Tractatus XIX — Livre III — Guillaume d'Auxerre
Guillaume d'Auxerre - Livre III
TRACTATUS UNDEVICESIMUS
DE VIRTUTIBUS POLITICIS
Dicto de preceptis iuris naturalis, que sunt origo et quasi semina virtutum politicarum, consequenter dicendum est de virtutibus politicis, de quibus in libro Sapientie : [Sapientia] docet sobrietatem, id est temperantiam, et prudenciam, iusticiam et virtutem, id est fortitudinem, quibus nichil est utilius in vita hominibus. Iste enim quatuor virtutes habilitant hominem ad habendum theologicas virtutes et faciunt per exteriora opera hominem similem Deo. Per hoc enim, quod homo reddit unicuique quod suum est, similis est Deo in iusticia ; et sic de aliis. Et propter hoc in vita et con[versa]tione exteriori cum hominibus, nichil est utilius istis virtutibus.
Vel potest dici quod hiis virtutibus nichil est utilius in vita, secundum quod sunt informat[e] caritate. Tunc enim sunt eque bone et eque meritorie vite eterne, sicut et alie, quoniam omnes virtutes sic sumpte sunt pares ; unde [quamvis] alie sint eque utiles, non tamen magis ; et propter hoc vere dicitur quod hiis nichil utilius sit in vita. De hiis ergo hoc ordine dicemus.
Primo quid sit unaqueque.
Secundo de differentia earum.
Tercio de qualibet per se.
[Caput I]
[Que sit unaqueque virtus politica.]
Augustinus dicit quod prudencia est in precavendis insidiis, quasi diceret : prudentia est virtus qua precavemus insidias ; iusticia in subveniendo miseris ; fortitudo in perferendis molestiis ; temperancia in cohercendis delectationibus pravis.
Sed ut melius pateat quid sit quelibet virtus, queritur secundum quid differant virtutes, quoniam aut differunt secundum origines, scilicet secundum vires in quibus sunt, aut secundum finem ad quem sunt, aut secundum materias circa quas sunt operationes earum, aut secundum motus. Si secundum vires in quibus sunt, sed constat quod non sunt nisi tres vires, scilicet rationalis, concupiscibilis, irascibilis ; ergo secundum hoc non sunt nisi tres virtutes, et hoc falsum. Si secundum finem, ergo cum non sit nisi unus finis omnium virtutum, scilicet beatitudo, etiam secundum philosophos, non debet esse nisi unica virtus in specie, et hoc falsum. Si secundum materias circa quas operantur, sed constat quod prudentia precavet insidias in quolibet bono et quolibet malo ; ergo circa eandem materiam operatur circa quam et alie operantur ; ergo secundum hoc non differt ab aliis, et hoc falsum. Si secundum actus proprios, sed constat quod prudentia est ad dirigendum actum sive motum rationalis, fortitudo ad dirigendum actum irascibilis, temperantia ad dirigendum actum concupiscibilis ; ergo cum non sint nisi tres vires in specie, non sunt nisi tres actus in specie ; ergo non sunt nisi tres virtutes in specie, cum non differant nisi secundum actus.
Caput II
[De differentia virtutum politicarum.]
Queri etiam potest, cum non sint nisi tres vires motive ad bonum, quare sunt quatuor virtutes.
Item, ratio unum motum proprium habet sive actum, scilicet discernere bonum a malo, ad istum dirigendum sufficit prudentia ; similiter concupiscibilis unum actum habet proprium, ad quem dirigendum sufficit temperantia, et ille actus est appetere bonum ; similiter irascibilis unum actum habet proprium, scilicet detestari malum, ad istum dirigendum sufficit fortitudo ; videtur ergo superflua esse iusticia ; et sic non debent esse nisi tres virtutes in specie.
Solutio. Ad primum dicimus quod virtutes differunt secundum actus proprios. Actus enim sunt proximi fines et immediati virtutum. Nec valet hec argumentatio : actus non sunt nisi a tribus viribus, ergo non sunt nisi tres virtutes, proceditur enim ac si prudentia regeret omnes motus rationis, et temperantia omnes motus concupiscibilis, et fortitudo omnes motus irascibilis ; hoc autem non est verum ; unde quasi sillogizat ex indefinitis. Et ut hoc melius pateat, ponamus exemplum in concupiscibili ; certum est quod concupiscibilis appetit bonum ; sed illud subdividitur, quoniam aut appetit bonum ut finem ultimum, aut ut viam ad finem ultimum ; si primum, illud non dividitur amplius, quoniam illud bonum est Deus ; si secundum, illud iterum subdividitur, quoniam potest appetere illud bonum respectu subiecti proprii aut respectus proximi ; si respectu subiecti proprii appetitur, illum sufficit regere temperancia ; si respectu proximi appetitur, illum sufficit regere iusticia, potest enim vis concupiscibilis appetere reddere proximo quod suum est et talem appetitum dirigit iusticia ; et sic patet quod non quemlibet motum concupiscibilis dirigit temperantia, immo aliquem dirigit iusticia. Similiter aliquem motum rationis dirigit iusticia, et aliquem motum irascibilis ; unde circuit omnes motus virium, ut patebit, cum de iusticia agemus.
