in altari, sed quia non in sua specie apparet, invisibilis dicitur.
- Augustinus in libro Sententiarum Prosperi*.
Ait enim Augustinus :
Ecce invisibilem dixit carnem Christi, quia forma panis operta sumitur et tractatur ; idemque corpus dixit esse sacramentum et rem : ex quo confirmatur quod supra diximus.
- Idem in eodem*.
Deinde addit quod magis lectorem movet :
8. Quae sit intelligentia praemissorum.
Attende his diligenter, quia tropo quodam utitur hic Augustinus, quo solent res significantes rerum sortiri vocabula quas significant. Hic enim visibilis species panis vocatur nomine carnis, et visibilis species vini nomine sanguinis. Invisibilis vero et intelligibilis dicitur caro Christi, quia secundum illam speciem non videtur caro, sed intelligitur ; ita et sanguis. Caro ergo invisibilis dicitur esse sacramentum carnis visibilis, quia species panis, secundum quam illa non videtur caro, est sacramentum carnis visibilis : quia carne invisibili, id est specie, secundum quam caro Christi non videtur caro, significatur corpus Christi, quod est visibile et palpabile ubi in sua forma apparet. Ita et de sanguine accipi debet.
9. Ita esse intelligendum aliis verbis Augustini firmat*.
Quem sensum confirmat Augustinus, aperiens qualiter praedicta intelligenda sint (quia obscure dixerat), consequenter dicens
10. Satis responsum est haereticis obiectionibus eorum qui negant verum corpus Christi in altari esse, et panem in corpus vel vinum in sanguinem mystica consecratione converti, dicentes :
Quis etiam audeat dicere quotidie formari corpus Christi de materia vel substantia quae non fuit caro Virginis ?
Capitulum 2 (59)
- Auctoritatibus probat verum corpus Christi esse in altari et in id panem converti.
Haec et his similia obiciunt illi, in divino mysterio legem naturae sectantes. Quorum perfidiam subdita convincunt testimonia :
2. Ait enim Veritas :
3. Ambrosius in libro De sacramentis*.
Item Ambrosius :
Si tantum valuit sermo Eliae ut ignem de caelo deponeret, non valebit tantum Christi sermo ut substantias mutet ? De totius mundi operibus legitur : Quia ipse dixit, et facta sunt etc. Sermo igitur qui potuit ex nihilo facere quod non erat, non potest ea quae sunt in id mutare quod non erant ? Non enim minus est dare quam mutare novas naturas rebus.
4. Ambrosius*.
Item :
Item :
- Augustinus in libro Sententiarum Prosperi*.
Item Augustinus :
6. Ambrosius in libro De sacramentis*.
Item Ambrosius :
Item :
- Augustinus in sermone quodam De verbis evangelii*.
Item Augustinus :
8. Eusebius*.
Item Eusebius Emisenus :
Ex his aliisque pluribus constat verum corpus Christi et sanguinem in altari esse, immo integrum Christum sub utraque specie, et substantiam panis in corpus, vinique substantiam in sanguinem converti.
