Distinctio II — Livre IV — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - Livre IV

Distinctio II

DISTINCTIO II

 

 

Capitulum 1 (11)

 

  1. De sacramentis novae Legis.

Iam ad sacramenta novae Legis accedamus : quae sunt baptismus, confirmatio, panis benedictionis, id est eucharistia, poenitentia, unctio extrema, ordo, coniugium. Quorum alia remedium contra peccatum praebent et gratiam adiutricem conferunt, ut baptismus ; alia in remedium tantum sunt, ut coniugium ; alia gratia et virtute nos fulciunt, ut eucharistia et ordo.

 

2. Quare mox post casum non fuerunt instituta*.

Si vero quaeritur quare non fuerint haec sacramenta instituta mox post hominis lapsum ; cum in his sit iustitia et salus, dicimus non ante adventum Christi, qui gratiam attulit, gratiae sacramenta fuisse danda, quae ex ipsius morte et passione virtutem sortita sunt. Christus autem venire noluit antequam homo de lege naturali et scripta convinceretur quod neutra iuvare posset.

 

3. Quod sacramentum coniugii fuit ante peccatum*.

Fuit tamen coniugium ante peccatum institutum, non utique propter remedium, sed ad sacramentum et ad officium. Post peccatum vero fuit in remedium contra carnalis concupiscentiae corruptelam. De quo suo loco tractabimus.

 

 

Capitulum 2 (12)

 

  1. De baptismo.

Nunc vero de baptismi sacramento videamus, quod inter novae gratiae sacramenta primum est.

 

2. De baptismo Ioannis*.

Baptismum Christi Ioannes suo baptismo praenuntiavit. Qui primus baptizasse legitur, sed in aqua, non in Spiritu, sicut ipse ait :

Ego baptizo vos in aqua in poenitentiam.

Sola enim corpora abluebat, a peccatis vero non mundabat.

 

 

Capitulum 3 (13)

 

De differentia baptismi Christi et Ioannis*.

Baptismus Ioannis erat in poenitentiam, non in remissionem ; baptismus vero Christi in remissionem. Quia Ioannes baptizans, homines ad poenitentiam vocabat ; et quos baptizabat, poenitere docebat, secundum illud :

Veniebant ad Ioannem in Iordanem, confitentes peccata sua.

Sed in baptismo Ioannis non dabatur peccatorum remissio ; quae data est in Christi baptismo.

 

 

Capitulum 4 (14)

 

  1. Quid utilitatis habuit baptismus Ioannis.

Ad quid ergo utilis erat baptismus Ioannis ? Quia homines usu baptizandi praeparabat ad baptismum Christi.

 

2. Quare dictus baptismus Ioannis*.

Sed quaeritur quare dictus est Ioannis baptismus, sicut Veritas dicit :

Baptismus Ioannis unde est ?

Quia ibi Ioannis operatio visibilis tantum erat exterius lavantis, non invisibilis gratia Dei interius operantis. Sed tamen et illa Ioannis operatio a Deo erat et baptismus ille a Deo erat, non ab homine ; sed hominis dictus est, quia nihil ibi gerebatur, quod non ageret homo.

 

 

Capitulum 5 (15)

 

Si vere fuit sacramentum baptismus ille*.

Si vero quaeritur an sacramentum fuerit, satis potest concedi, ex eo sensu quo legalia signa dicuntur sacramenta. Signabat enim baptismus Ioannis rem sacram, scilicet baptismum Christi, qui non tantum est poenitentiae, sed et remissionis peccatorum.

 

 

Capitulum 6 (16)

 

1. De forma baptismi Ioannis et de baptizatis ab eo. 

Hic considerandum est si baptizati a Ioanne iterum baptizati sint baptismo Christi, et qua forma verborum usus sit Ioannes.

 

2. Illi qui baptizati sunt a Ioanne nescientes Spiritum Sanctum esse, ac spem ponentes in illius baptismo, postea baptizati sunt baptismo Christi.

Baptismus autem Ioannis in nomine Venturi tradebatur.

Hieronymus*.

Unde Hieronymus, Super Ioel

Qui dicit se in Christum credere, et non credit in Spiritum Sanctum, nondum habet daros oculos. Unde baptizati a Ioanne in nomine Venturi, id est Domini Iesu, quia dixerunt : Sed neque si Spiritus Sanctus est audivimus, iterum baptizantur, immo verum baptisma accipiunt.

 

  1. Illi vero qui spem non posuerunt in baptismo Ioannis, et Patrem et Filium et Spiritum Sanctum credebant, non post baptizati fuerunt ; sed impositione manuum ab Apostolis super eos facta, Spiritum Sanctum receperunt. Alii vero, qui non ita credebant, baptizati sunt baptismo Christi, ut praedictum est.

Hieronymus in Epistola de unius uxoris viro*.

Unde Hieronymus : 

Qui Spiritum Sanctum nesciebant cum baptismum a Ioanne acceperunt, iterum baptizati sunt, ne quis ex Iudaeis vel Gentibus putaret aquam sine Spiritu Sancto ad salutem posse sufficere.

In libro De Spiritu Sancto*.

De hoc etiam Ambrosius : 

Quidam negaverunt se scire Spiritum Sanctum, cum baptizatos se dicerent Ioannis baptismo, qui in advenientis Iesu, non in suo baptizavit nomine. Isti ergo, quia nec in Christi nomine, nec cum fide Spiritus Sancti baptizati fuerant, non potuerunt accipere baptismi sacramentum. Baptizati sunt igitur in nomine Christi. Nec iteratum est in his baptisma, sed novatum.