Distinctio VII — Livre IV — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - Livre IV

Distinctio VII

DISTINCTIO VII

 

 

Capitulum 1 (43)

 

De confirmatione.

Nunc de sacramento confirmationis addendum est, de cuius virtute quaeri solet. Forma enim aperta est, scilicet verba quae dicit episcopus, cum baptizatos in frontibus sacro signat chrismate.

 

 

Capitulum 2 (44)

 

  1. Quod nonnisi a summis sacerdotibus tradi potest.

Eusebius Papa* :

Quod 

sacramentum ab aliis perfici non potest nisi a summis sacerdotibus ; nec tempore Apostolorum ab aliis quam ab ipsis Apostolis legitur peractum ; nec ab aliis quam qui locum eorum tenent perfici potest aut debet. Nam si aliter praesumptum fuerit, irritum habeatur et vacuum, nec inter ecclesiastica reputabitur sacramenta.

Gregorius*.

Licet autem 

presbyteris baptizatos tangere in pectore », sed « non chrismate signare in fronte.

 

  1. Gregorius tamen Ianuario episcopo ita scribit : 
    Pervenit ad nos quosdam scandalizatos fuisse, quod presbyteros chrismate tangere eos qui baptizati sunt prohibuimus. Et nos quidem secundum veterem usum nostrae Ecclesiae fecimus. Sed si omnino de hac re aliqui contristantur, ubi episcopi desunt, ut presbyteri etiam in frontibus baptizatos chrismate tangere debeant, concedimus.
Sed istud pro scandalo sedando semel tantum concessum aestimatur.

 

 

Capitulum 3 (45)

 

Quae sit virtus huius sacramenti.

Virtus vero huius sacramenti est donatio Spiritus Sancti ad robur, qui in baptismo datus est ad remissionem.

Rabanus*.

Unde Rabanus : 

A summo sacerdote per impositionem manus Paraclytus traditur baptizato, ut roboretur per Spiritum Sanctum ad praedicandum aliis illud quod ipse in baptismo consecutus est.

Urbanus Papa*.

Item : 

Omnes fideles per manus impositionem episcoporum post baptismum accipere debent Spiritum Sanctum, ut pleni christiani inveniantur.

 

 

Capitulum 4 (46)

 

  1. Utrum hoc sacramentum sit dignius baptismo.

Melchiades Papa* : 

Scitote utrumque magnum esse sacramentum, sed unum maiori veneratione tenendum, sicut a maioribus datur.

Ecce maius dicit sacramentum confirmationis.

Forte non ob maiorem virtutem vel utilitatem quam conferat, sed quia a dignioribus datur, et in digniori parte corporis fit, id est in fronte.

Vel forte quia maius virtutum augmentum praestat, licet baptismus ad remissionem plus valeat. Quod videtur innuere Rabanus, dicens in unctione baptismi 

Spiritum Sanctum descendere ad habitationem Deo consecrandam,

in hac vero 

eiusdem septiformem gratiam cum omni plenitudine sanctitatis et virtutis venire in hominem.

 

2. Hoc sacramentum tantum a ieiunis et ieiunis tradi debet, sicut et baptismus, nisi aliter cogat necessitas.

 

 

Capitulum 5 (47)

 

1 . Utrum possit iterari.

Nec debet iterari, sicut nec baptismus vel ordo.

Augustinus*

Nulli enim sacramento facienda est iniuria ;

quod fieri putatur quando non iterandum iteratur.

 

  1. Augustinus, Contra epistolam Parmeniani*.

Sed utrum aliqua vel nulla iterari possint, quaestio est. Nam de baptismo et ordine, quod non debeant iterari, aperte Augustinus ait : 

Utrumque sacramentum est et quadam consecratione datur : illud quidem cum baptizatur, illud vero cum ordinatur. Ideoque in catholica utrumque non licet iterari,

quia 

neutri facienda est iniuria.

Quod indubitanter etiam de confirmatione tenendum est. De aliis vero, utrum iterari valeant vel debeant, postea disseremus.