Distinctio XXXIV — Livre IV — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - Livre IV

Distinctio XXXIV

DISTINCTIO XXXIV

 

 

Capitulum 1 (198)

 

De personis legitimis.

Nunc superest attendere quae personae sint legitimae ad contrahendum matrimonium. Legitimae iudicantur personae secunctum statuta Patrum, quae diversa sunt. Aliae namque uerunt legitimae ante Legem, aliae sub Lege, aliae in tempore gratiae. Item in primitiva Ecclesia quaedam erant legitimae, quae modo non sunt. Earum vero quae modo legitimae sunt vel illegitimae, quaedam sunt plene legitimae, quaedam omnino illegitimae, quaedam mediae.

Plene legitimae sunt, quibus non obviat votum continentiae, vel ordo sacer, vel cognatio, vel dispar cultus, vel conditio, vel naturae frigiditas, et si quod est aliud.

Penitus vero illegitimae sunt per votum, per ordinem, per cognationem ; per disparem cultum.

Medii vero, scilicet nec plene legitimi nec omnino illegitimi, per frigiditatem vel conditionem. Si enim tales iunguntur ignoranter, commanere possunt quibusdam accidentibus causis, et eisdem deficientibus dividi.

 

 

Capitulum 2 (199)

 

  1. De frigidis separandis.

De his qui causa frigiditatis debitum reddere non possunt, consulit beatus Gregorius ut permaneant. Sed

si mulier causatur dicens : Volo esse mater et filios procreare,

decernit ut 

uterque eorum septima manu propinquorum

iuret quod « nunquam » carnaliter convenerint, et

tunc mulier secundas nuptias

contrahat.

Vir autem qui frigidae naturae est,

absque spe coniugii permaneat.

 

2. Gregorius Ioanni Ravennati archiepiscopo*.

Ait enim sic : 

Interrogasti de his qui matrimonio iuncti sunt et nubere non possunt, si ille aliam, vel illa alium ducere possit. De quibus scriptum est : Vir et mulier si se coniunxerint, et post dixerit mulier de viro quod coire non possit cum ea, si potest probare quod dicit per iustum iudicium, accipiat alium ; si vero ille acceperit aliam, separentur.

 

3. Ex epistola eiusdem*.

Item : 

De his requisisti qui ob causam frigidae naturae dicunt se non posse, invicem operam carni dantes, commisceri. (Consulit*.) Iste vero, si non potest ea uti pro uxore, habeat eam quasi sororem. (Et hic solvit*.) Quod si retinaculum coniugale voluerint rescindere, maneant utrique innupti. Nam si huic non potuit naturaliter concordare, quomodo alteri conveniet ? Igitur si vir aliam uxorem vult accipere, manifesta patet ratio : quia, suggerente diabolo odii fomitem, exosam eam habuerit, et ideo eam dimittere mendacii falsitate molitur. Quod si mulier causatur et dicit : Volo esse mater et filios procreare, uterque eorum septima manu propinquorum, tactis sacrosanctis reliquiis, iureiurando dicat ut nunquam per commixtionem carnis coniuncti una caro effecti fuissent. tunc videtur mulierem secundas posse contrahere nuptias : humanum dico propter infirmitatem carnis eorum. Vir autem qui frigidae naturae est maneat sine coniuge. Quod si et ille aliam copulam acceperit, tunc hi qui iuraverant periurii crimine rei teneantur ; et poenitentia peracta, priora cogantur recipere connubia.

 

4. Hoc servandum est cum uterque idem fatetur. Sed vir si asserit se debitum reddidisse uxori et illa diffitetur, cui potius fides habenda sit merito quaeritur.

In concilio apud Compendium*.

De hoc ita statutum est :

Si quis accepit uxorem et habuit eam aliquo tempore, et ipsa femina dicit quod nunquam coisset cum ea, et ille vir dicit quod sic fecit, in veritate viri consistat, quia vir est caput mulieris.

Hoc de naturali impossibilitate statutum est.

 

 

Capitulum 3 (200)

 

  1. De his qui maleficiis impediti coire non possunt.

Hincmarus Remensis archiepiscopus*.

De maleficii autem impedimento hoc tenendum decernitur : Quod 

si per sortiarias et maleficas concubitus non sequitur, hortandi sunt, quibus ista eveniunt, ut spiritu contrito et humiliato Deo et sacerdoti de omnibus peccatis confessionem faciant, et lacrymis atque eleemosynis, orationibus et ieiuniis Domino satisfaciant. Et per exorcismos ac cetera ecclesiasticae disciplinae munimina ministri Ecclesiae tales sanare procurent. Quod si non potuerint, separari valebunt. Sed postquam alias nuptias expetierint, illis viventibus quibus iunctae fuerint, prioribus quos reliquerant, etiam si possibilitas concumbendi eis reddita fuerit, reconciliari nequibunt.

 

2. Quod in fine huius capituli continetur, ex rigore magis dictum intelligendum est quam ex canonica aequitate. Vel intelligendum est non posse reconciliari priori bus nisi iudicio Ecclesiae, quo divisio facta fuerit.

 

 

Capitulum 4 (201)

 

  1. De furiosis addit.

Fabianus Papa*.

Furiosi quoque, dum in amentia sunt, matrimonium contrahere non valent.

Unde Fabianus : 

Neque furiosus neque furiosa matrimonium contrahere possunt ; sed si contractum fuerit, non separentur.
  1. Nicolaus Papa*.

Item Nicolaus : 

Hi qui matrimonium sani contraxerunt, et uni ex duobus vel ambobus amentia vel furor vel aliqua infirmitas accesserit, ob hanc infirmitatem talium coniugia solvi non possunt. Similiter etiam sciendum de his qui ab adversariis excaecantur, vel membris truncantur, vel a barbaris exsecti fuerint.

 

 

Capitulum 5 (202)

 

1. De his qui cum duabus sororibus dormiunt. 

De his etiam qui cum duabus sororibus vel quae cum duobus fratribus dormiunt, videndum est quid censeant canones.

2. Ex Aurelianensi concilio* :

Qui dormierit cum duabus sororibus, et una ex illis ante fuerit uxor, neutram ex ipsis habeat ; nec ipsi adulteri unquam in coniugio copulentur.

Item nec proprie uxori sibi licet reddere debitum, quam sibi reddidit illicitam sororem eius cognoscendo. Nec etiam post mortem uxoris licet ei vel adulterae copulari in coniugium.

3. Zacharias Papa*.

Item Zacharias Papa : 

Concubuisti cum sorore uxoris tuae ? Si fecisti, neutram habeas ; et uxor tua, si non fuerit conscia sceleris et continere non vult, nubat in Domino cui vult. Tu vero et adultera sine spe coniugii maneatis, et dum vivitis poenitentiam agite.

Quod ait, « cui vult nubat », intelligendum est : post mortem viri.

4. Gregorius*.

Unde Gregorius : 

Qui uxores suas in adulterio deprehendunt, nec ille nec illa aliam uxorem accipiet vel alium virum quamdiu ambo vivunt. Si vero adultera mortua fierit, vir eius si vult nubat ; adultera vero nunquam, etsi mortuus fuerit vir eius, sed omnibus diebus poenitentiae lamenta persolvat.

Hic de illo adulterio agitur, quod cum cognato viri vel cum cognata uxoris committitur.

 

 

Capitulum 6 (203)

 

Non est dimittenda uxor pro aliqua macula seu deformi corpore.

Illud etiam sciendum est, quod pro aliqua infirmitate vel macula corporali non licet viro uxorem dimittere, et e converso, sed debet alter alteri subsidia providere.

Augustinus in libro De sermone Domini in monte*.

Unde Augustinus : 

Si uxorem quis habeat sterilem, seu deformem corpore, sive debilem membris, vel caecam, vel claudam, vel surdam, vel si quid aliud, sive morbis vel laboribus doloribusque confectam, et quidquid (excepta fornicatione) excogitari potest vehementer horribile, pro societate fideque sustineat.