Distinctio XXXIX — Livre IV — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - Livre IV

Distinctio XXXIX

DISTINCTIO XXXIX

 

 

Capitulum 1 (217)

 

  1. De dispari cultu.

Post haec de dispari cultu videndum est. Haec est enim una de causis quibus personae illegitimae fiunt ad contrahendum matrimonium.

2. Non enim licet christiano cum gentili vel iudaea inire coniugium, quia etiam in veteri Testamento prohibitum est fideles viros infideles ducere uxores, Domino dicente : Non accipies uxores de filiabus alienigenarum filiis fuis, ne traducant eos post deos suos. Iuxta hoc Domini praeceptum Iudaeorum coniugia cum alienigenis inita Esdras separavit. Hoc idem etiam in novo Testamento servatur.

 

Augustinus, ad Pollentium*.

Unde Augustinus :

Ne nubat femina nisi suae religionis viro, vel ne vir talem ducat uxorem. Id enim, ut dicis, iubet Dominus, docet Apostolus, utrumque praecipit Testamentum.
  1. Ambrosius in libro De patriarchis*.

Item Ambrosius :

Cave, christiane, gentili vel iudaeo filiam tuam tradere ; cave ne gentilem vel iudaeam vel alienigenam, id est haereticam, et omnem alienam a fide tua uxorem accersias tibi.

Ex concilio Urbanensi*.

Item : 

Si quis iudaeae, sive christiana iudaeo, sive iudaea christiano, carnali consortio misceatur : quicumque tantum nefas admiserit, a christiano coetu protinus segregetur.

 

Ex his aliisque pluribus apparet non posse contrahi coniugium ab his qui sunt diversae religionis et fidei.

 

 

Capitulum 2 (218)

 

  1. De coniugio fidelis et infidelis et duorum infidelium.

Huic autem videtur obviare quod Apostolus ait de imparibus coniugiis :

Ego dico, non Dominus : Si quis frater habet uxorem infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam ; et si qua mulier, etc.

 

2. Augustinus, ad Pollentium*. Sed

aliud hoc esse, aliud illud,

evidenter ostendit Augustinus. Ibi enim agitur de illis coniugiis fidelium et infidelium quae contrahuntur ab eis in dispari religione et fide manentibus ; Apostolus vero agit de illis 

qui unius eiusdemque infidelitatis fuerunt quando coniuncti sunt, sed cum venisset Evangelium alter sine altera credidit. Intelligisne quid dicam ? Attende, ut rem ipsam diligentius explanem. Ecce coniuges duo unius infidelitatis fuerunt quando coniuncti sunt : nulla de his quaestio est quae pertineat ad illud praeceptum veteris et novi Testamenti, quo prohibetur fidelis cum infideli copulare coniugium. Iam sunt coniuges, et ambo adhuc sunt infideles : tales sunt adhuc, quales coniuncti sunt. Venitque Evangelii praedicator, credidit eorum unus vel una, sed ita ut infidelis cum fideli habitare consentiat : non iubet Dominus ut fidelis infidelem dimittat taliter coniunctum.

Augustinus, De sermone Domini in monte*

Nec Apostolus iubet ut non dimittat, sed consulit, ut si quis aliter agat, non sit transgressor, sicut et de virginibus consulit.

Augustinus, ad Pollentium*

Monet ergo quod est lucrandi occasio, cum possit licite relinquere, sed non expedit.

 

Tunc enim non expedit id quod licitum est, quando permittitur quidem, sed usus ipsius aliis affert impedimentum salutis ; sicut discessio fidelis ab infideli, quam non prohibet Dominus, quia coram illo non est iniusta, sed Apostolus ne fiat consilio caritatis suadet, ut nemo in ea re iussionis necessitate teneatur, sed consilii voluntate libere faciat.

 

  1. Ex his monstratur inter infideles coniugium esse, et consilium Apostoli non obviare praecepto Domini, quo iubet fidelem non iungi infideli ; et si coniuncti fuerint, separari.

Augustinus, ad Pollentium* : 

Legitur enim quod Esdras propheta, immo Dominus per eum, iussit Israelitis uxores dimittere alienigenas, per quas ibant ad deos alienos, non illae per maritos acquirebantur Deo. Recte hoc praecepit, quia per Moysen iusserat Dominus ne quis uxorem alienigenam duceret. Merito ergo quas duxerant Domino prohibente, Domino iubente dimiserunt ;

quia ut ait Ambrosius, 

non est imputandum matrimonium quod extra decretum Dei factum est, sed cum cognoscitur, emendandum,

ut quando fidelis infideli copulatur.        

Augustinus, ad Pollentium*.

Sed ut ait Augustinus,

cum coepisset gentibus Evangelium praedicari, iam coniunctos gentiles gentilibus comperit coniugibus ; ex quibus si non ambo crederent, sed unus vel una, et infidelis cum fideli consentiret habitare, nec prohiberi a Domino debuit fidelis infidelem dimittere, nec iuberi. Ideo non prohiberi, quia iustitia permittit a fornicante discedere ; et infidelis hominis fornicatio est maior in corde ; (Non est vera pudicitia infidelis cum fideli*.) nec vera eius pudicitia cum coniuge dici potest, quia omne quod non est ex fide peccatum est, quamvis veram fidelis habeat pudicitiam etiam cum infideli coniuge quae non habet veram. Ideo autem nec iuberi, quia nec contra iussionem Domini gentiles fuerunt ambo coniuncti.

 

Licitum ergo erat per iustitiam fideli infidelem dimittere, sed licitum non erat faciendum, propter liberam benevolentiam.

 

  1. Evidenter apparet et inter infideles coniugium esse, et Apostolum de illis agere qui in infidelitate coniuncti fuerunt ; et post alter ad fidem conversus est, cum quo infidelis habitare consentit : et hunc non dimittere fideli consulit Apostolus, quia forte per fidelem salvabitur infidelis.

 

 

Capitulum 3 (219)

 

De fornicatione spirituali ob quam potest dimitti coniux.

Potest tamen licite dimittere, quia in infideli est fornicatio, si non corporis, tamen mentis. 

Causam enim fornicationis Dominus excepit ; fornicationem vero generalem et universalem intelligere cogimur,

non modo scilicet corporalem, sed et spiritualem.

Augustinus in libro De sermone Domini in monte*.

De qua Augustinus ait : 

Idolatria et quaelibet noxia superstitio fornicatio est. Dominus autem permisit causa fornicationis uxorem dimitti, sed non iussit ; et sic dedit Apostolo locum monendi, ut qui voluerit non dimittat.

Potest tamen licite dimittere : 

Si enim fornicatio carnis detestanda est in coniuge, quanto magis fornicatio mentis, id est infidelitas !

 

 

Capitulum 4 (220)

 

  1. Pro quibus vitiis possit dimitti.

Augustinus, in libro De sermone Domini in monte*.

Si autem quaeris an propter aliud vitium, nisi propter infidelitatem vel idolatriam, possit dimitti, attende quid Augustinus ait :

Si infidelitas fornicatio est, et idolatria infidelitas, et avaritia idolatria, non est dubitandum et avaritiam fornicationem esse. Quis ergo quamlibet illicitam concupiscentiam potest a fornicationis genere separare, si avaritia fornicatio est ? Ex quo intelligitur quod propter illicitas concupiscentias, non tantum quae in stupris cum alienis viris vel feminis committuntur, sed ob quaslibet quae animam a lege Dei aberrare faciunt et perniciose corrumpi, possit sine crimine et vir uxorem suam dimittere et uxor virum.
  1. Augustinus, De fide et operibus*.

Item : 

Rectissime dimittitur si viro suo dicat : non ero uxor tua nisi mihi de latrocinio divitias congeras, vel nisi solita lenocinia exerceas, aut si quid aliud facinorosum vel flagitiosum a viro suo expetat. tunc ille, si veraciter poenitens est habetque fidem per dilectionem operantem, membrum quod eum scandalizat amputabit.

 

2. Ex his apparet quod non solum infidelitas, sed et quaelibet concupiscentia quae perniciose turpiterque corrumpit, fornicatio spiritualis est per quam vir uxorem vel uxor virum dimittere potest. Consulit tamen Apostolus ne fidelis dimittat infidelem volentem cohabitare nec a Deo revocare.

 

 

Capitulum 5 (221)

 

  1. Si fideli liceat aliam ducere, infideli discedente vel dimissa.

Hic quaeritur, si fidelis infidelem dimittat, vel infidelis a fideli discedat, an liceat fideli aliam ducere.

 

2. Videtur auctoritas testari quod vivente illa, alteram ducere non valeat.

Ambrosius enim verba Apostoli exponens ait : 

Alioquin, si disceditis ab invicem et volentes cohabitare dimittitis et aliis vos copulatis, adulteri estis ; et filii vestri, qui de hac copula nascuntur, immundi, id est spurii sunt.

Ex concilio Meldensi*.

Item : 

Si quis habuerit uxorem virginem ante baptismum, vivente illa, post baptismum alteram habere non potest. Crimina enim in baptismo solvuntur, non coniugia.

 

  1. Quae praemissis contraria videntur.

Ambrosius*.

Sed econtra Ambrosius testatur : 

Si infidelis, dicit Apostolus, discedit, discedat. Non enim est servituti subiectus frater aut soror in huiusmodi, quia non debetur reverentia coniugii ei qui horret auctorem coniugii. Non est enim ratum matrimonium, quod sine Dei devotione est ; et ideo non est peccatum ei qui dimittitur propter Deum si alii se copulaverit. Contumelia enim Creatoris solvit ius matrimonii circa eum qui relinquitur, ne accusetur alii copulatus. Infidelis autem discedens et in Deum peccat et in matrimonium ; nec est ei servanda fides coniugii, qui ideo recessit ne audiret Christum esse Deum christianorum coniugiorum. Si vero ambo crediderint, per cognitionem Dei confirmatur coniugium.

 

  1. Determinatio*.

Attende haec praedictis contraria passe videri, ita ut sibi Ambrosius contradicere videatur. Sed distinguendum est hic aliud esse dimittere volentem cohabitare, aliud dimitti propter Deum ab illo qui horret nomen Christi. Ibi lex benevolentiae non servatur, hic veritas custoditur. Et ideo, cum liceat dimittere volentem cohabitare, non tamen ea vivente aliam ducere ; discedentem vero sequi non oportet, et ea vivente aliam ducere licet.

Sed hoc non est intelligendum nisi de his qui in infidelitate sibi copulati sunt. Sed si ad fidem uterque conversus est, vel si uterque fidelis matrimonio coniunctus est, et post alter eorum a fide discesserit et odio fidei coniugem reliquerit, dimissus discedentem non comitabitur ; nec tamen illa vivente alteram ducere poterit, quia inter eos fuerat ratum coniugium, quod non potest dissolvi.

 

 

Capitulum 6 (222)

 

  1. Quidam dicunt coniuglum non esse inter infideles, et quare.

Sunt tamen nonnulli qui inter infideles asserunt non esse coniugium, quia nec rata, nec legitima est eorum copula. Rata non est, quia solvi potest ; nec legitima, quia Apostolus dicit :

Omne quod non est ex fide, peccatum est ;

eorum autem coniunctio non est ex fide, et ideo peccatum est ; non est igitur coniugium, quia nullum coniugium peccatum est.

Augustinus etiam dicit quia non est vera pudicitia infidelis cum fideli.

 

  1. Responsio*.

Sed « vera » negatur esse pudicitia, non quod infidelium coniugium non sit verum, sed quia non habet illud triplex bonum quod excusat coitum et meretur praemium.

Item illud Apostoli,

Omne quod non est ex fide peccatum est,

non ita intelligendum est, ut quidquid fit ab infidelibus peccatum sit, sed omne quod fit contra fidem, id est conscientiam, male fit et ad gehennam aedificat ; vel in omni eo quod infidelis facit peccat, non quia illud facit, sed quia non eo modo illud facit quo debet, non referens ad debitum finem.

 

 

Capitulum 7 (223)

 

  1. Quod legitimum sit coniuglum infidelium, sed non ratum, et quare.

Copula igitur maritalis quae est inter infideles, coniugium est legitimum, sed non ratum. Legitimum, quia est inter legitimas personas ; sed non ratum, quia sine fide. Coniugium vero fidelium legitimum est et ratum, si tamen legitimae sint personae.

 

  1. Augustinus in libro De fide et operibus*.

Quod autem legitima sit infidelium coniunctio, Augustinus testatur dicens : 

Uxor legitima societate coniuncta sine ulla culpa relinquitur, si cum viro christiano permanere noluerit.

Ex hoc etiam probatur, quia infideli ad fidem conversa Apostolus consulit infidelem non dimittere : quod non faceret si non esset inter eos legitimum coniugium.

Legitimum est, quod legali institutione vel provinciae moribus, non contra iussionem Domini contrahitur.