Tractatus XXX — Livre III — Guillaume d'Auxerre
Guillaume d'Auxerre - Livre III
TRACTATUS TRICESIMUS
DE DONIS SPIRITUS SANCTI [IN GENERALI]
Dicto de virtutibus cardinalibus, dicendum est de donis Spiritus Sancti.
Et primo de essencia donorum et utrum dona sint virtutes.
Secundo de numero donorum.
Tercio de differentia donorum ad virtutes cardinales.
Quarto de singulis donis agemus per ordinem.
Quinto et ultimo de adaptatione donorum ad beatitudinem.
Caput I
Questio I
[De essentia donorum.]
Sunt autem septem dona Sancti Spiritus, que enumerat Isaias in Christo, dicens : Requiescet super eum spiritus Domini ; spiritus sapientie et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientie et pietatis ; et replevit eum spiritus timoris Domini. Licet autem ista dentur a tota Trinitate et sint dona totius Trinitatis, tamen per appropriationem quamdam dicuntur dona Spiritus Sancti eo, quod mera bonitate Dei conferantur, bonitas autem Spiritui Sancto appropriatur. Et notandum quod duo ultima dona, scilicet sapientia et intellectus, proprie pertinent ad vitam contemplativam ; intellectus enim proprie est cognitio spiritualium donorum, que confert Deus animabus sanctis et angelis sanctis, quibus sanctificantur et anime et angeli ; sapientia vero cognitio est Dei per pregustationem dulcedinis ipsius et illis cognitis delectamur vel alio modo, ut postea dicetur ; et in istis duobus perfecte consistit contemplatio, et ideo duo ultima dona perfecte regunt contemplationem. Alia vero quinque perfecte regunt activam, que consistit specialiter in tribus, in declinando a malo et faciendo bonum et in paciendo digne adversa, et hec cum debita discretione, quia per primum donum, scilicet donum timoris, declinat homo a malo, quia sicut dicit Ecclesiasticus, I, timor Domini expellit peccatum, per pietatem autem facit homo bona, sive opera iusticie sive opera misericordie, ut postea dicetur : Pietas enim valet ad omnia, per donum autem scientie apponit homo operibus pietatis sal discretionis, per fortitudinem autem digne patitur homo adversa, et per consilium discrete operatur. Et ita patet quod sufficienter activa vita regitur ab illis quinque. Et sic patet quod septem dona sufficienter regunt vitam humanam, sive contemplativam sive activam.
Questio II
Utrum dona sint virtutes.
Circa primum capitulum queritur utrum dona sint virtutes. Probatur quod sic, primo auctoritatibus, secundo rationibus.
Dicit enim beatus Ambrosius : Civitas Dei, celestis illa Ierusalem, non meatu alicuius fluminis terrestris abluitur, sed ex vite fonte procedens, Spiritus Sanctus, cuius nos brevi satiamur haustu, in illis celestibus spiritibus redundancius videtur effluere pleno, septem virtutum spiritualium fervens meatu . Et ita beatus Ambrosius septem dona vocat septem virtutes spirituales.
Item, Gregorius, superius Iob, in principio [enim] : Cum Spiritus Sanctus mentem fecundat, plenitudo septem spiritualium virtutum intrat.
Item ; probatur rationibus, quia virtus est habitus mentis bene constitut[e] ; sed dona sunt huiusmodi habitus ; ergo. septem dona sunt virtutes.
Item, dicit beatus Augustinus : Virtus est bona qualitas mentis, qua recte vivitur et nemo male utitur, quam Deus infundit in nobis et sine nobis operatur ; sed talia sunt dona Spiritus Sancti ; ergo dona sunt virtutes.
Item, timere Deum modo debito est meritorium, dicit enim Ecclesiasticus : Nichil est melius quam timere Deum.
Item, nisi esset meritorium, non esset in precepto ; ergo timoris Dei habitus est virtus, cum eius motus sit meritorium vite eterne.
Ad hoc forte dicet aliquis quod timor Dei non est virtus, ideo quia est passio, - sed contra : Spes et amor et timor eodem modo sunt passiones, sicut enini timor Domini procedit a consideratione potentie Dei, ita spes a consideratione largitas Dei et amor a consideratione bonitatis Dei ; et hoc, quod sunt passiones eo, quod quasi ab extrinseco inferuntur, non impedit quin sint virtutes ; ergo licet timor sit passio, nichilominus est virtus, et ita septem dona sunt virtutes.
Ad hoc dixerunt quidam quod tria dona pertinencia ad affectum virtutes sunt, scilicet timor, pietas et fortitudo ; quatuor autem pertinantia ad intellectum non sunt virtutes, scilicet scientia, consilium et intellectus et sapientia.
Set contra. Habitus regitivus virtutum cardinalium est virtus cardinalis, scilicet prudencia ; ergo eadem ratione habitus regitivus virtutum spiritualium est virtus spiritualis, scilicet scientia, que regit pietatem, et consilium, quod regit fortitudine, sicut dicit beatus Gregorius ; et fortitudo et pietas sunt virtutes spirituales, ut ipsi dicunt ; ergo scientia et consilium sunt virtutes spirituales.
Item, melior est contemplativa quam activa, et magis grata Deo ; sed opera vite active sunt meritoria vite eterne ; ergo et opera contemplative sunt meritoria vite eterne ; sed opera contemplative sunt opera sapientie et intellectus ; ergo opera sapientie et intellectus sunt meritoria ; ergo sapientia et intellectus sunt virtutes ; ergo quatuor dona pertinencia ad intellectum sunt virtutes ; et ita omnia dona sunt virtutes.
Set contra. Septem dona distinguntur a virtutibus in Matheo ; ergo sunt virtutes.
Item, beatus Gregorius distinguit ea a virtutibus theologicis et cardinalibus, in principio Iob, dicens quod per septem filios Iob intelliguntur septem dona, per tres filias virtutes theologice, scilicet fides, spes, caritas, per quatuor angulos domus quatuor cardinales virtutes, et ita septem dona nec sunt theologice nec cardinales virtutes ; sed omnes virtutes aut sunt theologice aut cardinales ; unde septem dona non sunt virtutes.
Item, dicit Aristoteles quod scientia et virtus sunt duo genera contempta sub prima species qualitatis, vel diverse species ; ergo nulla scientia est virtus et nulla virtus est scientia ; ergo scientia donum non est virtus ; pari ratione [nec] consilium nec sapientia nec intellectus, ista enim consistunt in speculatione et sunt in speculativo intellectu et non in practico ; ergo non sunt virtutes, sed pocius scientie, quoniam in intellectu speculativo sunt scientie, in practico sunt virtutes tantum.
Solutio. Dicimus quod omnia septem dona Spiritus Sancti sunt virtutes rationibus dictis in opponendo.
Ad primo obiectum dicimus quod septem dona distinguntur a virtutibus, que numerantur in Matheo, sed non ab omnibus ; et ideo non sequitur quod non sint virtutes, sed sequitur quod non sint ille virtutes, a quibus distinguntur.
Ad secundo obiectum dicimus quod hec est falsa : omnes virtutes sunt cardinales aut theologice, secundum quod theologice dicuntur stricte tantum iste tres virtutes : fides, spes caritas, sunt enim virtutes spirituales, sicut dicit Ambrosius et beatus Gregorius ; sunt enim dona ab hiis virtutibus diversa, quia non sunt ille tres virtutes theologice, nec sunt ille quatuor cardinales secundum rationem, sunt tamen secundum essenciam eedem cum cardinalibus.
Ad tercio obiectum dicimus quod proprie loquendo nulla scientia est virtus, quia proprie loquendo scientia de moribus, que est cognitio faciendorum, non est virtus ; donum ergo scientie non est cognitio faciendorum, sed electio faciendorum, que imperat ut fiant ea, que per scientiam ratio discernit esse facienda, et propter nimiam vicinitatem et affinitatem, que est illius cognitionis ad illam electionem, illud donum nominatur scientia sive donum scientie, maxime enim coniuncta sunt cognitio faciendorum et electio faciendorum.
Qualiter respondendum sit ad ultimo obiectum, patebit inferius, quando agemus de sapientia et intellectu, que videntur esse in speculatione ; scientia vero et consilium pocius consistunt in operatione, quia imperant facienda.
Aliorum est opionio quod nullum donum est virtus, sed sunt dona habilitationes virtutum, per dona enim virtutes facillime expediunt suos actus, unde Glosa, que dicit super Matheum quod per dona venitur ad virtutes, secundum eos sic est exponenda : per dona venitur ad virtutes, id est ad merita virtutis, scilicet ad bona opera, quibus pervenitur ad beatitudines ; secundum eos ergo dona sunt effectus virtutum et sunt a virtutibus sicut opera bona ; et ideo dicuntur esse dona, ne videantur esse a libero arbitrio per hoc, quod sunt a virtutibus sicut et opera.
Sed quod opinio nulla sit, multipliciter ostenditur, ideo quia, si dona sunt effectus virtutum immediati, ergo quelibet virtus ex se potens est procedere aliquod donum ; ergo quot virtutes, tot sunt dona ; sed multo plures sunt virtutes quam septem ; ergo multo plura dona sunt quam septem.
Item, dona sunt a virtutibus ; ergo noil sunt immediate a Spiritu Sancto ; sed virtutes immediate sunt a Spiritu Sancto ; ergo virtutes pocius debent dici dona Spiritus Sancti quam illa dona, que sunt ab eis.
Item, virtus est in unoquoque, quod suum subiectum bonum facit et opus eius bene reddit ; sed quodlibet septem donorum facit bonam animam et bonum eius opus reddit, cum habilitet eam ad bene operandum ; ergo quodlibet donum est virtus.
Item, virtus est habitus ; habitus autem nichil est aliud quam habilitas ; si ergo virtus generat habilitatem, habilitas una generat aliam habilitatem, eadem ratione secunda habilitas generabit terciam habilitatem, et sic in infinitum ; et ita infinita erunt dona.
Item, si virtus habilitat ad bona opera, ergo perfecta virtus perfecte habilitat et quanto est intensior virtus, tanto magis habilitat ; ergo una virtus magis habilitat ad opera quam alia, hoc est a maiori sua intensione ; ergo hoc non est per habilitatem aliam a virtute.
Propter has rationes videtur nobis prime opinioni non esse contradicendum. Magister autem Symon Tornacensis dicebat quod dona non erant virtutes nec effectus virtutum, sed seminaria virtutum. Ponebat enim quod remissio peccati precedebat infusionem virtutis ; illius autem remissionis ponebat causam septem dona, que mundant animam a contagio peccati et ita sanctificant et perfecte preparant eam ad suscipiendas virtutes, et propter hoc etiam dona sanctificationes dicuntur a sanctis.
Set contra. Peccatum secundum se potens est expellere quamlibet virtutem ; ergo et virtus secundum se potens est expellere vicium quodcumque sine alterius adiutorio ; ergo non indiget alia causa prius mundante ; et ita superfluunt illa septem dona.
Item, nichil contrariatur peccato proprie et per se, nisi virtus ; sed septem dona contrariantur proprie et per se peccato, mundant enim animam a peccatis, ut ipso dicunt ; ergo dona sunt virtutes.
Contra hanc opinionem sunt omnes predicte opiniones sive rationes, que probant dona esse virtutes. Propter hoc nobis videtur omnia dona esse virtutes.
Caput II
De numero donorum.
Circa secuudum capitulum queritur de uumero donorum.
Videtur enim quod plura sunt dona quam septem, dicit enim beatus Iacobus : Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est etc. ; ergo omues virtutes sunt dona Spiritus Sancti ; sed plures suut virtutes quam septem ; ergo plura sunt dona quam septem.
Item, iuxta unam virtutem cardinalem, que est fortitudo, sumitur unum donum, scilicet donum fortitudinis ; ergo pari ratione iuxta alias tres sumuntur alia tria dona, scilicet donum iusticie, donum temperantie et donum prudentia, et ita erunt decem dona ad minus.
Item, timor de penis et dolor de peccatis sunt due passiones utiles et una est donum Spiritus Sancti, scilicet timor ; ergo pari ratione et alia erit donum, scilicet dolor de peccatis.
Item, alia dona a timore combinantur, ut sapientia, intellectus, consilium, fortitudo, scientia et pietas ; ergo pari ratione timor combinabitur alii dono, et ita ad minus erunt [erunt] octo dona.
Solutio. Sicut superius monstratum est, sufficiunt septem dona ad regimen vite spiritualis tam in operibus active quam in operibus contemplative.
Ad primum ergo obiectum dicimus quod re vera omnes virtutes sunt dona Spiritus Sancti ; sed illa septem dicuntur dona per quandam appropriationem, quia propter prerogativam, quam habent mundandi animam primo et principaliter a capitalibus vicii, dicuntur specialiter dona ; timor enim, per hoc quod humiliat, expellit superbiam ; pietas autem, per hoc quod gaudet honorare proximum, expellit invidiam ; scientia, qua cognoscimus proximos esse filios Dei vel posse esse de facili, expellit iram ; fortitudo, que impedimenta mundi excludit, expellit accidiam ; consilium, quod docet nos mercari eterna pro temporalibus ; removet avariciam ; intellectus, per quem delectamur in bonis spiritualibus, excludit gulam ; sapientia, qua pure delectamur in Deo et in qua est summa dilectio spiritualis, excludit luxuriam, in qua est summa delectatio carnis, quia, sicut dicit beatus Gregorius, gustato spiritu, desipit omnis caro.
Et alia etiam est ratio, propter quam septem dona dicuntur Spiritus Sancti, quia, scilicet, faciunt homines bene operari per suppositionem spiritualium rationum. Politice vero hoc non faciunt ; politice vero virtutes faciunt bene operari ex suppositione preceptorum iuris naturalis ; et propter hoc dicuntur aliquando naturales virtutes, et angulis domus comparantur in Iob, ideo quia, sicut fortitudo domus consistit in angulis, ita fundamentum virtutum consistit in quatuor virtutibus politicis rationes suas sumentibus a iure naturali. Septem autem dona Spiritus Sancti faciunt bene operari per suppositionem spiritualium rationum fidei ; verbi gratia, prudencia politica dicit non esse iniuriandttm proximo, per hoc quod supponit nullum debere alii facere, quod sibi non vult fieri, scientia autem donum dicit non esse iniuriandum proximo, quia filius Dei est, et non esse irascendum proximo, quia qui irascitur proximo, reus erit iudicio, quia frater est coheres et huiusmodi. Quia ergo ille septem virtutes ex spiritualibus rationibus movent ad operationem, merito virtutes spirituales et dona Spiritus Sancti spiritualia appellantur.
Ad secundo obiectum dicimus quod, sicut iuxta fortitudinem, que cardinalis est, est donum fortitudinis parum differens ab illa, sic iuxta prudenciam est donum scientie, iuxta iusticiam est donum pietatis, temperantia vero reducitur ad timorem Domini, quoniam timor Domini temperat incentivum carnis, unde in Psalmo : Confige timore tuo carnes meas, et propter hoc non oportuit distingui aliud donum iuxta temperanciam carnalem.
Ad tercium dicimus quod non est simile de timore et dolore. Timor enim specialiter expellit unum de viciis capitalibus, scilicet superbiam, sed dolor nullum vicium expellit, sed satisfactorium est pro peccatis iam dimissis, ut patet in questione de iustificatione impii.
Ad ultimum dicimus quod timor non combinatur alii propter duas causas.
Prima est, quia dona duo combinantur propter hoc, quia unum est causa alterius. Intellectus enim, quo intelligimus spiritualia dona, quibus Deus replet sanctos et sibi assimilat, ducit nos ad delectandum in suavitatem Dei, ut experimento cognoscamus Deum, que cognitio est sapientia, et intellectus generat sapientiam et ideo combinatur ei. Similiter consilium, quo pensat homo quod non sunt digne passiones etc., est generativum et regitivum fortitudinis, unde et illa duo combinantur. Donum autem scientie regit et generat pietatem. Timor autem donum exit immediate a tribus virtutibus theologicis, qui enim vere credit, sperat et diligit, de necessitate timet offendere ipsum et separari ab ipso et ideo inter dona comparem non habet, non enim oportet ipsum regi nisi a fide, spe et caritate, cum non habeat circumstanciis alterius difficultatis.
Secunda ratio est, quia, sicut dicit Ecclesiasticus, XXV, timor Domini super omnia se sup[er]ponit, etiam super sapientiam. Quanto enim magis gustat Dei dulcedinem, tanto magis timet separari ab eo. Unde semper timor quasi sup[er]positus comprimit et tenet alia dona. Quia ergo est [super] omnia alia dona per se positus, non habet comparem.
Set videtur posse probari quod pauciora sint dona quam septem, quia dilectio qua diligitur deus et qua diliguntur homines, unica est virtus ; a simili ergo unica est virtus qua cognoscitur Deus et qua cognoscuntur homines sive humana ; sed cognitio, qua cognoscitur Deus, est sapientia, cognitio, qua cognoscuntur homines sive humana, est scientia, et talis cognitio est donum ; ergo idem donum est sapientia et scientia ; et ita pauciora sunt dona quam septem.
Item, dicitur Origenes super Canticum quod idem est diligere bona et diligere Deum ; ergo eiusdem virtutis est diligere bona spiritualia sive virtutes et diligere Deum ; ergo eadem ratione eiusdem virtutis est cognoscere Deum et cognoscere bona spiritualia ; sed sapientia cognoscimus Deum, intellectu. spiritualia ; ergo eadem est virtus sapientia et intellectus ; et ita idem donum est. Et ita sequitur quod sunt pauciores dona quam septem.
Solutio. Ad primum dicimus quod non est simile de amore et cognitione, quoniam amor est voluntas summi boni, amor enim, quo diligimus Deum voluntas est, qua volumus ei summum bonum, sed per essenciam ; et diligendo proximum volumus ei summum bonum, sed per gratiam ; quia ergo idem est secundum se volitum in dilectione Dei et proximi, eadem est ideo virtus dilectio Dei et dilectio proximi. Sed aliud est cognitum in Deo et aliud cognitum in proximo. Et ideo non est simile in cognitione et dilectione, ut dictum est in questione de caritate.
Ad secundo obiectum dicimus quod non est simile, quoniam virtutes diligere est, ut eis possimus frui Deo, et diligere Deum est velle frui Deo, et ideo dicit Augustinus quod idem est diligere virtutes et diligere Deum ; quoniam igitur idem est volitum in dilectione Dei et dilectione virtutum, non autem est idem cognitum in cognitione Dei et cognitione virtutum, ideo patet quod non valet ultima argumentatio.
Caput III
De differentia donorum ad virtutes cardinales.
Circa tercium capitulum queritur de differentia donorum ad virtutes cardinales.
Videtur autem quod non idem sint dona et virtutes cardinales, quia super illud Mathei, IV : Ibat Ihesus docens et predicans, dicit Glosa : Docens virtutes naturales et predicans regnum celorum et alia spiritualia dona, circa que consistunt virtutes spirituales ; ergo virtutes cardinales sive politice non sunt dona Spiritus Sancti.
Item, super illum locum Mathei, ubi loquitur de centurione et eius servis, dicit Glosa quod per servos centurionis intelliguntur virtutes naturales, quarum copiam afferunt multi venientes ad Christum ; ergo multi habent virtutes cardinales, antequam veniant ad Christum ; ergo antequam habeant virtutes spirituales ; ergo cardinales virtutes non sunt virtutes spirituales ; ergo non sunt dona.
Item, in principio Iob dicit Gregorius quod per angulos intelliguntur virtutes cardinales, quia sunt quasi sustentamentum domus spiritualis, per filios autem intelliguntur dona Spiritus Sancti ; sed anguli non sunt filii ; ergo virtutes cardinales non sunt dona.
Item, virtutes cardinales sunt habitus acquisiti per frequenter bene agere ; dona autem sunt habitus infusi a Spiritu Sancto ; ergo non sunt idem.
Set contra. Sicut supra dictum est, septem dona sunt, que sufficiunt ad regimen totius sive humane tam active quam contemplative ; ergo si virtutes cardinales non sunt idem quod dona, superfluunt quantum ad regimen vite humane ; sed non superfluunt ; ergo sunt idem quod dona. Quod autem non superfluunt, patet per hoc quod dicitur in libro Sapientie, VIII : Sapientia docet iusticiam, prudenciam, sobrietatem et virtutem, id est fortitudinem, quibus nichil est melius in vita.
Item, si non sunt idem virtutes cardinales et dona in essencia, ergo fortitudo donum in essencia differt a fortitudine cardinali.
Forte dicet aliquis quod re vera differunt essentialiter, quia fortitudo donum consistit in adversorum tollerancia ; fortitudo vero virtus in aggressione arduorum ; sed hoc nichil est, quia fortitudo virtus non solum consistit in aggressione sed in tollerancia, unde magnificencia est eius una species, ut dicit Tullius.
Item, dicit beatus Gregorius de dono fortitudinis, scilicet, quod consistit in paciendo et in aggrediendo.
Solutio. Dicimus quod in iusto viro idem sunt in essencia virtutes cardinales et dona Spiritus Sancti, sed differunt ratione. Differunt enim causa, officia et statu, unde, sicut ratio superior et inferior idem sunt in esse, sed differunt officia , sicut dicit beatus Augustinus, sic dona Spiritus Sancti et virtutes cardinales sunt idem in essencia, sed differunt causa et officia et statu. Causa differunt, quia virtutes. cardinales, ut dictum est, movent ad opera ex rationibus sumptis a iure naturali, dona vero ex rationibus fidei, quia spirituales sunt. Officio vero et statu differunt, quia virtutes cardinales attenduntur in exterioribus operibus, secundum quod per opera exteriora pugnant contra vicia ; dona vero dicuntur eedem virtutes maxime secundum quod sunt in actibus interioribus, quibus iam sunt in ipso actu vincendi ; secundum ergo primum statum dicuntur virtutes politice ; dona vero dicuntur ille [h]eedem virtutes, secundum quod sunt purgatorie, unde vocantur sanctificationes animarum. Et ita eedem sunt in essentia virtutes cardinales cum donis, excepta temperancia, que non est idem cum alio dono, sed reducitur ad illud donum, scilicet donum timoris.
Per hanc distinctionem patet solutio ad omnia preobiecta. Virtutes enim cardinales significantur per angulos, unde utuntur rationibus sumptis a iure naturali, et in hoc sunt quasi fundamentum fabrice totius domus spiritualis ; dona autem dicuntur filii, quia utuntur rationibus fidei, per quas sumus filii Dei ; unde per fortitudinis donum dulciter tolleramus adversa, per fortitudinem autem virtutem politicam viriliter tantum ; dona ergo dicuntur virtutes secundum statum, in quo sunt purgatorie, virtutes autem purgati animi dicuntur, cum iam purgate sunt [h]eedem virtutes secundum statum, qui est post consummatam victoriam de viciis, quando purgata anima perfect[e] quiescit in amplexus sponsi, unde dicit Origenes quod Salomon docet in Proverbiis virtutes politicas, in Ecclesiaste virtutes purgatorias, in Cantico virtutes animi iam purgatas.
Contra hanc solutionem obicitur. Quicquid per se se habet ad aliquid, quamdiu erit, se habebit ad illud ; sed virtutes per se se habent ad opera, quod probatur per hoc, quod in diffinitione virtutis ponuntur opera, cum dicitur : Virtus est qualitas mentis, qua recte vivitur ; ergo virtutes, quamdiu sunt, se habent ad opera ; ergo cum maneant in essencia sua, quando sunt purgatorie vel animi purgati, semper se habent ad opera ; ergo per opera non differunt a virtutibus politicis.
Item, virtus per se se habet ad opera ; ergo maior virtus magis se habet ad opera ; sed virtus purgatoria vel purgati animi maior est quam virtus politica ; ergo magis se habet ad opera ; ergo virtus politica per opera non differt a donis, quod est contra predicta.
Set contra hoc obicitur. Opera voluntaria non habent causam necessariam ; sed opera virtutum sunt voluntaria ; ergo non habent causam necessariam ; ergo virtus non est causa necessaria operum ; ergo virtus non per se se habet ad opera.
Solutio. Re vera virtutes politice differunt a donis per opera exteriora, quoniam homo, quando habet virtutes politicas, nundum gustavit dulcedinem Dei, unde non est revocatus adhuc ad interiora, et ideo occupatur adhuc circa exteriora opera ; cum vero pervenit homo ad virtutes purgatorias, aliquantulum sentit et sic aliquantulum revocatur ad interiora ; cum autem venerit ad virtutes animi iam purgati, iam perfecte sentit dulcedinem Dei, et dicit : Renuit consolari anima mea, et iterum : Lavi pedes meos, quomodo quoinquinabo eos ?
Ad primo obiectum dicimus ergo quod re vera virtus per se se habet ad opera, et verum est quod, quicquid per se se habet ad aliquid, quamdiu est, se habet ad illud, unde virtutes cardinales et in statu purgatorio vel purgati animi, et in statu politico sese habent ad opera. Non tamen sequitur quod in illo statu possint exercere, scilicet, in statu purgati animi, quia tunc magis revocatur homo ad interiora, ubi maiores habet delicias.
Ad secundo obiectum dicimus quod re vera in statu purgatorio et purgati animi magis se habet homo ad opera, uno modo, scilicet, cum hac suppletione : si se intromitteret de talibus aliqua de causa, vel precepto Dei, vel aliqua manifesta utilitate proximi, magis enim habet de unctione, que docet omnia ; simpliciter et in quantum in se est, in tali statu minus se habet ad exteriora opera, quoniam maiores habet delicias interius quam exterius, unde magis se habet, quantum in se est, ad opera interiora quam exteriora ; unde non valet hec argumentatio : virtus per se se habet ad opera exteriora, ergo quanto habet maiores virtutes, tanto magis se habet ad opera exteriora ; verum est quidem quod virtus magis se habet, quantum in se est et simpliciter, ad opera exteriora, et licet se habeat ad exteriora corpora, tamen non per modum nature sed per modum voluntarium se habet ad illa ; nulla autem causa voluntaria est necessaria ; et ideo non est necesse quod si est maior virtus, magis se habet ad opera exteriora, licet per se suo modo se habeat ad illa ; sed quia voluntario modo se habeat ad illa, minus se habet ad illa, si voluntas minus trahitur ; et ideo minus se habet ad illa in statu purgatorio vel purgati animi, quam in statu politico ; sed in effectibus virtutis, quos ex se producit per modum nature non per modum voluntarium, bene tenet quod si maior est virtus, maior est talis effectus, ut virtus per se per modum nature sue facit dignum vita eterna et mundat a peccatis ; unde bene sequitur quod, cum maior est virtus, facit magis dignum et magis mundat a peccatis, si inveniat peccata, a quibus mundet. Quando igitur virtus erit in sua perfectione ultima, scilicet in patria, nullo modo se habebit ad opera exteriora, quantum erit de statu, quia in illo statu non erit aliqua utilitas operum exteriorum ; tamen quantum in se est, non habito respectu ad ilium statum, se habebit ad exteriora opus, quia, si expediret, optime opera exteriora exerceret, ut patet in angelis, qui mittuntur ad homines.
Caput IV
Qualiter differunt dona a virtutibus theologicis, scilicet fide, spe, caritate.
Viquomodo differunt dona a virtutibus politicis, videndum est qualiter differunt a virtutibus theologicis, scilicet fide, spe, caritate.
In principio Iob dicitur quod septem filii Iob faciebant convivia, unusquisque in domo sua, et vocabant tres sorores suas, unusquisque ad convivium suum, in die suo ; tres iste sorores sunt fides, spes, caritas, ut dicit beatus Gregorius.
Sed contra. Regulare est quod ditior et potentior invitet minus ditem et minus potentem ad convivium suum, et non e conver ; sed fides, spes, caritas sunt ditiores et magis habundantes in diviciis spiritualibus sive deliciis, quam septem dona ; ergo pocius invitant dona quam e converso. Quod autem magis habundant fides, spes, caritas deliciis spiritualibus, probatur per hoc, quod coniunctissime sunt fonti deliciarum, scilicet Deo, per eas enim movetur anima directe in Deum.
Item, in Evangelio dicitur : Amice, acomoda michi tres panes, quia amicus meus venit de via, et non habeo quid ponam ante eum ; verba sunt synderesis sive intellectus superioris, cuius est providere cibum in domo anime loquentis ad Christum, qui solus est verus amicus noster ; est ergo sensus : Christe, acomoda michi tres panes, scilicet fidem, spem, caritatem, qui reficiunt animam spiritualiter, quia amicus meus, scilicet animus humanus, venit de via ad me, id est de laboriosa actione mundi, et non habet quid manducet, in mundo enim non sunt spirituales delicie, sed pressure tantum, propter quod sepissime mundus dicitur desertum in Sacra Scriptura ; quia igitur fides, spes, caritas dicuntur panes antho[no]matice, non indigent deliciis donorum, sed pocius e converso ; ergo non debent vocari a donis ad convivium, sed e converso.
Item, unumquodque donum habet proprium opus distinctum ab operibus aliorum donorum, similiter et quelibet virtus habet suum proprium convivium, cui non communicat aliquod donum aut aliqua virtus ; ergo non possunt fides, spes, caritas cum quolibet dono convivari ; et ita nichil est quod dicit Gregorius, quod dona vocant virtutes ad convivium.
Item, unusquisque filiorum vocat in domo propria tam fratres quam sorores. Queritur quid vocetur domus. Constat quod opus non dicitur domus ibi, quia convivium, per quod opus [non] intelligitur, non est domus ; neque potentie anime possunt dici domus, quoniam sic non haberent dona nisi tres domos, cum non sint nisi tres potentie ; et ita non quodlibet donum in sua propria domo faceret convivium.
Solutio. Re vera magis habundant deliciis spiritualibus virtutes theologice quam dona, salva excellentia doni, quod est sapientia ; virtutes autem theologice non vocant dona ad sua convivia, quia dona non possunt ascendere ad illas, sicut enim dicit Boetius, quicquid potest vis inferior, potest vis superior, et non e converso, et ita in quancumque materiam est potens agere donum inferius, potens est superius, et non e converso, unde dicimus quod dona non vocant virtutes theologicas ad convivium suum per modum imperii, sed per modum supplicationis et supplectionis, quia virtutes theologice condiunt dona sapore celesti ; virtutes autem theologice superiores sunt ad dona, fides enim, spes, caritas sua generalitate extendunt se ad omnia opera et ad omnes materias aliarum virtutum, verbi gratia, cum quis facit opera iusticie vel fortitudinis, fides precurrit, et spes, fides enim credit et spes sperat quia per talia opera vita eterna acquiritur, caritatis enim est velle omne bonum temporale nec non spirituale ; et ita caritatis sunt quelibet opera virtutum, in quantum sunt bona ; et ideo fides, spes, caritas delectantur cum omnibus donis vel virtutibus ; et ita cum eis convivantur, sed non e converso ; et ideo dona vocant virtutes istas ad sua convivia potius quam e converso, imperant enim virtutes theologice omnibus donis vel virtutibus alii et imperando delectantur et cum eis convivantur. Cetera autem dona vel virtutes per aliquas connexiones, quas habent inter se, convivantur mutuo secum, vel imperando, ut prudentia, que imperat aliis tribus, et timor, qui sollicitudine sua movet omnes ; et tamen nullum videtur esse convivium in timore, quia facit sollicitum ; sed re vera maximum est in eo convivium, quia, sicut dicit Ecclesiasticus, I, timor Domini delectabit cor, non tantum propter hoc quod sollicitudine sua movet animam motibus aliarum virtutum, sed quia animam ordinat et ponit in loco suo, sicut et alie virtutes, quelibet enim res habet quietem in loco suo et delectationem, si capax est delectationis. Et per hoc patet solution ad primo obiectum.
Ad secundum dicimus quod nullum donum habet aliquod opus proprium, quod non communicet ad virtutes, que sunt ita generales, et, licet quedam habeant proprias operationes respectu aliorum, tamen per conexionem, quam habent, sibi mutuo communicant ; unde donum fortitudinis vocat pietatem, ne excedat vel in iudicando vel in irascendo in irascendo in usu patiencie ; eodem modo intellige de aliis.
Ad tercium dicimus quod domus donorum non sunt potentie vel actus sed habitus naturales, ut mansuetudo, que est virtus infusa, sita est quasi in domo sive in naturali mansuetudine, qua quilibet dicitur naturaliter mansuetus ; eodem modo fides sita est in habitu naturali cognoscendi Deum per speculum creaturarum, sicut enim homo non tantum creatus est potens ratiocinari sed habilis ad ratiocinandum, id est, non tantum rationalis sed etiam rationalis, ita non tantum creatus est recipere virtutes sed etiam habilis ad recipiendum illas ; eodem modo intellige de omnibus donis et virtutibus ; unde Ezechiel de Lucifero : Tu plenus sapientia et decore ; in deliciis paradysi fuisti, delectabatur enim Lucifer in Deo et in donis a Deo sibi collatis non per modum gratie, sed per modum nature.
