Distinctio VI — Livre IV — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - Livre IV
DISTINCTIO VI
Capitulum 1 (36)
Quibus liceat baptizare.
Nunc quibus liceat baptizare addamus.
In libro De officiis*.
De hoc Isidorus ait :
Ex Concilio Carthaginensi quinto* :
Item :
nisi necessitate cogente.
Capitulum 2 (37)
- Si rebaptizandi sunt qui ab haereticis sunt baptizati*.
De illis vero qui ab haereticis baptizantur, utrum rebaptizandi sint, quaeri solet.
Ad quod breviter dicimus quia quicumque sit qui baptizet, si servatur forma a Christo tradita, verum baptismum dat ; et ideo qui illum sumit, non debet rebaptizari.
- Beda*.
Unde Beda :
Ad quaestiones Orosii*.
Item Augustinus :
Augustinus, Ad Maximinum*.
Item :
- Ex his aperte colligitur quod qui etiam ab haereticis baptizati sunt servato charactere Christi, rebaptizandi non sunt, sed tantum manus impositione reconciliandi, ut Spiritum Sanctum accipiant, et in signum detestationis haereticorum.
4. Opinio quorundam*.
Sunt tamen nonnulli doctorum, ut Cyprianus et alii quidam, qui dicere videntur ab haereticis non posse tradi baptismum, et eos esse rebaptizandos cum veniunt ad Ecclesiam, qui ab illis dicuntur baptizati.
Sed hoc de illis verum est, qui extra formam Ecclesiae baptizare praesumunt.
- Cyprianus tamen ibi a veritate deviasse videtur, qui ait de haeretico :
Quomodo sanctificare aquam potest, cum ipse immundus ; est, et apud quem Spiritus Sanctus non est, cum Dominus dicat in Lege : Quaecumque tetigerit immundus, immunda erunt ? Quis potest dare quod ipse non habet ?
Augustinus in libro De unico baptismo*.
Hoc vero ex ignorantia eum dixisse, Augustinus innuit dicens :
Hieronymus, Super Epistolam ad Ephesios*.
Hoc etiam sciendum est, quod
Capitulum 3 (38)
- Quod nullus in materno utero baptizatur.
Illud etiam ignorandum non est, quod in materna utero nullus baptizari potest, etiam si mater baptizetur.
Isidorus in libro Sententiarum primo*.
Unde Isidorus :
Augustinus, Ad Dardanum*.
Item Augustinus :
2. De Ioanne Baptista et Ieremia*.
Si vero opponitur de leremia et de Ioanne Baptista, qui ab utero sanctificati leguntur, quod etiam de Iacob quidam putant, dicimus : Si sanctificatio ibi accipitur interior emundatio, in miraculis divinae potentiae esse habendum, ut Augustinus (in libro Ad Dardanum*) ait, ambigue super hoc loquens :
3. In eodem*. Idem :
Ecce dubitanter videtur loqui.
Qui etiam in eodem dicit :
- Absque assertione de hac sanctificatione loquitur, non definiens qualiter intelligenda sit illa sanctificatio, an signum futurae rei, an veritas iustificationis per Spiritum factae. Sed melius est ut dicamus illos praeter communem legem in uteris iustificatos et gratia praeventos, dimissis omnibus peccatis. Quod et multis Sanctorum testimoniis edocetur.
Capitulum 4 (39)
- Si baptismus sit, illis verbis corrupte prolatis.
Quaeri etiam solet, si corrupte proferantur illa verba, an baptismus sit.
Zacharias Papa*.
De hoc Zacharias Bonifacio scribit :
Retulerunt mihi nuntii tui quod fuerit sacerdos in eadem provincia qui latinam linguam penitus ignorabat, et dum baptizaret, nescius latini eloquii, infringens linguam diceret : Baptizo te in nomine Patria et Filia et Spiritu Sancta ; et propter hoc considerasti rebaptizare. Sed si ille qui baptizavit, non errorem introducens vel haeresim, sed pro sola ignorantia romanae locutionis, infringendo linguam baptizans dixisset, non possumus consentire ut denuo baptizetur.
2. Leo Papa*.
Praeterea sciendum est quod illi de quibus
Capitulum 5 (40)
- De illo qui pro ludo immergitur.
Solet etiam quaeri de illo qui iocans sicut mimus, commemoratione tamen Trinitatis immergitur, utrum baptizatus sit.
Augustinus in libro De baptismo*.
Hoc autem Augustinus non definit, ita inquiens :
Videtur tamen sapientibus non fuisse baptisma. Ut cum aliqui in balneum vel in flumen merguntur in nomine Trinitatis, non est tamen baptismus, quia non intentione baptizandi illud geritur. Nam in hoc et in aliis sacramentis, sicut forma est servanda, ita et intentio illud celebrandi est habenda.
- Augustinus, ad Bonifacium* :
Illud etiam non te moveat, quod quidam non ea fide parvulos ad baptismum ferunt, ut per Spiritum ad vitam regenerentur aeternam, sed eos putant hoc remedio temporalem retinere vel recipere sanitatem. Non enim propterea illi non regenerantur, quia nec ab illis hac intentione offeruntur.
Leo Papa*.
Agnoscendum est etiam
ut in sabbato Paschae vel Pentecostes baptismi sacramentum celebretur.
Capitulum 6 (41)
- De responsione patrinorum.
Porro cuncti ad baptismum venientes fidem suam profiteri debent, et exponere quid petere venerint ad ecclesiam.
Unde et a baptizando quaeritur :
Qui, si adultus est, pro se respondet :
id est sacramentum fidei et doctrinam. Ita etiam per singula interrogatus, respondet se credere in Patrem et Filium etc. Si autem parvulus est, non valens credere vel loqui, alius pro eo respondet.
Isidorus in libro De officiis*.
Unde Isidorus :
Augustinus in libro De unico baptismo* :
- De sensu illorum verborum.
Responsio*.
Si vero quaeritur ex quo sensu pro parvulo dicatur credo vel fidem peto, dicimus de sacramento fidei id esse intelligendum : quod respondetur petere cum defertur ad ecclesiam, et habere cum baptizatur ; ut sit sensus : cum dicitur fidem peto, id est sacramentum fidei praesto sum recipere ; credo, id est sacramentum fidei suscipio ; quod est : hic parvulus praesto est sacramentum fidei accipere.
Augustinus, Ad neophytos*.
Unde Augustinus :
3. Item de sensu verborum*.
Sed adhuc quaeritur ex quo sensu pro parvulo respondeatur :
Numquid de sacramento fidei, an de fide mentis ibi agitur ? Si de sacramento, cur nominatim distinguuntur personae ? Si vero de fidei affectu, quomodo verum est, cum eo careat parvulus ? An illud facturus parvulus spondetur cum creverit, sicut et omnibus pompis diaboli respondetur abrenuntiare ? Quod si non servaverit factus adultus, tenebitur ipse, vel sponsor ?
Responsio*.
Sane dici potest ibi responderi pro parvulo quod, ad maiorem aetatem si venerit, et pompis diaboli renuntiabit et sanam fidem tenebit, cuius tunc sacramentum recipit. Hac autem sponsione parvulus pro quo fit tenebitur, non sponsor ; si tamen ut cautio impleatur quantum in se est et operam dederit, quia exigitur a patrino diligens circa eum pro quo respondit sollicitudo.
Ad catechumenos*.
De hoc Augustinus :
Capitulum 7 (42)
- De catechismo et exorcismo.
Illa auterit interrogatio et responsio fidei fit in catechumeno, cui et additur exorcismus. Ante baptismum enim fit catechismus et exorcismus. Post catechismum sequitur exorcismus, ut ab eo qui iam fide instructus est adversaria virtus pellatur.
2. Exorcismus de graeco in latinum dicitur adiuratio ; catechismus, instructio. Catechizare est instruere, ut de symbolo ac rudimentis fidei. Exorcizare est adiurare, ut :
Symbolum dicitur signum vel collatio ; signum, quia eo fideles ab infidelibus discernuntur ; collatio, quia ibi totius fidei sufficientia et integritas collata est.
3. Catechismus et exorcismus neophytorum sunt, magisque sacramentalia quam sacramenta dici debent. Neophytus novitius interpretatur vel rudis ; et dicitur neophytus nuper ad fidem conversus, vel in disciplina religiosae conversationis rudis.
4. Haec igitur praecedunt baptismum : non quod sine istis non possit esse verus baptismus, sed ut baptizandus de fide instruatur et sciat cui debitor fiat deinceps, et ut diaboli potestas in eo minuatur.
Rabanus, De instructione clericorum*.
Unde Rabanus :
Augustinus, in libro De symbolo*.
Item Augustinus :
(Rabanus* :)
Augustinus* :
diabolus, ut recedat ab homine.
