Distinctio XLI — Livre IV — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - Livre IV
DISTINCTIO XLI
Capitulum 1 (228)
- De affinitatis gradibus.
Nunc de affinitate videndum est.
Gregorius*.
De qua Gregorius ait :
- Ex concilio Maticensi*.
Item Iulius Papa :
Item Isidorus :
- Iulius Papa*.
Item Iulius Papa :
4. Gregorius in concilio Meldensi*.
Item Gregorius :
His auctoritatibus insinuatur et quae sit affinitas et usque ad quem gradum sit observanda, scilicet usque ad septimum.
Capitulum 2 (229)
- Variae traditiones de affinitate.
Sed alii videntur concedere in quinta generatione inter affines contrahi coniugium ; et in quarta etiam, si contractum fuerit, non separari.
2. Fabianus Papa*.
Ait enim Fabianus Papa :
Ecce hic conceditur in quinta vel quarta propinquitate affinium fieri coniugium.
3. Iulius Papa*.
Iulius etiam Papa ait :
4. Ecce quam varie de affinitatis observatione loquuntur auctores ! Alii enim usque ad septimum gradum eam observari sanciunt ; alii vero in quinta vel quarta matrimonia contracta non dividunt. Sed illi veritatis rigorem, isti misericordiae dispensationem videntur proponere. Potest enim Ecclesia dispensare in copula affinium usque ad tertium gradum, sicut Gregorius dispensavit in quarto gradu consanguinitatis.
5. Gregorius*.
Illud etiam non est praetereundum quod Gregorius Venerio episcopo scribit :
quod
Ecce hic prohibet, si mortuo primo viro uxor eius alii nupserit, filios de secundo viro genitos ducere uxores de cognatione prioris viri, quia filii mediante matre ad cognationem prioris viri pertinent, cum quo mater eorum una caro exstiterat.
- Innocentius Papa*.
Hoc idem etiam Innocentius Papa ait :
Hoc autem observandum est usque ad septimum generis gradum, sed maxime usque ad tertium vel quartum, sicut supra positum est.
Capitulum 3 (230)
- Si coniugium sit inter eos qui nota consanguinitate dividuntur.
Et est sciendum quod Ecclesia infra praedictos gradus consanguinitatis coniunctos separat.
2. Si autem ignoranter coniuncti fuerint in conspectu Ecclesiae, et postmodum, probata consanguinitate, eiusdem iudicio separati, quaeritur utrum copula illa coniugium fuerit.
Quibusdam videtur non fuisse coniugium, quia non erant legitimae personae ; sed tamen de crimine excusantur per ignorantiam, et quasi coniugium reputatur, quia bona fide et per manum Ecclesiae convenerunt ; unde et filii eorum legitimi habentur.
Alii vero dicunt fuisse coniugium, licet non essent legitimae personae, quia talium coniunctiones vacant canones « coniugia », ubi de personis agunt quarum testimonio consanguineorum sit dirimenda coniunctio.
Capitulum 4 (231)
1. Quibus personis testificantibus sint dirimenda coniugia*.
Urbanus Papa*.
Unde Urbanus Papa :
- Ricario Genuensi episcopo*.
Idem :
3. Fabianus Papa* :
Ecce quibus accusantibus vel testificantibus dirimenda sit consanguineorum coniunctio quae coniugium vocatur.
Capituli 5-9 (232-236)
- Distinctio utilis.
Hic dicendum est quod aliud est fornicatio, aliud stuprum, aliud adulterium, aliud incestus, aliud raptus.
2. Quid sit fornicatio*.
Fornicatio licet sit genus omnis illiciti coitus qui fit extra uxorem, tamen specialiter intelligitur in usu viduarum vel meretricum vel concu binarum.
Quid sit stuprum*.
Stuprum proprie est virginum illicita defloratio.
Quid sit adulterium*.
Adulterium est alieni thori violatio : unde adulterium dicitur quasi ad alterius thorum accessio.
Quid sit incestus*.
Incestus est consanguinearum vel affinium abusus : unde incestuosi dicuntur qui consanguineis vel affinibus suis abutuntur.
Quid sit raptus*.
Raptus admittitur cum puella violenter a domo patris educitur, ut corrupta in uxorem habeatur. Sive puellae sive parentibus vis illata constiterit, hic morte mulctatur. Sed si ad ecclesiam cum rapta confugerit, privilegio ecclesiae mortis impunitatem meretur.
- Alexander Papa*.
Attendendum est etiam illud Alexandri quod ait :
