Tractatus XXIII — Livre III — Guillaume d'Auxerre
Guillaume d'Auxerre - Livre III
TRACTATUS VIGESIMUS TERTIUS
DE CONTINENTIA
Dicto de abstinentia, dicendum est de continentia que similiter est abstinencia a cohitu illicito. Est autem triplex continentia : coniugalis, vidualis, virginalis. Continentia coniugalis est abstinentia ab omni coitu illicito. Vidualis continentia est abstinencia ab omni coitu post fractionem corporis. Virginalis continentia est abstinentia ab omni cohitu cum integritate carnis.
Caput I
[De continentia coniugali.]
Sed queritur utrum coire moderate, scilicet cum debitis circumstanciis, sit motus continentie coniugalis.
Quod videtur, quia eadem virtus, que in coniugibus moderatur abstinenciam a coitu, moderatur etiam coitum ; ergo eiusdem virtutis sunt abstinere a coitu, quando abstinendum est, et sic de aliis circumstanciis, et coire, quando coeundum est, et sic de aliis circumstanciis ; sed abstinere, quando abstinendum a coitu, est motus continentie coniugalis ; ergo coire moderate est motus continentie coniugalis.
Contra. Tale coire est reddere debitum ; sed reddere unicuique quod suum est, est proprius motus iustitie ; sed reddere debitum uxori est reddere ei quod suum est ; ergo reddere uxori debitum est proprius motus iustitie ; ergo coire moderate est proprius motus iusticie, non ergo continencie.
Solutio. Sicut dictum est superius quod comedere temperate motus est abstinentie, ita dicimus hic quod coire temperate sive moderate motus est continentie coniugalis, et, sicut dictum est supra, non est inconveniens eumdem esse motum duarum virtutum, unius ut elicientis, alterius ut imperantis ; unde dicimus quod coire moderate est continencie coniugalis ut elicientis, iusticie vero ut imperantis ; proprie autem dicitur motus aliquis meritorius illius virtutis esse, que ipsum elicit ; unde coire moderate proprius motus est continentie, non iust[iti]e ; unde hec est falsa : omne reddere unicuique quod suum est, est proprius motus iusticie, nisi fiat vis in appellatione, coire enim, secundum quod dicitur reddere debitum, nomen habet a iusticia imperante, non a continentia eliciente ; unde propter hoc magis videtur esse iusticie ; unde, hoc excepto, quecumque obiecta sunt supra de comedere temperate, possunt hic obici de coitu moderato, et propter hoc ad presens supersedemus.
Caput II
De virginitate.
Sequitur de virginitate.
Et primo utrum virginitas sit virtus.
Secundo de fructu ipsius.
Tertio utrum fructus centesimus sit duplex virtus sive premium.
Quarto utrum corrupte per violenciam debetur aureola.
Quinto de hac auctoritate Ieronimi : Cum Deus possit omnia, non possit facere de corrupta incorruptam.
Sexto, de hac auctoritate Apostoli, ad Corinthios, I, VII : Volo omnes esse sicut me ipsum.
Questio I
[Utrum virginitas sit virtus.]
Circa primum probatur quod virginitas sit virtus sic : Illi sive eius motui debetur fructus centesimus, et sic premium eternum ; sed non debetur premium eternum nisi virtuti vel motui virtutis ; ergo virginitas est virtus vel motus virtutis ; sed constat quod non est motus virtutis ; ergo est virtus.
Contra. Augustinus dicit : Et si continentia in coniugio non servetur, de dampnatione non timetur ; ergo licet non servetur continentia in coniugio, coniuges sine continentia salvari possunt ; ergo continentia non est virtus ; ergo nec virginitas, est enim virginitas sub continentia.
Item, Apostolus in prima epistola ad Corinthios, VII : Si virgo nubat, non peccat ; sit ergo quod nubat et cognoscatur a viro suo, et sit ita quod non peccavit, inde sic : quamcumque virtutem habuit ista, modo habet ; sed prius habuit virginitatem ; ergo et modo habet eam ; sed constat hoc esse falsum : cum primum esset virgo, modo non sit ; ergo virginitas non est virtus.
Item, qui habet unam virtutem, habet omnes, sed ista habet unam virtutem, scilicet caritatem ; sit ita, et tamen cognita est a viro suo ; ergo habet omnes virtutes, sed non habet virginitatem ; ergo virginitas non est virtus.
Item, omnes virtutes sunt pares ; ergo, crescente una, crescunt omnes alie virtutes ; crescat ergo caritas in hac ; ergo virginitas crescit ; ergo illa habet maiorem virginitatem quam prius, et hoc est falsum.
Solutio. Hoc nomen virginitas multipliciter dicitur. Quandoque dicitur mundicia corporis sive integritas carnis, secundum quod dicitur : Fatue virgines non sumpserunt oleum secum, et dicuntur fatue virgines, que servant integritatem carnis propter inanem gloriam vel propter aliquod temporale. Quandoque dicitur virginitas omnimoda continencia sive corporis sive mentis, secundum quod dicit Apostolus : Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo ; hoc modo Ecclesia est virgo, que parit Deo filios spirituales et tamen manet virgo post partum ad similitudinem beate Virginis. Tercio modo virginitas dicitur omnimoda abstinentia coitus cum integritate carnis, et sic est virtus, et est idem quod continentia, sed importat quoddam accidens, scilicet integritatem carnis, que non est de essentia virtutis, tamen est accidentalis perfectio virginitatis, secundum quod virginitas. Similiter continentia dicitur quandoque omnimoda abstinencia a coitu, et sic est virtus, importat tamen quoddam accidens quod non est de essentia virtutis, scilicet universalitatem que importatur per hanc dictionem omnimoda, que universalitas non est de essentia virtutis ; et gratia illius accidentis dicit Augustinus continentiam non servari in opere coniugali ; tamen ipsa essentia virtutis servatur ; similiter servatur ipsa essentia virginitatis, sed destruitur accidens, scilicet integritas carnis. Et sic patet solutio ad primum.
Ad secundum dicimus quod hec argumentatio non valet : quamcumque virtutem habuit etc., dicitur enim amittere virginitatem non quo ad essentiam, sed quo ad accidens, et est fallacia accidentis. Instancia. Michalus musicus corrumpitur et nullus homo corrumpitur ; ergo Michalus musicus non est homo.
Ad tercium dicimus quod hec argumentatio non valet : hec mulier habet omnes virtutes, intellige in specie, ergo habet virginitatem, fallacia accidentis propter accidens quod importat hoc nomen virginitas.
Ad ultimum dicimus quod hec argumentatio non valet : virginitas crescit in ista, ergo hec est magis virgo quam prius, quoniam in prima hoc verbum crescit importat crementum quo ad essentiam, in conclusione hec dictio magis significat intensionem respectu integritatis corporis, que non potest intendi vel remitti etiam secundum quod est in subiecto ; unde potest nullo modo vere dici : hec est magis integra quam illa.
Questio II
De fructu virginitatis.
Circa secundum capitulum queritur de fructu virginitatis. Sed prius notandum quod triplex distinguitur fructus, videlicet tricesimus, qui est coniugatorum, quibus sufficit implere opera decalogi in fide Trinitatis, tricesimus enim numerus fit ex ternario ducto in denarium ; item, sexagesimus qui est viduarum que debent habere opera perfectionis, quoniam si licet coniugatis thesaurizare propter filios, tamen illud non licet viduis, et multa huiusmodi ; sexagesimus autem fit ex senario ducto in denarium ; senarius autem perfectionem significat, quoniam Deus complevit opus suum sex diebus et septimo requievit ; item, centesimus fructus qui est virginum, predicatorum, martirum, qui debent habere maiorem perfectionem, et ob hoc assignatur eis centesimus qui transit ad dexteram a leva. Et nota quod virginibus debetur centesimus fructus, quoniam virgines angelicam vitam habent, que significatur per centenarium.
Primo igitur sic obicitur. Demonstretur aliqua que nupsit virgo, et cognita est a viro, nec amisit caritatem quam prius habuit, sed tantam habet vel ampliorem. Inde sic : Quantamcumque caritatem habuit prius, habet modo ; ergo quantumcumque premium prius debebatur ei, debetur et modo ; sed prius debebatur ei fructus centesimus ; ergo et modo.
Contra. Coniugata est ; ergo non debetur ei nisi tricesimus.
Item, Augustinus dicit quod celibatus Iohannis non prefertur coniugio Abrahe ; ergo nec premium premio ; ergo nec fructus fructui ; sed celibatui Iohannis debetur fructus centesimus ; ergo et coniugio Abrahe.
Solutio. Ad primum dicimus quod non valet hec argumentatio : quantumcumque fructus prius debebatur huic, et modo ; sed prius debebatur centesimus ; ergo et modo, et hoc propter accidens quod importatur per hune terminum centesimus fructus, quoniam supra essenciam premii addit quendam decorem qui debetur solum virginibus, predicatoribus, martiribus.
Ad aliud dicimus quod eadem ratione non valet hec argumentatio : celibatus Iohannis etc.
Item, queritur utrum virgini, que nupsit sed nondum est cognita a viro, debetur fructus centesimus.
Videtur quod non, quoniam ipsa est co[niugata] ; ergo ei debetur tricesimus frudus ; non ergo centesimus.
Item, nichil est meritorium nisi voluntarium ; ergo cum ista coire velit, non habet virginitatem voluntariam, et ita non meretur fructum centesimum, cum sit adulta ; ergo non debetur ei fructus centesimus.
Contra. Habet virginitatem et corporis ; ergo debetur ei fructus centesimus.
Ad hoc dicunt quidam quod fructus centesimus non debetur alicui virgini nisi tantum illi que vovit virginitatem, quales sunt sancti moniales.
Contra. In Apocalypsi de innocentibus dicitur : Hii sunt, qui cum mulieribus non sunt coinquinati, virgines enim sunt. Et sequuntur Agnum quocunque ierit, quod proprium est vere virginum, hoc enim est expressime imitari ipsum ; sed talibus, qui expressime imitantur ipsum, debetur fructus maximus, scilicet centesimus ; ergo innocentes habent fructu[m] centesimu[m] ; nec tamen emiserunt votum virginitatis ; ergo fructus virginitatis non exigitur ad hoc quod debeatur fructus centesimus.
Alii dicunt quod virgini, que nupsit et nondum est cognita, non debetur fructus centesimus, quia proposuit se cognituram virum ; sed eadem ratione nulli virgini, sive sit in coniugio sive non, dum modo se cognituram virum proponat, debetur fructus centesimus.
Nobis videtur quod si talis sit virgo, que propria voluntate sine coactione aliqua parentum nupsit vel nubere proponat, cum iam secundum huiusmodi propositum preponat continenciam coniugalem virginali, talis habenda est pro coniugata nec est virgo verissime ; unde tali non depetur fructus centesimus ; nec valet hec argumentatio : est virgo mente et corpore, ergo ei debetur fructus centesimus, et est ibi fallacia consequentis, quoniam esse virginem mente et corpore superius est ad esse dignum fructu centesimo, vel se habent ut excedencia et excessa, sed si esset virgo omnibus modis, bene sequeretur. Si autem sit talis virgo, quod sit in caritate et nullo modo proponat se cognituram virum, aut si nupsit coacta, nupsit et quasi invita, talis, quantum in se est, nupsit in.statu virginum et ei debetur fructus centesimus, quoniam invita est in statu coniugatorum. Per hoc patet solutio ad obiecta.
Questio III
Utrum fructus centesimus sit duplex premium.
Tercio queritur utrum fructus centesimus sit duplex premium.
Videtur quod sic, quoniam dicitur in fine Cantici : Vir aflert pro fructu eius mille argenteos, id est aliquis viriliter agens pro fructu eius habet, scilicet vinee, mille argenteos, id est perfectum premium, quoniam millenarius est numerus perfectionis ; et paulo post dicitur : Et ducenti hiis, qui custodiunt fructus eius, scilicet vinee, scilicet predicatores habebunt perfectum premium duplicatum, centenarius enim est numerus perfectionis, scilicet millenarius ; predicatores ergo, qui custodiunt fructus vinee, habebunt duplex premium, et ita duo premia et equalia, quia centum et centum equalia sunt ; ergo si predicatoribus debentur duo premia et non debetur eis fructus nisi centesimus, ergo fructus centesimus duplex est premium vel duo premia, et ita virginibus debentur duo premia.
Idem videtur per illud Exodi, XXV : Precepit enim Dominus in mensa fieri quamdam coronam auream interrasilem et super ipsam aliam coronam aureolam, que dicitur aureola, quia minor erat, quam inferior que dicitur aurea ; significat vero aurea premium illud quod debetur simplicibus fidelibus qui non habuerunt in vita ista prerogativam operum, erat autem interrasilis ad signandum diversitatem meritorum ; aureola vero significat premium quod debetur fidelibus qui habuerunt in vita ista prerogativam operum, scilicet martirii vel predicationis vel virginitatis, et dicitur aureola diminutive, non quia sit minus in essencia quam illud premium quod significatur per auream, sed quoniam paucorum est, quoniam pauci sunt qui habeant prerogativam operum ; igitur cum aurea et aureola sint diverse corone, ergo sunt diversa premia ; sed virginibus [debetur] tam aurea quam aureola ; ergo diversa premia et sic centesimus fructus, qui debetur virginibus, est duo premia.
Hoc etiam videtur per hoc quod Ecclesia cantat de Iohanne Baptista :
Trina centeno cumulata fructu
Te sacer ornant,
quoniam fuit virgo, martir, predicator ; si trina serta, ergo tres corone ; et sic diversa premia.
Si concedatur, contra : Sit aliquis simplex fidelis, qui non habeat prerogativam operum, et sit aliquis virgo equalem habens caritatem cum illo simplici, et decedant ambo in equali caritate, inde sic : Ut[er]que premiatur premio, quod est aurea, et preterea virgo premiatur aureola, quod est equale vel maius aurea ; ergo virgo magis premiatur, quam ille qui non est virgo.
Hoc etiam videtur, quia dicitur [in] Matheo, XIII, quod centesimus fructus est maior sexagesimo, et virgo premiatur [centesimo], et alius non ; ergo magis premiatur quam alius.
Item, fulgebunt sancti sicut sol ; sed maior est claritas solis quam lune et aliarum stellarum ; claritatem vero solis habebunt, qui prerogativam operum habuerunt ; ergo maiorem claritatem habet virgo quam ille qui non fuit virgo ; ergo magis premiatur.
Contra. In equali caritate decesserunt ; ergo equaliter premiabuntur. Ad hoc dicunt quidam quod hec argumentatio non valet : uterque premiatur aurea et insuper [virgo] premiatur aureola que est equalis auree vel maior, ergo magis premiatur virgo quam alius, quoniam non est magis beatus illis duobus premiis quam altero illorum tantum, sicut iste non est magis bonus duabus virtutibus equalibus quam altera illarum tantum.
Sed contra. Illud premium, quod virgo habet preter auream, est aliquod gaudium aut in Deo aut in alia re ; si in Deo, ergo est substantiale premium et ita idem est quod aurea ; si in alia re, ergo non est equale auree ; ergo [quod] in infinitum minus, aliter esset ibi mortale peccatum, quoniam in infinitum magis est gaudendum de Deo quam in alia re ; ergo nulla est illa solutio.
Quod concedimus. Unde dicimus quod centesimus fructus premium unum est in essencia, scilicet aureola, et supponit premium substantiale sed cum quodam accidente, scilicet cum quodam signo quod erit in corpore eorum qui habuerunt prerogativam operum, et gaudium de illo accidente inproportionale est gaudio de substantiali premio, quoniam se habet ad illud sicut punctus ad lineam vel superficiem ; et propter hoc non accidit quod virgo magis premiatur quam non virgo, qui decessit in equali caritate.
Ad illud quod dicitur : centesimus fructus est maior sexagesim[o], dicimus quod verum est quantum ad dignitatem, quia semper dignior est quantum ad statum, sed non est semper melior, sed ut in pluribus.
Similiter cum dicitur : maior est claritas solis quam lune, verum est ut in pluribus, sed non est verum intelligendo hoc secundum significatum, ad litteram autem verum est.
Quod autem obicitur : beatus Iohannes Baptista habet tres coronas, intelligendum est sic : coronatur pro tribus. Et sic de consimilibus auctoritatibus.
Item, dicit Augustinus quod status celibum sive virginum melior est quam status continencium, sed contra : virgines et continentes se habent ut excedentia et excessa, quod patet qu[ia] celibatus Iohannis non prefertur coniugio Abrahe ; ergo aliquis continens est melior aliquo virgine et e converso ; ergo unus status non est melior alio. Ad hoc dicunt quidam quod status virginum melior, id est dignior, sed contra : decedant in pari caritate duo, unus scilicet continens, alius virgo ; constat quod equalia premia habent quantum ad illud gaudium quod est de fruitione Dei ; ergo eque sunt beati, quoniam illud gaudium, quod habet virgo de illo signo per quod cognoscitur esse virgo, ss inproportionale est premio substantiali, ut patet per predicta ; ergo per illud non efficitur virgo magis beatus ; ergo cum sint eque beati, sunt eque digni ; ergo non est verum quod status virginum sit dignior.
Alii dicunt quod status virginum melior, id est similior Do, id est per eum magis assimilior Deo ; sed eodem modo potest improbari.
Alii dicunt : status virginum melior est in genere quam status continencium, quia [optimum in statu] virginum melius est optimo in statu continencium ; unde simpliciter virgo melior est continente, sicut si optimus equus optimo asino est melior, equ[us] simpliciter asino est melior. Sed falsa [quia] videtur esse ratio quam assignant, quia non est necessarium quod optimus virgo sit melior optimo continente, quia celibatus Iohannis non prefertur coniugio Abrahe ; ergo Abraham fuit vel potuit esse eque bonus ut Iohannes ; sed nullus est adeo bonus in hac vita, quin possit fieri melior ; potuit ergo Abraham melior fieri quocumque virgine ; et sic optimus continens potest esse melior optimo virgine.
Solutio. Dicimus cum Augustino quod status virginum melior est proprie loquendo quam status continencium, aliis paribus, quoniam coniugatus est quodam modo divisus et quandoque cogitat que Dei sunt, quandoque que sunt mundi ; sed virgo in quantum virgo magis est intenta ad ea que Dei sunt, unde plura opera meritoria facit et sepius quam coniugatus ; et sic Deus auget in eo caritatem, unde, omnibus aliis circumstanciis paribus, exceptis hiis que ad statlls pertinent, aut semper aut in pluribus maiorem caritatem habet virgo quam continens ; et ideo melior est ; et sic ad litteram status virginum melior est quam status continentium ; non potest plenius dici quam per hoc comparativum melior.
Questio IV
Utrum corrupte per solam violenciam debeatur aureola.
Circa quartum capitulum queritur utrum corrupte per solam violenciam debetur aureola.
Videtur quod sic, quoniam Augustinus dicit quod non potest corrumpi corpus, nisi prius corruptus fuerit animus ; sed in ista non fuit corruptus animus ; ergo nec corpus ; ergo integra est mente et corpore ; ergo est virgo vel pro virgine est habenda ; ergo debetur ei aureola.
Item, beata Lucia dicit : Si invitam me violaveris, castitas michi duplicabitur ad coronam ; ergo si violata fuisset invite, adhuc deberetur ei duplex corona, et sic tam aurea quam aureola debetur ei ; ergo corrupte per solam violenciam debetur aureola.
Item, Ambrosius dicit quod nullus meretur eo quod invite agit ; ergo eadem ratione nullus demeretur eo quod invitus agit, quia omne meritum et demeritum in voluntate consistit ; ergo ista, que per solam violenciam corrumpitur, a nullo merito cadit ; ergo quicquid debetur ei primo, et modo ; sed primo debebatur ei aureola ; ergo et modo.
Contra. Corrupta est corpore ; ergo non est virgo ; ergo ei non debetur aureola.
Item, dicit Ieronimus quod iste, que corrupte sunt, non audeant se sacris virginibus comparare, nec audeant consecrari ; non sunt igitur tanti meriti corrupte, quanti sunt non corrupte ; et sic videtur quod non debeatur eis aureola, quantum enim ad aliud premium [non] possunt esse equalis meriti.
Solutio. Nobis videtur quod, si per solam violenciam corrumpatur aliqua et nullo modo consensit, inter veras virgines habenda est quantum ad meritum ; unde debetur ei aureola. Dicit enim Augustinus quod, cum quedam obstetrix vellet temptare de virgine an esset virgo, corrumpit eam manu, tamen propter hoc non amisit meritum virginitatis. Similiter dicimus, si corrumpitur aliqua vel dormiendo vel alio modo, dummodo non consenciat, non amittit virginitatis meritum. Nec valet : est corrupta corpore, ergo ei non debetur aureola, quoniam corruptio corporalis, cui non est adiuncta corruptio spiritualis, non destruit meritum virginitatis, sed corruptio corporalis cum consensu meritum virginitatis destruit, et de tali corruptione loquitur Augustinus.
Ad auctoritatem Ieronimi dicimus quod corrupte per consensum proprium non audent se comparare sacris virginibus, et de talibus loquitur Ieronimus. Consilium etiam ut iste, que per solam violenciam corrupte sunt, non audeant etc., quia dubitare possunt probabiliter an consenserunt aliquo modo, et tales non debent consecrari, nisi certum esset quod nullo modo consenserunt.
Sed cum homines corrupti possunt consecrari, fiunt enim sacerdotes et episcopi, quare similiter et mulieres corrupte non possunt consecrari ?
Ad hoc dicimus quod neque sacerdos neque episcopus verus est sponsus Ecclesie, sed Christus, unde Iohannes dicit : Non sum ego sponsus, sed amicus sponsi, quia sacerdos non baptizat nisi tantum ministerio, sed Christus baptizat, qui animam mundat ; illa vero, que consecratur, debet esse vera sponsa Christi, et ideo oportet quod sit virgo.
Sed iterum obicitur de hac auctoritate : Si invitam me violaveris etc. Sit quod violetur invita ; ergo castitatis meritum duplicatur ei ad coronam ; ergo modo magis meretur castitate quam prius ; ergo modo movetur castitatis [meritum] motu.
Contra. Corrumpitur corruptione destruente castitatem ; ergo non movetur motu castitatis. Quod concedunt quidam dicentes quod tunc movetur motu pacientie.
Contra. In pacientia sunt duo : voluntas paciendi et ipsa passio ; ergo si movetur motu pacientie, vult pati passionem sive sustinere, et hoc falsum, quoniam invita violatur, et ita patitur invita. Propter hoc dixerunt quidam quod motu fortitudinis movetur tunc, quoniam fortitudinis est in sustinendis adversis.
Sed contra. Quelibet virtus consistit in medio ; medium autem respicit duo extrema ; unde quelibet virtus respicit aliquo modo duo extrema ; unde sicut largitas dat, quando dandum est, et non dat, quando non dandum est, sic et pacientia sustinet, quando sustinendum est, et rebellat vel resistit, quando resistendum est, activa enim debet esse quelibet virtus, et ita pacientia debet esse activa, non tantum passiva ; quamvis ergo Lucia invita paciatur et resistat, quantum potest, huiusmodi corruptioni, nichilominus motu patientie movetur.
Quod concedimus. Quelibet enim virtus habet proprium amorem et proprium odium, et delectatur in sibi convenienti, et contristatur in disconvenienti et ei resistit, in quantum potest, unde Aristoteles in Ethica : Secundum unumquemque habitum sunt propria bona et delectabilia ; motu igitur pacientie posset Lucia resistere, [si] invita corrumperetur, coitus enim non est tale quid, quod, si sustineatur, promoveat hominem ad meliora, unde pacientia[m] debet [resistere] ; sed contumelie et verbera, si sustinentur, promovent ho.minem ad meliora, unde non est opus resistendi in huiusmodi.
Ad primo obiectum dicimus quod Lucia non volebat passionem illam simpliciter, sed volebat eam, antequam negaret fidem, et poterat so, esse quod simul, id est in eodem parvo tempore, moveretur motu fidei et pacientie et motu caritatis. Et si diceretur quod simul, id est in eodem instanti, moveretur diversis motibus secundum diversas vires anime, non poss[et] hoc improbar[i], cum videamus simile in motibus corporalibus.
Item, queritur cui proprie debeatur aureola, aut virginati virtuti aut motui eius.
Si virtuti, ergo ei, [que] est in coniugio, que nondum coivit sed proposuit coire, cum sit integra mente et corpore, debetur aureola, et hoc falsum.
Si motui eius, contra : Sit quod aliqua virgo perveniat ad adultam etatem, et movetur primo motu fidei vel spei vel [caritatis], et sic decedat ; ista nunquam mota fuit motu virginitatis ; ergo ei non debetur aureola, et hoc falsum. Si dicit quod ei debetur aureola, quia parata fuit moveri motu virginitatis, licet non fuerit mota, ergo eadem ratione huic scolari, qui habet scientiam predicandi et paratus est predicare, licet non predicaverit, debetur aureola, et hoc falsum, quoniam non est predicator neque martir neque virgo ; ergo ei non debetur aureola.
Solutio. Dicimus quod virginitati nullo modo degeneranti debetur aureola, quoniam cum virginitas sit filia caritatis et caritas semper moveat sursum, cum sit virtus ignea, virginitas nullo modo degenerans debet semper appetere omnimodam mundiciam tam mentalem quam corporalem ; et sic patet qqod virgo, que est in coniugio et appetit coire, habet virginitatem aliqu modo degenerantem, unde non debetur ei aureola.
Potest etiam ici quod motui virginitatis existentis in actu vel habitu debetur aureola, nec oportet propter hoc quod huic scolari, qui habet scientiam predioandi, debeatur aureola, quia multi sunt ita remissi, qui si metterentur, non reciperent libenter officium predicandi ; sed si aliquis scolaris habet scientiam predicandi et voluntatem promptissimam recipiendi officium predicandi, ita quod non deest, nisi quod mittatur, tunc concedi oportet quod ei debetur aureola.
Questio V
De auctoritate Ieronimi : [Cum Deus possit omnia, non potest facere de corrupta incorruptam.]
Quinto capitulo queritur de auctoritate Ieronimi, qui dicit : Cum Deus omnia potest, non potest virginem suscitare post corruptionem.
Contra hanc auctoritatem sic obicitur : In resurrectione integrabit penitus corpus huius corrupte ; set non erit tunc maioris potentie quam modo ; ergo modo potest eam reintegrare, et sic de corrupta potest facere integram corpore et sic virginem.
Item, corrupta[m] mente potest facere penitus integram mente. Quod probatur, quia dicit Ieronimus super illud Osee : Sponsabo te michi in sempiternum : Coniugium hominum de virgine facit corruptam, sed coniugium Dei de corrupta facit virginem. Cum ergo corruptam mente potest penitus integrare, eadem ratione corruptam corpore potest penitus integrare in corpore.
Ad hoc potest solvi dupliciter. Primo, quod Deus non potest corruptam corpore integrare corpore, id est non significavit se posse, significavit autem se passe resuscitare mortuos, quia aliquos resuscitavit, et se posse illuminare cecos, quia multos illuminavit, sed non legitur quod corruptam corpore integravit.
Secundo modo potest dici quod corruptam integrare potest de potentia sed non de iusticia, sicut potest dampnare Petrum de potentia sed non de iusticia, quia non est consonum iusticie Dei, ut huic, que corrupta est, det aureolam. Et sic patet solutio ad primum, concedimus etiam conclusionem.
Ad secundum dicimus quod de iusticia non potest Deus penitus integrare illam mente, que corrupta fuit mente. Sicut enim aliqua dignitas inerit virgini ex eo quod non fuit corrupta corpore, ita quedam dignitas inerit anime ex eo quod non fuit corrupta mentaliter ; et ad illam dignitatem sive ad statum illum non potest de iusticia Deus illam integrare, unde Amos, V : Non resurget virgo in Israel, quoniam, cum anima resurgit a peccato, non resurgit virgo, id est in [omni]moda integritate quam prius habuit.
Quidam tamen exponunt predictam auctoritatem sic : Deus non potest de corrupta facere virginem, id est non potest facere de corrupta, quin fuerit corrupta. Sed hoc dubium est, quoniam Gilebertus dicit in Glosa [super Boecium, de Trinitate, quod Deus potest facere quod mundus nunquam fuerit ; et quia dubium est, aliis solutionibus adheremus.
Questio VI
De auctoritate Apostoli : Volo omnes esse sicut me ipsum.
Circa sextum capitulum queritur de auctoritate Apostoli, qua dicit : Volo omnes homines esse sicut me ipsum.
Videtur quod Apostolus peccavit mortaliter hoc volendo, quia Dominus precepit : Crescite et multiplicamini ; Apostolus autem volebat omnes homines esse sicut se, id est virgines et continentes perpetua continentia ; volebat ergo quod non cresceret et multiplicaretur genus humanum ; ergo volebat[ur} contra preceptum Domini ; ergo peccabat mortaliter.
Item, sciebat quod nondum erat finis mundi ; ergo sciebat quod nondum erat completus numerus electorum et sciebat Deum velle compleri numerum electorum ; ipse autem volebat non compleri, cum vellet esse omnes continentes continentia perpetua ; ergo volebat contrarium eius quod sciebat Deum velle ; ergo pecca[ba]t mortaliter.
Solutio. Ad primum dicimus quod preceptum de matrimonio non fuit eternum, sed temporale, quoniam illa sola sunt eterna precepta, in quorum implectione servat anima similitudinem Dei ; in matrimonio autem non est necessarium servari similitudinem Dei ; temporale igitur fuit preceptum de matrimonio, tunc enim fuit matrimonium in precepto, quoniam necessarium fuit genus humanum per universum mundum multiplicari ad cultum Dei ; sed in tempore Apostoli erat matrimonium ad remedium tantum, et modo similiter ; unde Apostolus non volebat contra preceptum Dei. Et sic patet solutio ad primum.
Ad secundum dicimus quod Apostolus non volebat coniunctim omnes homines esse virgines, sed divisim, id est, volebat istum per se esse virginem et illum per se et sic de aliis, sicut aliquis vult divisim de quolibet canonico huius ecclesie quod sit episcopus, non tamen vult coniunctim quod quilibet sit episcopus.
Sed probatur quod Apostolus volebat illud coniunctim, quoniam melius est istum esse virginem quam esse in matrimonio ; similiter melius est istos duos esse virgines quam esse in matrimonio, et sic de quolibet ; ergo melius est omnes pariter acceptas esse virgines quam aliquem esse in matrimonio ; sed quod melius est, magis est eligendum et magis volendum ; ergo cum Apostolus hoc sciret, debebat magis velle omnes acceptas simul esse virgines quam aliquem esse in matrimonio, et quod magis debebat velle, magis volebat, cum discretus esset ; ergo volebat omnes homines coniunctim esse virgines.
Item, si anima Socratis est immortalis, et quelibet, cum eadem ratio sit in una et in qualibet ; ergo cum melius sit istum esse virginem quam esse in matrimonio, melius est omnes pariter acceptos esse virgines quam esse in matrimonio. Et inde ut prius.
Item, si omnes essent virgines in tempore Apostoli, forte completus esset numerus electorum, et hoc erat dubium Apostolo ; ergo cum meliora sint interpretanda in meliorem partem et melius esset omnes pariter acceptos esse virgines quam esse in matrimonio, ergo magis debebat Apostolus velle omnes pariter acceptos esse virgines, saltem in futuro, cum super hoc ignoret Dei voluntatem, sicut si videro aliquem summe indigentem, debeo velle ipsum esse summe indigentem in hoc instanti, cum sciam Deum velle illud, sed debeo velle quod in futuro habeat unde sustentetur, cum super hoc ignoro voluntatem Dei.
Solutio : Melius est simpliciter omnes simul acceptos esse virgines quam aliquem esse in matrimonio, non tamen est magis eligendum vel magis volendum, quia non est magis fructuosum vel utile rei publice, Ecclesie vel militantis vel triumphantis, immo e converso, unde in Canticis sponsa invitat sponsum : Veni, dilecte mei, egrediamur in agrum, commoremur in villis ; mane surgamus ad vineas, quasi diceret : surgamus ad opera active, que sunt fructuosiora quam opera contemplative. Et sic patet solutio ad omnia obiecta.
Questio VII
De temperantia que consistit in gustu et tactu.
Septimo capitulo sciendum est quod temperantia non tantum consistit in gustu et tactu, sed etiam in aliis sensibus, quia potest peccare per alios sensus.
Quod probatur. Dicit enim Gregorius : Cum blanda vox queritur, sobria vita deseritur ; et sic per auditum peccatur.
Item, Augustinus : Cum cantus me delectat magis quam res que canitur, graviter me peccasse confiteor.
Item, Isaia : Cythara et lyra et tympanum et tybia et vinum in conviviis vestris ; et opus Dei non respicitis ; nec opera manuum eius consideratis, ergo peccatum est audire talia.
Item, in Exodo, cum dixisset Iosue ad Moysen : Ululatus pugne auditur in castris, respondit Moyses : Non est clamor cohortancium ad pugnam, neque vociferatio compellencium ad fugam, sed vocem cantancium ego audio, quasi diceret : vocem peccantium ego audio ; ergo peccatum est in cantando et in audiendo.
Sed contra. David cytharizabat coram Domino et psallebat, et hoc faciendo merebatur ; ergo bonum est cytharizare et audire sonitum cythare ; ergo non est peccatum.
Item, David ad vocem cythare et psalterii excibatat in se spiritum prophetie, et hoc erat bonum ; ergo bonum erat cytharizare. Et inde ut prius.
Item, licitum est videre pulcritudinem firmamenti et ceterarum creaturarum, ut per hoc admiremur et cognoscamus sapientiam creatoris ; ergo licitum est audire sonum dulcem cythare, ut per dulcedinem creature cognoscamus dulcedinem creatoris ; ergo audire talia non est peccatum. Quod concedimus, si hac intentione audiatur. Duplici enim de causa licet huiusmodi instrumenta audire. Prima est, ut per dulcedinem soni consideremus dulcedinem Dei qui dulcedinem creavit soni. Secunda causa est, ut consolationem aliquam in huiusmodi sonis habeamus ad fugiendum tristiciam seculi, que aliquando mortem anime operatur, et ad fugiendum inhonestas et illicitas occupationes. Sola ergo voluntas improba delectandi in creatura cum consensu rationis reprehensibilis est et vituperabilis in huiusmodi, sicut patet in auctoritatibus Gregorii et Augustini, hoc etiam patet per Isaiam dicentem : Cythara, lyra et tympanum etc., id est, non respicit vosmetipsos ad quid facti estis, et opera manuum mearum non consideratis, id est, instrumenta, quorum sonos auditis, non consideratis, nec per dulcedinem soni Dei dulcedinem consideratis, et hoc in vobis culpabile est.
