Distinctio XI — Livre IV — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - Livre IV

Distinctio XI

DISTINCTIO XI

 

 

Capitulum 1 (60)

 

1. De modo conversionis. 

Si autem quaeritur qualis sit illa conversio, an formalis, an substantialis, vel alterius generis, definire non sufficio. Formalem tamen non esse cognosco, quia species rerum quae ante fuerant remanent, et sapor et pondus.

Quibusdam videtur esse substantialis, dicentibus sic substantiam converti in substantiam, ut haec essentialiter fiat illa. Cui sensui praemissae auctoritates consentire videntur.

 

  1. Sed huic sententiae sic opponitur ab aliis : Si substantia panis, inquiunt, vel vini convertitur substantialiter in corpus vel sanguinem Christi, quotidie fit aliqua substantia corpus vel sanguis Christi, quae ante non erat ; et hodie est aliquid corpus Christi, quod heri non erat ; et quotidie augetur corpus Christi, atque formatur de materia, de qua in conceptione non fuit factum.

 

 

Capitulum 2 (61)

 

  1. Quomodo dicitur corpus Christi confici de substantia panis*.

Quibus hoc modo responderi potest : quia non ea ratione dicitur corpus Christi confici verbo caelesti, quod ipsum corpus in conceptu Virginis formatum deinceps formetur, sed quia substantia panis vel vini, quae ante non fuerat corpus Christi vel sanguis, verbo caelesti fit corpus et sanguis. Et ideo sacerdotes dicuntur conficere corpus Christi et sanguinem, quia eorum ministerio substantia panis fit caro, et substantia vini fit sanguis Christi. Nec tamen aliquid additur corpori vel sanguini, nec augetur corpus Christi vel sanguis.

 

2. Augustinus in libro Sententiarum Prosperi* : 

Si vero quaeris modum quo id fieri possit, breviter respondeo : Mysterium fidei credi salubriter potest, investigari salubriter non potest.

Quod ergo corpus Christi panis in id mutatione non augmentatur, nec sanguis ex vini conversione, eius voluntati et potentiae adscribatur, qui idem corpus eduxit de Virgine. Fit igitur substantia illa ista, sine huius augmento.

 

3. Nec tamen concedunt quidam quod substantia panis aliquando sit caro Christi, etsi fiat caro Christi ; sicut farina facta est panis, et aqua facta est vinum, nec tamen dicitur : farina est panis, et aqua est vinum.

Alii vero concedunt illud quod erat panis vel vinum, post consecrationem esse corpus et sanguinem ; nec tamen sequitur : panis est caro Christi, vel vinum est sanguis, quia substantia panis vel vini, postquam facta est Christi caro vel sanguis, non est substantia panis vel vini, sed caro et sanguis.

 

  1. Ideo distinguendum videtur. Cum dicitur : substantia panis, vel id quod erat panis, modo est corpus Christi (manens enim panis, non est corpus Christi, sed mutata), id est : quod facta est, est corpus Christi.

Nec dicimus substantiam panis vel vini materiam esse corporis vel sanguinis, quia non de ea ut de materia formatur corpus ; sed ipsa formatur in illud et efficitur illud.

Augustinus in libro De Trinitate*.

Unde Augustinus : 

Corpus Christi dicimus illud quod ex fructibus terrae acceptum et prece mystica consecratum sumimus in memoriam dominicae passionis. Quod cum per manus hominis ad illam visibilem speciem perducatur, non sanctificatur ut sit tam dignum sacramentum nisi operante invisibiliter Spiritu Dei.

 

5. Asserunt dictum panem*.

Quidam vero sic dicunt conversionem illam esse intelligendam, ut sub illis accidentibus, sub quibus erat prius substantia panis et vini, post consecrationem sit substantia corporis et sanguinis, sic tamen ut non eis afficiatur. Et sic asserunt dictum panem transire in corpus Christi, quia ubi erat panis, nunc est corpus Christi.

Quod si est, quid ergo fit de substantia panis et vini ? Illi dicunt vel in praeiacentem materiam resolvi, vel in nihilum redigi.

 

  1. Alii vero putaverunt ibi substantiam panis et vini remanere, et ibidem corpus Christi esse et sanguinem ; et hac ratione dici illam substantiam fieri istam, quia ubi est haec, est et illa (quod mirum est). Et ipsam substantiam panis vel vini dicunt esse sacramentum. Sed quod non sit ibi substantia nisi corpus Christi et sanguis, ex praedictis et ex subditis aperte ostenditur.

 

7. Ambrosius, in libro De sacramentis*.

Ait enim Ambrosius : 

Panem istum quem sumimus in mysterio, illum utique intelligo qui manu Sancti Spiritus formatus est in Virginis utero et igne passionis decoctus in ara crucis. Panis enim angelorum factus est cibus hominum. Unde ait : Ego sum panis vivus qui de caelo descendi ; et item : Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Ex his namque duabus sententiis aperte datur intelligi quia panis ille et iste non duo, sed unus panis et una caro procul dubio unum efficitur corpus : illud vere, illud sane quod sumptum est de Virgine, quod resurrexit et in caelum ascendit.

 

8. Gregorius, in homilia paschali*.

Item Gregorius : 

Quis fidelium habere dubium possit, in ipsa immolationis hora ad sacerdotis vocem caelos aperiri, in illo Christi mysterio angelorum choros adesse, summa et ima sociari, unum quid ex invisibilibus atque visibilibus fieri ?

9. Idem : 

Eodem momento et in caelum rapitur ministerio angelorum consociandum corpori Christi, et ante oculos sacerdotis in altari videtur.

 

Sicut divinitas Verbi totum implet mundum, ita multis locis illud corpus consecratur ; nec sunt tamen multa corpora Christi, sed unum corpus et unus sanguis. Ideoque, sive plus sive minus quis inde percipiat, cimnes aequaliter corpus Christi integerrime sumunt.

 

10. Post consecrationem igitur non est ibi substantia panis vel vini, licet species remaneant : est enim ibi species panis et vini, sicut et sapor ; unde « aliud videtur, aliud intelligitur ».

 

 

Capitulum 3 (62)

 

Quare sub alia specie.

Sub alia autem specie tribus de causis carnem et sanguinem tradidit Christus, et deinceps sumendum instituit : ut fides scilicet haberet meritum, quae est de his quae non videntur : quia 

fides non habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum.

Et etiam ideo, ne abhorreret animus quod cerneret oculus :

(Gregorius, in homilia paschali* :) 

quia non habemus in usu carnem crudam et sanguinem comedere.

Augustinus*.

Quia ergo 

Christum vorari dentibus fas non est, in mysterio carnem et sanguinem

nobis commendavit.

Et etiam ideo, ne ab incredulis religioni insultaretur.

Unde Augustinus : 

Nihil rationabilius quam ut sanguinis similitudinem sumamus : ut ita et veritas non desit, et ridicutum nullum fiat a paganis, quod cruorem occisi hominis bibamus.

Ambrosius*.

Ne igitur hoc fieret, et 

ne veluti quidam horror esset cruoris, in similitudinem accipis sacramentum.

 

Ex praemissis iam liquet quare sub alia specie, et quare sub ista, hoc sacramentum Dominus celebraverit et celebrari a nobis instituerit.

 

 

Capitulum 4 (63)

 

  1. Quare sub duplici specie.

Sed quare sub duplici specie sumitur, cum sub alterutra totus sit Christus ? Ut ostenderetur totam humanam naturam assumpsisse, ut totam redimeret. Panis enim ad carnem refertur, vinum ad animam ; quia vinum operatur sanguinem, in quo sectes animae a physicis esse dicitur. Ideo ergo in duabus speciebus celebratur, ut animae et carnis susceptio in Christo, et utriusque liberatio in nobis significetur.

Super epistolam ad Corinthios*.

Valet enim, ut ait Ambrosius, 

ad tuitionem corporis et animae quod percipimus : quia caro Christi pro salute corporis, sanguis vero pro anima nostra offertur, sicut praefiguravit Moyses : Caro, inquit, pro corpore nostro offertur, sanguis vero pro anima .

 

2. Sed tamen sub utraque specie sumitur quod ad utrumque valet, quia sub utraque sumitur totus Christus. Sed si in altera tantum sumeretur, ad alterius tantum, id est corporis vel animae, non utriusque pariter tuitionem valere significaretur. Sub utraque tamen specie totus sumitur Christus ; nec plus sub utraque, nec minus sub altera tantum sumitur.

Hilarius*

Eadem enim ratio est, ut ait Hilarius, in corpore Christi, quae in manna praecessit ; de quo dicitur : Qui plus collegerat non habuit amplius, nec qui minus paraverat habuit minus.

 

3. Et licet sub utraque specie totus Christus sumatur, tamen non fit conversio panis nisi in carnem, nec vini nisi in sanguinem. Nec debent dici duo sacramenta, sed unum, quia sub utraque specie idem sumitur ; neque iterari sacramentum, quia benedictio non repetitur super eandem speciem. Neque aliae substantiae in sacrificium veritatis offerri debent, quia de aliis non potest consecrari corpus Christi vel sanguis.

 

 

Capitulum 5 (64)

 

  1. Quare aqua misceatur.

Aqua vero admiscenda est vino, quia aqua populum significat, qui per Christi passionem redemptus est.

Iulius Papa* : 

Calix ergo dominicus, iuxta canonum praeceptum, aqua et vino mixtus debet offerri, quia videmus in aqua populum intelligi, in vino ostendi sanguinem Christi. Cum igitur in calice vino aqua miscetur, Christo populus adunatur et credentium plebs ei in quem credit copulatur. Quae copulatio aquae et vini sic miscetur in calice Christi, ut mixtio illa non possit separari. Nam si vinum tantum quis offerat, sanguis Christi incipit esse sine nobis.

 

2. Si vero quaeritur an irritum sit quod geritur, si aqua praetermittatur, audi quid sequitur in eodem canone (Iulius*) :

Non potest, inquit, calix Domini esse aqua sola, aut vinum solum, nisi utrumque misceatur.

Cyprianus*.

Item Cyprianus : 

Calix Domini non est aqua sola, aut vinum solum, nisi utrumque misceatur ; sicut nec corpus Domini potest esse farina sola, nisi utrumque fuerit adunatum, et panis unius compage solidatum.

Si quis tamen, non intendens introducere haeresim, oblivione vel ignorantia aquam praetermiserit, non videtur esse irritum sacramentum, sed ille graviter est corripiendus. Nam et Graecorum Ecclesia non apponere aquam dicitur. Quod etiam ex dictis Cypriani videtur posse colligi.

Cyprianus*.

Ait enim : 

Si quis de antecessoribus nostris vel ignoranter vel simpliciter non hoc servavit, quod nos Dominus facere exemplo et magisterio docuit, potest simplicitati eius indulgentia Domini venia concedi. Nobis vero non potest ignosci, qui nunc a Domino instructi sumus, ut calicem Domini cum vino mixtum, secundum quod Dominus obtulit, offeramus.

Ex hoc videtur quod, si quis simpliciter vel ignoranter vinum offerat sine aqua, sacramentum conficiat.

 

  1. Aqua vero nullatenus sine vino potest offerri in sacrificium ; nec panis nisi de frumento ; nec granum frumenti nisi redactum in panem, quia Christus et panem se dicit et grano frumenti se comparat.

 

Determinatio praemissorum*.

Quod ergo supra dictum est, « non posse vinum solum offerri », determinari oportet. Recipit enim exceptionem : « non potest », nisi simpliciter vel ignoranter fiat ; vel « non potest », id est non debet. Quibusdam tamen videtur hoc generaliter verum.

 

 

Capitulum 6 (65)

 

1 . Quale corpus dedit Christus discipulis in coena.

Colligitur etiam ex praedictis quod Christus vinum aqua mixtum dedit discipulis. Corpus vero tale dedit quale tunc habuit, id est mortale et passibile. Nunc vero sumitur a nobis immortale et impassibile ; nec tamen maiorem habet efficientiam.

  1. Iulius Papa*.

Eucharistia quoque intincta non debet dari populo 

pro supplemento communionis, quia non legitur Christus alicui discipulorum praebuisse panem intinctum nisi Iudae.

Augustinus, Super Ioannem*

Tunc vero non accepit Iudas corpus Christi,

sed tantum panem ; corpus vero et sanguinem Christi ante cum aliis discipulis perceperat.