Tractatus XXXVII — Livre III — Guillaume d'Auxerre
Guillaume d'Auxerre - Livre III
TRACTATUS TRICESIMUS SEPTIMUS
DE RAPTU IN DEUM
Caput I
Quomodo rapitur anima ad contemplandum Deum.
Dicto de fruitione Dei, dicendum est de raptu in Deum, quo videlicet anima rapitur ad contemplantum Deum, sicut Paulus fuit raptus usque ad tercium celum, sicut ipse dicit in XII [capitulo] II ad Corinthios : Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim, sive in corpore, sive extra corpus nescio, Deus scit, raptum usque ad tercium celum ,· et scio huiusmodi hominem, sive in corpore, sive extra corpus nescio, Deus scit, quoniam raptus est in paradisum, et audivit arcana verba, que non licet homini loqui.
Tercium celum, ad quod dicit se raptum, tripliciter intelligitur.
Primo, ut dicatur tercium celum empireum, ut sit primum celum aereum, de quo dicitur : Volucres celi comedebant illud, secundum sidereum, de quo dicit[ur] : Fiant luminaria in firmamento celi, tercium dicitur empireum, de quo dicitur : In principio creavit Deus celum et terram ; usque ad tercium, scilicet empireum, raptus fuit Apostolus, ut audiret et videret archana celestia.
Secundo modo dicitur celum tercium tercia visio, scilicet intellectualis. Est enim triplex visio : prima corporalis, secunda imaginaria sive spiritualis, tercia intellectualis. Visio corporalis est, cum ipsa res corporalis videtur ; et hec visio corporalis dicitur primum celum, in quantum celat aliquod secretum, sicut fuit visio Ba[l]thasar, qua vidit manum scribentem in pariete : Mane, rethel, phares, quod significabat ipsum in proximo amissurum regnum, et sicut fuit visio, qua Moyses vidit rubum ardentem qui non comburebatur. Imaginaria visio est, que fit non per corpora, sed per corporum imagines, sicut visio beati Petri, qua vidit quadrupedia et reptilia [in] disco, et dictum est ei : Macta et manduca, id est, occide vicia et trahice postea subiecta in corpus Ecclesie. Intellectualis visio est, quando ipsa res incorporea non per figuras vel per imagines, sed per se ipsam sive per ipsam essentiam conspicitur, sicut Deus conspicitur in patria, et hec intellectualis visio dicitur tercium celum, ad quam visionem raptus est, ut ipsum Deum et archana celestia videret.
Tercio modo dicitur tercium celum tercia ierarchia angelorum. Sunt enim tres ierarchie angelorum, quarum quelibet continet tres ordines. Prima continet angelos, archangelos, virtutes ; et hoc est primum celum. Secunda continet principatus, potestates, dominationes ; et hdc est secundum celum. Tercia continet tronos, cherubim et seraphim ; et hoc est tercium celum, ad quod raptus est Apostolus, ut videret Deum eo modo quo angelus de superiori ordine videt eum.
Circa igitur questionem istam primo queritur utrum iste terminus hominem tenetur proprie aut improprie, cum dicitur : Scio hominem etc.
Secundo utrum illa visio, quam in raptu habuit Apostolus, fuerit visio comprehensoris vel viatoris.
Tercio utrum illa visio fuerit per medium aut sine medio.
Quarto qualiter factus fuit raptus in Paradisum, sicut dicit Glosa.
Quinto qualiter hoc sit verum, quod vidit archana Dei, que non licet homini loqui.
Circa primum sic queritur.
Apostolus, quando dixit : Scio hominem etc., aut sumpsit hunc terminum hominem proprie, id est, pro composito ex anima et corpore, aut improprie sive synodotice, scilicet tantum pro anima. Si primo modo, et scivit qualiter sumpsit, ergo scivit hominem raptum in corpore et anima ; ergo falsum est quod dicit : Sive in corpore etc., quia scivit quod in corpore. Si improprie, scilicet tantum pro anima, et scivit qualiter sumpsit, ergo scivit hominem raptum tantum in anima ; ergo extra corpus ; ergo falsum dicit, cum dixit : Sive in corpore, sive extra corpus nescio, Deus scit.
Solutio. Apostolus sumpsit hunc terminum hominem tantum synodotice, quia sciebat quod quocumque modo fuerit, anima rapta fuit ; et non sequitur : ergo scivit animam raptam tantum vel hominem raptum tantum in anima, prius enim dictio exclusiva determinabat hoc verbum sumpsit, in conclusione [determinat] hanc dictionem raptum, et est fallacia compositionis et divisionis.
Caput II
Utrum visio, quam habuit in raptu, fuit comprehensoris vel viatoris.
Circa sectindum capitulum queritur utrum visio, quam habuit Apostolus in raptu fuit comprehensoris vel viatoris.
Et dicunt quidam magistri quod medio modo se habuit, quoniam nec ita limpida fuit sicut est visio comprehensoris, nec ita enigmatica sicut visio viatoris.
Set contra. Aut videbat per speculum, aut non ; si per speculum, ergo ad modum viatoris ; si non per speculum, ergo facie ad faciem ; ergo ad modum comprehensoris ; non ergo medio modo videbat, cum nichil sit medium.
Item, Augustinus dicit quod intellectualis visio est, qua in ipsa forma incorporea summa Dei potentia mentis intuitus figitur ; ergo intellectuali visione videtur res aperta visione ; videtur ergo per modum comprehensoris.
Set contra. Dominus dicit ad Moysem : Non videbit me homo et vivet ; ergo si Apostolus vivebat, tune non videbat Deum facie ad faciem, et ita non videbeat ipsum per modum comprehensoris.
Item, si videbat Deum per modum comprehensoris, et hoc sciebat ; sed sciebat Deum dixisse hoc : Non videbit me homo, et vivet ; ergo sciebat se non vivere ; ergo sciebat se raptum extra corpus.
Item, videbat Deum facie ad faciem, et ita legebat res in speculo eternitatis ; set speculum eternitatis est exemplar universi ; ergo videbat omnia, cum videbat exemplar omnium ; ergo videbat an esset raptus in corpore an extra. corpus, quod est contra predicta.
Solutio. Dicimus quod visio Apostoli in raptu fuit visio comprehensoris et vidit Deum non per speculum, sicut dicit Augustinus ; tamen si anima fuit in corpore, quando Apostolus raptus fuit, non potuit ita limpide videre Deum propter impedimenta carnis, sicut vidisset, si esset anima separata a corpore, et si huiusmodi visionem non ita claram vocent magistri mediastinam visionem, bene concedimus in uno casu quod med[i]astina visione vidit Deum, nec de nomine est conten dendum. Sed tamen facie ad faciem vidit Deum, quoniam huiusmodi visio bene recipit magis et minus.
Ad illud quod obicitur : Non videbit me homo, et vivet, dicimus quod sic est exponenda auctoritas illa : Non videbit me homo vivens, id est, homo utens sensibus et imagine ; Apostolus autem in raptu non videbat ut homo, id est, non utebatur sensibus et imaginatione, quamvis anima esset in corpore.
Ad aliud dicimus quod, quamvis Apostolus sciret se videre Deum per modum comprehensoris, non tamen videbat per speculum eternitatis an in corpore an extra corpus Deum videret. Non enim quicumque legit in speculo eternitatis, legit ibi omnis, sed tantum illa, quorum Deus se ostendit exemplar esse, sicut patet in prophetis, qui non videbant omnia in speculo eternitatis, sed tantum illa, que Deus illis revelabat. Et hoc patet etiam in quibusdam angelis, qui Incarnationis misterium ignoraverunt, in persona quorum dicit Isaias : Quis est iste qui venit de Edom etc. Vel si dicatur quod Apostolus viderit hoc in speculo eternitatis, oblitus est postea, quando rediit ad priorem statum, unde verum dicit, cum dicit : Nescio an in corpore an extra corpus etc.
Sed probatur quod nullo casu vidit Apostolum Deum mediastina visione, quoniam Augustinus dicit quod Apostolus vidit in raptu facie ad faciem, quam visionem petiit Moyses a Domino, cum dixit : Ostende michi faciem tuam, visionem enim imaginariam non petebat, quoniam videbat Deum in rubo, in caligine, in saphiro, visionem ergo per speciem querebat ; ergo visio intellectualis, qua videbat Apostolus Deum, erat visio per speciem, non ergo erat visio mediastina.
Solutio. Hec ultima argumentatio non valet, quia quamvis Apostolus videret Deus facie ad faciem, tamen si anima eius erat in corpore, non ita limpide videbat, sicut vident sancti, quorum anime sunt separate a corpore, unde visio sua erat media inter visionem sanctorum et visionem enigmaticam.
Set videtur quod quilibet posset rapi usque ad tercium celum et videre Deum per speciem, quandocumque vult, quia quilibet potest separari ab omnibus sensibus, ita quod non utatur aliquo sensu vel imaginatione, sicut ipse dicit : Renuit consolari anima mea, [n]olebat enim consolationem in sensibus ; quilibet ergo potest separare se sic a sensibus, sed cum sic separatus est, non vivit homo ; sed Apostolus non vivebat homo ; propter hoc raptus est ad tercium celum, id est, usque ad intellectualem visionem ; ergo quia iste non vivit homo, rapitur usque ad tercium celum, id est, usque ad intellectualem visionem, et ita quilibet potest rapi, quandoque vult, usque ad tercium celum.
Item, in Cantico dicit sponsa : Paulum cum pertransissem, inveni quem diligit anima mea, Ecclesia pertransit custodes murorum, id est, Apostolos, Petrum et alios, et invenit in illis magnam religionem, magnam fidem, et sic de aliis, ipsis autem pertransitis, invenit Deum quem diligit, Apostoli enim immediate se habent ad Deum, unde, illis pertransitis, Ecclesia immediate coniungitur Deo ; sed quilibet potest pertransire apostolos ; ergo quilibet potest immediate coniungi Deo, et sic potest immediate videre Deum, quando vult ; hoc autem est rapi usque ad tercium celum ; ergo quilibet potest rapi usque ad tercium celum, quando vult.
Item, intellectus mundus immediate se habet ad videndum Deum, unde : Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt ; et quilibet potest habere mundissimum intellectum, si vult ; ergo quilibet, quando vult potest videre Deum et immediate. Et inde ut prius.
Solutio. Ad primum dicimus quod duplex est separatio a sensibilibus : una affectus, alia intellectus ; quilibet potest separari a sensibus quantum ad affectum ; sed quantum ad intellectum non potest, quia videmus nunc per speculum in enigmate, nec aliter, quantum in nobis, possumus videre Deum in presenti nisi per speculum creaturarum, invisibilia enim Dei per ea, que facta sunt etc. ; et propter hoc non est verum quod quilibet potest rapi usque ad tercium celum, quando vult.
Ad secundum dicimus quod duplex est pertransitio : pertransitio immediationis et petransitio translationis ; primam non potest habere aliquis in presenti, quantum in se est, et sic non rapitur usque ad terciam visionem, quando vult ; sed secundam pertransitionem potest habere ; sed, illa habita, non est verum immediate videre Deum.
Et sic patet solutio ad ultimum obiectum ; dicimus quod hec est falsa : Intellectus mundus immediate se habet ad videndum Deum, quoniam necessarium est quod per speculum creature videat Deum, et tunc quodam modo immediate sive per se videt Deum, id est non per aliud, et quodam modo mediate, quoniam per quoddam speculum.
Caput III
Utrum Apostolus raptu suo vidit Deum per medium vel sine medio.
Circa tercium capitulum queritur utrum Apostolus raptu suo vidit Deum per medium aut sine medio, quod est querere utrum visio patrie sit per imaginem vel per similitudinem, sicut modo videmus vel intelligimus, aut sine imagine.
Videtur autem quod sine imagine, quoniam Augustinus dicit quod tercium genus visionis eas res continet, que non habent imagines sui similes, sive que non sunt quod ipse, dilectio enim non aliter videtur presens in specie quam est, et aliter absens in imagine sui simili ; sed quantum mente cerni potest, ab aliquo magis, ab alio minus ipsa cernitur. Homo autem vel arbor vel alia corporalia et presentia videntur in suis formis, et absencia cogitantur in imaginibus animo impressis ; ergo secundum primam partem huius auctoritatis, Deus non potest videri sub imagine, que non sit ipso.
Set contra. Secunda visio imaginaria est, et illa visione potest videri Deus ; ergo per imaginem potest videri ; sed constat quod illa imago non est idem quod Deus ; ergo potest videri sub imagine, que non est id quod ipse est.
Solutio. Duplex est imago rei, scilicet familiaris et extranea, liceat sic loqui ; familiaris est, quam generat res apprehensa in animo auditoris sive apprehendentis ; et hec est passio anime et similitudo rei, ut habetur in libro Periarmeneias ; imago extranea est sicut speculum, et sic creatura est imago creatoris ; per imaginem enim extraneam potest videri Deus ; sed per imaginem familiarem, que sit aliud quam ipse, non potest videri, et de tali imagine intelligit Augustinus.
Item, Apostolus, in secunda ad Corinthios : Velamen positum est super faciem Moysis. Nos autem revelata facie Dei gloriam speculamur ; ergo sine velamine Deum in presenti videmus, quia, remoto velamine tam littere quam peccati, gloriam Domini, id est Christum, contemplamur ; ergo videmus Deum facie ad faciem, quod est contra predicta.
Forte dicit quod in presenti Deum videmus, amoto velamine tam littere quam peccati, sed non amoto velamine creaturarum.
Set contra. Creature extra intellectus humanos sunt ; Deus autem est presens intellectui humano, cum sit essentialiter ubique ; ergo creature non velant Deum intellectui humano ; ergo non impediunt, quin intellectus humanus videat Deum facie ad faciem ; nec est aliud velamen nisi creaturarum ; ergo simpliciter intellectus humanus videt in presenti Deum facie ad faciem.
Item, illa eadem caritas, que modo est gratia, erit gloria, cum perficietur, simili ter iusticia, que modo est, fiet gloria ; ergo eadem ratione visio Dei, que modo est gratia, fiet gloria ; sed quando erit gloria, erit facie ad faciem ; ergo est modo facie ad faciem ; aliter enim non esset eadem.
Solutio. Bene concedimus quod in presenti videmus Deum, remoto velamine tam littere quam peccati, sed non amoto velamine creaturarum ; tamen creature non impediunt quin intellectus videant Deum facie ad faciem ; sed impedimentum est ex parte intellectus, quia intellectus non est creatus in sua optima et ultima perfectione, immo sicut visus noctue se habet ad istum solem visibilem, sic intellectus noster modo ad solem intelligibilem ; est ergo una causa, proter quam non possumus videre Deum facie ad faciem, imperfectio intellectus, quia impotens est videre inaccessibilem claritatem lucis eterne. Alia causa est, quam assignat Gregorius, super illud Exodi : Non videbit me homo et vivet, ubi dicit quod propter immensitatem Dei non possumus eum modo facie ad faciem videre, quoniam intellectus noster modo est strictus nimis ad hoc, ut incircumscriptum videat incircumscripte ; et hec impotentia non est pena, sed imperfectio intellectus in parte, perfectionem enim optimam debet acquirere intellectus per merita, quam cum habebit, videbit Deum facie ad faciem.
Per hoc patet solutio ad ultimo obiectum, quoniam ex impotentia intellectus est quod non est eadem visio Dei in presenti cum illa, que erit in futuro proprie, quoniam ista per speculum creaturarum, illa sine speculo.
Item, obicitur de hoc, quod dicit Augustinus, quod tercium celum sive tercium genus visionis continet res, que non habent imagines sui similes, que non sunt quod ipse , sicut dilectio, iusticia, pax et similia, que omnia videt anima in se sine imagine, cum sint ei presencia.
Set contra. Sicut forme visibiles se habent ad visum, ita forme intelligibiles ad intellectum ; sed forme visibiles videntur per imagines, que non sunt quod ipse ; ergo forme intelligibiles intelliguntur per imagines, que non sunt quod ipse.
Item, intellectus humanus in futuro intelliget angelum et non per sui presenciam, quoniam angelus non erit essencialiter in humana anima ; ergo intelliget ipsum per imaginem, que non est quod ipse angelus ; eadem ratione proprietates angelicas, scilicet virtutes et scientias, intelliget per imagines, que non sunt idem quod ipse.
Item, si in patria videntur res sine imaginibus, ergo Apostolus in raptu suo vidit Deum et alia archana non per imagines, sed per presentiam ipsarum rerum ; ergo quando rediit ad [pro]priorem statum, nulle imagines rerum, quas viderit, remanserunt in eo, quia nullas habuit prius, nec etiam imago visionis, quam vidit ; ergo nichil penitus de visione illa remansit in eo ; ergo nichil habuit per quod posset recolere se habuisse visionem illam ; qualiter ergo dicit se raptum usque ad tercium celum etc., ex quo non recolebat ? Videtur ergo quod aliqua imago remanserit in ipso ; et ita visio illa fuit per imagines ; et ita visio patrie est per imagines sicut visio vie.
Item, Augustinus dicit quod quelibet res generat scientiam sui in anima, sed nonnisi per imaginem sui similem ; ergo quelibet res habet imagines sui similem, que non est idem quod ipsa res. Si conceditur, hoc est contra auctoritatem Augustini predictam.
Item, veritati rei non est necessaria imago, qui enim cogitat, scit se cogitare ; et hoc non est per imaginem cogitationis, sed per ipsam cogitationem, que presens est anime ; similiter, qui scit aliquid, scit se scire illud ; ergo habet scientiam et hoc non est per imaginem scientie, sed per ipsam scientiam, que presens est anime ; ergo cognitio eorum, que sunt presencia ipsi anime, non est per imagines, immo per ipsas presentes res ; ergo in futuro videbuntur res presentes sine imagine.
Quod concedimus cum Augustino.
Ad primum dicimus quod hec est falsa : sicut forme visibiles se habent ad visum, ita etc., si intelligatur generaliter, quoniam non omni eodem modo se habent, quia forme visibiles non sunt presentes ipsi visui, non enim sunt in ipso oculo, et propter hoc imago est necessaria ; sed quedam forme intelligibiles sunt presentes intellectui. Si autem intelligatur particulariter, vera est, sed argumentatio sequens non valet, quoniam ex particularibus non est sillogizandum.
Ad secundum dicimus quod humanus intellectus intelliget angelum per imaginem, sed non per imaginem, que procedit ex ipso angelo, sed per animam, que est imago ipsius angeli, anima enim per se ipsam intelligit se et omnia sibi similia, quia, sicut multiplex est imaginatio, ita multiplex est intelligentia. Est autem imaginatio recolens, qua imaginatur illud, quod prius fuit in sensu nostro et quod scimus fuisse in sensu nostro ; et est imaginatio assimilans, qua imaginamur illud, quod non fuit in sensu, sed cuius simile fuit, sicut imaginor Herculem per aliquem similem ei, qui fuit in sensu nostro ; et est imaginatio confingens, qua imaginor chimeram. Similiter est intelligencia recolens, et est intelligencia assimilans, et secundum hanc intelligenciam intelligit anima angelum, per hoc quod intelligit se, que est similis angelo.
Ad tercio obiectum dicimus quod aliquid remansit in Apostolo, quando rediit ad priorem statum de visione illa, quam habuit in raptu, quia ei remansit cognitio rationis illius visionis et eorum, que vidit, que est ratio ponens altera nomina , ut dicit Aristoteles. Est enim cognitio realis et cognitio nominalis, liceat sic loqui. Realis est, que fit per ipsam presenciam rei, vel per imaginem, que procedit ab ipsa ; huiusmodi cognitio non remansit in Apostolo de eis, que vidit in raptu. Nominalis est, que fit per nomina aliquo modo exponencia rem, sicut cecus natus cognoscit colorem per rationem istam, color est qui cognoscitur per sensum, cecus autem natus cognoscit colorem per tactum et sic cecus natus habet cognitionem aliquam de colore, sed longe minorem quam ille qui videt ; consimilem cognitionem habuit Apostolus, postquam rediit ad priorem statum, quoniam scivit se vidisse archana Dei, et scivit dicere diffinitionem illius visionis, que aliquo modo exponebat [per nomina] illam visionem ; unde cognitionem nominalem habuit de illa visione, et non realem. Dicimus autem quod non omnis res generat imaginem sui in anima, sed tantum res illa, que corporalis aut sensibilis est ; de illa intelligit Augustinus.
Caput IV
De raptione Apostoli usque ad tercium celum.
Circa quartum capitulum queritur de hoc, quod dicit Glosa Apostolum fuisse raptum usque ad tercium celum, id est, usque ad terciam ierarchiam, quoniam dicit Glosa quod Apostolus vidit archana Dei eo modo quo illi qui sunt de supprema ierarchia vident.
Sed videtur quod male exponat Glosa, quoniam asserit quod Apostolus dubitabat, quoniam Apostolus dubitabat an raptus fuerit in corpore an extra corpus ; sed si fuerit in corpore, Apostolus non ita clare vidit archana Dei, sicut illi qui sunt de supprema ierarchia, et Glosa Augustini asserit quod Apostolus dubitabat ; ergo male.
Solutio. Glosa non asserit quod Apostolus viderit ita clare sicut illi qui sunt de sttppremis ordinibus, sed quod eodem modo vidit, sicut illi vident. Et hoc dicit tribus de causis.
Una est propter immediationem visionis, quoniam Apostolus immediate in illo raptu vidit Deum, sicut dictum est, licet non ita clare sicut vident angeli vel anime separate a corpore.
Secunda causa, quare raptus fuerit usque ad visionem illam ; est propter conformitatem, quam habebat cum illis suppremis ordinibus ; Seraphim enim interpretatur ardens , et ipse erat ardens in amore Dei, unde dicit : Quis me separabit a caritate dei ?, Cherubim plenitudo scientie, et Apostolus erat plenus scientia, Troni iudicium, et Apostolus erat spiritualis iudicans omnia et a nemine iudicatus ; unde propter hanc conformitatem raptus fuit usque ad illam terciam visionem.
Tercia causa est, quoniam ipse erat summus ierarch[i]a, et ierarch[i]e officium est, ut dicit beatus Dionisius, homines facere deiformes, et summi ierarch[i]e est facere omnes homines deiformes, sicut domini pape, qui est summus in ierarchia humana, est facere omnes homines deiformes sive mediate vel immediate, et, si officiuin suum compleat sicut debet, perveniet ad beatitudinem suppremi ordinis ; ergo quia Apostolus erat summus ierarcha, raptus fuit usque ad visionem suppremi ordinis, idemptitas enim visionis non attenditur quantum ad claritatem, sed quantum ad immediationem.
Caput V
Quomodo Apostolus vidit archana Dei.
Circa quintum capitulum queritur qualiter hoc sit quod Apostolus vidit archana Dei, que non licet homini loqui.
Videtur enim quod liceat homini loqui omnia archana Dei, quoniam licet homini loqui de unitate essencie, de trinitate personarum, de notionibus, que sunt secretissima Dei ; ergo multo forcius licet loqui alia archana, et sic omnia archana Dei Iicet homini loqui.
Item, super illud prime ad Corinthios, III : Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus, dicit Augustinus : Non est necessitas aliqua, quod aliquid occultetur parvulis, quod reveletur maioribus ; sed maioribus sunt revelanda archana Dei, sicut revelata sunt Apostolo ; ergo et minoribus sunt revelanda ; ergo archana, que vidit Apostolus, Iicet homini loqui.
Item, per fidem videtur etiam Deus ab infirmis, quod est primum inter spiritualia omnia ; ergo ab infirmis possunt videri spiritualia ; ergo et omnia archana ; sed quod licitum est intelligere, licitum est revelare ; ergo omnia archana Dei licet homini loqui.
Si concedatur, contra. Dicitur in Evangelio : Multa habeo vobis dicere, quod non potestis portare modo ; ergo non omnia sunt dicenda omnibus, quia non passent portare, et ita multa sunt occultanda parvulis, qui non possunt capere, que sunt revelanda maioribus, qui possunt portare ; ergo falsa est auctoritas Augustini predicta.
Item, nemo mittit vinum novum in utres veteres ; ergo eis, qui habent aliquid adhuc de vetustate, non sunt predicanda vel revelanda ea, que ad novitatem pertinent ; ergo non omnia archana Dei licet omnibus revelare.
Item, Apostolus : Tanquam parvulis in Christo lac dedi vobis potum, non escam ; sed archana Dei sunt esca ; ergo non sunt revelanda parvulis.
Item, si cibus solidus corporalis daretur parvulo corporali, necaret ipsum ; ergo a simili, si cibus spiritualis detur parvulo spirituali, necabit ipsum ; et ita maiora non sunt parvulis revelanda.
Solutio. Omnia archana Dei licet homini loqui, que expedit hominem scire ; sed quia non expediebat homini scire illa archana, que viderat Apostolus, propter hoc dixit Apostolus quod non licet homini loqui, multa enim sunt, que non expedit homini loqui, sicut si pater nimis diligit filium, non expedit quod filius sciat hoc, quia forte deterior fieret inde, aut si velit ipsum exheredare, non expedit quod filius sciat hoc ; quod ergo dicit Augustinus : Non est necessitas aliqua quod aliquid occultetur parvulis, quod etc., in casu illo intelligitur, in quo parvulis expedit scire ; ergo omnia archana Dei licet hominibus Ioqui, cum expedit scire.
Ad primo obiectum dicimus quod verbum Dei portabile est duobus modis : primo, per intellectum sive per fidem ; secundo, per effectum sive per operationem. Per fidem vel per intellectum portatur, cum intelligitur et creditur ; et non portatur, quando non creditur, sicut patet in hoc verbo Domini : Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Multi audientes hoc dixerunt : Durus est hic sermo ; et quis potest eum audire ? Unde abierunt retrorsum, non intelligentes illud verbum ; aliquando autem portabile est ipsum verbum Dei per fidem, non tamen per effectum vel per operationem, sicut quando fides infirmi non sufficit traducere verbum Dei in effectum, et sic erat in Apostolis, antequam essent induti virtute ex alto, poterant enim portare verbum Dei per fidem et intellectum, sed non per operationem, unde non erat eis indicendum ieiunium meroris nec etiam ieiunium exultationis tunc, quando aliquid de vetustate habebant, sed quando induti fuerunt virtute ex alto, tunc fides roborata transduxit verbum Dei in effectum et operationem, sicut patet in Apostolo, dicente : Michi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini etc.
Per hoc patet solutio ad secundo obiectum.
Ad solutionem tercii obiecti sciendum est quod unum et idem verbum Dei quibusdam datum est venenum, quibusdam autem cibus ; verbi gratia, verbum crucis quibusdam est venenum, scilicet Iudeis, quibus est scandalum, fidelibus autem est cibus, sed quibusdam fidelibus solidus cibus, quibusdam autem lac, verbum crucis est illis lac, qui in cruce intelligunt tantum virtutes humanas, sicut mansuetudinem, patientiam et huiusmodi, illis vero solidus cibus, qui in cruce Domini considerant virtutes Dei et qualiter per crucem triumphavit diabolum ; ergo et maioribus et parvulis predicandum est verbum Dei, scilicet verbum crucis, cum ipsum sit lac et solidus cibus respectu diversorum. Quod ergo dicit Apostolus : Tanquam parvulis in Christo lac dedi vobis potum, non escam, sic es intelligendum : dedi vobis predicationis verbum in ratione lactis, quod unum et idem numero est esca secundum aliam considerationem. Sciendum autem quod, si predicationi intersint tam maiores quam minores, predicandum est tam maiora quam minora ; sed si tantum maiores, tantum maiora, si tantum minores, tantum minora vel etiam aliqua de maioribus ad promotionem parvulorum.
Ad ultimum dicimus quod non est simile de solido cibo corporali et solido cibo spirituali, quoniam non idem est solidus cibus spiritualis et lac, ut dictum est ; et hoc videtur per auctoritatem Gregorii, dicentis quod Sacra Scriptura est fluvius, in quo agnus peditat et elephans na[u]tat, et dicit quod fluvius iste secundum omnem sui partem est talis, quod in ipso peditat agnus et elephans na[u]tat, et ita verbum Dei est cibus lacteus et solidus cibus, agnus dicitur qui in simplicitate cordis audit verbum Dei et est parvulus in Christo et facilia capit, et propter hoc dicitur peditare in fluvio Sacre Scripture, elephans dicitur homo discretus capacissimi ingenii, qui tamen na[u]tare dicitur, quoniam non omnia subtiliora in Sacra Scriptura potest capere, tam agnus quam elephans bonus est ; sed perversi nec peditant nec na[u]tant in Sacra Scriptura, sed potius submerguntur.
