Tractatus XXXV — Livre III — Guillaume d'Auxerre

Guillaume d'Auxerre - Livre III

Tractatus XXXV

[TRACTATUS] TRICESIMUS QUINTUS

 

 

DE BEATITUDINIBUS

 

Dicto de donis, dicendum est de beatitudinibus, id est, de virtutibus, que appellantur beatitudines, de quibus habetur in evangelio Mathei et Luce, de quibus hoc ordine tractabimus.

Primo dicemus de beatitudinibus ipsis.

Secundo de adap[ta]tione donorum Spiritus Sancti et petitionum, que sunt in oratione dominica, ad ipsas beatitudines.

 

 

Caput I

[De paupertate.]

 

Primo dicendum est de prima, que est paupertas, de qua dicit Glosa super Matheum quod paupertas spiritus est principium beatitudinis.

Sed hoc videtur esse falsum, quoniam fides est prima virtutum ; ergo est principium virtutum ; ergo est principium beatitudinum, cum beatitudines sint virtutes ; paupertas autem spiritus non est fides ; ergo paupertas spiritu non est principium beatitudinis.

Item, timor Domini est inicium sapientie ; sed per sapientiam sumus maxime beati ; ergo timor Domini est principium beatitudinum ; non ergo paupertas spiritus est principium beatitudinum.

Item, queritur postea utrum paupertas spiritus sit aliqua virtus.

Et quidam dicunt quod non, sed habilitas est virtutis, sicut dicit de donis Spiritus Sancti quod non sunt virtutes sed habilitates virtutum.

 

Set contra. Paupertas spiritus est habilitas alicuius virtutis, aut habilitat ad aliquem actum aut ad nullum. Si ad aliquem, aut ad eumdem actum, ad quem est illa virtus cuius est habilitas, [aut] ad alium ; si eundem, ergo est illa virtus, cuius dicitur esse habilitas, et hec virtus et hec habilitas sunt habitus eiusdem, quod est falsum, duo enim habitus non sunt ad eundem finem ; si ad alium, et ille est bonus, ergo paupertas spiritus facit subiectum suum bonum et bonum reddit opus eius, ergo est virtus.

Si dicit quod ad nullum actum habilitat, sed dicitur esse habilitas virtutis, quia reddit ipsam promptam et expeditam ad eliciendum actum suum, - contra : Hoc facere est essentiale virtuti, illud enim proprie dicitur virtus, quod potentiam naturalem habilitat ad bonum actum suum ; sed hoc facit paupertas spiritus ; ergo paupertas spiritus est virtus.

Item, intensio ipsius virtutis facit ipsam promptam et expeditam ad actum ; ergo propter hoc non oportet ponere alium actum.

Item, Augustinus dicit quod virtutis est uti utendis et frui fruendis ; ergo virtutis est uti temporalibus ; hoc autem contingit fieri dupliciter : aut perfecte aut imperfecte, imperfecte, quando aliquis erogat temporalia pauperibus et aliquid proprium retinet, perfecte autem, cum nichil proprium retinet ; ergo si ita facere est virtutis, hoc autem facit paupertas spiritus ; ergo paupertas Spiritus est virtus.

Item, contemptus terrenorum est motus virtutis ; sed paupertate spiritu contempnimus terrena, quia Glosa dicit quod pauperes spiritu sunt, qui nichil habent et omnia possident ; ergo paupertas spiritu est virtus, quia facit contempnere terrena.

 Si conceditur, sequitur quod paupertas spiritu non sit principium beatitudinum, quoniam talis contemptus non est sine fide magna et caritate magna, que antecedunt huiusmodi contemptum ; ergo huiusmodi paupertas non est principium beatitudinum.

Item, dicit Glosa super Matheum : Beati pauperes, humiles Deum timentes ; ergo paupertas spiritu humilitas est sive timor Dei ; ergo non est contemptus diviciarum.

 

Solutio. Sine dubio fides est principium beatitudinum mediate, sed paupertas spiritu immediate sive actu et efficacia, quoniam immediate liberat animam a spinis diviciarum et aliarum rerum terrenarum. Quando enim aliquis tantam habet fidem et tantam caritatem Dei, quod omnia temporalia reputat cum Apostolo tanquam stercora, ut Christum lucrifaciat, tunc primo est beatus, quoniam tunc habet quietem mentis et serenitatem consciencie absque punctionibus diviciarum. Omnis enim amor diviciarum angustiat hominem et pungit ipsum, et est in multis, qui fidem et caritatem habent. Diligunt enim temporalia, tamen citra Deum, et propter hoc fides est principium beatitudinum mediatum, sed paupertas spiritu est principium immediatum. Iste enim beatitudines sunt virtutes purgati animi, fides autem et caritas sunt virtutes purgatorie.

 Eadem est solutio ad secundam obiectionem de timore.

 

Ad solutionem sequencium sciendum quod contemptus mundi dupliciter. Primo, secundum quod est estimatio mundanorum tanquam vilium respectu spiritualium bonorum ; et secundum hoc est motus fidei, quoniam fides est certa estimatrix omnium rerum. Secundo dicitur contemptus mundi amoris mundi contemptus, et secundum hoc quadrupliciter accipitur.

Primo contemptus amoris mundi dicitur estimare vel arbitrari amorem mundi tanquam vilem et nocivum anime ; et hec arbitratio fidei est, unde hec est victoria, que vincit mundum, fides nostra : mundum, id est amorem mundi.

Secundo dicitur contemptus mundi imperium, quo prudentia imperat fugere mundum, et huiusmodi imperium est in ratione.

Tercio modo dicitur contemptus amoris mundi motus, quo insurgimus in amorem mundi ad destruendum ipsum ; et huiusmodi motus est in vi irascibili, quoniam videtur esse idem quod ira per zelum.

Quarto modo contemptus dicitur abstinencia amoris ab amore mundi cum displicencia ; et secundum hoc idem est quod paupertas spiritualis ; et sic continet multas species, quoniam amor mundi dividitur in amorem carnalium voluptatum et amorem diviciarum et amorem proprie excellentie.

Abstinentia vero ab amore carnalium voluptatum est temperantia ; abstinentia ab amore diviciarum pietas est ; abstinentia ab amore proprie excellentie est humilitas ; et sic paupertas spiritu continet temperanciam, pietatemet humilitatem. Et hoc patet per Glosam, que dicit super Lucam, [VI], quod pauperes sunt qui non querunt illecebrosa, hic loquitur de paupertate, secundum quod est temperantia ; sed illa, que dicit super Matheum, V : Pauperes spiritu sunt humiles Deum timentes, loquitur de paupertate, secundum quod est humilitas ; illa, que dicit quod pauperes spiritu sunt qui nichil habent et omnia possident, loquitur de paupertate, secundum quod est pietas. Et sic patet solutio ad omnia obiecta.

 

 

Caput II

De adaptatione donorum spiritus sancti et petitionum, que sunt in oratione dominica.

 

Secundo capitulo dicendum de adap[ta]tione donorum Spiritus Sancti et petitionum, que sunt in oratione dominica ad ipsas beatitudines.

 

Questio I

[De prima beatitudine.]

 

Et adaptatur enim beatitudo, que est paupertas, petitioni, que est prima secundum naturam, et adaptatur primo dono, scilicet timori, quoniam Glosa dicit super Matheum, V, quod per petitiones venitur ad dona, per dona ad virtutes. Est autem prima peticio, qua petimus a malo liberari, et hoc est petere quod Deus det nobis spiritum timoris, per quem abstineamus a malo prohibito, hoc est ab amore prohibito, hoc est ab amore mundi, et sic fiamus pauperes spiritu, ut tandem habeamus regnum celorum, quoniam iustum est ut qui divicias et regnum terrenum abiciunt propter Deum, ab eo celestes divicias celorum consequantur.

 

 

Questio II

[De secunda beatitudine.]

 

Sequitur de adap[ta]tione secunde beatitudinis ad donum et petitionem. Est autem beatitudo secunda mansuetudo, de qua dicitur : Beati mites, quoniain ipsi possidebunt terram. Adaptatur autem secundo dono, scilicet pietati.

 

Sed videtur quod male, quoniam mansuetus, in quantum mansuetus, est pius ; ergo mansuetudo est pietas ; sed nichil adaptatur sibi ipsi ; ergo mansuetudo non debet adaptari pietati.

 

Ad hoc potest dici quod mansuetudo est species pietatis, sed prout adapta[n]tur ad invicem, considerantur secundum diversos status. Accipitur enim pietas, secundum quod est virtus purgativa, quoniam per opera exteriora, scilicet per largitionem elemosinarum et huiusmodi, que fiunt ex pietate, purgatur anima. Mansuetudo autem accipitur, prout est virtus purgati animi, quoniam mitis est, ut dicit Aristoteles, qui non patitur, nec deducitur, et ex Glosa super Matheum habetur quod mansuetus est qui nullam amaritudinem animi sentit ; pius autem, licet non deducatur, aliquando tamen patitur , et hanc differentiam notavit Iob, cum dixit : [Nonne] dissimulavi ? nonne silui ?, scilicet non vindicando me de iniuriis illatis michi, quamvis motus fuerim interius, postea sibiungit : Nonne quievi ?, scilicet non vindicando nec etiam primum motum interius senciendo. Sic igitur secundum considerationem diversorum statuum potest adaptari pietas mansuetudini. Vel potest dici quod mansuetudo non est species pietatis, sed pocius fortitudinis, mediante patientia. Differunt tamen mansuetudo et patientia alio modo, quoniam patientia est in sustinencia molestiarum corporalium, mansuetudo vero in sustinencia contumeliarum. Adaptatur autem mansuetudo secunde petitioni, qua petimus : Et ne nos inducas in temptationem, id est, da nobis spiritum pietatis , quo sciamus honorare proximum, cogitando quod ipse est imago Dei, ut non reddamus ei malum pro malo, et sic erimus mites, et sic possidebimus terram cordis nostri et dominabimus nobis ipsis et tandem possidebimus terram.

 

 

Questio III

[De tercia beatitudine.]

 

Sequitur de adap[ta]tione tercie beatitudinis, de qua dicitur : Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur ; et adaptatur i[s]ta virtus tercio dono, scilicet scientie.

Sed videtur quod potius adaptanda esset dono intellectus, quoniam intellectus est cognitio bonorum spiritualium, ergo et malorum spiritualium, scilicet peccatorum, cum contrariorum eadem sit disciplina. Intellectu igitur dono cognoscimus qua de causa lugere debeamus ; scientia vero donum ad exteriores se habe[n]t, cum doceat conversari prudenter in medio prave et perverse nationis ; ergo hec virtus, que est luctus magis adaptanda est intellectui dono quam scientie.

 

Solutio. Et fidei et intellectui et scientie potest adaptari virtus ista. Fide enim credimus quod Deus puniat eternaliter pro peccatis, unde lugendum est. Intellectu cognoscimus quod, quia peccavimus in Deum eternum, puniendi sumus eternaliter, unde lugendum est. Scientia vero, secundum cognitionem sic preeuntis intellectus, imperat lugere, unde quantum ad hoc est quasi practica intellectus, practica enim operatur secundum preeuntis theorice intellectum ; quia ergo scientia imperat lugere, propter hoc immediate se habet ad luctum, intellectus vero mediate ; et propter hoc magis adaptatur luctus scientie quam intellectui.

 

 

Questio IV

[Utrum luctus sit aliqua virtus specialis.]

 

Postea queritur utrum luctus sit aliqua virtus specialis.

Qu[od] videtur per auctoritatem sanctorum, qui dicunt quod virtus est specialis.

Sed probatur quod lugere pro peccatis non sit alicuius virtutis specialis, immo cuiuslibet, quia delectari in bono non est alicuius specialis virtutis neque alicuius potentie specialis ; quelibet enim potentia et quelibet virtus habet suam propriam delectationem in proprio bono ; ergo tristari de malo non est alicuius specialis virtutis, sed cuiuslibet ; ergo lugere de malis sive de peccatis cuiuslibet virtutis est ; ergo luctus non est specialis virtus.

Item, probatur quod lugere sit proprie caritatis, quia amor boni proprie caritatis est, quia bonum, in quantum bonum, est propria materia caritatis ; sed eiusdem virtutis sunt proprie amor boni et odium mali ; et lugere pro peccatis est odire malum ; pro peccatis ergo lugere est proprie caritatis ; ergo virtus, que est luctus, est caritas ; sed dicit Glosa quod quarta virtus, que est esuries iusticie, est amor summi boni ; sed amor summi boni est caritas ; ergo quarta virtus est caritas, et tercia similiter ; ergo tercia et quarta sunt eiusdem virtutis ; ergo male distinguntur ut diverse.

 

Solutio. Delectari in bono est uno modo cuiuslibet virtutis, alio modo solius caritatis, quia, si accipitur bonum, ita ut non sistat in ratione boni set descendat ad inferiora bona, tunc delectari in bono non est alicuius specialis virtutis, sed cuiuslibet. Si autem sistat in ratione boni, tunc delectari in bono, secundum quod bonum est, solius caritatis est. Eodem modo, si tristari de malo, secundum quod malum tenetur pro inferioribus malis, non est alicuius specialis virtutis. Sed si malum sumitur in ratione mali, tunc tristari de malo solius caritatis est. Et hoc modo lugere pro malis sive pro peccatis est solius caritatis. Sed hoc dupliciter, quoniam tristari de malo et lugere pro peccatis et odire peccatum fugiendo ipsum motus est vis concupiscibilis, et est motus caritatis pure, sed lugere pro peccato et odire ipsum, ita quod insurgamus ad destructionem ipsius, est motus ire per zelum, quod est in irascibili. Et hoc modo accipitur hic. Et per huiusmodi [distinctionem] patet qualiter solvendum sit ad predicta. Adaptatur autem ista virtus tercie petitioni, que est : Dimitte nobis debita nostra, id est da nobis spiritum scientie, quo cognoscamus et nos et proximum , quia, si dignitatem proximi cognoscamus, dimittimus ei et, si nos ipsos cognoscimus, lugemus pro peccatis nostris et sic dimittuntur nobis peccata.

 Post luctum autem sequitur consolatio, quoniam iustum est ut, qui lugent pro peccatis, consolationem recipiant. Non solum autem per petitiones venitur ad dona, et per dona ad virtutes , sed etiam per virtutes excluduntur septem capitalia vicia. Prima virtus, scilicet paupertas, et primum donum, scilicet timor, excludit superbiam. Secunda virtus, scilicet mansuetudo, excludit iram. Tercia virtus, scilicet luctus, excludit invidiam, quoniam, qui luget pro peccatis aliorum, non invidet aliis bona sua. Quarta virtus excludit accidiam, esuries enim iusticie excludit accidiam, scilicet tedium boni, est autem tedium boni, quando aliquis reputat amarum, quod dulce est in se.

Et de ista accidia queritur utrum sit speciale vicium.

Videtur quod non, quoniam tedium boni est idem quod tristicia de bono ; sed tristicia de bono non est alicuius specialis vicii, immo cuiuslibet, quia luxuriosus, cui placet incontinentia, tristatur de continencia, et sic de aliis viciis ; ergo tedium sive ac.cidia non est speciale vicium.

 Item, probatur quod accidia sit vicium directe oppositum caritati, quoniam accidia opposita est esuriei iusticie et esuries iusticie est amor sum[m]i boni, et amor summi boni est caritas ; ergo accidia directe opponitur caritati.

 

Set contra. Desiderium fidei non est caritatis, nec est in illa potentia, in qua [est] caritas, sed eius potentie, in qua est fides, quelibet enim potentia desiderat suam perfectionem ; ergo desiderium iusticie non est caritatis ; sed esuries iusticie idem est quod desiderium iusticie ; ergo esuries iusticie non est caritas.

 

Solutio. Sicut dictum est quod delectari in bono non est uno modo unius virtutis, immo cuiuslibet, alio modo caritatis tantum, ita tedium boni uno modo est cuiuslibet vicii, secundum quod bonum tenetur pro inferioribus, alio modo est vicii, quod opponitur caritati, scilicet secundum quod constat in ratione boni.

Ad ultimo obiectum dicimus quod desiderium fidei in ratione est determinate ; sed desiderium iusticie est in nulla vi [qua est] determinate, secundum quod intelligo de iusticia speciali, quoniam regulariter desiderium iusticie specialis est in illa vi, in qua est iusticia illa specialis. Desiderium vero iusticie universaliter, in quantum est iusticia, non est alicuius virtutis operative, sed est virtutis contemplative et universalis, scilicet caritatis, sicut desiderium virtutis, in quantum est virtus, caritas est, unde Glosa super illud Mathei : Beati qui esuriunt et siciunt iusticiam, vocat esuriem iusticie amorem boni. Et sic patet solutio.

 

Set adhuc obicitur. Aristoteles dicit quod circa delectationes et tristicias est omnis virtus et operatio virtutis ; ergo nec delectatio nec tristicia est virtus nec opus virtutis, sed determinativum virtutis veloperum virtutis ; eadem ratione nec tristicia nec delectatio est vicium ; ergo tristicia de bono non est vicium ; ergo non est accidia.

Forte dicet quod deffectus sensus sive saporationis dulcedinis Dei est accidia, - set contra : In Cantico petit sponsa : Fuge dilecte mi ; petit ergo removeri dulcedinem Dei, ut ardentius postea queratur, quoss niam bonum pregustatum et postea allatum ardencius queritur ; ergo defectus saporationis Dei non est vicium, quoniam, si esset vicium, non peteretur a sponsa ; ergo huiusmodi defectus non est accidia.

Forte dicet quod accidia est tedium boni sive odium sive reiectio et respuitio boni ; quod videtur per hoc, quod accidia est contraria esuriei iusticie et esuries iusticie est vehemens desiderium iusticie sive boni ; ergo accidia, que est ei contraria, est odium boni.

Item, videtur quod accidia habet nomen ab acido ; vinum autem fit acidum vel acre per subtractionem ignearum parcium, ut phisici dicunt, similiter cor fit acidum per subtractionem ignee partis vel virtutis, scilicet caritatis ; et sic accidia est contraria caritati ; ergo cum caritas sit amor boni, accidia est odium boni ; sed secundum hoc probatur quod accidia sit invidia, quoniam amor boni proprii et boni alieni sunt eadem virtus ; ergo odium proprii boni et odium boni alieni sunt idem vicium ; sed accidia est odium boni proprii et invidia est odium boni alieni ; ergo accidia et invidia sunt idem vicium ; ergo male computantur pro diversis viciis capitalibus.

Item, querimus, cum iusticia, prudencia, temperantia et fortitudo sint diverse virtutes cardinales, quare pocius esuries iusticie sit beatitudo quam esuries alicuius aliarum.

Item, probatur quod ista beatitudo male adaptatur dono fortitudinis, quia in eadem vi debet esse motus et repressivum illius motus, quia motus incontinencie est in eadem vi, in qua et continentia, que reprimit motum ilium ; esuries autem iusticie est in concupiscibili et contraria in eadem vi ; ergo similiter accidia est in [vi concupiscibili] ; sed fortitudo est in irascibili ; ergo fortitudo non est repressiva accidie, ad minus immediate ; et ita male adaptatur esuries iusticie fortutidini, sed pocius esset fortitudo adaptanda mansuetudini, cum utraque sit in vi irascibili.

 

Solutio. Quoddam tedium boni est, quod non est vicium, sed tantum pena, sicut dicit Apostolus, II ad Corinthios, I : Gravati sumus supra virtutem, ita quod tederet nos etiam vivere, et sicut Iob dicit, tedet animam meam mee ; huiusmodi tedium non est accidia, nec defectus saporationis dulcedinis Dei est accidia. Sed accidia est quedam debilitatio anime, qua anima telle et amaritudine peccati infecta, corrupta et debilitata respuit vere bonum et vere suave et vere dulce, et conculcat illud, unde Proverbiis, XXVII : Anima saturata calcabit favum ; et est illud peccatum in vi irascibili, contrarium fortitudini spirituali ; nec accidia est invidia, quoniam invidia non est boni alieni odium tantum, in quantum est bonum alienum, sed ideo odit, ne alius excellat ipsum, superbia enim est amor proprie excellentie, invidia vero est filia superbie.

Ad illud quod queritur, quare esuries iusticie sit una beatitudo et non esuries alicuius aliarum, dicimus quod iusticia, secundum quod sumitur hic, comprehendit fidem, spem, caritatem, que immediate coniungunt nos Deo, unde dicit Augustinus : Nichil iustius quam credere, quod non vides, hec enim debemus Deo, ut ei credamus propter se et super omnia ; quia ergo per iusticiam sic sumptam immediate coniungimur Deo et non per alias cardinales, ideo esuries iusticie est una beatitudo per se, et non esuries aliarum.

Ad ultimo obiectum dicimus quod hec est falsa : motus et repressivum motus sunt in eadem vi, quia caritas, que est in concupiscibili, multos motus aliarum virium anime imperat et reprimit.

Ad illud quod obicitur, quod fortitudo deberet adaptari mansuetudini, dicimus quod bene posset ei adaptari ; sed ideo non adaptatur, quia mansuetudo, secundum quod mansuetudo, non reddit animum quie tum, nisi quantum ad proximum, et ad hoc sufficit pietas. Sed esuries iusticie quietum reddit animum quantum ad omnia, et ad hoc exigitur fortitudo. Adaptatur etiam quarte petitioni hoc modo : Panem nostrum cotidianum da hodie, id est, da nobis spiritum fortitudinis, quo confortati et roborati nichil aliud esuriamus nisi iusticiam, quam esuriem iustum est, ut sequatur saturitas, unde dicitur : Beati qui esuriunt et siciunt iusticiam, quoniam ipsi saturabuntur.

 

 

Questio V

De quinta beatitudine.

 

Sequitur de quinta beatitudine, qua dicitur : Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur.

Sed videtur quod misericordia non debet hic assignari pro virtute, quia virtutes, que hic assignantur, sunt virtutes purgati animi, misericordia vero virtus pollitica est, que appellatur a philosophis gratia, gratia enim est dare sua.

Item, male videtur poni in quinto loco, quoniam videtur quod misericordia debet procedere mansuetudinem, quoniam super illud : Beati mites, dicit Glosa : Ad secundum gradum non ascenditur, nisi prius habita primo, facilius enim est habere primum quam secundum ; sed facilius habetur misericordia quam mansuetudo, quoniam facilius est contempnere sua quam se ipsum, quia iste est ordo : spernere mundum, spernere nullum, spernere se ipsum, spernere se sperni ; sed in misericordia spernitur mundus, id est mundana et temporalia, mansuetudine spernit homo se ipsum et quasi mactat se ; ergo misericordia debet precedere mansuetudinem, et ita male ponitur quinto loco.

 

Solutio. Triplex est scientia sanctorum. Prima est, qua possunt separare se a terrenis ; et hoc fit per precedentes virtutes, scilicet paupertatem, mansuetudinem et luctum, post quas sequitur esuries, scilicet, vehemens desiderium iusticie sive summi boni. Secunda scientia sanctorum est, qua sciunt pro terrenis mercari celestia ; et hoc fit per misericordiam sive per largitudinem elemosinarum, unde sequitur misericordia post predictas virtutes. Tercia scientia sanctorum est, qua sciunt iubilare Deo, unde in Psalmo : Beatus populus, qui scit iubilationem ; et hec iubilatio fit per sextam et septimam virtutem, quibus adaptatur intellectus et sapientia, que nos Deo coniungunt immediate.

Ad primum ergo dicimus quod misericordia non sumitur hic [pro] gratia, sed pro misericordia, secundum quod est in suo optimo statu, id est, in vehementi desiderio acquirendi celestia pro terrenis, et sic est in statu purgati animi.

Ad secundum dicimus quod mercari celestia pro terrenis medium est inter separare se a terrenis et iubilare Deo ; et propter hoc misericordia, per quam pro terrenis celestia acquirimus, media est inter precedentes virtutes et duas sequentes ; et est media secundum statum, in quo accipitur hic, unde secundum huiusmodi statum difficilius est habere misericordiam quam mansuetudinem ; et sic solvendum est per interemptionem. Adaptatur autem misericordie quinta petitio et quintum donum hoc modo : Fiat voluntas tua, id est, da nobis spiritum consilii, ut sciamus per opera misericordie acquirere eterna, hec enim est voluntas Dei et hoc eius consilium, et ob hoc dicitur : Magni consilii angelus. Vicium autem capitale, quod excludit misericordiam, : est avaritia.

 

 

Questio VI

De sexta beatitudine.

 

Sequitur de sexta beatitudine, de qua dicitur : Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Queritur ergo utrum mundicia cordis sit virtus.

Videtur quod sic, quia velle mundare carnem est alicuius specialis virtutis, scilicet continentie, quia eiusdem virtutis est mundare carnem et velle mundare carnem ; ergo eadem ratione velle mundare animam est alicuius specialis virtutis.

Item, velle facere quod precipitur est alicuius specialis virtutis, scilicet obedientie, licet velle cadat supra illud, quod est commune ad omnes virtutes, facere enim quod precipitur, commune est ad omnes virtutes ; ergo similiter velle mundare cor est alicuius specialis virtutis, licet velle cadat supra illud, quod est commune ad omnes virtutes, quelibet enim virtus mundat cor.

Item, probatur quod mundicia cordis sit caritas, quia velle bonum caritatis est ; et eiusdem virtutis est velle adesse bonum et velle abesse malum ; ergo velle abesse malum caritatis est ; ergo velle abesse sordes anime caritatis est ; sed velle mundare animam est velle abesse sordes anime ; ergo velle mundare animam caritatis est.

Sed contra. Velle mundare animam est velle destruere sordes anime sive peccata ; sed hoc non est vis concupiscibilis, set irascibilis, que tendit ad victoriam ; caritas autem est concupiscibilis ; ergo velle mundare cor non est caritatis.

 

Solutio. Dicimus quod mundicia cordis non accipitur hic pro virtute, sed pro statu quodam, qui est status purgati animi. Et sciendum quod velle mundare cor dupliciter accipitur. Uno modo, secundum quod velle mundare cor est proponere abicere sordes anime, et sic velle mundare cor est motus prudentie, cuius est abi[g]ere muscas a sacrificio Abrahe. Alio modo velle mundare cor est velle expellere et destruere peccata ; et iste mo[t]us est in vi irascibili et est ire per zelum. Dicimus ergo quod velle mundare cor non est caritatis ; et hec est falsa : velle mundare cor est velle abesse malum. Adaptatur autem mundicia cordis sexte petitioni et sexto dono hoc modo : Adveniat regnum tuum, id est, da nobis spiritum intellectus, ut, expulsis tenebris vitiorum, mundum et clarum cor fiat ad videndum Deum, ut eum ardentissime diligendo regnum diaboli a nobis prorsus expellatur et solus Deus regnet in nobis. Vicium autem capitale, quod excludit mundiciam cordis, est gula, quia intellectus, qui mundat cor, renuit fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus, serviat ventri ad modum bruti animalis.

 

 

Questio VII

De septima virtute.

 

Sequitur de septima virtute, de qua dicitur : Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Super hunc locum dicit Glosa quod pax est virtus, et esse filios Dei est beatitudo. Circa pacem queritur quare plus adaptatur paci filios esse Dei, quam alii virtuti.

Videtur quod magis deberet adaptari misericordie, quia per opera misericordie imitamur Deum, quia misereri est proprium Dei et ipse dicit in Evangelio : Estote misericordes etc. ; ergo cum filius imitetur patrem, et maxime imitemur Deum per opera misericordie sive per misericordiam, maxime deberet adaptari esse filios Dei misericordie ; et ita non deberet adaptari paci.

Item, queritur utrum pax sit virtus specialis.

Videtur quod non, quia Augustinus dicit quod tocius civitatis Dei finis est pax, quia omnes operationes virtutum tendunt ad pacem ; omnes, etiam mali, pacem querunt et summum bonum ; sed querunt ubi illud non est ; unde in libro Sapientie : Querent me mali et non invenient, et in Ecclesiast[e] : Omnis labor hominis in ore eius, id est, in desiderio implendo ; cum igitur pax sit finis omnium virtutum et operationum earundem, non est [aliqua] virtus specialis.

Item, pax est quies et cessatio ab omni opere sive labore cum delectatione quadam in hono aliquo vel in Deo ; omnis autem virtus ad delectationem huiusmodi tendit ; ergo omnis virtus tendit ad pacem ; ergo pax non est aliqua virtus.

 

Sed contra. Discordia est speciale vicium. Unde in Proverbiis : Detestatur Deus eum, qui seminat inter fratres discordias ; ergo concordia est specialis virtus ; sed pax et concordia sunt idem ; ergo pax est specialis virtus.

Item, precepto speciali precipitur pax, scilicet isto : Memento, ut diem sabbati sanctifices, hic enim precipitur sanctificare sabbatum sive quietem pectoris ; hoc autem est querere pacem pectoris ; speciali ergo precepto precipitur querere pacem ; ergo querere pacem est specialis motus meritorius ; ergo pax est specialis virtus.

Item, prohatur quod pax idem sit quod caritas. Sicut enim querere et seminare discordias discordie est, ita querere pacem pacis est ; set pax, in quantum pax, habet delectationem ; ergo querere pacem sive appetere est appetere delectahile ; sed appetitus delectationis, si meritorius est, caritatis est, quia est in vi concupiscibili, quia Aristoteles dicit quod concupiscentia est appetitus delectationis ; ergo querere pacem caritatis est ; ergo idem est pax quod caritas.

Set contra. Apostolus dicit : Prudentia spiritus vita et pax ; ergo pax est prudentia ; non ergo caritas.

 

Solutio. Pax, prout hic dicitur, non dicit virtutem, sed statu[m] virtutis et statum purgatissimi animi, in quo est delectatio in Deo sine contradictione carnis, mundi, diaboli aut, si est aliquantula contradictio, inefficax est ; in hoc statu autem anima maxime assimilatur Deo, quoniam in hoc statu delectatur anima in solo Deo et Deus delectatur in se ipso, ut dicit Augustinus ; et propter hoc magis attribuitur pacificis esse filios quam aliis.

Ad illud quod obicitur de misericordia, dicimus quod nichil ita assimilat nos Deo quantum ad opera exteriora sicut misericordia ; sed quantum ad interiora magis assimilat pax.

Ad illud quod queritur utrum sit virtus specialis, dicimus quod pax dupliciter potest accipi : quia potest accipi pro tali statu mentis, sicut dictum est, et sic non est virtus nec generalis nec specialis ; vel potest accipi pro concordia, cuius est querere et facere pacem inter fratres, et sic est pax specialis virtus, que est prudentia, sicut dicit Apostolus, et sic discordia est species imprudentie.

Ad illud quod obicitur, quod pax idem est quod caritas, dicimus quod non ; et licet appetere pacem sit caritatis, non tamen querere aut facere pacem est caritatis, immo est prudentie, que movet et dirigit ad hoc per modum imperii ; quia querere aut facere pacem non est appetere pacem. Adaptatur autem pax septime petitioni, que est ultima tempore et prima dignitate, et septimo dono, scilicet sapientie, hoc modo : Sanctificetur nomen [tuum], id est da nobis spiritum sapientie , quo sapide delectemur in te, et sic sanctificetur nomen tuum, id est, confirmetur nomen tuum in nobis, ut a Christo dicamur perempniter christiani et sic simus filii Dei, habentes hereditatem ipsius.

Vicium autem capitale, quod excludit pax, est luxuria. Sapientia enim, per quam venitur ad pacem, excludit luxuriam, quoniam, gustato spiritu, desipit omnis caro, et sunt contraria sapientia et luxuria. Maxime enim differunt, quoniam maxima delectatio, que est in Deo ; est per sapientiam, et maxime contra Deum est per luxuriam, quia maior est delectatio per tactum quam per gustum.

Et notandum quod sancti dicunt aliquando esse septem beatitudines tantum, aliquando octo ; et videtur quod octava beatitudo sit de qua dicitur : Beati, qui persecutionem patiuntur propter iusticiam, quoniam ipsorum est regnum celorum, quoniam temptatio mortis maior est omni alia temptatione ; et ita maior est temptatione luxurie, que vincitur per pacem, que est septima beatitudo ; difficilius ergo vincitur temptatio mortis, quam temptatio luxurie ; ergo sicut mansuetudo est quedam beatitudo supra paupertatem, quia difficilius est esse mitem, quam esse pauperem, ita supra pacem debet esse quedam beatitudo, qu[a] vincitur temptatio mortis, quia difficilius est eam vincere, quam temptationem luxurie.

Set probatur quod non sit aliqua beatitudo supra pacem, quoniam donum sapientie, per quod habetur pax, excellentissimum est et suppremum donum est ; ergo pax supprema est beatitudo ; ergo supra istam non est alia.

Item, pax est finis et consummatio omnium virtutum , ut dicit Augustinus ; sed supra consummationem virtutum non est aliqua virtus ; ergo supra pacem non est aliqua virtus.

 

Solutio. Dicimus quod octo sunt beatitudines quantum ad essentiam, set tantum sunt septem quantum ad distinctionem graduum, quoniam, sicut probatum est, supra pacem non est aliqua virtus, set preter pacem et quasi a latere est alia virtus, scilicet sustinentia persecutionum propter iusticiam ; et est ista virtus de necessitate annexa paci, quia, qui habet pacem et sine contradictione mundi, carnis et diaboli, et tunc omnia huiusmodi silent ei, et solus Deus ei loquitur, unde Augustinus, in nono libro Confessionum : Si cui tumultus sileat carnis, sileant fantasie terre et aquarum et aeris, sileant poli, et ipsa anima sibi sileat et transeat se non se cogitando, sileant sompnia et imaginerie revelationes, omnes lingue et omne signum, et loquatur ipse solus non per ea, sed per se ipsum, ut atidiamus verbum eius, non per linguam carnis nec per vocem, angeli neque per sonitum nubis neque per enigma similitudinis, sed ipsum quem in hiis amamus, ipsum sine hiis audiamus, et hec una vox rapiat et absorbeat et recondat [spec]tatorem suum in interiora gaudia. Hoc enim est [instantia] : Intra in gaudium Domini tui ; qui ergo sic pacificus est, paratus est superare temptationem mortis ; et propter hoc sustinencia mortis pro Christo in eodem gradu est cum pace ; nec est verum quod difficilius sit vincere temptationem mortis quam luxurie, immo e converso, quia multi difficilius vincunt temptationem luxurie quam temptationem mortis, dicit enim Aristoteles, loquens de delectatione carnis : Difficilimum est relinquere hanc passionem contemporaneam vite.

Octava vero beatitudo dicitur redire ad capud duobus modis : primo, quia idem ei promittitur quod prime beatitudini, scilicet regnum celorum, quia iustum est ut, qui in hoc mundo patitur tribulationes et vilificationem mortis propter Deum, habeat in futuro honorem eternum, scilicet, ut sit rex eternus. Secundo dicitur redire ad capud, quoniam omnes probat ab ultima usque ad primam et examinat utrum vere sint, quia in persecutionibus probantur homines.