Tractatus XXII — Livre III — Guillaume d'Auxerre
Guillaume d'Auxerre - Livre III
TRACTATUS VICESIMUS SECUNDUS
[DE IEIUNIO]
Post predicta dicendum est de ieiunio, quoniam ieiunium est species abstinentie.
Et primo de institutione ieiunii.
Secundo de eius essentia.
Tercio de utilitate eius.
Quarto de temporibus ieiuniorum.
Quinto de eis que solvunt ieiunium.
Caput I
[De Institutione ieiunii.]
Circa primum sic obicitur. Dominus papa iniunxit quinquenne ieiunium, quarta et quinta feria, pro liberatione Terre Sancte ; sed videtur quod peccavit mortaliter sic instituendo, quoniam legitur in Iudith, VII, quod cum Olofernes obsedisset Betuliam, sacerdos indixit ieiunium quinque dierum, ut Deus liberaret populum suum de hostibus, quod cum audisset Judith, redarguit sacerdotes, dicens : Quid temptatis Dominum ? Non est iste sermo qui misericordiam provocet, sed pocius qui iram excitet ; si ergo peccavit mortaliter tale ieiunium instituendo, similiter papa peccavit mortaliter consimile ieiunium instituendo et de causa consimili.
Solutio. Non est simile, quoniam ieiunium, quod instituit papa, fuit simplicis suppli[ca]tionis, non artans aliquo modo Dominum ad aliquid agendum ; unde hoc non fuit temptare Dominum ; sed illi de Betulia temptaverunt Dominum, artabant enim eum quodam modo ad liberandum, quoniam proponebant se reddituros civitatem, si non statim post ieiunium quinque dierum vel ante liberaret eos, et sic temptabant Dominum ; unde peccabant, sicut Iudei in deserto temptabant Dominum, dicentes : Numquid et panem poterit dare etc., proponebant enim se redituros in Egyptum ad ollas carnium, nisi Dominus daret eis panem ; sed papa in ieiunio illo non proponit se facturum aliquid inhonestum, si Dominus non redderet Terram Sanctam, peracto ieiunio, nec Christiani ieiunantes ; unde non peccaverunt.
Caput II
Utrum ieiunare sit motus meritorius, cuius virtutis.
Circa secundum capitulum proceditur sic. Ieiunium est abstinentia a cibo et a potu, secundum formam Ecclesie, causa satisfaciendi pro peccatis, vel causa vitandi peccata, vel causa habendi vitam eternam. Sed queritur, cum ieiunare sit motus meritorius, cuius virtutis sit.
Videtur quod temperantie, quoniam ieiunare est abstinere a cibo et a potu, et abstinere est motus abstinentie, et ita temperantie ; ergo ieiunare est motus temperantie.
Contra. Aliquis ieiunat satisfaciendo pro peccatis, hoc ieiunare est satisfacere, quoniam non sunt ibi duo motus quorum unus sit ieiunare, alius satisfacere ; sed constat quod satisfacere motus est iusticie ; ergo cum huiusmodi ieiunare sit satisfacere, tale ieiunare est motus iusticie ; non ergo temperantie.
Item, ieiunare est devincere et reprimere motus illicitos carnis ; sed debellare et superare motus est fortitudinis, et est in irascibili ; ergo ieiunare est motus fortitudinis ; non ergo temperantie.
Solutio. Nichil prohibet motum exteriorem unum et eundem numero esse duarum virtutum, unius ut inperantis alterius ut elicientis ; unde cum aliquis ieiunat, ut satisfaciat pro peccato, illud ieiunare est motus iusticie ut imperantis, et temperantie ut elicientis. Et sic patet solutio ad primo obiectum.
Ad secundum obiectum dicimus quod reprimere motus illicitos carnis uno modo est in concupiscibili, et est motus temperantie ; alio modo in irascibili, et est fortitudinis motus, quoniam reprimere motus illicitos fugiendo et elongando se ab eis est in concupiscibili et est motus temperantie. Reprimere autem eos per modum belli et quasi insurgendo in ipsos est [in] irascibili[s], sicut dicitur : Irascimini et nolite peccare. Per hoc patet quod aliquod ieiunare est a fortitudine imperante, sed tamen a temperantia eliciente. Similiter aliquod ieiunare est a caritate imperante et a temperantia eliciente, sicut illud quod fit pure causa vite eterne habende.
Set obicitur. Satisfacere est proprius motus iusticie ut elicientis ; sed huiusmodi ieiunare est satisfacere ; ergo hoc ieiunare est proprius motus iusticie ut elicientis.
Solutio. Motus, quo aliquis vult affligere per se ieiunium, ut satisfaciat pro peccatis suis, est proprius motus iusticie ; motus autem, quo aliquis vult abstinere a cibo et potu, ut puniat se et satisfaciat, est proprius motus temperantie, sed prout est imperata a iusticia ; motus autem, quo aliquis vult abstinere a cibo et potu tantum propter hoc, ut ille habeat vitam eternam, est proprius motus temperantie, sed prout est imperata a sola caritate ; hec igitur propositio : hoc ieiunare est satisfacere, proprie intellecta, est falsa, sed tropice loquendo est vera, ut intelligatur per causam, quoniam ipsum ieiunium sive abstinentia a cibo et potu causa est, quare voluntas puniendi se sit satisfactoria, voluntas enim puniendi, dum punit, est satisfactoria proprie, sicut verberatio, qua aliquis verberat aliquem pro peccato, scilicet sacerdos, non est satisfactio sed voluntas sustinendi penam, dum sustinet eam, est satisfactio proprie.
Item, comedere est voluntarium ; ergo potest esse meritorium, si vestiatur debitis circumstanciis ; sic igitur comedere temperate est meritorium, ut per adverbium importentur debite circumstancie ; ergo est motus alicuius virtutis, nonnisi sobrietatis ; sed sobrietas idem est quod abstinentia ; ergo comedere temperate est motus abstinentie.
Item, comedere temperate consistit in medi[et]ate ; ergo est medium inter aliqua extrema, nonnisi inter superflue comedere et diminute comedere, quoniam non possunt alia extrema assignari ; sed eadem extrema mediat abstinentia ; ergo comedere temperate est motus abstinentie.
Item, abstinere et comedere temperate sunt eiusdem discretionis, quoniam virtus, que discernit quando et ubi et quantum et quomodo sit abstinendum, discernit etiam quando et ubi et quantum comedendum sit ; hoc autem est comedere temperate ; ergo eiusdem virtutis sunt abstinere et comedere temperate ; ergo secundum hoc comedere temperate est motus abstinentie ; sed si hoc, ergo comedere temperate est abstinere, vel qui comedit abstinet, quorum utrumque est falsum.
Ad hoc est communis solutio, quod comedere temperate non est motus abstinentie sed iusticie, quia hoc debet homo sibi. Similiter coire cum sua temperate non est motus continentie sed iusticie, hoc enim debet maritus uxori. Sed eadem ratione potest dici quod omnis motus virtutis erit proprius motus iusticie, quia debetur alicui, scilicet vel sibi vel proximo vel Deo. Et ita motus pacientie erit proprie motus iusticie, cum debeatur Deo, quod falsum est, quia pacientia est species fortitudinis.
Dicimus ergo quod comedere temperate motus est cuiusdam virtutis que idem est quod abstinencia ; unde motus est abstinencie per accidens loquendo, sicut retinere retinenda est motus largitatis per accidens loquendo, quoniam virtus, que mediat ista duo, omnia retinere, omnia dare, duos habet actus, scilicet retinere retinenda et dare danda, et ex parte retinendi vocatur parcitas, et ex parte dandi vocatur largitas ; unde proprie loquendo retinere retinenda est parcitas, dare danda proprie est largitas, tamen per accidens loquendo retinere retinenda motus est largitatis, quia largitas idem est quod parcitas ; et sic non sequitur : retinere retinenda motus est largitatis, ergo retinere est dare vel ille, qui retinet, dat. Eodem modo virtus, que mediat ista duo extrema, superflue comedere et diminute comedere, duos habet actus, scilicet abstinere debito modo et comedere temperate ; ex parte abstinendi vocatur abstinentia, ex parte comedendi temperate non habet nomen ; sic ergo comedere tem perate motus est abstinencie per accidens loquendo, nec ex hoc sequitur as quod comedere temperate sit abstinere vel ille, qui comedit, abstinet, sicut patuit in simili.
Caput III
[De utilitate ieiunii.]
Circa tercium capitulum notandum est quod ieiunium est utile duabus de causis. Prima est, quia est satisfactorium ; secunda, quia est medicina. Satisfacit enim aliquis pro peccatis suis ieiunando et affligendo corpus suum, sicut dicit Apostolus quod si nosmetipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur.
Sed obicitur : Ieiunare motus virtutis est ; ergo consistit in medio ; sed natura delectatur in medio et contristatur in extremis, superfluitas enim et indigencia corrumpunt naturam ; sicut ergo visus delectatur in mediis et contristatur in extremis, sic natura delectatur in mediis et contristatur in extremis ; ergo ieiunium delectabile est nature, secundum quod est motus virtutis ; ergo non est penale ; ergo non satisfacit pro pena peccati ; et ita ieiunium non est satisfactorium.
Solutio. Ieiunium, prout est in medio, sine dubio est nature simpliciter sumpte, scilicet prout abstrahit a corruptione, tamen penale est nature corrupte, quoniam natura corrupta, secundum quod corrupta, plus exigit quam debet, unde in Iob, XXXIX, dicitur venter exactor, in hac auctoritate : Clamorem exactoris non audit, id est ventris, quod intelligitur de viro sancto qui non satisfacit ventri in omni exactione sua ; igitur quia ieiunium penale est nature corrupte, propter hoc satisfactorium est, et quantum ad hoc utile.
Item, utile est in quantum medicina, quoniam, ut dicit auctoritas, non sanat oculum, quod sanat calcaneum ; ieiunio sanantur pestes corporis, oratione pestes mentis ; sic igitur ieiunium est quasi medicina sanans pestes corporis, id est reprimens motus illicitos carnis ; sed videtur quod ieiunium sanet pestes mentis, quoniam ieiunium non solum est in abstinencia a cibo et potu corporali sed etiam in abstinencia ab omni peccato, unde Dominus per Isaiam, LVIII : Nonne hoc est maius ieiunium quod elegi ? Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes etc., ibi dicit Glosa : Ieiunium Deo acceptum est non solum a cibis sed ab omnibus rebus illicitis abstinere , et super illud : Ecce ad lites et contentiones ieiunatis etc., dicit Glosa : Homo interior vescitur carnibus draconis ; sic igitur patet quod ieiunium non tantum est in abstinencia cibi et potus sed etiam in abstinentia ab omni illicito, et sic ieiunium non solum sanat pestes corporis sed etiam pestes mentis.
Item, duplex est ieiunium, scilicet ieiunium meroris et exultationis. Ieiunium meroris fit aut pro spirituali absencia sponsi, aut pro absencia corporali : pro spirituali, sicut quando aliquis plorat pro peccatis suis penitendo, credens se non habere gratiam Dei pro peccatis suis que fecit ; pro absencia corporali, sicut patres antiqui ieiunabant et flebant, desiderantes videre diem Domini et frui eius presencia corporali, hoc modo ieiunat Ecclesia in presenti, donec veniat ad amplexus sponsi. Ieiunium exultationis est, quando vir contemplativus pre dulcedine contemplationis et a ciborum alimonia ieiunat et ab amore mundi se penitus alienat, sic ieiunat sponsa, dicens in Canticis, II : Nunciate dilecto quia amore langueo, quoniam pre dulcedine contemplationis languet et deficit omnis carnalitas, sicut dicit auctoritas : Gustato spiritu, desipit omnis caro, unde propter dulcedinem cantus Alithie dictum est : Ipseque balantum grex obliviscitur esum ; sic igitur ieiunium est non solum in abstinencia a cibo et potu sed etiam ab amore mundi quantum ad so ieiunium exultationis ; ergo non tantum sanat pestes corporis, sed etiam mentis.
Item, per predicta patet quod ieiunium valet ad vitam activam et ad contemplativam et ad vitam eternam ; falsum igitur videtur dicere Apostolus, dicens : Exercitatio corporalis ad modicum est utilis, pietas autem ad omnia utilis est.
Solutio. Ieiunium primo et per se non est nisi in abstinentia a cibo et potu corporali ; unde primo et per se non sanat nisi pestes corporis ; verum est tamen quod huiusmodi ieiunium non valet nec est meritorium sine abstinencia ab omni mortali. Sed propter hoc non sequitur quod abstinentia ab omni mortali sit de essentia ieiunii. Et sic patet solutio ad primo obiectum.
Eodem modo dicimus ad secundo obiectum, quoniam exultatio, que est ex dulcedine contemplationis non est de substantia ieiunii, et verum est quod dicit Apostolus : Exercitatio etc., et intelligendum est respectu pietatis, quoniam tale ieiunium non assimilat nos Deo proprie et per se, quoniam Deus non abstinet hoc modo ; pietas autem assimilat nos Deo per se, quoniam pietas est misericordia et Deus est misericors.
Item, pietas habet promissionem vite, que nunc est, et future, quoniam iustum est ut qui vitam temporalem tribuit aliis, a Deo recipiat nunc vitam temporalem et in futuro vitam eternam.
Sed queritur quare dicit Dominus in evangelio Mathei, [IX], quod filii sponsi non possunt lugere vel ieiunare, quamdiu est sponsus cum illis.
Videtur enim quod tunc magis possunt lugere, quoniam mali, cum quibus non est sponsus, nichil boni possunt agere, unde nec lugere nec ieiunare ; sed boni, cum quibus est sponsus, possunt lugere, unde Ieremias, [in] Trenis, I : Vie Sion lugent etc., id est sancti et prelati, qui sunt via ad Deum exemplo et predicatione, lugent pro peccatis aliorum.
Solutio. Dominus dixit quod filii sponsi, id est discipuli, non poterant etc., id est, non erat in eis causa cur ieiunium indiceretur eis, quoniam nec spiritualiter nec corporaliter aberat ab eis sponsus ; unde non erat in eis causa quare ieiunium meroris indiceretur eis, nec iterum erat causa quare ieiunium exultationis indiceretur eis, quoniam adhuc habebant aliquid de vetustate vite, sicut patuit in Petro qui ad vocem ancille negavit Dominum, unde ad probandum quod ieiunium exultationis non posset eis indici subiunxit : Nemo mittit vinum novum in utres veteres.
Caput IV
De temporibus ieiuniorum.
Quarto capitulo sequitur de temporibus ieiuniorum. Unde notandum est Ecclesia ieiunat in quadragesimo multiplici ratione. Primo, ut solvat decimam temporis, quoniam triginta et sex dies, qui sunt ieiunabiles in sex septimanis ante Pascha, sunt decima totius anni, id est trecentorum et sexaginta dierum, quinque dies residui non habent decimam. Ieiunamus etiam, ut purificati et mundati possimus celebrare Pascha. Ieiunamus etiam in tempore illo, in quo renovantur creature, ut erubescat homo, si non renovetur exuendo veterem hominem et induendo novum, cum cetere creature renoventur. Quatuor autem dies, qui sunt ante illas sex septimanas, non sunt de essentia decime, sed ieiunamus illos preparando nos ad digne ieiunandum et digne reddendum decimam. Ieiunamus etiam illos, ut dies ieiunabiles simul fiant XL, ad imitationem Christi qui ieiunavit quadraginta diebus ; ieiunavit autem hoc numero dierum duplici ratione. Prima est, ut nos doceret ieiunare et penitentiam facere secundum doctrinam Decalogi et Evangelii, quaternarius ad Evangelium pertinet, denarius ad Decalogum, et quater decem sunt quadraginta. Alia etiam ratione ieiunavit quadraginta diebus, ut doceret nos per ieiunium Deo acceptum optinere remissionem peccatorum ; partes enim quadragenarii, id est aliquote simul sumpte, faciunt quinquaginta, et per quinquaginta significatur remissio peccatorum, quoniam quinquagesimus annus est iubileus, id est remissi[vus], quoniam tunc remittebantur debita, tunc liberi fiebant servi, tunc redibant quilibet ad possessionem propriam, per quod significatur remissio peccatorum et liberatio spiritualis.
Sed videtur quod in die parasceve non esset ieiunandum, dicit enim Apostolus : Michi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Ihesu Christi ; ergo gloriandum est in cruce Domini ; ergo similiter gloriandum est in die crucis Domini ; ergo gaudendum ; non ergo ieiunandum ieiunio meroris.
Item, celebramus cum gaudio, non ieiunando, passionem beati Petri et aliorum sanctorum, multo forcius debemus celebrare diem passionis Domini cum gaudio, non ieiunando.
Solutio. Nos ieiunamus in die parasceve, quoniam tunc Dominus ieiunavit et sitivit, unde dixit : Sicio, siciebat enim salutem nostram, nec comedit in illo die nisi unum latronem quem sibi incorporavit, unde illud Apostoli : Michi absit etc., sic est intelligendum : michi absit gloriri, nisi in dulcedine quam nobis exhibuit et ostendit Christus paciendo pro nobis.
Ad secundum dicimus quod non est simile de passione Petri et passione Domini, quoniam Petrus passus est proprie pro se, unde crucifixus est vultu verso in celum, ac si diceret : ego patior pro regno celorum, ut illud habeam ; Christus vero passus et pro nobis, non pro se, unde crucifixus est vultu verso in terram, ac si diceret : pro peccatoribus patior, et quia in illa die maxime apparuit quantitas nostri peccati, pro quo fillum Dei oportuit pati, ideo in die illa ieiunamus artius quam in aliis diebus. Ieiunamus autem in aliis temporibus, sicut in quatuor temporibus ; instituit enim Ecclesia ieiunia quatuor temporum pro primidis et in qualibet parte anni tres dies ieiunari, ut innuat quod omne ieiunium nostrum in fide Trinitatis est faciendum, quoniam aliter non placet Deo, quoniam sine fide impossibile est Deo placere ; in ieiuniis quatuor temporum non est ieiunium exultationis, nisi in uno solo tempore, ad innuendum quoniam pauci ieiunant ieiunio exultationis ; fit autem illud ieiunium in septimana Pentecostes, tunc enim acceperunt Apostoli Spiritum Sanctum et confirmati sunt a Spiritu Sancto, illi ergo, qui confirmati sunt a Spiritu Sancto et qui vix possunt separari a caritate Dei, possunt ieiunare ieiunio exultationis, ideo in illis ieiuniis cantatur canticum exultationis, scilicet alleluia, quod non fit in aliis diebus ieiuniorum. leiunamus etiam in vigiliis quorumdam sanctorum excellencium duplici ratione : prima est, ut imitemur eos crucifigendo carnem nostram cum vitiis et concupiscentiis, sicut ipsi crucifixerunt ; secunda est, ut melius et dignius celebremus festa eorum, quoniam caro bene nutrita impedit festivitates Dei et sanctorum.
Sed obicitur. In veteri lege ante Incarnationem dies precedebat noctem, quia homo cecidit a statu glorie in statum culpe ; in tempore gratie nox precedit diem, quia homo rediit a statu culpe in statum gratie, unde Apostolus : Nox precessit etc. ; sed nos sumus in tempore gratie ; ergo quando ieiunamus, debemus in ieiunio nostro abstinere in nocte precedente et die sequente ; sic autem non facimus, immo e converso abstinemus in die et nocte sequente.
Solutio. Quando ieiunamus, representamus statum veterem, et ideo dies precedit noctem, sicut e converso in veteri testamento Iudei representabant statum gratie in sollempnitatibus suis, habebant enim sollempnem noctem precedentem et diem sequentem.
Caput V
Utrum electuaria solvant ieiunium.
Quinto capitulo, circa solvencia ieiunium, queritur utrum electuaria solvant ieiunium.
Videtur quod non, quoniam medicinalia sunt et facta pro medicina ; ergo non solvunt ieiunium.
Contra. Confortativa sunt ; ergo auferunt penalitatem ieiunii ; ergo solvunt ieiunium.
Solutio. Quedam electuaria sunt que non confortant, et illa non solvunt ieiunium ; quedam confortant, et illa solvunt ieiunium, si causa confortationis sumuntur, et non tantum causa medicine ; sed si tantum causa medicine sumuntur et causa necessitatis, dicebat Prepositinus quod solvunt ieiunium quantum ad essentiam, sed non quantum ad meritum.
Sed videtur quod solvant etiam quantum ad meritum, quoniam faciunt ieiunium non penale vel minus penale, ergo minus satisfactorium et ita minus meritorium remissionis pene. Et hoc bene concedimus, tamen non solvunt ipsum quantum ad meritum vite eterne.
De vino similiter queritur utrum solvat ieiunium.
Videtur quod sic, est enim cibus et potus ; ergo eque solvit ieiunium, si sumitur post prandium sicut ante.
Solutio. Si ante sumitur, solvit ieiunium ; si post, non solvit, quoniam necessarium est post comestionem bibere, quoniam potus est sequela cibi et ducit cibum ad membra et iuvat digestionem, et ideo sustinet Ecclesia bibere vinum post comestionem absque solutione ieiunii. Aqua vero, sive post sive ante bibatur, non solvit ieiunium, quia tantum potus est.
Que autem solvunt ieiunium notantur in hoc versu :
Prepropere, laute, nimis, ardenter, studiose.
Prepropere, si aliquis comedat in quadragesima ante maiorem missam solvit ieiunium, nisi excuset eum necessitas probabilis ; laute, quando nimis delicata cibaria facit sibi preparari, tunc solvit ieiunium ; nimis, quando ad superfluitatem comedit ; ardenter, quando nimius est appetitus ; studiose, quando exquisitas querit salsas et huiusmodi. Istis quinque modis solvitur ieiunium.
Set queritur, cum multi pisces sint eque delicati vel magis quam carnes, quare permisit Ecclesia generaliter esum piscium et prohibuit generaliter esum carnalium.
Solutio. Pro peccato Acte non fuit aqua maledicta, ideo non prohibetur esus piscium qui vivunt in aqua ; sed terra fuit maledicta, et propter hoc prohibetur generaliter esus carnium animalium que vivunt in terra. Et preterea alia ratione, quoniam pisces sunt frigidi generaliter nec bene nutriunt nec incitant carnem ad libidinem ; sed tot possent adiungi piperate, quod equipollerent carnibus, et sic posset solvi ieiunium.
