Tractatus VIII — Livre III — Guillaume d'Auxerre

Guillaume d'Auxerre - Livre III

Tractatus VIII

TRACTATUS OCTAVUS

 

 

DE EFFECTU MERITI ET DE REDEMPTIONE GENERIS HUMANI

 

Dicto de merito Christi, dicendum est de effectu meriti, scilicet de redemptione generis humani.

Et queritur utrum alio modo potest redimi genus humanum quam per mortem Filii Dei.

Secundo probatur quod non potuit aliter redimi genus humanum nisi per mortem Filii Dei.

Tertio quomodo Deus redemerit nos per iustitiam.

 

 

Caput I

[Utrum allo modo potest redimi genus humanum quam per mortem Filii Dei.]

 

Circa primum videtur quod sic, quia dicit Augustinus quod aliud modus nostre liberationis fuit Deo possibilis, sed nullus miserie nostre sanande fuit competentior.

Contra. Deus potuit sola voluntate sua nobis conferre immortalitatem et eternam salutem ; ergo non pro nostra salute oportuit Fillum Dei contumelias pati, crucifigi et ludeos excecari. Maximas ergo expensas fecit Deus pro liberatione nostra et sine omnibus expensis potuit nos liberare, quoniam sola voluntate ; ergo alius modus liberationis nostre fuit competentior.

 

Solutio. Hec argumentatio ultima non valet, quoniam si sola voluntate nos liberasset, evacuatum esset liberum arbitrium sive meritum liberi arbitrii. Dicit enim Augustinus, in libro de vera Religione quod meliores iudicavit Deus servos suos, si liberaliter ei deservirent. Per hoc enim placet magis servus Domino et servus gaudet magis in premio et securius. Inde est quod Dominus noluit salvare hominem, nisi salvo merito liberi arbitrii. Salvo autem merito liberi arbitrii, non potuit competentius liberare hominem quam sic, quoniam non potuit liberum arbitrium magis acc[e]dere ad amorem suum quam per incarnationem et mortem Filii sui, sicut ipsemet dicit : Maiorem caritatem nemo habet etc., Maiorem caritatem, id est maius signum dilectionis. Non enim alia via potest amor magis allici quam per signum dilectionis.

Item, iste modus fuit competentior, quia nullus competentius curatur quam per suum contrarium. Oportuit enim quod sicut purus homo voluit ascendere ad excelsa Dei per superbiam suam, ita purus et verus Deus descenderet usque ad infima hominis, scilicet usque ad mortem crucis ; et sic per contrarium fada est humane curationis perfectio.

Alii dicunt quod nullo alio modo potuit redimi genus humanum quam per mortem Filii Dei. Et hoc volunt, quia Deus promisit per prophetas et per Adam, qui hoc vidit in extasi, quod Deus per mortem Filii sui liberaret genus humanum ; sed iustum erat quod promissum impleret ; ergo iustum erat ex promissione quod Filius Dei moreretur pro homine. Sed Deus qui est summa iustitia non potest negare se ipsum, quin faciat quod iustum est ; ergo necessarium fuit a principio promissionis quod Filius Dei moreretur. Ergo genus humanum aliter non potuit redimi vel liberari nisi per mortem Filii Dei.

Quod concedunt quidam et exponunt verba Augustini sic : Alius modus nostre redemptionis fuit possibilis Deo, id est non de impotentia fuit quod aliter non potuit liberare, sed de promissione, quasi diceret Augustinus : si respiciamus ad puram potentiam Dei, alius modus possibilis fuit Deo, scilicet quantum ad puram potentiam Dei, set propter promissionem que iam facta erat, necessarium erat Fillum Dei esse passurum, et sic redimendum genus humanum. Dixit igitur Augustinus de Deo quod non per se verum era ; sed per accidens, scilicet per promissionem que fada erat : simpliciter non fuit alius modus possibilis Deo nostre redemptionis vel liberationis.

Sed hec opinio sustineri non potest, quoniam ex hoc sequeretur quod omnia quecumque promisit Deus, de necessitate futura essent, et quod omnia que predixerit necessario essent futura, quoniam eius promittere nichil aliud est quam predicere.

Ad hoc dicimus quod si verbum promittendi importat obligationem, verum est quod dicit, scilicet quod iustum erat Deo implere promissum. Sed secundum hoc dicimus quod nunquam promisit Deus Fillum suum nasciturum vel moriturum, quoniam sic non obligavit se ad hoc. Si vero verbum promittendi importet simpliciter boni predictionem sine obligatione, falsa est hec : iustum erat quod Deus impleret promissum ; immo misericordie erat quod Deus impleret bonum quod predixit. Deus enim previdet res ut sunt future sive in necessitate sive in contingentia in qua sunt future ; et eodem modo predicit bona futura ; et cum predicit bona futura, non obligat se ideo, sicut cum homo predicit se daturum aliquid alicui, non intendit se obligare, nec talis promissio debet dici promissio nec est obligatoria ; et ideo non fuit necessarium propter talem promissionem Fillum Dei esse incarnandum vel moriturum.

 

 

Caput II

Probatur quod non potuit aliter redimi genus humanum nisi per mortem Filii Dei.

 

Secundo capitulo obicitur sic. Super illud Apostoli, ad Hebreos, II : Decebat eum propter quem omnia etc., dicit Ambrosius : Nisi Christus moreretur, homo non redimeretur, et non redemptus periret. Quod si esset, frustra facta essent omnia ; falsa etiam esset predestinatio de filiis adducendis. Sed impossibile est quod falsa esset predestinatio Dei et quod frustra facta essent omnia ; ergo impossibile erat quod Filius Dei non moreretur sive Christus non moreretur. Ergo necessarium erat Christum esse moriturum ; et ita non. fuit alius modus nostre liberationis Deo possibilis.

Ad hoc dicunt quidam quod hec dictio redimeretur dupliciter potest sumi : large, ut idem sit redimere quod liberare ; stricte, ut idem sit redimere quod liberare cum solutione iusti pretii. In prima significatione est hec falsa : si Christus non moreretur, homo non redimeretur, quoniam aliter potuit redimi, id est liberari. Sed in secunda significatione est vera, quoniam nullum fuit aliud pretium vel satisfactio pro peccato humani generis, nisi mors Filii Dei, et sic oportet sumi in auctoritate Apostoli.

Sed secundum hoc : 1. videtur esse falsum quod sequitur in eadem auctoritate, scilicet et non redemptus periret, quoniam aliter potuit liberari quam per redemptionem, quoniam sola voluntate Dei potuit liberari sine omni satisfactione vel pretii solutione.

  1. Item videtur [impossibile quod] sequitur in eadem auctoritate, scilicet quod falsa esset predestinatio de filiis adducendis, quoniam impossibile est quod predestinatio Dei sit falsa.

 

Solutio. 1. Cum dicitur : Homo non redemptus periret, subintelligitur repeti hec dictio si sub hoc sensu : si homo non esset redemptus periret. Si ergo hec dictio redemptus intelligitur large, vera est, sive hec dictio si teneatur consecutive sive adiunctive. Si vero stricte, falsa est, secundum quod hec dictio si tenetur consecutive. Si autem tenetur adiunctive, vera est, sicut si diceretur alicui, demonstrata via periculosa : si vadis per istam viam, interficieris a latronibus ; quasi diceret : vix contigisset hominem salvari nisi per mortem Filii Dei, quoniam nullus alius modus nostre liberationis potuit esse sic efficax sicut mors Filii Dei.

  1. Ad ultimo obiectum dicimus quod impossibile erat quod predestinatio Dei esset falsa. Sed auctoritas illa est intelligenda sic : falsa esset predestinatio de filiis adducendis, id est falsum esset illud quod predestinatum erat ab eterno de filiis adducendis, quoniam predestinatum erat quod per mortem et resurrectionem Filii Dei adducerentur a primo genito Filio Dei omnes filii Dei in unam Ecclesiam triumphantem. Et loquitur Ambrosius sicut Propheta, qui dicit : Utinam non haberem spiritum et mendacium loquerer. Id est utinam illud quod ego loquor esset falsum, et non loquerer illud a Spiritu Sancto.

Similiter respondetur ad auctoritatem Ambrosii, super illum locum ad Hebreos : Et ideo Novi Testamenti mediator est etc., ubi dicit quod tantum fuit peccatum nostrum ut salvari non possemus, nisi Unigenitus Filius Dei moreretur pro nobis debitoribus mortis ; quasi diceret : non fuit alia via ita facilis et secura nostre saluti sicut per mortem Filii Dei. Magna enim securitas est habere Deum ducem in via huius mundi.

Item dictum est quod nullus alius modus fuit competentior nostre miserie sanande quam per mortem Filii Dei ; et assignate sunt super hoc [tres] cause. Prima est meritum liberi arbitrii. Secunda est modus sanandi per contrarietatem. Tertia causa est qua voluit nos ita liberare, ut per talem modum nos instrueret et informaret in hoc quod magis diligeremus vincere per iusticiam quam per potentiam. Unde Augustinus, loquens de Christo, dicit quod prius omisit quod potuit, ut ostenderet quod oportuit. Omisit enim potentiam, ut ostenderet iustitiam. Quomodo autem per iustitiam vicit Christus diabolum, ostendit Augustinus dicens quod quia diabolus misit rnanum in illum in quo nichil iuris habebat, iustum fuit ut amitteret illos in quibus aliquid iuris habere videbatur.

 

Sed contra. 1. Diabolus misit manum in Ieremiam, in quo nichil iuris habebat, quoniam sanctificatus fuit in utero ; ergo per hoc quod misit manum in Ieremiam, debuit [a]mittere omnes alios homines ; ergo per mortem Ieremie potuit liberare genus humanum.

  1. Forte dicet quod licet Ieremias fuit sanctificatus in utero, non tamen fuit penitus mundatus ab originali, quia fuit debitor pene pro originali. Unde descendit ad inferos ; et ideo diabolus aliquid iuris habebat in eo, quia immunis penitus non erat a peccato.

Sed contra. Constat quod Dominus potuit creare aliquem novum hominem, sicut creavit Adam immunem et ab omni peccato et debito peccati. Ergo si diabolus misisset manum in talem hominem, in quo nichil iuris habuisset, amisisset omnes alios in quibus aliquid iuris habere videbatur. Ergo per talem hominem potuit liberari genus humanum. Et ita videtur quod alius modus fuit competentior nostre liberationis.

 

Solutio. 1. Re vera per mortem Ieremie non potuit Dominus liberare genus humanum, quoniam, licet non haberet originale, tamen debitor erat pene pro originali, scilicet descensus ad inferos, sicut beatus Iohannes, sanctificatus in utero, Christo dixit : Ego debeo a te baptizari, id est a peccato originali penitus mundari.

  1. Et si Dominus creasset novum hominem, per illum non potuisset redimere genus humanum, quoniam non esset sufficiens pretium, nec curatio facta esset per contrarium, quorum utrumque fuit in Christo. Tamen si Dominus curasset genus humanum sola voluntate, non faceret iniuriam diabolo, quoniam diabolus non erat nisi custos carceris et detinebat iniuste, quantum in se erat, hominem. Tamen homo detinebatur iuste a diabolo. Unde manente Dei decreto, non poterat Deus liberare genus humanum nisi per mortem Filii sui, quoniam ex quo primus homo peccavit, decrevit Deus Pater quod nullus homo de cetero intraret paradisum, nisi prius satisfactum esset ei de illo peccato ; quod non potuit fieri nisi per mortem Filii Dei. Cum enim Adam esset reus lese maiestatis, propter hoc quod voluit rapere eius divinitatem, commisso eius dampnata fuit posteritas eius tota sive totum genus humanum. Totius autem generis humani non potuit esse sufficiens pretium, nisi talis homo qui valeret omnes homines, et cuius humilitas tantum placeret Deo in contrario quantum displicuerat ei superbia primi parentis. Et talis non potuit esse nisi homo-Deus, ut patet ex predictis.

Unde Apostolus dicit quod Christus sustulit de media cyrographum, id est memoriam Dei decreti, affigens illud cruci, ut non de cetero iudicetur homo secundum illud cirographum, quod deletum est per mortem Filii Dei. Unde Isaias de Christo : Disciplina pacis nostre super eum, et livore eius sanati sumus. Unde si diabolus posuisset manum in hominem novum penitus innocentem de quo dictum est : iustum fuisset ut amitteret illos in quibus etc., iustum, dico, fuisset quantum ad diabolum, cuius longa prescriptio vel quasi prescriptio rupta fuisset merito per tale factum ; sed non fuisset iustum quantum ad Deum, cui oportebat satisfieri.

 

Sed contra. 1. Divina iustitia exigebat quod satisfieret pro peccato primi parentis, sed non poterat satisfieri nisi per mortem Filii Dei ; ergo necessarium erat Fillum Dei esse moriturum.

  1. Item super illud Apostoli, ad Romanos : Sicut per unius hominis inobedientiam peccatores constituti sunt multi ; ita per unius hominis obedientiam iusti constituti sunt multi, dicit Augustinus : Nota quod non ait per unius Dei vel Verbi, sed per unius hominis obedientiam, ne putes antiquos solo Verbo Dei, id est solius Verbi fide sine fide Incarnationis liberari, sine qua nec moderni nec antiqui liberari pot[uerunt]. Illa enim fides sana est, qua credimus nullum hominem sive maioris sive parvule etatis liberari a contagione mortis antique et obligatione peccati, quod contraxit a prima nativitate, nisi per unum mediatorem Dei et hominum, Ihesum Christum. Sed necessarium erat genus humanum liberari. Aliter enim frustra facta essent omnia ; ergo necessarium erat ipsum liberari per fidem Incarnationis et passionis et per hominem mediatorem ; ergo necessarium erat Fillum Dei esse incarnandum et moriturum.

 

Solutio. 1. Dicimus ad primum quod divina iustitia exigebat quod iuste liberaretur genus humanum, non quia exigeret ad hoc ex necessitate satisfactionem, et simpliciter, set ad hoc ut melius, levius, dulcius et competentius liberaretur. Nichil enim ita dulce est sicut audire quod Christus, Filius Dei, passus est et crucifixus mortuusque pro redemptione generis humani. Tanta vero pena sive disciplina quam passus est Filius Dei proemenda fuit de iustitia, non de iustitia hoc ex necessitate exigente, sicut dictum est, sed exigente hoc, ut competentius fieret liberatio generis humani.

  1. Ad secundo obiectum dicimus quod Augustinus loquitur cum quadam suppositione. Cum enim dicit quod nullus nunquam potuit salvari sine fide Incarnationis et mediatoris Dei et hominum, hoc dicit cum hoc supposito, quod Filius Dei esset incarnandus. Quod quidem verum erat, sed non necessarium.

 

 

Caput III

Quomodo Deus redemit nos per iustitiam et non per potentiam.

 

Tertio capitula [queritur] quomodo Deus redemit nos per iusticiam, non per potentiam. Dicit enim Augustinus quod Deus redemit nos per iusticiam, non per potentiam.

Sed contra. Apostolus dicit : Non ex operibus iusticie que fecimus nos, set secundum suam misericordiam salvos nos fecit. Ergo Deus salvos nos fecit per misericordiam, non per iusticiam.

 

Solutio. Non per iusticiam nostram fecit nos salvos, sed per iustitiam Christi, id est non per meritum nostrum, sed per meritum Christi, quia.meritum Christi fuit iusticia quantum ad se, sed misericordia quantum ad nos. Unde circumspecte dixit Apostolus : Non ex operibus iusticie que fecimus nos, sed que fecit Christus.

Et notandum quod cum tres causas assignaverimus superius quare Deus voluit liberare genus humanum per mortem filii sui, cum alio modo posset liberare, alias tres causas superaddimus.

Prima est, ut sicut ipse fuit generis humani creator, ita ipse esset recreator et redemptor, ut omnes gratie ad ipsum retorquerentur et flumina gratiarum ad locum unde exierant reverterentur. Unde ipse dicit per Isaiam : Ego te feci, et ego feram te. Quasi diceret : Ego te creavi, et ego per passionem recreabo. Unde ipse iterum dicit per Isaiam : Gloriam meam alteri non dabo. Quod faceret, si alius esset redemptor ad quem referrentur gratie liberationis.

Secunda causa est ut quam potens fuit proditor infundere virus peccati et mortis, tam potens esset redemptor infundere gratiam vivificantem. Quod non potuit esse, nisi esset Deus. Unde Apostolus : Sicut in Adam omnes moriuntur, ita in Christo omnes vivificabuntur.

Tertia causa est, quia Deus in prima creatione fuit in libera possessione generis humani. Ut ergo possessionem illam quam amiserat per peccatum, recuperaret, conveniens fuit ut proprium pretium daret per quod redimeret suam possessionem, ut esset redemptor, id est iterum emptor, id est iterum per emptionem possessor.

Item, Dominus potuit per aliquem hominem innocentem de novo creatum liberare genus humanum, etsi non redimeret, si placuisset ei ; et sic alio modo potuit liberare nos quam per mortem Filii Dei ; iste ergo modus quo nos liberavit, aut est melior illo, aut eque bonus, aut minus bonus. Si melior et potuit alio modo liberare, ergo potuitdimittere maius bonum pro minus bono ; sed hoc est opus stultitie et malicie, scilicet dimittere maius bonum pro minus bono ; ergo non potuit cadere in Deum. Si minus bonus et ipse dimisit illum, ergo dimisit maius bonum pro minus bono ; ergo non est optimus nec optime agens, et hoc est falsum. Si autem eque bonus et utroque nos potuit liberare, ergo non fuit maior ratio quare potius liberavit nos isto modo quam illo. Vel si fuit aliqua ratio, ille modus fuit rationabilior et competentior, et ita melior ; quod prenegatum est.

 

Solutio. Iste modus quo nos liberavit est melior omni alio modo. Set hec est duplex : Deus potuit dimittere maius bonum pro minus bono. Si intelligatur coniunctim, falsa est, quoniam impossibile est hoc totum quod Deus dimittat maius bonum pro minus bono, omni extrinseca ratione remota. Si autem intelligatur divisim, ita quod hec dictio potuit respiciat subiectum sine accidente, vera est, quoniam potuit dimittere hoc pro illo. Sed si hoc faceret, iam illud esset melius.

 

Item, Dominus redemit nos a diabolo ; ergo per pretium datum diabolo, et dedit se pretium ; ergo dedit se diabolo.

Solutio. Hec argumentatio non valet : Dominus redemit nos per pretium datum diabolo ; ergo dedit pretium diabolo. Et est ibi fallacia secundum consequens, quia fit ibi processus a superiori ad inferius affirmando, quia redimere pretio dato superius est ad dare pretium diabolo, quoniam diabolos detinuit homines in carcere tanquam custos. Custodi autem carceris non solvitur pretium, sed domino carceris. Deus enim est dominus inferni ; et ita pretium illud erat dandum et reddendum Deo Patri.

Ex hoc patet quod Deus destruxit regnum diaboli. Quod dupliciter potest intelligi. Regnum diaboli, id est dominium eius, destruxit, quoniam ante passionem Christi diabolus trahebat ad inferos omnes homines etiam bonos. Quod dominium abstulit Dominus ei. Tamen dominium illud habebat ex permissione Dei, nec erat verus dominus nisi usurpative.

Alio autem modo dominabatur diabolus mundo, quoniam plures erant demoniaci ante adventum Christi quam modo sint. Et ideo dicitur diabolus habuisse tunc duas manus : manum atrahentem, qua trahebat omnes ad inferos, que amputata est ei omnino quantum ad bonos ; et manum flagellantem, que debilitata est, quoniam non habet tantam potestatem intrandi in corpora hominum et eos vexandi, sicut solebat. Vexat tamen bonos ad exercitium, ut prius. Secundo modo dicitur destruxisse regnum diaboli, id est peccatum. Utrum autem Christus secundum quod homo iustificare possit, hec questio differtur quousque agatur de sacramentis.