Distinctio XXXII — Livre IV — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - Livre IV

Distinctio XXXII

DISTINCTIO XXXII

 

 

Capitulum 1 (190)

 

1 . De solutione carnalis debiti.

Sciendum est etiam quia, cum in omnibus aliis vir praesit mulieri ut caput corpori : est enim

vir caput mulieris,

in solvendo tamen carnis debito pares sunt.

Ideo Apostolus utrique praecipit (Ambrosius* :)

in hac causa sibi invicem subici,

inquiens :

Vir debitum reddat uxori, similiter et uxor viro, quia mulier non habet potestatem sui corporis sed vir ; similiter et vir non habet potestatem sui corporis, sed mulier.

Ambrosius* :

Quia nec mulier ad alium virum, nec vir ad aliam mulierem potestatem habet sui corporis ;

 (Augustinus* :)

nec vir ad continendum nec mulier potestatem habet sine mutuo consensu ; sed alter alterius potestatem habet corporis, ut poscenti alteri non liceat alteri negare debitum.

Ambrosius* :

In hoc enim pares sunt,

quia

nec viro nec mulieri corpus suum licet alii tradere, sed sibi invicem debitores sunt in hac causa, ne peccandi detur occasio.

Augustinus*.

Per quod 

non dominium tollitur viro, sed vitium.

Augustinus in libro De bono coniugali* : 

Debent enim sibi coniugati non solum ipsius sexus sui commiscendi fidem liberorum procreandorum causa, quae prima est in ista mortalitate societas, verum etiam infirmitatis invicem excipiendae, ad illicitos concubitus devitandos, mutuam quodam modo servitutem, ut etsi alteri eorum continentia placeat, nisi ex alterius consensu non possit. Ad hoc enim neuter habet potestatem sui corporis. Quod adeo verum est, ut etiam quod non filiorum procreandorum, sed infirmitatis et incontinentiae causa expetit vel ille de matrimonio vel illa, non sibi alterutrum negent, ne per hoc incidant in damnabiles corruptelas.

 

Reddere enim debitum coniugale nullius est criminis ; exigere autem ultra generandi necessitatem, culpae est venialis ; fornicari vero vel moechari puniendi est criminis.

 

 

Capitulum 2 (191)

 

  1. Quod neuter continere valeat nisi ex communi consensu.

Quod vero sine consensu uxoris vir continere non valeat, subditis probatur testimoniis.

Augustinus, super psalmum CXLVI*.

Ait enim Augustinus : 

Si dicat vir : "Continere iam volo, nolo autem uxorem : non potest". Quod enim tu vis, illa non vult. Numquid per continentiam tuam illa debet fieri fornicaria ? Si alii nupserit te vivo, adultera erit. Non vult tali lucro Deus tale damnum compensari. Redde debitum ; etsi non exigis, redde. Pro sanctificatione perfecta Deus tibi computabit, si non quod tibi debetur exigis, sed reddis quod debes uxori.
  1. Augustinus, ad Ediciam*.

Idem : 

Secundum verba apostolica, etiam si vir continere voluisset, et tu noluisses, debitum tibi reddere cogeretur ; et illi Deus imputaret continentiam, si non suae, sed tuae concederet infirmitati, ne in adulterium caderes.

 

Quisquis igitur, compatiens infirmitati uxoris, reddit, non exigit debitum ; aut si propter propriam infirmitatem ducit uxorem, plangens potius quia sine uxore esse non potuit, quam gaudens quia duxit, securus exspectat diem novissimum.
  1. Augustinus, ad Armentarium et Paulinam*.

Idem : 

Una causa sola esse potest, qua te ad id quod vovisti non modo non hortaremur, sed etiam prohiberemus implere : si forte tua coniux hoc tecum suscipere animi vel carnis infirmitate recusaret. Nam vovenda talia non sunt a coniugatis nisi ex consensu et voluntate communi ; et si praepropere factum fuerit, magis est corrigenda temeritas, quam persolvenda promissio. Non enim Deus exigit, si quis ex alieno aliquid voverit, sed potius usurpare vetat alienum.

Augustinus in libro De adulterinis coniugiis*.

Idem :

Apostolus nec ad tempus, ut vacent orationi, nisi ex consensu voluit coniuges carnali invicem fraudari debito.
  1. Augustinus in Quaestionibus Numeri*.

 Idem : 

Manifestum est ita voluisse Legem feminam sub viro esse, ut nulla eius vota, quae abstinentiae causa voverit, reddantur ab ea, nisi auctor fuerit vir permittendo. Nam cum ad peccatum eiusdem viri pertinere voluerit Lex, si prius permiserit et postea prohibuerit, non tamen dixit ut faciat mulier quod voverat, quia permissa iam prius a vira fuerat. Viri dixit esse peccatum, quia abnuit quod prius concesserat ; non tamen mulieri ex hoc iussum dedit ut, cum prius vir ei concesserit, postea si prohibuerit contemnatur.

 

Ex his apparet quod vir vel mulier continentiam Deo offerre non potest sine communi consensu, nec alter alteri debitum negare debet.  

          

  1. Si vero quilibet eorum alterum a suo iure absolverit, ad praeteritam servitutem numquid revocare poterit ? Hoc enim videtur Augustinus supra voluisse.

Quibusdam videtur quod mulier non discedens a domo viri, quae vira permittente continentiam promiserit, eodem prohibente solvere non valeat ; et hoc propter dignitatem viri, qui est

caput mulieris.

Sed melius hoc intelligitur in tali casu, ubi vir concedit mulieri vovere continentiam, et ante votum prohibet implere.

Ex concilio Remensi*.

Si vero habitum mutaverit, non potest revocari, secundum illud : 

Qui uxorem suam velare permiserit, aliam non accipiat, sed similiter convertatur.

 

 

Capitulum 3 (192)

 

  1. Quibus temporibus cessandum sit a coitu.

Et licet debitum poscenti sit semper solvendum, non licet tamen quolibet die poscere.

Augustinus in libro De quaestionibus veteris et novi testamenti*.

Unde Augustinus : 

 Christiano cum uxore sua aliquando licet convenire, aliquando non. Propter processionis enim dies et ieiuniorum aliquando non licet convenire, quia etiam a licitis abstinendum est, ut facilius impetrari possit quod postulatur.

Idem :

Quoties enim vel dies Nativitatis vel reliquae festivitates advenerint, non solum a concubinarum consortio sed etiam a propriis uxoribus abstinete.

Ambrosius*.

Item Ambrosius : 

Si causa procreandorum filiorum ducitur uxor, non multum tempus concessum videtur ad ipsum usum, quia et dies festi, et dies processionis, et ipsa ratio conceptus et partus iuxta legem cessare usum carnis his debere temporibus demonstrant.

 

  1. Hieronymus videtur dissentire a praemissis.

Hieronymus in sermone quodam*.

Illi autem quod dictum est, reddere debitum non esse peccatum, videtur obviare quod ait Hieronymus : 

Quicumque uxori debitum reddit, vacare non potest orationi, nec carnes Agni edere.

Item : 

Si panes propositionis ab his qui uxores suas tetigerant, comedi non poterant, quanta magis panis qui de caelo descendit non potest ab his qui coniugalibus paulo ante haesere complexibus violari atque contingi. Non quod nuptias condemnemus, sed quod eo tempore quo carnes Agni manducaturi sumus, vacare a carnalibus operibus debeamus.

 

  1. Hoc capitulum proprie ad ministros Ecclesiae pertinere videtur, quibus non licebat sacra officia celebrare atque mysteria tempore coniugalis amplexus, quo etiam praesentia Spiritus Sancti non datur.

Hieronymus, super Matthaeum*.

Unde idem ait : 

Connubia legitima carent quidem peccato, nec tamen tempore illo quo coniugales actus geruntur praesentia Spiritus Sancti dabitur, etiam si propheta esse videatur qui officia generationis obsequitur.

 

 

Capitulum 4 (193)

 

Quibus temporibus non sint celebrandae nuptiae.

Ex concilio Verdensi*.

Nec solum in opere carnali observanda sunt tempora, sed etiam in celebrandis nuptiis, secundum illud :

Non oportet a Septuagesima usque in Octavam Paschae, et tribus hebdomadibus ante festum sancti Ioannis, et ab Adventu Domini usque post Epiphaniam nuptias celebrare. Quod si factum fuerit, separentur.

Nicolaus, ad consulta Bulgarorum*.

Item, Nicolaus :

Nec uxorem ducere, nec coniugia facere, quadragesimali tempore convenire passe ullo modo arbitror.