Distinctio XXVIII — Livre IV — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - Livre IV
DISTINCTIO XXVIII
Capitulum 1 (173)
- Si consensus de futuro cum iuramento faciat coniugium.
Hic quaeri debet utrum consensus de futuro, addito etiam iuramento, coniugium efficiat, ut si quis promittat, vel etiam iuret alicui, se usque ad tempus placitum illam ducturum, et illa promittat vel iuret se illi nupturam, numquid talis sponsio eos coniuges fecit ? Si mutato proposito, alter vel uterque ad alienam copulam transit, numquid ob priorem sponsionem iuramento subnixam secundae foederationis pactum scindetur ?
2. Responsio*.
Considera quia longe aliud est promittere, et aliud facere. Qui promittit, nondum facit ; qui ergo promisit se in uxorem ducturum aliquam, nondum eam duxit uxorem ; et quae spopondit se nupturam, nondum nupsit.
Quomodo ergo coniuges appellari possunt qui nondum contrahunt, sed in futuro se contracturas iurando promittunt ? Item, si ex vi iuramenti ad futurum pertinentis mox efficiuntur coniuges, cur iurant in futuro se factums quod in praesenti efficiunt ? Item, si ex quo iurant, mox efficiuntur coniuges, tunc hanc rem efficiunt quando iurant se factums.
Ideo dico quia coniugium tunc non fuit, sed futurum promittitur. Si vero ille post uxorem duxit et illa marito nupsit, coniugium utrinque fuit, et non potest dissolvi. Praecedens igitur mendacium vel periurium poenitentia est corrigendum, sed coniugium sequens non est dissolvendum. Non autem sic est quando iuramentum coniugii praesentis consensus attestatione firmatur, quia post talem consensum, si quis alii se copulaverit, etiam si prolem procreaverit, irritum debet fieri, et ipse ad priorem copulam revocari.
- Quare videntur obviare praemissis*.
Novellarum Constitutio*.
Praemissae autem sententiae videtur obviare illud quod leges tradunt :
Determinatio*.
Sed hic ostenditur quid fieri vel esse debeat, non quid tunc fiat : non enim per illud iuramentum tunc fit uxor, sed fieri debet quia iuratum est. Potest et de illo iuramento hoc dictum intelligi, ubi de praesenti consentiunt ac se invicem suscipiunt.
- Evaristus Papa*.
Illi etiam sententiae, qua dictum est solum consensum facere coniugium, videtur contraire quod Evaristus Papa ait :
Item :
Quare hoc dixerit*.
Hoc autem non ita intelligendum est, tamquam sine enumeratis non possit esse legitimum coniugium, sed quia sine illis non habet decorem et honestatem debitam.
Capitulum 2 (174)
- Quae ad necessitatem et quae ad decorem sacramenti pertinent*.
In huius enim sacramenti celebratione, sicut in aliis, quaedam sunt pertinentia ad substantiam sacramenti, ut consensus de praesenti, qui solus sufficit ad contrahendum matrimonium ; quaedam vero pertinentia ad decorem et solemnitatem sacramenti, ut parentum traditio, sacerdotum benedictio et huiusmodi, sine quibus legitime fit coniugium quantum ad virtutem, non quantum ad honestatem sacramenti.
2. Sine his ergo non quasi legitimi coniuges, sed quasi adulteri vel fornicatores conveniunt, ut illi qui clanculo nubunt ; et utique fornicatores essent, nisi eis suffragaretur voluntas verbis expressa de praesenti, quae legitimum inter eos facit matrimonium. Nam et consensus occultus, de praesenti per verba expressus, coniugium facit, licet non sit ibi honestus contractus. Sed matrimonium non sancit consensus qui in occulto fuerit. Si enim alter alterum dimiserit, non cogitur iudicio Ecclesiae redire et commanere cum coniuge, quia non potest probari testibus contractus qui in occulta est factus. Quod si ipsi qui in occulta sibi consenserunt, eundem consensum voluntarie in manifesta profiteantur, tunc utique voluntas propria suffragatur et legitima vota succurrunt ad sanciendum coniugium, quod prius occulte fuerat contractum. Voluntas igitur, verbis expressa in occulto, ad hoc suffragatur ut fiat coniugium ; manifeste vero expressa, suffragatur ut sanciat et roboret, ac liberum fiat Ecclesiae de hoc iudicare si expedierit.
Capitulum 3 (175)
- De qua re sit consensus ille, an de carnali copula, an de cohabitatione, an de alio.
Hic quaeritur, cum consensus de praesenti matrimonium faciat, cuius rei consensus sit ille, an carnalis copulae, an cohabitationis, an utriusque. Si cohabitationis consensus matrimonium facit, tunc frater cum sorore, pater cum filia, potest contrahere matrimonium. Si carnalis copulae, tunc inter Mariam et Ioseph non fuit coniugium. Proposuerat enim Maria in virginitate manere, nisi Deus aliter facere iuberet, secundum quod videtur angelo dixisse :
id est me non cognituram proposui. Neque enim quia tunc virum non cognoscebat, necesse erat inquiri quomodo posset habere filium, sed quia nunquam se cognituram proposuerat.
Beda, super Lucam*.
Dicit enim Beda quod in virginitate manere disposuerat. Si igitur contra suum propositum post consensit in carnalem copulam, videtur facta voti rea mente, etsi non opere violati.
- Ecce in quam rem fuit ille consensus*.
Dicamus igitur quod consensus cohabitationis vel carnalis copulae non facit coniugium, sed consensus. coniugalis societatis, verbis secundum praesens tempus expressus, ut cum vir dicit : Ego accipio te in meam, non dominam, non ancillam, sed coniugem.
Capitulum 4 (176)
- Quare de latere viri formata sit mulier*.
Quia enim non ancilla vel domina datur, ideo nec de summo nec de imo a principio formata est, sed de latere viri, ob coniugalem societatem. Si de summo fieret, ut de capite, videretur ad dominationem creata ; si vero de imo, ut de pedibus, videretur ad servitutem subicienda. Sed quia nec in dominam nec in ancillam assumitur, facta est de medio, id est de latere, quia ad coniugalem societatem assumitur.
2. Cum igitur sic conveniunt, ut dicat vir : Accipio te in meam coniugem, et dicat mulier : Accipio te in meum virum, his verbis vel aliis idem significantibus, exprimitur consensus : non copulae carnalis vel cohabitationis corporalis, sed coniugalis societatis ; ex qua oportet eos cohabitare, nisi forte causa religionis pari voto corporaliter separentur, vel ad tempus, vel usque in finem.
