Tractatus XLVIII — Livre III — Guillaume d'Auxerre
Guillaume d'Auxerre - Livre III
TRACTATUS QUADRAGESIMUS OCTAVUS
DE USURA
Dicto de tercio mandato, transeundum est ad alia mandata et, quia dictum est superius de pietate, que precipitur in hoc mandato : Honora patrem tuum etc., et de ira, que prohibetur in hoc mandato : Non occides, dicendum est de hoc mandato : Non furtum facies, in quo prohibetur omnis contrectio rei aliene, invito domino, ut dicit Augustinus, unde prohibetur usura, symonia, rapina, furtum, de quibus omnibus dicendum est, et primo de usura.
Circa quam primo dicendum est quid sit usura et quare Ecclesia magis persequatur usuram quam alia peccata, cum multa alia peccata graviora sunt quam usura, et utrum dare ad usuram possit non esse peccatum in aliquo casu, et utrum accipere quamcumque superhabundantiam sit generale peccatum.
Secundo utrum accipere ad usuram sit peccatum.
Tercio in quibus contractibus sit usura.
Quarto et ultimo de repetitione et restitutione usurarum.
Caput I
Questio I
Quid sit usura.
Circa primum dicendum [est] quod usura est voluntas acquirendi aliquid per mutuum preter sortem.
Dicunt autem quidam quod propter hoc adeo persequitur Ecclesia usurarios, quia dare ad usuram directe est contra caritatem, que maior est omnibus aliis virtutibus.
Sed hec solutio nulla est, quia non est verum quod dare ad usuram sit directe et immediate oppositum caritati, immo oppositum est illi speciei iusticie, qua tenemur subvenire proximo in necessitate, unde directe est contra hoc preceptum Evangelii in sexto Luce : Mutuum date, nichil inde sperantes.
Propter hoc dicimus quod illa ratio est quare Ecclesia adeo persequitur usurarios, et est duplex causa. Prima est, quia dare ad usuram directe est contra illam pietatem, de qua dicit Apostolus : Pietas valet ad omnia, secundum quam maxime assimilamur Deo. Secunda ratio est, quod usurarii de eo, quod in se et secundum se peccatum est, fecerunt quasi negociationem et modum vivendi, alie enim negociationes possunt fieri sine peccato, sed usura non ; et per hoc Ecclesia persequitur adeo usurarios et mulieres fornicarias, publice enim peccant.
Questio II
Utrum dare ad usuram in omni casu sit peccatum.
Secundo queritur utrum dare ad usuram sit in omni casu peccatum. Videtur quod sic. Dicitur enim in Ezechiele : Ad usuram non accomodaveritis, et amplius non acceperi[ti]s, hic prohibetur usura sine omni determinatione ; ergo usura generali[ter] est peccatum.
Item, in Exodo : Advenam, qui apud te est, non opprimes usuris ; prohibitum ergo est fenerare etiam advene ; ergo usura generaliter peccatum est.
Ad idem facit, quod in Psalmo dicitur : Qui pecuniam suam non dedit ad usuram, quasi : si ad usuram det, non habitabit in tabernaculo Domini ; ergo dare ad usuram generaliter est peccatum.
Item, in Evangelio : Mutuum date, nichil inde sperantes, etiam spes habendi aliquid preter sortem prohibetur ; ergo usura in omni casu peccatum est.
Sed contra. Dicitur in Deuteronomio : Non fenerabis fratri tuo, sed alieno ; ergo licet fenerare alieno ; ergo in aliquo casu licet dare ad usuram ; ergo in omni casu non est peccatum.
Ad idem facit auctoritas Ambrosii : Usuram exigas ab eo, cui iuste nocere desideras , et ita licet ab aliquibus exigere usuras.
Item, maius peccatum est occidere, quam dare ad usuram ; sed licet in casu sine peccato occidere et facere dolum ; ergo licet in aliquo casu sine peccato dare ad usuram.
Item, licet conducere equos, domos, vasa aurea et argentea pro lucro ; ergo multo forcius denarios, qui magis utiles sunt, et sic licet dare ad usuram.
Solutio. Dare ad usuram et in se et secundum se peccatum est, et non fuit licitum Iudeis fenerare alieno ; sed permissum fuit eis, sicut permissum fuit dare libellum repudii ; peccabant ergo Iudei mortaliter fenerando alieno, sed hoc fuit permissio comparativa duplici comparatione : prima, quia permissum fuit eis minus peccatum, ne facerent maius, videlicet, ne fenerarent fratribus ; secunda, quia rudes erant et quasi marmotrecti, unde paulatim ducendi erant ad perfectionem. Ex hoc argumentum habemus quod, si non possimus obtinere ab usurariis quod totum reddant, debemus facere, si possimus, quod saltem partem reddant.
Ad secundam auctoritatem dicunt magistri quod non est hec beati Ambrosii, immo Adoperti cuiusdam heretici, qui sub specie beati Ambrosii multa falsa dixit. Et si placet, exponatur sic : Usuras exigatis, id est quaslibet exactiones, ab eo, cui iuste nocere desideras, aliquando enim licitum est facere exactiones, hoc enim licet facere contra paganos, terra enim, quam ipsi habent, nostra debet esse, unde possumus eam exigere ab eis, quibus iuste nocere desideramus.
Ad tercio obiectum dicimus quod licet occidere peccatum sit in se, non tamen secundum se ; sed dare ad usuram peccatum est in se et secundum se ; et propter hoc non est simile.
Ad ultimo obiectum dicimus quod eo modo, quo licet equum concedere pro lucro, licet concedere nummos pro lucro, equus enim conceditur locando nec transfertur dominium in locatione, unde iustum est quod iste, cuius est equus, habeat aliquod emolumentum pro usu equi sui, et sic posset fieri in pecunia, si non transferretur dominium ; sed in mutuo transfertur dominium, est enim mutuum quasi de meo tuum, unde cum pecunia data ad usuram transeat ad dominium accipientis, usus illius pecunie est accipientis et, cum ipsa pecunia sit sua [et] pro usu rei sue, non est iustum quod alius habeat emolumentum, immo contra ius est, et propter hoc usura est peccatum.
Set iterum obicitur. Dominus precepit Sauli ut interficeret Amalechitas, et interficiendo eos ex precepto Domini non peccavit, immo peccavit reservando Agar, regem Amalech ; sic ergo factum est ex precepto Domini non mortale, quod aliter esset mortale, occidere enim hominem peccatum est mortale in se et ex precepto Domini fit non mortale, immo fit in aliquo casu meritorium, sicut si Abraham immolasset filium suum ex precepto Domini, meruisset, tamen sine precepto Domini peccasset mortaliter immolando ; per preceptum ergo Domini fit peccatum mortale non mortale ; ergo cum dicitur : Non fenerabis fratri tuo, sed alieno, dicto quod hoc preceptum sit nullum, accidit inconveniens, quia fenerare alieno, quod sine precepto Domini esset mortale, per preceptum Domini fit non mortale nec veniale ; ergo nec est necesse dicere quod comparativa sit permissio.
Item, Dominus precepit Iudeis ut asportarent vasa Egyptiorum ; si ergo per preceptum Domini licitum fuit Iudeis accipere omnia vasa Egyptiorum, multo forcius per preceptum Domini licitum est accipere aliquid preter sortem, minus enim est accipere partem quam totum ; et ita Dominus potuit precipere Iudeis dare ad usuram ; et ita dare ad usuram potuit non esse peccatum.
Item, lex Iustiniani permittit usuras centesimas et sexagimas, et videtur quod bene, quia preceptum est : Non occides, et tamen occiduntur homines sine peccato propter recompensationem, per occisionem enim malefactorum conservatur status rei publice in bonitate sua ; eadem ratione licet dare ad usuram partem levissimam sine peccato propter recompensationem, maior enim utilitas accidit inde rei publice et etiam illi, qui accipit ad usuram, quam sit dampnum ex datione eius, quod datur preter sortem.
Item, usuram accipere non est contrectare rem alienam, invito domino, dominus enim bene vult quod usurarius habeat levissimam usuram et multum gaudet, quando invenit qui det ei ad levissimam usuram ; ergo accipere usuram non est furtum nec aliud peccatum ; ergo simpliciter non est peccatum.
Solutio. Ad primum dicimus quod non est simile de homicidio et usura, quia occidere, licet sit malum in se, tamen non secundum se ; sed dare ad usuram malum est in se et secundum se ; sed si Deus precepisset, sequeretur inconveniens, sicut iam ostendetur.
Ad secundum dicimus quod filii Israel servi erant Egyptiis et merces non erat eis reddite et propter hoc Dominus, qui vere dominus est omnium, transtulit dominium vasorum illorum ad Iudeos, unde Iudei non con trectaverunt rem alienam, immo suam, nec precepit Iudeis Dominus quod asportarent rem alienam, invito domino, manentem alienam ; sed accipere usuram est accipere rem alienam manentem alienam et facere de illa ut de sua ; hoc autem est in se malum et secundum se, sicut cognoscere alienam uxorem manentem alienam malum est in se et secundum se, similiter sumere ex vi mutui rem alienam manentem alienam ut suam contra ius naturale est et est peccatum in se et secundum se nec potuit Deus hoc precipere et, si precepisset, sequeretur inconveniens, quia dare ad usuram esset tune bonum et malum, malum secundum se, bonum quia preceptum.
Ad tercio obiectum dicimus quod Iustinianus permisit permissione comparativa, non simplici, usuras levissimas, quia vidit homines imperii sui pronos esse ad dandum ad usuras, unde permisit minus malum, ne fieret maius ; unde non punit lex iustiniana usurarios, sicut permisit Moyses libellum repudii nec puniebat eos ; propter hoc non est verum quod ibi sit recompensatio propter utilitatem sequentem, quia semper in omni casu dare ad usuram peccatum est ; unde pro nulla utilitate licitum est ; et propter hoc non est simile de homicidio.
Ad ultimo obiectum dicimus quod hec est falsa : usurarius non contrectat rem alienam, invito domino ; sed sciendum est quod duplex est voluntas : absoluta et respectiva sive comparativa ; voluntate absoluta non vult dominus huius pecunie quod usurarius accipiat eam ; sed voluntate comparativa vult ut accipiat eam et habeat, ex quo usurarium non vult dare mutuum gratis ; contrectat ergo usurarius rem alienam, invito domino, ut hec dictio invito privet voluntatem absolutam et discretam ; et sic patet quod furtum usura est.
Set secundum hoc est questio. Cum usurarius sit fur ; sicut dicit Dominus, et hoc in precepto : Non furtum facies, qui veris nominibus res appellat, quare iudex secularis patiatur usurarios vivere et alios fures et raptores non paciatur vivere, preceptum est enim : Non paciaris maleficos vivere, et usurarii manifeste sunt malefici. Questio est etiam quare iudex ecclesiasticus plus intromittat se de pena usurariorum quam aliorum furum. Et est prima questio decretalis, secunda theologica.
Ad primum ergo dicendum est quod iudex secularis regit rem publicam quantum ad temporalia ; unde quamvis usurarius sit fur, tamen quia domesticus fur est nec furatur per violenciam et ex furto huiusmodi aliqua utilitas proveniat rei publice quantum ad temporalia, et propter hoc patitur vivere usurarios, cum tamen alios fures puniat.
Sed iudes ecclesiasticus, qui subtilius inspicit quam iudex secularis, persequitur usurarios propter dampnum spirituale, quod videt ex usura accidere, et quia usurarii de inhonoratione vel contemptu Dei, videlicet quod de peccato suo, fecerunt sibi officium et modum vivendi sicut et mulieres fornicarie, alii autem peccatores de peccato suo non faciunt sibi modum vivendi.
Sed iterum obicitur contra rationem illam, qua dictum est quod dare mutuum ad usuram est in se et secundum se malum, dictum est enim quod propter hoc est in se et secundum se malum, quia usurarius rem alienam manentem alienam vult facere suam ; sed videtur quod hoc sit falsum.
Probatur enim quod in usura transfertur dominium. Quia iste, qui accipit mutuum, rem suam potest dare usurario et scit et vult dare, dicit enim ei : do tibi istam pecuniam preter sortem ; ergo dat ei ; ergo pecunia, quam accipit usurarius preter sortem, sua est ; ergo non facit rem alienam manentem [alienam, invito domino], tanquam suam ; ergo ratio predicta nulla est.
Preterea, esto quod sub hac forma fiat contractus : mutuo tibi pecuniam istam hac condicione, ut des michi tantum preter sortem ; ergo secundum hanc formam pecunia, quam accepit preter sortem usurarius data est ipsi ; etgo sua est ; ergo in usura transfertur dominium ; et inde ut prius.
Sed probatur multipliciter quod non transfertur dominium in usura. Primo, sic : De pecunia hac, quam accepit usurarius preter sortem, non potest facere elemosinam, quia immolantis ex iniquo oblatio est maculata ; non potest aliquid aliud facere de ista pecunia, quod sibi utile sit, nisi reddere ei, a quo habuit ; ergo non est sua ; ergo non transfertur in usura dominium.
Item, illum contractum non approbat Dominus, qui solus vere dominus est, unde ei dicimus : Tu solus dominus , et Apostolus : Unus est nobis Dominus ; sed si aliquis haberet feodum ab aliquo domino, non posset transire in dominium alterius sine consensu domini sui ; ergo cum iste, qui accepit pecuniam ad usuram, corpus suum et animam suam et etiam temporalia habeat a domino in feodum et de illis certum servicium debeat facere domino suo, non debet nec potest transferre dominium rei sue sine consensu domini sui ; ergo cum Dominus non approbat contractum usure, non transfertur dominium in usura.
Item, si aliquis ex timore, qui potest cadere in constantem virum, dicat alicui mulieri : ergo accipio te in uxorem, si non consenciat animo, non est ibi matrimonium et, si constaret Ecclesie quod non consensisset animo, iudicare ibi non esse matrimonium ; ergo si aliquis necessitate coactus dicat hec verba : do tibi istam pecuniam preter sortem pro mutuo, non transfertur propter hoc dominium ; et ita non transfertur dominum in usura.
Item, queritur quare dicatur res ista accipientis, quam accepit de usura, ipsius usurarii. Si vero quia negociari potest de illis cum proposito restituendi, eodem modo depositum, quod apud me habeo potest dici meum, quia possum negociari de isto et dare aliis cum proposito restituendi.
Item, iste usurarius tenetur reddere istam pecuniam ei, a quo habuit, aut quia ei debet eam aut alia de causa ; non quia eam debet ei, quia non intervenit contractus, secundum quem factus sit ei debitor ; si autem illa de causa, non invenitur alia causa, nisi quia eius est illa pecunia, cui tenetur eam restituere ; ergo non est usurarii, et ita in usura non transfertur dominium.
Quod concedimus. Et non valet hec argumentatio : iste potest transferre vel scit et vult rem suam [esse] in dominium alterius et dicit hoc : do tibi pecuniam istam, ergo transfert dominium istud, licet enim possit transferre, tamen non potest transferre sic, quia huiusmodi contractus displicet Deo et, licet proferat verbum dandi, et non tamen dat, de verbis enum nulla debet fieri contentio, sed [de] intentione, intentio autem fenerantis est quod rem alienam manentem alienam facit suam.
Per hoc patet solutio ad secundo obiectum. Cum dicit usurarius : accomodo tibi pecuniam hanc hac conditione, ut tu des michi tantum ex vi mutui, in quo transfertur dominium, vult transferre dominium in se rei aliene manentis aliene.
Queritur postea iuxta hoc utrum Iicet dare mutuum hac conditione, quod accipiens det aliquid pauperibus.
Videtur quod sic, quia dare mutuum bonum est et dare pauperibus bonum ; ergo totum, quod ibi est, Iicitum est.
Sed si hoc, ergo licitum est dare mutuum, ut accipiens det aliquid patri meo indigenti ; eadem ratione et michi, magis enim diligo me quam aliis ; ergo sicut non Iicet michi ex vi mutui transferre dominium rei aliene in me, ita nec in alium, unde non valet hec argumentatio : Licitum est dare mutuum, licitum est dare pauperibus, ergo licitum est dare mutuum, ut aliquid detur pauperibus. - Instaricia : Licitum est predicare ; licitum est acquirere temporalia ; igitur licitum est predicare pro acquisitione temporalium.
Item, licitum est michi dare mutuum isti, ne ledat me aut vineam meam ; ergo licitum est dare mutuum pro hac re temporali ; pari ratione pro qualibet alia re temporali, et ita pro pecunia.
Solutio. Prima argumentatio non valet, quia cum datur mutuum, ne ledatur vinea, nichil accipit preter sortem, sed redimit ius suum ille, qui dat mutuum ; hoc autem licitum est ; sed si daret pro pecunia, daret ut acciperet aliquid preter sortem.
Quod autem dictum est, quod non transfertur dominium in usura, intelligendum est de dominio illius rei, que accipitur preter sortem ; hoc autem est, quia dominus superior non approbat ilium contractum, sed [contractum] ad mutuum, [et in hoc] transfertur dominium, mutuum enim est de meo tuum, ut dictum est supra.
Sed non videtur quod transferatur dominium, quia dominus superior non approbat contractum ilium ; ergo non transfertur dominium pecunie accomodate, et ita non est ibi mutuum.
Solutio. In huiusmodi contractu duo sunt : unum licitum, scilicet dare mutuum, aliud illicitum, scilicet, intentio accipiendi aliquam superexcrescentiam. Primum approbat Dominus, et quantum ad illud transfertur dominium, dicit enim Augustinus : Nichil ita inconveniens equitati, quam aliquis de propria voluntate sua exequatur , sed hoc intelligendum est, Domino approbante. Secundum non approbat, unde quantum ad illud non transfertur dominium.
Item, iste mutuum potest dare alicui, ut ipse, qui accipit, impleat hoc preceptum : Non fortum faciens, non mec[h]aberis ; eadem ratione potest ei dare mutuum, ut quodlibet aliud preceptum impleat ; ergo ut impleat hoc preceptum : Mutuum date, nichil inde sperantes ; ergo potest dare mutuum isti, ut iste mutuum det aliis.
Contra. Mutuum date, nichil inde sperantes, nec ante, nec post ; sed iste sperat aliquid post ; ergo peccat.
Quod concedirnus. Nec est simile de hoc precepto : Non furtum facies, et de hoc : Mutuum date, quia in primo ex vi mutui nichil accipitur preter sortem nec in se nec in alio, sed in secundo accipit aliquid preter sortem vel in se vel in alio.
Caput II
Utrum ille qui accipit ad usuram peccet.
Circa secundum capitulum queritur utrum iste, qui accipit ad usuram, peccet.
Videtur quod sic. Qui enim dat alicui occasionem fornicandi, peccat mortaliter, sicut si introducta esset ab aliquo roulier fornicaria, si recederet socius de dono, ut daret socio locum fornicandi, peccaret, immo non debet, recedere ; ergo si aliquis dat occasionem alicui ad usuram dandi, peccat mortaliter ; sed qui accipit ad usuram, dat usurario occasionem dandi ad usuram ; ergo peccat mortaliter.
Item, magis debeo diligere animam proximi quam corpus proprium ; ergo pro nulla necessitate corporali licet michi dare occasionem peccandi sive scansalizare proximum ; sed qui accipit ad usuram, scandalizat proximum ; ergo pro nulla necessitate corporali licet accipere ad usuram ; ergo qui accipit, peccat mortaliter.
Item, in Evangelio : Ve homini illi, per qu[e]m scandalum venit, et dicit ibi Glosa quod vitandum est scandalum ubique, exceptis tribus casibus, scilicet, ubi est veritas vite, iusticie, doctrine ; sed si iste non accipit ad usuram, non amittitur propter hoc veritas vite nec iusticie nec doctrine ; ergo in hoc casu vitare debet scandalum ; ergo peccat, si accipit ad usuram.
Item, sit hic aliquis sacerdos indigens et petat mutuum ab aliquo usurario subdito suo. Videtur quod peccat. Ipse enim predicat non esse dandum ad usuram et prohibet dare, et ipse facit quod [iste] det ad usuram ; ergo facit contra id, quod predicat ; ergo peccat mortaliter ; et ita videtur quod peccatum sit accipere ad usuram.
Quod si concedatur, contra : Beatus Ieronimus commendat beatam Paulam de hoc, quod multa expendit in usuris, ut pasceret pauperes ; ergo non est peccatum accipere ad usuram.
Quod concedimus. Et ad primo obiectum dicimus quod non est simile de fornicatione nichil licitum est, sed in datione mutui ad usuram aliquid est licitum, scilicet dare mutuum, sed residuum est illicitum ; iste vero, qui accipit ad usuram, non petit nisi quod ei detur mutuum, hoc autem licitum est ; sed quod detur ad usuram, hoc est contra voluntatem rectam accipientis.
Ad secundo obiectum dicimus quod hec est falsa : iste, qui accipit ad usuram, scandalizat proximum, scandalizare enim est [proximo] facto vel dicto minus rect[o] peccandi occasionem prestare ; petere autem mutuum non est factum vel dictum minus rectum, immo iustum, quod indigens petat mutuum, et iustum est quod detur ei gratis, d quia non vult usurarius reddere gratis, redimit accipiens ius suum dando aliquid preter sortem.
Per hoc patet solutio ad tercio obiectum.
Ad quarto obiectum dicimus quod sacerdos non peccat petendo mutuum, nec facit contra id, quod predicat ; sed si daret mutuum ad usuram, tunc faceret contra id, quod predicat, nec compellit vel facit quod usurarius det ad usuram ; sed petit ius suum et redimit, si non potest habere gratis ; hoc autem non est peccatum.
Concedimus ergo quod licitum est in necessitate accipere ad usuram, sed preter necessitatem peccatum est accipere ad usuram. Sed pro quanta necessitate sit peccatum, pro quanta non, hoc non determinat ars, us[us], scientia, sed caritas. Unctio enim docet nos de omnibus huiusmodi, virtus enim omni arte certior et melior est, ut dicit Aristoteles.
Ex predictis patet quod est licitum accipere ad usuram, ut pascantur pauperes ; eadem ratione licitum est accipere ad usuram, ut fiant alia opera misericordie ; sed opus misericordie est dare mutuum gratis ; ergo licitum est accipere ad usuram, ut iste, qui dat ad usuram, det mutuum gratis.
Contra. Iste preter necessitatem vel suam vel alterius provocat usurarium ad dandum usuram ; ergo scandalizat istum ; ergo peccat.
Quod concedimus, si preter necessitatem vel suam vel alterius det aliquid usurario, ut det mutuum gratis ; tale enim dare vel accipere est factum vel dictum minus rectum ; unde scandalizat ; sed cum accipit ad usuram in tempore necessitatis, ut pascat pauperes, petit quod suum est et pauperum, et est petitio recta ; et si non potest habere gratis, licet redimere ius pauperum.
Caput III
In quibus contractibus sit usura.
Questio I
De casibus, qui sunt cum certitudine temporis.
Circa tercium capitulum queritur in quibus contractibus sit usura. Ponatur ergo quod aliquis dat mutuum alicui familiari regis hac conditione, ut defendat eum ab exactionibus talliarum, et iste defendat ipsum. Queritur utrum in hoc contractu sit usura.
Videtur quod sic, dat enim mutuum pro re temporali ; ergo ibi est usura.
Sed contra. Non gravat proximum sic dando mutuum ; ergo non est usura.
Solutio. Quedam tallie sunt debite, quedam indebite ; si ergo det mutuum hac conditione, ut defendat ipsum a debitis talliis, usurarius est contractus et gravat proximum non ilium, cui dat mutuum, sed principem, cuius dampnum procurat ab absolutione debite tallie ; si vero dat mutuum hac conditione, ut ipse defendatur a talliiis indebitis, adhuc distinguendum est utrum iste, qui defendit ipsum, solo verbo defendat ipsum, aut per dationem aliquante pecunie ; si ultimo modo, usura est, si hoc sciat iste, qui dat mutuum, gravat enim proximum, si primo modo, non est usura, nec valet : dat mutuum pro te temporali, ergo est ibi usura, cum enim dicitur mutuum lare pro re temporali est usura, intelligitur de re temporali, de qua percipit aliquod emolumentum iste, qui dat mutuum, sed verba vel preces non dicuntur esse emolumentum.
Item, ponatur quod aliquis det mutuum pro pignore, et sit ita quod iste, qui accipit mutuum, equum habeat ociosum, quem locare non velit et tradit illi pro pignore, a quo mutuum accipit [h]ac condfüone, ut pascat ipsum et equitet ipsum sine gravamine. Queritur utrum in huiusmodi contractu sit usura.
Quod sic videtur, quia preter habeat usum rei aliene ; ergo preter sortem accipit aliquod emolumentum ; ergo ibi est usura.
Preterea, iste equus potest locari quolibet die duodecim denariis et tantum valet res, quantum haberi potest de ipsa ; ergo si dans mutuum tenet equum per viginti dies, perinde est ac si preter sortem acciperet viginti solidos ; ergo ibi est usura.
Si concedatur, contra : Non gravat proximum, immo iuvat, pascit enim equum suum, quem inutiliter pascebat prius ille, qui accepit mutuum ; ergo non est ibi usura.
Eadem est questio, si accipiatur domus pro pignore, que inutilis est accipienti mutuum, nec velit eam locare ; ille vero, qui dat mutuum, custodit domum a ruina ; potest probari quod ibi est usura, potest probari quod non, sicut et prius.
Solutio. In talibus casibus considerandum est utrum preter mutuum pares sint utilitates et, si inveniantur pares utilitates, circumscripto mutuo, non est ibi usura, sicut est in proposito casu, quia, circumscripto mutuo, deberet velle iste, cuius est equus, quod alius haberet usum equi sui, ex quo inutilis est ei equus, habet enim aliquam utilitatem de equo suo quod alius pascit eum et sine gravamine equitat, unde pares sunt utrobique utilitates, unde non est usura ; et non valet hac argumentatio : iste habet usuram rei aliene preter sortem, ergo ibi est usura, deberet addi : et pro isto usu non facit recompensationem, et hoc est falsum.
Unde patet solutio ad primo et secundo obiectum. Dicimus quod non est respectus ad illud, quod potest haberi de equo, sed ad illud, quod principaliter habetur, vel ad illud, quod de ipfaceret dominus eius.
Queritur postea de casu isto, in quo aliqui participant vel consenciunt usure, utrum peccent. Ponatur ergo quod aliquis usurarius det alicui conventui generalem refectionem, que dicitur pitancia, et totum, quod dat est de usura, sed conventus nescit illud esse de usura, excepta uno solo monacho, qui bene scit illud esse de usura. Queritur ergo utrum conventus peccet mortaliter comedendo illam refectionem.
Videtur quod sic, quia Dominus precepit in Levitico : Omne morticinum et captum a bestia ne comedes ; sed captum de usura est morticinum, infert enim mortem, et captum a bestia, id est a bestiali homine ; ergo qui comedit de usura, facit contra preceptum Domini ; ergo peccat mortaliter. Quod autem morticinum sit, patet per illud, quod dixit Thobias : Videte ne forte furtivus sit, quia non licet nobis aut edere aliquid ex furto, aut contingere. Non licet ergo conventui comedere aliquid de usura ; [ergo] mortaliter peccant comedendo.
Item, abbas vel dispensator abbatie tenebatur querere an furtum esset, quod eis dabatur, sicut quesivit Thobias, et non quesivit ; sit ita ; ergo peccavit mortaliter.
Contra. Iste conventus nescit hoc esse de usura et de quolibet homine presumendum est quod sit bonus, nisi probetur in contrarium ; ergo non peccat comedendo illam refectionem.
Item, Apostolus dicit, loquens de comedendis : Nichil interrogantes propter conscientiam ; ergo dispensator non tenetur interrogare an furtum sit an de usura.
Queritur postea de isto, qui scit illud esse de usura, utrum debeat comedere.
Videtur quod non, quia, cum sciat illud esse morticinum, si comedat, scienter facit contra preceptum Domini ; ergo si comederet, peccaret mortaliter ; ergo tenetur non comedere.
Si concedatur, contra : Si non comedat, scandalizat alios, et tenetur non scandalizare, quia ve homini illi, per quem scandalum venit ; ergo tenetur comedere.
Item, si non comedat, facit contra preceptum abbatis, abbas enim precipit - sit ita - ne aliquis faciat singularitatem aliquam ; ergo tenetur comedere et tenetur non comedere, sicut probatum est ; ergo tenetur ad duo opposita, quod est impossibile.
Queritur etiam de uxore feneratoris, utrum peccet comedendo de usura.
Videtur quod non, quia tenetur cohabitare cum viro suo, quia, ut dicit Apostolus, mulier non habet potestatem corporis sui, sed vir, nec e converso.
Item, dicit Dominus in Evangelio : Non licet uxori dimittere virum suum nisi propter causam fornicationis ; ergo tenetur cohabitare cum viro suo ; sed non potest cohabitare cum viro suo, nisi comedat de usura ; ergo potest licite comedere.
Contra. Comedit morticinum et scienter ; ergo facit scienter contra preceptum Domini ; ergo peccat mortaliter. Eadem est ratio de servientibus feneratorum et de illis, qui colunt vineas et agros feneratorum.
Solutio. Ad primum dicimus quod, si sit vehemens suspitio quod iste, qui dat pitanciam, sit usurarius, sicut si civis alicuius civitatis, in qua fere sunt omnes usurarii, interrogare debet dispensator abbatis an sit furtiva et f[e]nebris illa pecunia, quam dat pro pitancia, et diligenter inquirere ; et si credat f[e]nebrem, nullo modo debet recipere ; quod vero dicit Apostolus : Nichil interrogantes propter conscientiam, intelligitur, ubi non est persona suspecta, et preterea Apostolus loquebatur de idololos ticis, que simpliciter licet comedere, omnia enim munda mundis ; sed illud quod est de usura, non. Si vero nulla sit suspitio quod iste, qui dat, sit usurarius, non est interrogandum an furtivum sit et non peccat conventus comedendo ; nec valet ista argumentatio : iste comedit morticinum, ergo peccat mortaliter comedendo, instancia : iste cognoscit uxorem alterius, ergo peccat cognoscendo ; potest enim aliquis cognoscere uxorem alterius sine peccato, si adhibeat diligenciam, quam potest et debet, et credat esse suam.
De isto vere solo, qui scit totum, quod datur, esse de usura, dicimus quod in illo casu, ne scandalizet fratres, debet comedere, tamen cum conscientia et proposito restituendi. Debet enim hoc significare abbati, ut abbas restituat, et abbas debet restituere ; eiusdem enim voluntatis debent esse omnes fratres eiusdem conventus, ut quod bene vult unus, bene velit alius.
Et non valet : comedit scienter morticinum, et est prohibitum a Domino, ergo peccat, non enim est morticinum si in hoc casu, sicut, si aliquis usurarius peniteat et obviet alicui in extrema necessitate constituto et, si non habeat ad manum nisi denarium, quem habuit de usura, tenetur illum dare cum proposito restituendi equipollentem.
De uxore feneratoris dicimus quod nullo modo comedere debet de usura, nisi habeat alia, de quibus possit restituere, et tune potest comedere cum proposito restituendi, aliter non ; immo prius debet dimittere virum suum quantum ad cohabitatione, non enim tenetur cohabitare, si vir suus compellat eam ad peccandum.
Quod vero dicit Apostolus : Mulier non habet potestatem corporis sui, sed vir, bene concedimus, quamvis enim non cohabitet, tamen tenetur reddere debitum ei pro loco et tempore.
Et de isto quod obicitur, quod non debet dimittere alterum nisi propter fornicationem, bene concedimus ; sed Dominus non intelligit tantum de fornicatione corporali, sed etiam de spirituali, [et] sicut patet in Glosa ; fornicatio autem spiritualis in omni peccato mortalis est ; tenetur autem mulier obedire viro suo, salvo dominio superioris domini. Idem concedimus de servientibus et colentibus vineas feneratorum, quod nullo modo debent scienter recipere pecuniam feneratorum, nisi velint restituere. Tamen de colentibus vineas dicunt quidam quod licite possunt recipere, quia non faciunt usurarium inpotentem, quia de fructu vinearum poterit restituere, quod dat cultoribus. Sed quia illud incertum est, prime solutioni adheremus.
Adhuc queritur de illis, qui per participationem et consensum incidunt in peccatum usure. In quibusdam enim regionibus sunt quidam, qui huic officia deputant se, [scilicet] ut indigentibus querant pecuniam ad mutuum, et accipiunt ab utraque parte. Queritur de illis, utrum peccant sic faciendo.
Videtur quod non, utiles enim sunt indigentibus et [communi] utilitati deserviunt ; ergo non peccant.
Sed contra. Ipsi accipiunt ab utraque parte ; ergo a feneratore ; sed fenerator non dat eis nisi de eo, quod accipit preter sortem, de sorte enim nichil daret eis, hoc bene sciunt ; ipsi ergo scienter comedunt morticinum ; ergo peccant mortaliter.
Similiter queritur de rectoribus quarumdam civitatum, qui compellunt ad reddendum usuras, et de testibus, quorum testimonio redduntur, et de eis, qui publica instrumenta faciunt super contractibus usurariis ; queritur utrum peccent.
Videtur quod non, quia hoc faciunt propter communem utilitatem.
Item, si aliquis dederit fidem de reddendis usuris, Ecclesia consulit quod reddat ; ergo illi, qui conpellunt reddere, confirmant, quod Ecclesia consulit ; ergo non peccant.
Contra. Eorum auxilio iste acquirit usuras ; ergo eorum auxilio facit peccatum ; ergo consentiunt peccato ; sed facientes et consentientes pari pena sunt puniendi ; ergo ipsi peccant mortaliter.
Queritur autem de istis, qui preter sortem aliquid accipiunt nomine pene vel locationis, utrum peccent. Quidam enim ita dicunt : loco tibi pecuniam meam usque ad nundinas illas et pro locatione tantum dabis inichi, vel do tibi mutuum, ut reddas illud in nundinis illis, vel si non reddideris, pro pena dabis michi tantum. Queritur iste contractus sit usurarius.
Videtur quod sic, quia [et] de nominibus nulla debet esse contentio ; ergo sive dicat aliquis : loco pecuniam sive aliquo alio verbo utatur, dummodo intendat transferre dominium et ex vi mutui aliquid habere preter sortem, contractus est usurarius ; ergo peccat mortaliter qui sic dat pecuniam suam ; pecca[n]t ergo mortaliter qui de huiusmodi contractu dant publica instrumenta, sicut cardinales et ipse dominus papa.
Solutio. Ad primum dicimus quod iste peccat mortaliter, qui procurat quod aliquis det mutuum ad usuram alicui ; Iicet hic utilis sit indigentibus, tamen peccat, quia non procurat hoc propter utilitatem indi1eo gentium, sed ut ipse habeat usure partem, unde communicat peccato usure per participationem.
Similiter dicimus ad secundo obiectum quod peccant rectores, qui compellunt reddere usuras et ipsi testes et qui faciunt scienter publica instrumenta de contractu usurarios ; omnes isti communicant peccato usure per consensum ; unde quidam sunt usurarii simpliciter sicut illi, qui dant pecuniam suam ad usuram ; alii sunt usurarii per participationem sicut uxor usurarii et servientes et iste, qui procurat ut aliquis det ad usuram hac de causa, ut partem inde habeat ; omnes tales sunt usurarii per participationem, non tamen simpliciter usurarii ; aliqui autem sunt usurarii secundum consensum sicut rectores, qui compellunt reddere usuras, et testes.
Et non valet hec argumentatio : rectores faciunt hoc propter communem utilitatem, ergo non peccant, quia non faciunt propter communem utilitatem absolutam, sed respectivam, sive comparativam, faciunt enim hoc malum, ne peius fiat, non solum confirmant quod Ecclesia consulit, immo plus faciunt, dant enim auctoritatem et potentiam fenerandi.
Ad ultimo obiectum dicimus quod potest esse quod iste contractus non sit secundum sententiam suam usurarius ; illi tamen, qui dant pecuniam usurarii sunt ; in fraudem enim usurarii faciunt hoc et ex vi mutui intendunt aliquid recipere preter sortem. Contractus tamen in se non est usurarius, si pro pena negligencie eius, qui debuit solvere debitum ad predictum terminum, et pro expensis, quas faciunt creditores, quia licitum est pro pena et laboribus creditoris et expensis, quas faciunt creditores, ut habeant debitum aliquid preter sortem, pro pena datur [et quod non excedat culpam vel expensas] iuxta labores et expensas credi torum, si per negligentiam debitoris debitum illud ad prefixum terminum reddi differatur. Et quantum ad hoc posset dare dominus papa et cardinales litteras suas ; iustum enim est puniri negligentem vel fraudulenter debitum differentem ; propter enim eius fraudem vel negligentiam creditores incurrunt labores et expensas vel alia dampna solutione debiti.
Questio II
De casibus, qui sunt ex incertitudine temporis.
Dicto de casibus, in quibus contractus est usurarius cum certitudine temporis, dicendum est de casibus illis, qui sunt ex incertitudine temporis. Aliquis ergo dicit ita : vendo tibi bladum meum, ut reddas michi tantum, quantum valebit in tempore, in quo carius hoc anno. Queritur utrum iste contractus sit usurarius.
Videtur quod sic, quia vendens in intentione habet accipiendi aliquid preter sortem, et hoc exprimit forma contractus ; usurarius est igitur iste contractus.
Contra. Incertum est utrum bladum sit plus valiturum in parte aliqua anni futuri, quam modo valet, potest enim contingere quod minus valebit per totum sequentem annum, quam modo valet ; ergo dubium est utrum iste ex hoc contractu accepturus sit plus quam sortem vel minus ; ergo contractus iste non est usurarius. Et quod hec argumentatio sit necessaria, probatur, quia dicit dominus papa in quadam decretali quod aliqui mercatores vendiderunt merces suas, que non valebant nisi quinque libras in tempore contractus, pro sex libris ad pascha reddendis ; dicit dominus papa quod contractus ille non est usurarius propter dubium eventum rei, potest enim contingere quod sex libras valiture sunt merces in pascha ; ergo si iste contractus non sit usurarius propter dubium eventum rei, eadem ratione nec primus.
Item, contra decretalem illam obicitur : Si licet vendere merces, que non valent nisi quinque libras, pro sex libris ad pascha, licet similiter vendere pro sex et duobus denariis et similiter pro sex libris et quatuor denariis ; et augendo per nummatas, cum non sit determinare precium, in quo sistendum sit, licet vendere pro decem libris.
Contra. Manifeste intendit habere vendens plus quam sortem ; ergo contractus est usurarius.
Forte dicendum est quod sistendum in aliquo precio citra decem libras, videlicet in illo precio, quod determinabit vir bonus et sapiens in huiusmodi contractibus. - Sed contra : Sapiens nichil scit de futuris eventibus, quia et astronomi sepissime falluntur in huiusmodi ; ergo nichil potest determinare de talibus ; ergo si iste ultimus contractus est usurarius nec impedit dubius eventus, eadem ratione contractus ille, quem dicit decretalis non esse usurarium, est usurarius.
Item, si propter dubium eventum non sunt usurarii huiusmodi contractus, ergo emere in terra bladum non fuit usura ; et communis opinio dicit oppositum, si enim sextarius bladi valet modo decem solidis et probabile est quod tantum valiturus sit in augusto et aliquis emat pro quinque solidis, usura dicitur huiusmodi esse, nec [hoc] impedit dubius eventus ; ergo contractus, qui est in decretali, usurarius est.
Solutio. Ad evidenciam solutionis istorum notande sunt quedam regule, quibus dirigamur in huiusmodi casibus. Quarum prima est hec : Quantumcumque vendens certus de sorte intendit accipere plus quam sortem, et hoc exprimit forma contractus, ille contractus est usurarius. Secunda est : Ubicumque vendens vendit merces suas respectu futuri pro maiori pretio, quam valeant in tempore contractus et vendit secundum estimationem boni viri et sapientis in huiusmodi contractibus, non est contractus usurarius, sicut enim dicit Aristoteles, bonus in singulis videt ver[u]m ut regula et mensura eorum existens secundum hoc, idem dicit Apostolus : Spiritualis homo omnia iudicat et a nemine iudicatur. Tercia regula est : Si vendens intendit accipere plus quam sortem, sive hoc exprimit forma contractus sive non, sive plus accepturus sit sive non, usurarius contractus est saltem secundum intentionem, usura enim in voluntate consistit sicut et simonia. Secundum primam regulam dicimus quod contractus primus sit usurarius ; per secundam regulam dicimus quod contractus, qui est in decretali, non est usurarius, si enim vir bonus et sapiens in huiusmodi contractibus, secundum consuetudinem regionis, in qua fit contractus, et secundum quod solet accidere in aliis annis, estimet merces suas valituras sex libras ad pascha, non est contractus usurarius, unde dicimus quod in huiusmodi contractibus sistendum est ubi sisti vir sapiens,. consideratis omnibus circumstanciis. Non solum ergo iudicandum est de contractu utrum sit usurarius per inspectionem dubii eventus, sed maxime secundum estimationem boni et sapientis viri qui in singulis verum videt, unde si aliquis emat bladum in terra et secundum iudicium sapientis sit multa accepturus preter sortem, usura dicitur esse.
Sed probatur quod non sit ibi usura, quia dictum est superius quod usura est, cum aliquis intendat aliquid accipere preter sortem ex vi mutui ; sed ibi non est mutuum ; ergo ibi non est usura.
Item, ibi est simplex emptio et venditio ; ergo non est usura. Si concedatur hoc, ergo eadem ratione, si aliquis vendit pannum, qui non valet modo nisi decem solidis, pro quindecim ad pascha, non est usura, quia ibi non est mutuum. Similiter si aliquis vendit marcham argenti, que non valet modo nisi quadraginta solidis, pro quadraginta et duobus solidis ad pascha, non est usura, quia ibi non est mutuum sed simplex emptio vel venditio.
Forte dicetur quod hic est usura, quia in fraudem prohibitionis mutatur contractus ; scit enim ille, qui vendit, quod prohibitum est dare mutuum pro superhabundancia ; unde non dat mutuum sed vendit ; etita in fraudem precepti mutat contractum ; propter hoc iudicatur usurarius.
Similiter probatur quod iste, qui emit bladum in terra, usurarius est ; scit enim quod iste, qui vendit, indigens est, et scit quod illi tenetur dare mutuum, nichil inde sperans ; si autem daret pro superhabundancia,faceret manifeste contra preceptum ; in fraudem ergo precepti mutat contractum et vendit bladum pro minori, quam valet ; ergo usurarius iudicandus est, cum intendit aliquid accipere preter sortem, non est enim curandum utrum in eadem intendat accipere plus quam sortem vel in alia.
Item, peccatum est usure vendere rem plus, quam valet ad terminum ratione termini ; ergo si vendatur res plus, quam valet modo, sine expectatione, immo statim accipiatur precium, maius peccatum est, ma gis enim nocet ; ergo omnes cambiores peccant, qui vendunt plus, quam valeat res, et statim accipiunt precium ; ergo sunt usurarii.
Set contra. Tantum valet res, quantum inde potest haberi in presenti ; ergo si tantum vendunt, non peccant.
Item, si peccatum est emere bladum in terra, et probabilis fit venditio, et iudicio recte estimantis multo plus accepturus est, quam emit, ergo peccatum est emere prioratus, quos vendunt monachi. Est enim aliquis clericus iuvenis, qui probabiliter sua etate potest vivere per qua draginta annos, et sunt aliqui monachi valde indigentes et vendunt prioratum aliquem huic clerico ad vitam suam pro centum libris, et prioratus valet quadraginta libris annuatim ; videtur quod iste, qui emit, peccet mortaliter, multo enim plura accepturus est preter sortem et tenetur dare mutuum gratis, ex quo scit indigenciam illorum, et quia non vult dare gratis, mutat contractum mutui in emptionem, ergo peccat mortaliter.
Solutio. Ad primum dicimus quod hec argumentatio non valet : ibi non est mutuum, ergo ibi non est usura, quidam enim usurarii directe sunt usurarii, sicut isti, qui dant mutuum, ut aliquid habeant preter sortem ; alii indirecte sunt usurarii, videlicet illi, qui in fraudem precepti mutant contractum et idem intendunt acquirere, quod acquirerent per mutuum ; faciunt autem fraudem huic precepto : Mutuum date, nichil inde sperantes, aliquando mutatione nominis tantum, sicut, si dicat usurarius : non do tibi pecuniam istam mutuo, sed vendo, patet quod idem est ac si dicat : do tibi mutuum ; aliquando facit fraudem precepto contractum, sicut iste, qui emit bladum in terra volens dare pecuniam suam mutuo et qui vendit suas merces carius propter terminum, huiusmodi homines faciunt fraudem precepto Dei et vendunt tempus, unde usurarii dicuntur, licet indirecte. Proprium enim est usurarii vendere tempus, et propter hoc dicitur in Ecclesiastico de avaro gratia usurarii : Avaro nichil est scelestius vel iniquius, usurarius enim facit contra triplicem legem : divina, que precipit : Mutuum date, nichil inde sperantes, facit enim contra legem divinam, que precipit mutuum dare, nichil inde sperantes ; facit enim contra legem naturalem et humanam, quia facit contra hoc preceptum : Quecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos eadem facite illis ; facit enim contra legem naturalem universalem, quia vendit tempus, quod commune est omnium creaturarum ; dicit enim Augustinus quod indicium est summe largitatis Dei quod quelibet creatura compellatur dare se ipsam. Sol enim compellitur dare se ipsum ad illuminandum. Similiter terra compellitur dare quicquid potest dare, et similiter aqua ; nichil autem ita generaliter dat se sicut tempus, quia velint nolint reges, tempus habent pauperes ; quia ergo usurarius vendit, quod de necessitate est omnium creaturarum, creaturis omnibus iniuriatur, et lapidibus ; unde si homines tacerent contra usurarios, lapides clamarent, si possent ; et hoc est una causa, quare Ecclesia ita persequitur usurarios ; unde maxime contra illos dicit Deus : Cum accepero tempus, id est cum tempus ita erit in manu mea, quod usurarii non possunt ipsum vendere, tune iusticias iudicabo.
Ad secundo obiectum dicimus quod hec argumentatio non valet : iste vendit rem plus, quam valeat ad terminum et hac ratione termini, et propter hoc iudicatur usurarius, ergo iudicandus est usurarius, si vendat eamdem rem pro precio et statim accipiat precium, non enim in huiusmodi contractu facit fraudem precepto Dei nec vendit tempus. Sed concedimus quod peccat, si decipiat ementem ; in simplici enim venditione et emptione potest decipi tam vendens quam emens, quia emens dat minus, quam potest dare, et vendens accipit plus ; et propter hoc determinavit lex humana quod, si in contractu venditionis et emptionis decipiatur aliquis ultra medietatem iusti precii, quod deceptus possit agere contra deceptorem ; sed secundum legem divinam non potest vendere sine peccato rem aliquam scienter plus, quam valeat ; sed licet vendere, quantum potest, dummodo per mendacium non vendat nec contra conscientiam suam ; sed quantum possit vendere et non plus, hoc autem non determinat ars, sed caritas boni viri et sapientis in singulis.
Ad ultimo obiectum dicimus quod, si ille, qui emit prioratum, in fraudem precepti et pro expectatione temporis emat, usurarius iudicandus est ; aliter enim potest emere sine peccato, dummodo emat secundum estimationem boni viri, quia sine dubio carius debet emere iuvenis quam senex.
Questio III
De superhabundancia, in qua non intervenit pactum.
Queritur postea de illa superhabundantia, in qua non intervenit pactum. Sit ergo aliquis, qui det mutuum, sperans se aliquid accepturum preter sortem, nec aliter daret mutuo, nisi speraret se aliquid accepturum, tamen non facit pactum. Queritur utrum hoc sit usura.
Videtur quod non, quia quilibet debet esse gratus ad beneficia ; ergo ille, qui accipit mutuum, tenetur esse gratus ei ad mutuum, cum mutuum sit beneficium ; ergo ille, qui dat mutuum, potest sperare aliquid, ad quod accipiens tenetur ; ergo potest sperare aliquam superhabundantiam ; ergo ibi non est peccatum ; ergo nec usura.
Item, ex dono potest sperare ut aliquid sibi detur ; ergo ex mutuo potest sperare ut aliquid sibi detur, vel die quare non.
Item, ex dono potest sperare aliquis donum ; ergo ex mutuo, mutuum ; ergo potest dare mutuum, aliquid inde sperans, et ob hoc non est usurarius.
Sed contra. Iste directe facit contra hoc preceptum : Mutuum date, nichil inde sperantes ; et illo precepto prohibetur usura, ut dicunt Glose ; ergo peccat peccato usure.
Item, voluntas et opus sunt idem peccatum, saltem in specie, quia dicit Dominus in Evangelio : Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam mechatus est in corde suo, et Apostolus vocat homicidium in voluntate [et] homicidium [in opere] ; ergo cum iste sit usurarius in voluntate, usurarius iudicandus est.
Si dicatur quod pactum impedit ne ibi sit usura, cum non sit ibi, - contra : Pactum non est usura nisi ad hoc, ut facilius habeatur aliquid preter sortem ; unde accessorium est, et non est de substantia usure, sicut si aliquis velit adulterari et querit oportunitatem loci, per quem facilius adulteretur, voluntas querendi huiusmodi locum deformatur a deformitate adulterii, non e converso ; pactum ergo in usura non mutat substantiam peccati ; ergo si cum pacto est usura, et sine pacto.
Item, si aliquis interficiat hominem sive cum pacto sive non cum pacto, homicida dicitur ; et est simile, si aliquis sumat aliquam superhabundanciam sive ex pacto sive ex non pacto, usurarius est.
Item, sit ita quod iste habeat voluntatem faciendi peccatum usure, sed non audet propter Ecclesiam, ne compellatur reddere, alius autem habeat voluntatem faciendi peccatum usure [et facit]. Inde sic : Quamcumque voluntatem habet primus, habet secundus, et e converso ; ergo quodcumque peccatum habet primus, et secundus, et e converso ; sed secundus habet peccatum usure ; ergo et primus.
Solutio. Idem in diversis facultatibus vel a diversis artificibus diversimode consideratur ; unde in predicto casu secundum leges humanas et secundum forum iudiciale non est usura, quia leges humane non cohibent animum sed manum, sed lex divina, que utrumque prohibet, iudicat ibi esse peccatum usure ; inde in faro penitentiali iudicandus est usurarius, nisi aliquis velit facere vim in hoc nomine usure et facere ipsum terminum accidentalem, dicens usuram esse solummodo ubi pactum intervenit ; sed de nominibus nulla debet esse contentio, de ipsa enim substantia peccati queramus ; dicimus ergo quod in veritate usura est in predicto casu ; et non valet hec argumentatio : iste potest sperare licite [id, ad] quod tenetur ipse accipiens, ergo potest sperare superhabundanciam, superhabundancia enim est donum preter sortis rationem ; sedratione mutui potest sperare mutuum in consimili casu ; hoc autem non est sperare superhabundanciam aliquam.
Ad secundo obiectum dicimus quod ex dono potest aliquis sperare donum et etiam mutuum, sed ex mutuo non licet sperare nisi mutuum, et hoc est, quia donum est datio inreddibilis et mutuum est datio reddibilis.
Ad tercio obiectum dicimus quod hec est vera : iste licite ex mutuo potest sperare mutuum, non ex vi mutui tantum, sed ex caritate acci pientis, que attenditur per hoc, quod ei datur gratis mutuum ; mutua enim beneficia attendunt caritatem.
Et quot obicit de hoc precepto : Mutuum date, nichil inde sperantes, sic exponitur : Nichil, id est nullam superhabundantiam ; vel : Nichil inde, id est ex mutuo ratione mutui, sed aliquid inde possumus sperare, scilicet, ex caritate, que gratia mutui attenditur, quia dicitur : Date et dabitur vobis ; vel potest sic exponi : Nichil inde sperantes, id est nullam superhabundanciam, quia hoc esset mortale ; vel : Nichil, id est nec etiam mutuum, quia tune datio illa esset inutilis ad vitam eternam.
Caput IV
De restitutionibus usurarum.
Circa quartum capitulum queritur de restitutione usure, de qua talis datur regula : Omnes superhabundanciam, quam habuit usurarius de usura, tenetur restituere.
Set obicitur : Si ita quod aliquis usurarius peniteat, sed in tali articulo positus est quod, si restituat quecumque habuit de usura, ipse fame morietur et filii et filie eius prostituentur ; queritur si in hoc casu tenetur restituere quecumque habet de usura.
Videtur quod sic, quia non dimittitur peccatum, nisi restituatur ablatum.
Item, qui tardius reddit, minus reddit ; ergo tenetur reddere quicquid potest et quam cito potest.
Sed contra. Necessitas non habet legem, excusantur enim Apostoli propter necessitatem, qui alienas spicas vellebant et fricabant et comedebant ; ergo iste similiter excusandus est propter necessitatem ; ergo licite potest retinere de usuris, quod sibi et familie sue necessarium est ; ergo non tenetur totum reddere.
Solutio. Hic distinguendum est, quia aut usurarius habet aliquas ligittimas possessiones aut nullas. Si aliquas, de illis potest retinere sibi, quod necessarium est ad artissimam, vitam et totum residuum reddere ; et hoc sufficere debet eis, quibus reddit, dummodo promittat se redditurum residuum, quando poterit ; unde si debeam alicui trecentos solidos et non habeam unde vivam, possum retinere · partem ad victum eum et reddere partem ei, cui debeo ; et hoc debet ei sufficere, dummodo iurem illi me reddere residuam partem debitam, quam cito potero. Si vero nichil habet nisi de usura, totum tenetur reddere, nisi ille, cui tenetur, ex mera liber[ali]tate aliquam partem ei remittat.
Sed sunt alii casus difficiles de restitutionibus usurarum. Est enim aliquis usurarius, qui mille libras tantum habuit de usura et ex illis multa acquisivit postea non per usuram, ita quod modo habet mille Iibras et preterea possessiones, que valent annuatim quinquaginta libras ; queritur utrum teneatur totum restituere.
Videtur quod sic, quia si radix mortifera, et arbor ;•si arbor, et rami ; ergo cum prima pecunia sit f[e]enebris, totum, quod ex ea acquisitum [est], f[e]nebre est ; ergo totum restituendum est.
Item, dolus nemini debet patrocinari ; ergo nec iniuria ; sed si iste usurarius iniuste [detinuit] pecuniam illius per quadraginta annos, vel ex illa iniuriosa detentione acquisivit multas possessiones, ergo illa iniuriosa detentio non debet ei prodesse ; ergo totum debet restituere.
Preterea, sicut iste usurarius acquisivit possessionem ex illis mille libris, sic et ille, cui tenetur reddere, acquisivisset, si habuisset illas ; ergo non solum dampnificat ilium in mille libris, sed etiam in possessionibus, quas acquisivisset ; ergo non solum tenetur reddere mille libras, sed etiam possessiones, quas acquisivit inde.
Sed contra. Si de pecunia tua emeret domum, non teneretur restituere domum tibi, sed tantum pecuniam tuam ; ergo si de usura emam domos et predia, non teneor restituere domos et predia, sed tantum usuram, maxime secundum eos, qui dicunt quod in usura transfertur dominium.
Item, sit aliquis, qui habuit mille libras de usura et nichil acquisivit. Isti duo equaliter habuerunt de usura, sed unus est absolutus, si restituat mille libras tantum ; ergo et alius ; non ergo tenetur reddere possessiones. Item, aliquis vendit bladum pro vigint solidis ad terminum ; bladum illud non valet nisi decem solidis nec valiturum est intermino prefixo secundum estimationem sapientis nisi duodecim vel quindecim ; constat quod ille contractus est usurarius ; postomodum venit caristia, et vendit bladum ille, qui emerat, pro viginti tribus solidis. Queritur utrum primus venditor teneatur liquid restituere isti.
Videtur quod nichil, quia in nullo dampnificatus est, immo plus lucratus est ; ergo nichil tenetur ei restituere.
Contra. Contractus ille fuit usurarius ; ergo aliquid tenetur restituere.
Item, si aliquis habuit ab illo de usura modium bladi, qui non valebat nisi viginti solidis, quando dedit ei pro usura, modo valet quadraginta solidis, et modo repetit modium istum, queritur utrum teneatur ei restituere in valore[m], in quo est modo.
Videtur quod non, quia iste non debet repetere nisi illud quantum dedit ei vel valens ; ergo ei non restituere nisi viginti solidos.
Contra. Si viginti solidos dedisset ei, viginti posset repetere ; ergo cum modium bladi dederit ei, modium bladi debet repetere ; ergo ille tenetur modium ei restituere.
Solutio. Ad primum casum dicimus, sine preiudicio melioris sententie, quia usurarius tenetur restituere ex toto, excepto hoc, quod recta ratio dictaret eum [ratio] reddere debere pro labore et industria sua ; deberet autem hoc facere propter tres causas simul sumptas, videlicet quia totum, quod habet, mortiferum est propter radicem, et quia fuit in mora restituendi, et quia raptor est.
Et ad primo obiectum dicimus quod, licet non habuit de usuris nisi mille libras, tamen modo plura habet de usura ; unde non est absolutus, si reddat quicquid habuit ; sed oportet quod restituat quicquid habet et habuerit, excepto hoc, quod dictat eius ratio recta etc., sicut supra dictum est. Quod autem hec solutio est vera, patet per hoc, quod si talis usurarius sit penitens et volens penitus restituere usuras, consulat conscientiam suam, dictabit enim quod debet restituere, quos acquisivit proventus de usura predicto modo, Et regula est quod quilibet tenetur sequi conscientiam suam sive iudicium synderesis, sicut dicitur per Isaiam : Redite, prevaricatores, ad cor, et sicut dicitur in Evangelio mulieri[s] Samaritane : Voca virum tuum, id est intellectum, ut secundum iudicium operer.
Ad secundo obiectum dicimus quod illi duo usurarii equaliter habuerunt de usura, sed non equaliter habent, unde unus est absolutus, si restituat mille libras, alius non ; sed videtur quod non sit absolutus, quia, si aliquis rapit vineam alicuius, non solum tenetur vineam reddere, set etiam fructus, quos tempore detentionis potuit de vinea probabiliter percipere ; ergo non solum tenetur ille mille libras restituere, sed etiam fructus, quos probabiliter potuit percipere de illis tempore detentionis, licet nullos fructus percepit.
Solutio. Non est simile de vinea et de denariis. Ex vinea enim habuit iste fructus per se ; set de denariis non ex se, sed per accidens.
Ad secundum casum dicimus quod usurarius qui vendit bladum ad terminum, tenetur ei restituere, quantum fuit in precio super estimationem boni viri. Unde non valet hec argumentatio : iste, qui emit, non est dampnificatus, ergo non tenetur restituere, quia quod non est dampnificatus, ab eventu[s] est, eventus enim non removet peccatum usure, unde : Careat successibus opto, quisquis ab eventu facta notanda putat, debet enim dicere : non est damnificatus secundum estimationem boni viri, et hoc falsum est.
Ad tercium casum dicimus quod in optione repetentis est repetere modium bladi et in valore [quem] habuit, quando usurarius accepit, vel in valore presenti ; unde secundum optionem repetentis tenetur restituere : in valore temporis, in quo accepit, tenetur restituere, quod enim turpiter accepit ; vel secundum valorem presentem presentem valorem tenetur restituere, quia usque nunc iniuste detinuit, et mora restituendi sive dilatio non debet patrocinari.
