Distinctio XXIII — Livre IV — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - Livre IV
DISTINCTIO XXIII
Capitulum 1 (127)
De sacramento unctionis extremae.
Praeter praemissa est etiam aliud sacramentum, scilicet unctio infirmorum, quae fit in extremis oleo per episcopum consecrato.
Capitulum 2 (128)
De tribus generibus unctionum*.
Et sunt tria genera unctionis. Est enim unctio quae fit chrismate, quae dicitur principalis unctio, quia in ea principaliter Paraclitus datur. Unde et propter abundantiam gratiae, duos liquores mixtos habet, oleum scilicet et balsamum : oleum conscientiae, balsamum famae. Chrisma vero graece, unctio dicitur latine. Nec tamen omne oleum ad unctionem sanctificatum chrisma vocatur, sed illud solum quod miscetur cum balsamo. Quo capita regum et pontificum unguntur, quo etiam baptizatos sacerdos ungit in vertice, et pontifex per impositionem manus confirmandos ungit in fronte.
Est et alia unctio, qua catechumeni et neophyti unguntur in pectore et inter scapulas in perceptione baptismi.
Tertia vero unctio est quae dicitur oleum infirmorum, de qua nunc agitur.
Capitulum 3 (129)
- A quibus fuit institutum hoc sacramentum.
Iacobus in Epistola canonica*.
Hoc sacramentum unctionis infirmorum ab Apostolis institutum legitur. Ait enim Iacobus :
- In quo ostenditur duplici ex causa sacramentum hoc institutum, scilicet ad peccatorum remissionem, et ad corporalis infirmitatis alleviationem. Unde constat eum qui hanc unctionem fideliter devoteque percipit, et in corpore et in anima alleviari ; si tamen expedit ut in utroque allevietur. Quod si forte corporis valetudinem illi habere non expedit, illam quae est animae sanitatem in hoc sacramento acquirit.
3. Et sicut in aliis sacramentis, ita et in isto aliud est sacramentum, aliud res sacramenti. Sacramentum est ipsa unctio exterior ; res sacramenti, unctio interior, quae peccatorum remissione et virtutum ampliatione perficitur. Et si ex contemptu vel negligentia hoc sacramentum praetermittitur, periculosum est et damnabile.
Capitulum 4 (130)
- De iteratione huius sacramenti.
Quaerunt aliqui si hoc sacramentum iterari possit, cum baptismus et alia quaedam sacramenta, semel suscepta, non iterentur.
2. Augustinus in libro Contra Parmenianum*.
Augustinus dicit sacramentum non iterandum, et sacramento facienda non esse iniuriam ; sed hoc dicit ubi agit de sacramento baptismi et ordinationis. Unde non videtur illud generaliter accipiendum, sed de sacramento baptismi, confirmationis et ordinationis, quae nullatenus repetenda sunt : quia semel tantum, et non saepius datur baptismus, confirmatio et ordinatio. Sacramentum vero altaris et poenitentiae et coniugii saepe iterari videtur : quia saepe sacramentum corporis percipitur, frequenter poenitentia agitur, coniugium saepe contrahitur.
3. Quare ergo unctio similiter non potest iterari ? Si morbus non revertitur, medicina non iteretur ; si vero morbus non potest cohiberi, quare debet medicina prohiberi ? Sicut oratio iterari potest, ita et unctio iterari posse videtur. Utraque enim illic commemorat Iacobus, et utrumque alteri cooperatur ad conferendam alleviationem corporis et animae. Cur ergo negetur unctionem super infirmum posse iterari ad impetrandam saepius sanitatem mentis et corporis, cum propter idem saepe iteranda sit oratio ?
4. Aliorum opinio*.
Quidam autem de omni sacramento intelligi volunt quod non sit iterandum, scilicet secundum totum illud quod pertinet ad sacramentum ; dicentes quaedam sacramenta saepius posse suscipi, quaedam vero non, nec tamen quae saepius sumuntur, totaliter iterantur : ut sacramentum altaris et unctionis, quae licet saepius sumantur, tamen quia non iterum benedicitur eadem hostia vel idem oleum, non iteratur sacramentum cum iniuria.
5. Sed dicet quis : Sic et baptismus non iteratur, etsi aliquis frequenter baptizetur, dum eadem aqua non iterum benedicatur.
Sed aliud est, inquiunt illi, de benedictione aquae qua fit baptismus, aliud de benedictione panis et olei. Potest enim baptismus celebrari in aqua etiam non benedicta, quia illa benedictio pro reverentia tantum fit et decore, non virtute sacramenti. Sed corpus Christi non potest confici nisi de pane consecrato ; nec unctio illa fieri potest nisi de oleo ab episcopo sanctificato ; ideoque illa sanctificatio ad virtutem sacramenti pertinere videtur. In coniugio quoque semel tantum benedicitur quisque, non saepius : benedicitur enim, ut ait Ambrosius, cum prima, et non cum secunda uxore.
- Si igitur, cum dicitur sacramentum non esse iterandum nec iniuria ei facienda, rationem dicti referas ad sanctificationem rei qua sacramentum expletur, de omni sacramento generaliter id verum est ; si vero ad susceptionem sacramenti, de quibusdam verum est quod non iterantur crebra susceptione ; de aliis vero quibusdam non, quia frequenter sumuntur : ut hoc unctionis sacramentum, quod in omni pene Ecclesia saepe repetitur.
