Tractatus XLI — Livre III — Guillaume d'Auxerre
Guillaume d'Auxerre - Livre III
TRACTATUS QUADRAGESIMUS PRIMUS
DE [E]QUALITATE VIRTUTUM
Dicto de connexione virtutum, dicendum est de equalitate earumdem.
Primo utrum omnes virtutes sint pares in eodem.
Secundo propter quam preeminentiam caritas et fides dicuntur mai.ores aliis.
Tercio in quo sapientie et intellectus preemineant ceteris donis.
Caput I
[Utrum omnes virtutes sint pares in eodem.]
Circa primum capitulum probatur quod omnes virtutes in eodem sunt pares. Super illud Apocalypsis, XXI : Paria sunt latera civitatis, dicit Glosa : Fides, spes, caritas et opera bona ; ergo fides, spes, caritas sunt equales ; et alia Glosa : Latera civitatis sunt prudentia, temperantia, fortitudo, iusticia ; ergo tam cardinales virtutes quam theo Iogice sunt equales ; ergo omnes.
Item, Augustinus probat quod virtutes sunt pares sic[ut] : si temperantia esset minor in isto prudentia, ergo temperantia esset minus fortis quam prudentia, quoniam quanta est temperantia, tantum est fortis ; et similiter prudentia ; ergo iste esset minus fortis et magis fortis ; quod est impossibile. Similiter, si temperantia esset minor quam fortitudo, accidit quod iste sit magis prudens et minus, quod non potest esse. Relinquitur ergo ex probatione Augustini quod omnes virtutes sunt pares.
Item, omnis virtus habet perfectionem suam ab hac circumstantia : propter Deum sive propter summum bonum ; ergo una est perfectio sive forma omnium virtutum ; ergo eadem bonitas, quoniam sicut a forma est esse, ita et bonitas ; ergo omnes virtutes sunt pares in bonitate ; ergo pares, quia proprie non attenditur paritas vel equalitas virtutum nisi quantum ad bonitatem.
Item, indirecte sic : Esto quod aliquis habeat minorem prudenciam quam fortitudinem, inde sic : Iste est tantum prudens ; ergo tantum bonus, nullo enim est aliquis bonus nisi virtute. Item, idem est magis fortis, ergo magis bonus ; ergo iste est magis bonus et minus bonus ; sed quia iste bonus est dignus premio et quia tantum bonus, dignus est tanto premio, et est magis bonus et minus bonus ; ergo iste est dignus maioris premio et minori ; quod est impossibile.
Eadem est obiectio, si demonstrentur duo, quorum unus habeat minores virtutes cardinales quam theologicas, alius e converso, tamen in summa virtutes istius sunt pares virtutibus illius, quoniam ratione maiorum virtutum et minorum est alter altero dignus et maiori premio et minori, - sed contra : Virtutes unius sunt pares virtutibus alterius ; ergo equali premio sunt digni. Ex hiis videtur quod omnes virtutes pares sint in eodem.
Contra. Multi pollent fide, qui non poilent scientia, ut dicit Augustinus, et loquitur de scientia dono ; ergo in multis non sunt pares fides et scientia donum ; non ergo omnes virtutes sunt pares de necessitate in eodem.
Item, de sanctis dicitur : Non est inventus similis illi, qui conservaret legem Excelsi, quoniam quilibet sanctus habet in aliqua virtutes prerogativam suam, sicut David habuit prerogativam humilitatis, Moyses mansuetudinis, Abraham fidei, Iohannes virginitatis ; ergo maior fuit humilitas in David quam cetere virtutes, est sic de aliis.
Item, propter quod unumquodque est tale, ipsum est magis tale quam quod propter illud ; sed propter virtutes theologicas, scilicet fidem, spem et caritatem, sunt cetere virtutes bone ; ergo virtutes theologice, scilicet fides, spes, caritas, sunt meliores ceteris virtutibus. Et inde ut prius.
Item, motus caritatis in Deum in infinitum maior est motu pietatis, eo quod pietas non movetur nisi in proximum ; sed intensio virtutis nichil aliud est quam efficacia aut potestas eliciendi maiorem motum ; ergo caritas est magis intensa quam pietas ; ergo caritas est maior pietate ; non ergo virtutes sunt pares.
Solutio. Multiplex est opinio super questione ista. Quidam dicunt quod virtutes sunt pares et intensione et efficacia merendi. Alii dicunt, sicut dicit Prepositinus, quod efficacia merendi sunt pa res, et non intensione.
Secundum primam opinionem respondemus ad primo obiectum quod hec argumentatio non valet : [multi] pollent etc. ; non ergo in eis sunt pares scientia et fides, preeminentia enim non attenditur secundum intensionem sed secundum expeditionem et frequenciam motuum, quoniam scientia, que est prudentia spiritus, supponit omnia scibilia, quorum cognitio vel discretio utilis est ad salutem, unde qui maiorem habent discretionem, et plurium magis sunt expediti ad actus scientie doni et frequenter operantur ad imperium illius doni ; quia ergo non omnes fideles habent hanc discretionem in amplitudine, verum est quod multi pollent fide, qui non pollent scientia, sicut manifeste patet in vetula, que habet tantam fidem quantam theologus et tantam prudenciam spiritus, sed non habet tantam discretionem, unde quia non habet tot adiuvancia ad utendum expedite illo dono, dicitur non pollere scientia, et propter hoc accidit quod, aliis paribus, in eodem genere peccati plus peccat theologus. quam simplex vetula.
Ad secundum dicimus similiter quod prerogativa sanctorum non attenditur secundum intensionem virtutis sed in frequentiori expeditione motuum. Hoc autem accidit propter quatuor causas. Prima est ipsa complexio, que iuvat ipsam virtutem ad expediendum actus suos, sicut sanguineus in medio magis est habilis ad opera mansuetudinis quam melancolicus, melancolicus vero ad opera ire per zelum. Secunda causa est maior discretio in operibus unius virtutis quam alterius, quelibet enim virtus habet suas proprias operationes, unde potest aliquis habere discretionem operibus unius virtutis, quamvis non habeat tantam discretionem operum alterius virtutis. Tercia causa est maior exercitatio in operibus virtutis unius quam alterius, quoniam exercitatio multum prodest ad expeditionem actuum. Quarta causa est diversitas status, verbi gratia, aliquis de novo conversus per penitentiam, licet habeat maiorem caritatem quam alius qui diu mansit in caritate, non est tamen ita expeditus ad bene agendum sicut alius, impediente difficultate status, propter peccatorum reliquias adhuc manent.
Ad tercium dicimus secundum istam opinionem quod virtus non generat virtutem, set motus unius virtutis generat motus aliarum virtµtum ; et ita solverent per interemptionem, vel dicerent quod hec regula : Propter quod unumquodque etc., intelligenda est de illis, qui in subiecto subiacente qualitatem efficiunt sue qualitati consimilem, sicut patet in exemplo de aqua et igne, sed non tenet in illis, quorum alterum generat reliquum non solum quantum ad qualitatem sed etiam quantum ad esse, verbi gratia, homo generat hominem et quandoque est filius rationabilior patre.
Ad quartum dicerent quod pietas et cetere virtutes non mensurantur secundum suos motus, sed secundum mensuram caritatis, que est omnium perfectio et forma, unde quanta est caritas, tante sunt et alie virtutes, licet motus caritatis sit in infinitum maior quam motus pietatis. Dictum est secundum quorumdam opinionem quod omnes virtutes sunt equales intensione et efficacia merendi, - sed contra : Certum est quod motus caritatis in Deum in infinitum est maior motu eiusdem in proximum ; set motus caritatis in proximum est equalis aut maior motibus iusticie aut pietatis, qui similiter sunt in proximum tantum ; ergo motus caritatis est maior motibus iusticie vel misericordie ; ergo habitus habitu ; ergo caritas est maior quam misericordia vel iusticia ; non ergo omnes virtutes sunt pares in eodem intensione.
Item dicet quod huiusmodi virtutes : iusticia, pietas, sequentes caritatem, equales sunt caritati, eo quod mensurantur secundum quantitatem caritatis, - contra : Sicut probatum est, motus caritatis in infinitum est maior motibus iusticie et pietatis ; ergo motus illarum virtutum non mensurantur secundum motum caritatis ; ergo nec ille virtutes secundum quantitatem caritatis, quoniam maior assimilatio motuum debet esse adinvincem quam virtutum, secundum opinionem istam que ponit quod motus caritatis generat motus aliarum virtutum, non tamen virtus generat virtutem.
Item, sol calefacit et propinquiora et remotiora : propinquiora magis, remotioram minus, et licet illa, que calefaciunt, sic calorem habeant ab eodem fonte, tamen non mensurantur secundum calorem sui fontis, immo habent proprias mensuras, quibus mensurantur ; ergo pari ratione, quamvis iusticia et pietas et huiusmodi virtutes sint a caritate, tamen habent proprias quantitates et mensuras, quibus debent mensurari ; ergo non habent mensurari secundum quantitatem caritatis.
Forte propter istas rationes dicet quod virtutes non sunt equales quantum ad intensionem, sed solum quantum ad efficaciam merendi, set contra : Generalis regula est quod tantum intenditur proprietas, quantum accedit ad veri nominis impositionem sue specie ; ergo equales sunt proprietates intensione, que equaliter accedunt etc. ; sed omnes virtutes in eodem accedunt equaliter etc. ; ergo in eodem sunt equaliter intense.
- Probatio medie : Loquamur de caritate et iusticia huius ; caritas huius eque accedit ad suam veri nominis impositionem, scilicet ad caritatem Christi, que est optima caritatum creatarum, vel ad caritatem Dei exemplarem, sicut iusticia eiusdem ad iusticiam Christi creatam vel iusticiam Dei exemplarem, aliter enim non esset iste uniformiter similis Deo ; ergo caritas huius et iusticia equaliter accedunt ad suas veri nominis impostitiones, similiter et alie virtutes ; ergo media propositio est vera, et maior similiter vera ; ergo et conclusio. Et ita patet quod omnes virtutes sunt equaliter intense.
Contra. Maior est caritas Dei quam iusticia eius, quoniam essentialiter diligit se etiam ante mundum ; sed non sic exercet opera iusticie ; ergo virtutes accedentes equaliter ad illas sunt inequaliter intense.
Solutio. Dicimus quod virtutes sunt equaliter intense quantum ad efficaciam merendi et quantum ad intensionem, equalitate quidem proportionali, non equalitate absoluta. Equaliter enim accedunt ad veri nominis sui impositionem secundum statum suum et naturam propriam ; vel equales sunt equalitate generis, non equalitate speciei, quoniam si magna est caritas, magna est misericordia, licet non tanta. Et hec solutio sequitur ex prima, quoniam ex eo, quod virtutes sunt equales intensione equalitate proportionali, sequitur quod sunt equales equalitate generis. Tria : igitur attendimus in equalitate virtutum : primum est equalitas strenuitatis sive difficultatis ; secundum, equalitas intensionis proportionalis ; et ex hiis duobus est tercium, scilicet, equalis efficacia merendi.
Ad ultimo obiectum dicimus quod hec argumentatio : omnes virtutes equaliter accedunt ad suas veri nominis impositiones, ergo equaliter intenduntur, non valet, nisi sub distinctione intelligatur conclusio sic intenduntur equaliter equalitate intensionis absoluta vel proportionali ; de absoluta autem equalitate sequeretur, si omnes haberent eamdem veri nominis impositionem ad quam accedunt, sed non habent unam, immo plures, que in se considerate sunt inequales, sicut ostensum est opponendo.
Ad obiectiones, que videntur esse contra solutionem istam, respondemus ad primum quod obicitur quod equalia sunt latera civitatis. Dicimus quod verum est quantum ad equalitatem intensionis proportionalem, et non quantum ad absolutam ; tamen tres virtutes theologice, scilicet fides, spes, caritas, propter eamdem materiam, quam habent, sunt equaliter intense equalitate absoluta, sed non sunt equaliter intense cum bona operatione nisi equalitate generis.
Ad secundum dicimus quod ratio Augustinus est bona. Verum est enim quod tam prudens est temperantia, quanta ipsa est et fortitudo, et alie omnes ; et hoc propter connexionem virtutum ; dicitur autem temperantia prudens propter habitudinem, quam habet ad prudenciam, a qua regitur, dirigitur, ordinatur, sicut urina dicitur sana propter habitudinem, quam habet ad sanitatem ; similiter dicendum est de aliis virtutibus.
Ad tercium dicimus quod omnes virtutes in eodem sunt eque bona, id est, eque utiles ad merendum Deum, quia eiusdem sunt strenuitatis vel difficultatis, et equalis proporti[onis], et equaliter sunt efficaces ad merendum, non tamen sunt eque bone ad fruendum. Quod autem caritas habet maiorem motum quam misericordia, hoc non est a strenuitate virtutis, sed a materia caritatis, scilicet, ab habundanti bonitate Dei trahentis, sicut super Prophetam dicit Glosa quod maioris virtutis est exuere veterem hominem et induere novum, quam semper mansisse in novo, id est maioris strenuitatis ; sicut autem quedam corde in cythara sunt graves, quedam vero acute, quedam superacute, et tamen sunt unius armonie, similiter et in virtutibus quedam sunt quasi graves, ut quatuor cardinales virtutes, acute : fides, spes, caritas, superacute : sapientia, intellectus.
Caput II
De prerogativa virtutum.
Circa secundum capitulum queritur de prerogativa virtutum.
Et videtur quod caritas sit melior omnibus, quia dicit Apostolus : Fides, spes, caritas : hec tria ; maior autem horum est caritas ; sed nonnisi in bonitate ; ergo caritas est melior quam fides vel spes ; ergo melior quam omnes.
Item, Adhuc excellentiorem viam vobis demonstro, et loquitur de caritate ; ergo caritas est excellentior via ad Deum ; sed in tantum est bonum aliquid, in quantum est via ad Deum. Et inde ut prius.
Item, in prima ad Corinthios, XII : Emulamini meliora carismata, id est, ardenti desiderio appetite, et loquitur de caritate ; ergo et inde ut prius.
Item, caritas est delectabilior omnibus aliis, hoc constat ; sed bonum est, cuius apprehensio est delectatio ; ergo caritas est melior omnibus aliis, cum sit delectabilior.
Item, caritas est permanentior omnibus, quoniam ipsa nunquam excidet aut essencia aut usu ; sed omnes alie virtutes aut essentia aut usu excident ; ergo quantum ad hoc melior est omnibus aliis et in omnibus aliis est par ; ergo ipsa simpliciter melior est omnibus.
Item, quod ipsa sit melior virtutibus sequentibus ipsam, sic probatur. Quod propinquius est fini, magis est eligendum et melius est, quoniam a fine est bonitas ; sed caritas est propinquior fini quam virtutes sequentes, quia ipsa delectatur in Deo immediate, alie vero mediate, sed immediate in eis, que sunt via ad Deum, sicut continentia delectamur in mundicia carnis et sic de aliis ; ergo caritas simpliciter melior est aliis virtutibus.
Item, propter quod unumquodque etc. ; set virtutes sequentes non sunt bene nisi a caritate, a qua etiam habent quod sint ; ergo caritas est melior quam ille.
Sed videtur quod fides sit melior omnibus, quoniam ratio est optimum in homine ; aliter enim non esset rationale differentia perfectiva hominis ; ergo virtus perfectiva rationis melior est ; sed fides est perfectiva rationis ; ergo melior.
Item, Apostolus dicit : Etsi vetus homo corrumpatur de die in diem, interior tamen homo renovatur in agnitione eius qui creavit illum, ibi dicit Augustinus quod imago Dei est ratio, ex quo patet quod optimum in homine est ratio ; ergo perfectio rationis melior est perfectionibus aliarum potentiarum ; sed fides est perfectio rationis, caritas concupiscibilis, spes irascibilis ; ergo fides est melior caritate et spe ; et ita per consequens omnibus aliis virtutibus ; et ita melior est omnibus.
Item, premia proportionantur meritis ; ergo optima premio respondet virtus optima in via ; sed cognitio, que succedet fidei, erit optimum in gloria, quod patet per hoc quod Dominus dicit in Evangelio : Hec est vita eterna etc. ; ergo optima virtus in via est fides.
Item, super illud Psalmi : Et ostendam illi salutarem meum, dicit Augustinus quod visio Dei erit tata merces ; sed visio Dei succedet fidei ; ergo tata merces debetur fidei ; ergo fides simpliciter melior est omni virtute.
Sed videtur quod omnes virtutes sint eque bone, quoniam sunt eque meritorie ; ergo eque preciose ; ergo eque bone.
Item, si una virtus esset alia melior, cum a bonitate virtutis sit homo bonus et dignus premio, sequeretur quod idem homo esset magis bonus et minus bonus, et dignus maiori premio et minori ; quod est impossibile ; restat igitur quod virtutes sunt eque bone.
Item, videtur quod sunt eque intense equalitate absoluta. Sunt enim eque bone, ut probatum est, et non est alia causa sue intensionis nisi intensio sue bonitatis, quoniam virtus est sua bonitas ; ergo cum sint eque bone, sunt eque intense absoluta intensione.
Forte dicet quod caritas habet a materia sua quod sit intensior, quia immediate movetur in Deum, - contra : Ignis magis calefacit ligna sicca quam ligna humida, tamen propter diversitatem illius materie non variatur intensio sui caloris ; ergo pari ratione nec materia caritatis variabit intensionem virtutis ; ergo omnes virtutes sunt eque intense equalitate absoluta, quod est contra predicta.
Solutio. Dicimus quod, quamvis caritas sit melior aliis secundum quid, et fides similiter, sicut ostensum est, tamen omnes sunt eque bone simpliciter. Bonum enim est, quod utiliter habet esse ; virtutes autem omnes eque utiles simpliciter sunt, quoniam sunt eque meritorie, quia est summa utilitas virtutum, quod sunt meritorie vite eterne ; dicimus ergo pro regula generali quoq de virtute aliqua non potest probari quod ipsa sit melior simpliciter nisi per hoc medium : quia est utilior ad merendum vitam eternam ; si vero aliud medium assumat et inferat simpliciter, erit fallacia secundum quid et simpliciter ibi.
Ad primum ergo dicimus quod caritas est maior aliis, quia permanentior, sicut dicit Glosa, et intensior etiam et iocundior, non tamen simpliciter melior, quoniam non est utilior ad promerendum Deum.
Ad secundum dicimus quod caritas est excellentior, quoniam secundum statum presentem summa bonitas caritatis et cuiuslibet alterius virtutis est quod facit hominem dignum vita eterna sive quod est ductiva ad summam beatitudinem, id est, ad fruitionem summi boni ; et quantum ad hoc melior est, non tamen simpliciter propter predictam rationem.
Ad tercium dicimus quod Apostolus invitabat Corinthios ad carismata, que sunt necessaria ad salutem, que sunt in infinitum meliora quam peritia linguarum, quam affectabant Corinthii.
Ad primam rationem patet solutio, quoniam caritas est delectabilior aliis et in hoc melior, tamen non simpliciter ; nec est verum in virtutibus quod bonitas earum sit a delectatione sua ; sed, sicut dictum est, ab eo quod utiles sunt ad vitam eternam promerandam.
Ad secundam rationem dicimus quod hec argumentatio non valet : caritas est melior ceteris quantum ad hoc, quod ipsa est permanentior et in aliis est par ; ergo simpliciter melior est, quoniam illa bonitas secundum quid non addit ad bonitatem simpliciter, cum sit improportionalis ei, sicut si addas punctum linee, non sit maius.
Ad aliud dicimus quod caritas est melior virtutibus sequentibus quantum ad hoc, quod fini propinquior est, non tamen simpliciter, quia bonitas virtutis non attenditur secundum approximationem finis, sed secundum utilitatem virtutis ad habendum finem.
Ad aliud dicimus quod regula illa : Propter quod unumquodque etc., locum habet tantum ubi aliquid consimilem qualitatem inducit in subiecto subiacente ; sed non habet locum, ubi unum causa est alterius secundum esse, sicut dictum est supra.
Ad ea que de fide obiciuntur, dicimus quod re vera ratio optimum est in homine, non quod ipsa sola sit imago Dei, nisi complectatur tres vires motivas, sed quia primo est in ipsa, quoniam ipsa dirigit et ordinat, et quantum ad hoc bene concedimus quod fides est etiam melior quam caritas ; sed non sequitur quod sit simpliciter melior, quoniam non est utilior ad promerendum Deum.
Ad aliud dicimus quod beatitudo non consistit solum in visione Dei, sed etiam in amore, sicut dicit Augustinus quod vita eterna est videre quod amas, et amare quod vides, quia totum premium attribuitur visioni vel cognitioni, ideo quia cognitio est generativa amoris et quia proprie et primo fruitio est in ipsa visione, quoniam Augustinus dicit, in libro De immortalitate anime, quod intelligere sive videre Deum idem est quod audire ipsum, et audire idem est quod olfacere, et gustare quod tangere, quod est proprie frui Deo.
Ad ultimo obiectum dicimus quod caritas est intensior aliis, et hoc habet a materia propria et a fine, fortis enim ut mors est dilectio, et Augustinus : Machina mentis vis amoris , nec est simile de calore ignis, quoniam ligna vel quecumque materia ignis non est de essencia ignis aut caloris eius ; sed summum bonum est de essentia caritatis sicut ma teria propria et proprius finis, et propter hoc caritas habet maiorem potentiam eliciendi motus suos et expellendi suum contrarium, in hoc autem attenditur intensio virtutis.
Item, Deus est summe delectabilis ; ergo delectatio, qua in eo delectamur, est in nobis summa delectatio ; sed caritate delectamur in ipso pre ceteris virtutibus ; ergo caritas simpliciter est delectabilior omni alia virtute ; ergo simpliciter melior [bonum], bonum enim est, cuius apprehensio est delectatio.
Item, Augustinus dicit, in libro De civitate Dei, in fine, quod beatitudo erit videre quod amabimus et amare quod videbimus ; ergo amor sive caritas erit pars beatitudinis nostre, quod non erit alia virtus, ut iusticia vel temperantia huiusmodi ; ergo in patria erit caritas simpliciter melior omni alia virtute ; ergo pari ratione et in via simpliciter erit melior, quod est contra predicta, quia dictum est quod omnes virtutes sunt eque bone.
Solutio. Dicimus sine preiuditio melioris sententie quod caritas est delectabilis duobus modis. Uno modo, quantum ad actum suum, secundum quod facit nos delectari in Deo in presenti, et quantum ad hoc delectabilior est omni alia virtute et melior, non tamen simpliciter, quia hec delectatio in presenti non permanet, unde in Cantico, VIII : Fuge, dilecte, mi, et etiam permixta est multis tristiciis, que sunt de peccatis propriis et de peccatis alienis, de incolatu miserie et de dilatione patrie. Secundo, modo est caritas delectabilis in se, et hoc dupliciter, quoniam, secundum quod est honestas, est decor anime sive pulcritudo, quoniam sicut pulcritudo hominis est ex decenti membrorum ordinatione et venustate coloris, sic et pulcritudo anime est ex decenti ordinatione actuum et habitu venusto ; hoc autem facit caritas in anima, quoniam actus eius ordinatus est et est cum perfecta venustate, unde in se delectabilis est caritas, secundum quod est anime pulcritudo.
Item, quantum ad suum effectum substantialem, scilicet, secundum quod facit dignum vita eterna, hec delectatio est essentialis caritati et omni virtuti similiter, et quantum ad hoc sunt omnes virtutes eque delectabiles in eodem et eque bone ; patet ergo quod primum argumentum non valet : caritas magis facit delectari in Deo quam alie virtutes, ergo magis est delectabilis, si accipiatur delectabilis, in secunda significatione, impediente fallacia equivocationis ; sed si accipiatur in prima significatione, dicimus quod conclusio est vera, quoniam caritas est delectabilior, quoniam facit nos magis delectari in Deo, quam alia virtus ; sed ex hoc non sequitur quod sit melior simpliciter, quoniam hec non est eius summa bonitas in presenti, ut dictum est, immo in futuro.
Ad aliud dicimus quod non valet hec argumentatio : caritas erit melior in futuro, ergo in presenti, quia alio modo se habet caritas in presenti et in futuro, quia in presenti habet caritas suam summam bonitatem ex eo, quod facit dignum vita eterna, et non ex eo, quod facit delectari in Deo ex eo quod faciet ; in futuro autem habebit caritas suam summam bonitatem iugiter delectari in Deo, et non ex eo quod faciet dignum vita eterna, quoniam tunc erit melius delectari in Deo, quam esse dignum vita eterna ; modo autem e converso.
Caput III
[In qua sapientia et intellectus preemineant ceteris donis.]
Circa tercium capitulum queritur de donis Spiritus Sancti.
Videtur quod non sint eque bona, quia sancti dicunt quoniam donum sapientie melius est aliis.
Item, constat quod unum donorum informium potest haberi sine alio, quia Gregorius dicit : Intellectus sine sapientia inutilis est, et ita intellectus potest haberi sine sapientia, et similiter de aliis ; ponatur ergo quod iste habeat largitatem et fortitudinem ita, quod largitas sit maior fortitudine. Inde sic : Largitas et fortitudo sunt in isto inequales ; ergo, eodem adveniente, erunt inequales, quoniam si inequalibus etc. ; ergo, adveniente caritate informante illas duas virtutes, ipse erunt inequales, sed, adveniente caritate, virtutes huius, que prius erant naturales, erunt theologice ; sustineatur opinio, que dicit quod naturalia fiunt gratuita ; ergo non omnes virtutes theologice sunt equales in eodem equalitate absoluta vel proportionali, quod est contra predicta.
Item, Augustinus dicit quod, crescente caritate, decrescit timor ; sed, crescente caritate, crescit sapientia ; ergo, crescente sapientia, decrescit timor ; ergo non omnia dona sunt equalia et eque bona in eodem. Item, superius dictum est quod vita contemplativa melior est simpliciter quam activa ; aut ergo preeminentia illa intelligitur quantum ad virtutes huius vite et illius, aut quantum ad opera ; si quantum ad virtutes, non ergo omnes virtutes sunt equales aut eque bone ; si quantum ad opera, ergo cum opera non sunt bona nisi a virtutibus, virtutes contemplative meliores erunt virtutibus active ; et inde ut prius.
Solutio. Dicimus quod dona sunt eque bona simpliciter, habent tamen secundum quid preemipencias suas, ut patet ex predictis.
Ad primum dicimus quod donum sapientis dicitur melios aliis, quia dignius est, cum moveatur immediate circa Deum, unde delectabilius est, quoniam mediatius coniungit nos Deo, quam aliquod aliorum donorum, item, quia plures habet utilitates ; et ita dicitur melius, non secundum bonitatis intensionem, sed secundum multitudinem utilitatum spiritualium.
Eodem modo prorsus respondemus ad ultimo obiectum.
Ad secundo obiectum dicimus quod hoc argumentum bene tenet : largitas et fortitudo huius sunt inequales ; ergo, addito etc. ; sed non additur idem aut equale, quoniam caritas virtutem, que erat minor, magis augmentat, et hoc ideo quia adequat virtutes secundum mensuram sue intensionis.
Ad tercium dicimus quod timor pene duos habet famulos, amorem, scilicet, et conscientiam peccati ; primus substantialis est timori ; secundus vero, accidentalis ; quod ergo dicit Augustinus quod, crescente caritate, decrescit timor, intelligi debet quantum ad stimulum accidentalem, non quantum ad substantialem, unde decrescit secundum quid ; et ideo non sequitur quod sit minor, impediente fallacia secundum quid et simpliciter vel fallacia accidentis.
