Distinctio XIV — Livre IV — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - Livre IV
DISTINCTIO XIV
Capitulum 1 (74)
- De poenitentia.
Post haec de poenitentia agendum est. Poenitentia longe positis necessaria est, ut appropinquent. Est enim, ut ait Hieronymus, « secunda tabula post naufragium », quia si quis vestem innocentiae in baptismo perceptam peccando corruperit, poenitentiae remedia reparare potest. Prima tabula est baptismus, ubi deponitur vetus : homo et induitur novus ; secunda, poenitentia, qua post lapsum resurgimus, dum vetustas reversa repellitur, et novitas perdita resumitur. Post baptismum prolapsi per poenitentiam renovari valent, sed non per baptismum ; licet homini saepius poenitere, sed non baptizari.
2. Baptismus tantum est sacramentum, sed poenitentia dicitur et sacramentum et virtus mentis. Est enim poenitentia interior, et poenitentia exterior. Exterior sacramentum est ; interior virtus mentis est ; et utraque causa iustificationis et salutis est.
Utrum vero omnis exterior poenitentia sit sacramentum, vel si non omnis, quae hoc nomine censenda sit, consequenter investigabimus.
- A poenitentia coepit Ioannis praedicatio, dicentis :
Poenitentiam agite : appropinquabit enim regnum caelorum.
Quod autem praeco docuit, idem post Veritas praedicavit, exordium sermonis sumens a poenitentia.
Capitulum 2 (75)
- Unde dicitur poenitentia*.
Poenitentia dicitur a puniendo, qua quis punit illicita quae commisit. Poenitentiae virtus timore concipitur.
Unde Isaias :
2. Ambrosius in sermone Quadragesimae* :
Gregorius*.
Item, Gregorius :
3. His verbis quidam vehementius inhaerentes, contendunt vere poenitentem ultra non peccare damnabiliter ; et si graviter peccaverit, veram non praecessisse poenitentiam.
Quod etiam aliis muniunt testimoniis
- Isidorus in libro De summo bono*.
Ait enim Isidorus :
5. Augustinus in Soliloquio*.
Item Augustinus :
Gregorius*.
Item Gregorius :
6. Ambrosius in libro De unica poenitentia*.
Item Ambrosius :
His aliisque pluribus utuntur in assertionem suae opinionis.
Ambrosius, super Epistolam ad Corinthios*.
Sed Ambrosius dicit :
Idem, Super Octonarium XXII.
Et item :
Capitulum 3 (76)
- Quid sit poenitentia*.
Et ideo sane ita definiri potest : Poenitentia est virtus, qua commissa mala cum emendationis proposito plangimus et odimus, et plangenda ulterius committere nolumus. Quia sic poenitentia vera est in animo dolere et odire vitia.
2. Determinatio praemissorum verborum*.
Unde illa verba praemissa,
recte sic accipi possunt, ut non ad diversa tempora, sed ad idem referantur : ut scilicet tempore quo flet commissa mala, non committat voluntate vel opere flenda. Quod innuitur in verbis consequentibus :
Augustinus in Enchiridion*.
Hinc Augustinus ait :
Pius Papa*.
Item Pius Papa
Qui ergo a malis sic mentem revocat ut commissa plangat, et plangenda committere non velit, nec satisfacere negligat, vere poenitet. Nec ideo non est vera poenitentia, quia forte post, non de proposito, sed casu vel infirmitate peccabit.
3. Ille autem
qui sic commissa plangit, ut plangenda voluntate vel opere committere non desinat.
Ille etiam
id est illa munditia non est ei sufficiens ad salutem, quia est momentanea, non perseverans.
- Item illud,
Inanis est poenitentia, quam sequens culpa coinquinat,sic intelligendum est : Inanis est, scilicet carens fructu illius poenitentiae quam sequens culpa non inquinat. Illius enim fructus est vitatio gehennae et adeptio gloriae. Mortificatur enim illa poenitentia, et alia ante acta bona, per sequens peccatum, ut non sortiantur mercedem quam meruerunt cum fierent, et quam haberent si peccatum non succederet. Sed et si de peccato succedenti poenitentia agatur, et poenitentia quae praecessit et alia ante acta bona reviviscunt ; sed illa tantum quae ex caritate prodierunt. Illa enim sola viva sunt, quae in caritate fiunt ; ideoque, si per sequentia peccata mortificantur, per subsequentem poenitentiam reviviscere possunt. Quae vero sine caritate fiunt, mortua et inania generantur ; et ideo per poenitentiam reviviscere non valent.
5. Similiter intelligendum est illud :
et illud : « Nihil valet » etc. Si enim replicentur peccata, nihil valet ad salutem, vel ad veniam in fine, praecedens lamentum, quia nihil relinquitur de vitae munditia. Quia aut peccata dimissa redeunt, ut quibusdam placet, cum replicantur ; vel si non redeunt, eis tamen deletis, propter ingratitudinem ita reus et immundus constituitur, cum adhuc in expiandis. implicatur, ut si iam deleta redirent. De hoc tamen, scilicet an peccata redeant, post plenius agemus.
6. Similiter « nihil valet », ad salutem obtinendam vel ad munditiam vitae habendam, « veniam de malefactis poscere et mala denuo iterar ».
Augustinus in libro De poenitentia*.
Ita etiam intelligendum est illud quod idem Augustinus alibi ait :
Et infra :
- Determinatio intelligentiae dictorum.
De poenitentia perfectorum vel ad salutem sufficienti intelligendum est quod supra dixit, scilicet :
et alia huiusmodi.
Illud vero :
dupliciter accipi potest. Si enim, iuxta quorundam intelligentiam, peccata dimissa redeunt, facile est intelligere nihil de venia relinqui, quia peccata dimissa iterum replicantur. Sicut enim ille qui ex servitute in libertatem manumittitur, interim vere liber est, et tamen propter offensam in servitutem postea revocatur ; sic et poenitenti peccata vere dimittuntur, et tamen propter offensam quae replicatur, iterum redeunt. Si vero non redire dicantur, sane potest dici etiam sic nihil de venia relinqui : non quod dimissa peccata iterum imputentur, sed quia propter ingratitudinem ita reus est et immundus constituitur ac si illa redirent.
Capitulum 4 (77)
- De solemni et unica poenitentia.
Illud autem quod Ambrosius ait :
et
non secundum generalem, sed secundum specialem morem Ecclesiae de solemni poenitentia dictum intelligitur, quae apud quosdam semel celebrata non iteratur.
Item, illud aliud Ambrosii :
de solemni intelligitur.
- Solemnis vero poenitentia, ut Ambrosius in eodem ait, est, quae fit extra ecclesiam, in manifesto, in cinere et cilicio ; quae pro gravioribus horrendisque ac manifestis delictis tantum imponitur. Et illa non est iteranda, pro reverentia sacramenti, et ne vilescat et contemptibilis fiat hominibus.
Augustinus, ad Macedonium*.
Unde Augustinus :
- Origenes, super Leviticum*.
Origenes quoque de hac solemni poenitentia, quae pro gravioribus criminibus iniungitur, ait :
« Communia » dicit venialia peccata, et forte mortalia quaedam aliis minus gravia, quae sicut saepe committuntur, ita frequenter per poenitentiam redimuntur. Sed de gravioribus criminibus semel tantum agitur poenitentia, scilicet solemnis ; nam et de illis, si iterentur, iteratur poenitentia, sed non solemnis. Quod tamen in quibusdam ecclesiis non servatur.
Capitulum 5 (78)
- Auctoritatibus probat quod non semel tantum, sed frequenter peccata dimittantur per poenitentiam.
Quod vero poenitentia non semel tantum agatur, sed frequenter iteretur, et per eam frequenter iterum venia praestetur, pluribus Sanctorum testimoniis probatur.
2. Augustinus in libro De poenitentia*.
Ait enim Augustinus, scribens contra quosdam haereticos qui peccantibus post baptismum semel tantum dicebant utilem esse poenitentiam, ita :
3. Augustinus, ad Macedonium*.
Idem, Ad Macedonium :
4. Ioannes Chrysostomus*.
Item Ioannes Chrysostomus, De reparatione lapsi :
5. Exemplis etiam hoc idem astrui potest. David enim per poenitentiam adulterii simul et homicidii veniam impetravit ; et tamen graviter postea deliquit in populi enumeratione : quod populi multitudo prostrata ostendit.
Ambrosius in Apologia David* :
6. His aliisque pluribus testimoniis evidenter ostenditur per poenitentiam non semel tantum, sed saepius nos a peccatis surgere, et veram poenitentiam saepius agi.
secunda scilicet, quia semel tantum Christum oportuit pati. Nec relinquitur secundus baptismus.
Ioannes Chrysostomus*.
Relinquitur vero secunda poenitentia, et tertia, et deinceps, ut Ioannes Chrysostomus super hunc locum ait :
