Tractatus L — Livre III — Guillaume d'Auxerre

Guillaume d'Auxerre - Livre III

Tractatus L

TRACTATUS QUINQUAGESIMUS

 

 

[DE VOTO]

 

De questionibus de utili.

 

Dicto de questionibus de honesto, dicendum est de questionibus de utili. Omnis enim questio de consiliabili aut est de honesto aut de utili aut de repugnantia utilis et honesti. De honesto autem due sunt questiones.

Prima, quid honestum et quid inhonestum.

Secunda, quid honestius alio. Et de hiis duabus dictum est. Virtus enim et honestum idem sunt in subiecto ; unde, dicto de virtute, dictum est de honesto.

Similiter dictum est quid honestius alio, cum dictum sit an contemplativa melio, sit activa. Similiter de utili due sunt questiones.

Prima, quid utile.

Secunda, quid utilius alio.

Tercia est questio de repugnancia honesti et utilis. Aliquando enim honestum dimittendum pro utili, sicut contingit in scandalo. De hiis tribus questionibus dicendum est.

 

Sciendum ergo quod utile hic appellatur per quod conservatur honestum. Honestum est, quod suo decore nos allicit et sua bonitate nos attrahit ; et hec est virtus, qua anima rationabilis pulcrior est et bona attanquam deiformis [et augmentatur]. Et sunt quedam utilia pertinencia ad precepta, que a Deo sunt sicut votum, per quod honoratur Deus, et decime, per quas honorantur patres spirituales ; quedam utilia pertinentia ad precepta de proximo, sicut correctio fraterna et consimilia.

Primo dicendum est de utilibus, que pertinent ad cultum sive ad honorem.

Et primo de voto dicendum est.

Circa quam questionem primo videndum est quid sit votum.

Secundo qualiter votum recipiat dispensationem.

Tercio de voto simplici.

Quarto de voto sollempni.

Quinto et ultimo de voto lepte.

 

 

Caput I

[Quid sit votum.]

 

Votum describitur sic : Votum est boni propositi conceptio, animi deliberatione firmata, de hiis, que ad religionem pertinent ; secundum quam conceptionem aliquis se obligat Deo. Nisi enim intendat se obligare, quantumcumque firmiter proponat se facturum aliquid, non est ibi votum ; unde Apostolus non vovit se iturum ad Hispanos, licet firmiter proposuerit, quia non intendebat se obligare.

Sed secundum hoc videtur quod adultus, qui baptizatur, votum faciat, quia ibi est conceptio animi, firmata deliberatione animi, de hiis, que ad religionem pertinent et obligatur Deo, tenetur enim abrenuntiare diabolo et omnibus pompis eius ; ergo ibi est votum.

Quod concedunt magistri, dicentes ibi esse votum baptismale ; et distingunt triplex votum ; videlicet votum prime necessitatis, quod est in baptismo, et votum secunde necessitatis, quod est in penitentia, et votum tercie necessitatis, quod est in consiliis.

 

Sed probatur quod baptizatus non voveat. Si enim vovet, non vovet nisi quod firmiter proponit ; sed firmiter proponit se de cetero non peccaturum ; ergo vovet se de cetero non peccaturum ; sed hoc est falsum, presumptuostim enim esset votum huiusmodi, cum difficilimum sit semper esse sine peccato mortali.

Item, ex hoc accideret quod quilibet baptizatus fornicando peccaret duobus peccatis : propter ipsum fornicari et propter fractionem voti ; et ita nullus baptizatus peccaret unico mortali.

Item, videtur quod iuramentum licitum sit votum, quia in iuramento licita et honesto obligat se Deo iurans super aliquo, quod pertinet ad religionem, et animi deliberatione[m] firmat se facturum illud, quod iurat ; ergo licitum iuramentum et honestum est votum ; sed si hoc, ergo cum circumstancia iuramenti aliquid addat, magis obligat iuramentum quam votum quod non est iuramento vallatum ; ergo si aliquis iurat aliquod licitum et postmodum voveat aliquid, quod non potest stare cum eo, quod iuramentum est, iuramentum tenendum est et non votum ; ergo si aliquis iurat se iturum ultra mare et postmodum vovet quod intret claustrum, infra duos annos iuramentum est tenendum et non votum.

 Sed contra. Dicit Gregorius, eadem auctoritate : Cadit a voto, qui maiora promittit et minora facit ; ergo votum, quod maius est, tenendum est et non iuramentum, quod minus est.

 

Solutio. Ad primum nobis videtur quod nec in baptismo nec in penitentia vovet aliquis proprie loquendo, dicit enim Glosa, super illum locum Psalmi : Vovete et reddite : Vovere est voluntatis, reddere necessitatis ; sed quecumque promittit ille, qui baptizatur, necessitatis sunt, quia sine illis non potest salus fieri ; unde de illis proprie non est votum, quia votum non est de caritate sed de hiis, que conservant et augmentant caritatem ; ille ergo, qui baptizatur, non vovet, quia non obligat se de novo ad precepta observanda, sed in baptismo cognoscit se obligatum prius et ad illa servanda. Et sic patet solutio ad primum obiectum.

Ad aliud dicimus quod, si fiat vis in hoc nomine votum, ut dicatur votum huiusmodi conceptio non vallata iuramento, tunc iuramentum non est votum, nec e conversa ; sed quia de nominibus nulla debet esse contentio, concedimus quod aliquod iuramentum est votum et illud magis obligat quam votum non iuramento vallatum, si de paribus sit illud iuramentum et illud votum ; sed si votum de meliori bono sit, magis obligat, sicut est in preposito casu, maius enim bonum est intrare claustrum quam ire ultra mare.

 

 

Caput II

De voto, quallter obllget et utrum recipiat dispensationem.

 

Circa secundum capitulum videndum est qualiter votum obliget et utrum recipiat dispensationem.

 

 

Questio I

[Qualiter obliget.]

 

Sciendum est quod quoddam votum est de continencia, quoddam de abstinentia, quoddam de peregrinatione et consimilibus. Votum de continentia non recipit dispensationem, sed alia vota recipiunt.

Sed probatur quod nullum votum recipiat dispensationem, quia super illum locum Psalmi : Vovete et reddite, dicit Glosa : Vovere voluntatis est, sed reddere est necessitatis ; ergo necesse est reddere omne votum ; ergo nullum votum recipit dispensationem.

Item, votum de continentia et votum de abstinentia sunt de iure divino ; ergo neutrum recipit dispensationem, vel si votum de abstinencia recipit dispensationem, eadem ratione et votum de continencia.

Item, votum de abstinentia recipit dispensationem ex causa, sicut dispensavit Alexander papa cum rege Lodovico, qui ex voto ieiunabat in pane et aqua singulis diebus veneris, sed tune non poterat esse letus nec audire causas nec facere iusticiam populo regni sui, et dispensavit cum illo papa. Eadem ratione votum de continentia recipit dispensationem ex causa, sicut si aliquis clericus sit, qui vovit continentiam, et non est alius heres, qui succedit alicui regi mortuo, iste vult esse rex et non contrahere ; sit ita ; et nisi habeat regnum, periclitabitur caritas eius, quia desperabit et habebit odio omnem re[li]gionem et [erunt] multe discordie in regno ; videtur quod ex causa ista votum illius debeat recipere dispensationem.

Item, dicit Bernardus : Quod propter caritatem institutum est, contra caritatem non debet observari ; sed votum istud propter caritatem institutum est ; ergo contra caritatem non debet sustineri ; sed si sustineatur, contra caritatem illius erit et contra caritatem eorum, qui sunt in regno ; ergo non debet sustineri ; et ita votum de continentia dispensationem recipit.

 

Sed contra. Votum de continentia est de vita contemplativa, qua nichil melius est ; ergo non recipit recompensationem ; ergo votum continentie non recipit dispensationem, cum non recipiat recompensationem.

Item, aliquis fecit votum de eundo ultra mare, postmodum fecit votum de intrando religionem ; primum votum absorbetur a secundo, quia magis bonum est ; ergo eadem ratione, si aliquis fecit votum de eundo ad [Albigenses] et postmodum fecit votum de eundo ultra mare, primum votum absorbetur a secundo, quia secundum magis bonum est ; ergo non tenetur ire ad [Albigenses], et hoc falsum.

 

Solutio. Dicimus quod aliquos votum recipit dispensationem. Votum enim non est de ipsa essencia honesti proprie, honestum enim proprie est secundum quod consistit similitudo Dei in homine, et circa illud nulla est dispensatio ; sed votum est de utili, utile autem est quod est expediens et iuvans caritatem, et non de hiis, que ad essenciam caritatis pertinent, et propter hoc recipit dispensationem.

 

Ad primum ergo dicimus quod reddere votum necessitatis est et dicitur reddi, cum equipollentia redditur ; et hoc modo fit, cum sit dispensatio.

Ad secundo obiectum dicimus quod non valet hec argumentatio : votum est de iure divino, ergo non recipit dispensationem, non enim de iure divino essentialiter, sed per quandam suppositionem sive ypotes[i]m, sic enim intelligitur : Vovete et reddite, id est, si voveatis, reddite ; unde quasi per accidens est votum de iure communi et non per se. Similiter non valet hec argumentatio : tam votum de continentia quam votum de abstinentia est de iure divino, ergo si unum recipit dispensationem, et reliquum ; et hoc est, quia votum de abstinentia recipit dispensationem, exercitatio enim corporalis ad modicum valet, ut dicit Apostolus, et propter hoc votum de continentia non habet recompensationem vel redemptionem, quia, ut dicit Ecclesiasticus, in vicesimo sexto capitulo : Omnis ponderatio non est digna continentis anime ; et hoc est, quia nichil adeo impugnat caritatem, sicut fomes et carnalis voluntas, Unde Micheas : Ab illa, que dormit in sinu tuo, custodi claustra oris tui ; et inimici hominis domestici eius ; unde ultima beatitudo perficitur in extinctione motuum illicitorum carnalium, unde : Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur : Pacifici sunt illi, in quibus pacati sunt motus, nec repugnat caro spiritui ; quia ergo votum de continentia non habet recompensationem vel redemptionem, propter hoc non recipit dispensationem.

Ad tercio obiectum dicimus quod votum abstinentie recipit dispensationem ex causa, sed votum continentie non, quia non est causa sufficiens hereditas regni, regnum enim terrenum non est causa recompensans hereditatem regni celestis vel regnum eternum, pauci enim inveniuntur heredes regni celestis et plures regni terreni, et melius est isti esse continentem quam esse regem et magis conservativum caritatis, [quam] magis debet diligere quam omn.es homines regni illius ; unde in tali casu non invenitur Ecclesia dispensasse, sed bene invenitur in inultis dissimulasse.

Ad quarto obiectum dicimus quod illud votum non est contra caritatem, immo est ad defensionem et augmentum caritatis.

Ad ultimum obiectum notandum quod, si aliquis voveat duo bona, unum minus, reliquum maius, si non sint opposita, ad utrumque tenetur ; si vero sint opposita, solvitur minus votum per obligationem maiorem ; unde patet quod ille, qui primo vovit se iturum ad Albigenses, postmodum vovit se iturum ultra mare, utrumque votum manet, quia utrumque potest reddere ; sed si vovit se intraturum claustrum, statim non tenetur ire ultra mare, quia non potest in contemplatione esse et ire per terras.

 

Sed adhuc videtur posse probari quod circa votum continentie possit fieri dispensatio. Sit ita quod aliquis votum fecerit se intrare claustrum et videt quod, si intrat, parentes moriantur fame et sorores eius prostituentur ; iste tenetur honorare patrem et matrem et ex precepto Domini et ex caritate et ex pietate ; tenetur ergo eis subvenire in necessitate ; sed non potest, nisi remaneat in seculo ; sed honorare parentes et subvenire eis est de substantia honesti ; votum autem est de utili ; sed honestum est preponendum utili ; secundum hoc ergo iste debet remanere in seculo, cum aliter non possit providere parentibus, et ita non tenetur intrare claustrum ; in hoc ergo casu votum de continentia recipit dispensationem.

Ad hoc videtur facere predicta auctoritas beati Bernardi : Quod propter caritatem institutum est, contra caritatem observari non debet ; ergo votum illud continentie non debet observari, cum sit contra caritatem patris et matris.

Sed contra. Nescit si paupertas parentum sit eis utilis, scit autem quod intrare claustrum sit ei utile ; sed incerta pro certis sunt dimittenda ; ergo debet intrare claustrum.

 

 

Questio II

Utrum circa votum continentie possit esse dispensatio.

 

Queritur postea utrum circa annexa voto continencie possit esse dispensatio, verbi gratia, aliquis fecit votum de intrando claustro, huic voto adiacet asperitas victus et vestitus, queritur an circa ista possit esse dispensatio.

 

Videtur quod sic, quia votum abstinentie recipit dispensationem, cum recipiat recompensationem, dicit enim Apostolus quod exercitatio corporalis ad modicum valet, pietas autem ad omnia utilis est, et propter hoc sacerdotes sepe mutant ieiunia in largitione elemosinarum ; ergo circa asperitatem ciborum et vestium potest fieri dispensatio ; ergo potest monachus habere mollia vestitnenta et comedere delicate, et hoc est falsum.

 

Solutio. Dicimus, sicut dictum est, quod votum continentie non recipit dispensationem ; et hoc est, quia voluptas carnalis maxime debellat caritatem, et quia incorruptio facit esse proximum Deo, ut habetur sexto Sapientie, et quia omnis ponderatio non est digna continentis anime.

 

Ad primo ergo obiectum dicimus quod honorare parentes non est de ipsa substantia honesti, nisi cum circumstanciis suis, scilicet honorare parentes loco et tempore et quantum debet ; et propter hoc datur intelligi quod non debet propter honorem parentis dimittere sibi providere in spiritualibus ; omitteret autem, si dimitteret intrare claustrum, ex quo vovit, propter honorationem parentum, et tunc honoraret plus, quam deberet, et sic non esset honestum. Unde dixit Dominus in Evangelio : Qui non odit patrem et matrem propter me, non est me dignus, dicit Dominus ; dicit Ieronimus : Per cala[tum] perge patrem, per calcatam perge matrem , ad religionem scilicet. Nec est verum quod impletio illius voti sit contra caritatem patris, immo forte ad conservationem caritatis eius.

Ad aliud dicimus quod circa asperitatem victus et vestitus monachi non potest fieri dispensatio, ista enim sunt instituta, ut efficiant et [promoveant] et conservent continenciam ; verum est tamen quod, si patiatur accidiam claustralis, potest ingredi ad actionem, sicut dicitur in Cantico : Ingrediamur in agrum, commoremur in villis.

 

De voto abstinentie dictum est quod recipit dispensationem ; videtur quod, si mulier faciat votum de abstinencia, maritus suus potest revocare.

Sed probatur quod sit falsum, quia Dominus precepit : Vovete et reddite Domino, quasi : si vovetis, reddite ; sed multo magis obedire Domino quam marito suo ; ergo videtur quod maritus suus non possit revocare votum uxoris sue.

Solutio. Sicut dicit Apostolus, vir est capud mulieris ; unde non solum habet potestatem corporis mulieris in opere coniugali, sed etiam in aliis ; mulier autem non habet potestatem corporis viri sui nisi in opere coniugali ; sed propter primatum gratie, quam habet vir supra mulierem, non potest vovere mulier aliquam abstinenciam, aut, si voverit, vir potest revocare, et mulier tenetur obedire, debet enim cogitare quomodo placeat viro tantum secundum Deum ; per huiusmodi obedientiam salvantur bona matrimonii, et maxime tenetur obedire propter sacramentum, matrimonium enim [est] maris et femine significat coniunctionem Christi et Ecclesie, unde sicut Ecclesia regitur a Christo, ita et mulier debet regi a viro suo.

Ad aliud quod obiectum est, dicimus quod, si Dominus non approbat votum mulieris de abstinentia nisi sub conditione, ita nec precepit reddere nisi sub conditione, videlicet si maritus suus voluerit.

 

 

Caput III

De specie voti.

 

Dicto de voto in generali, tercio capitulo dicendum est de speciebus voti : votorum aliud simplex, aliud sollempne ; sollempne est istud, quod fit in susceptione habitus vel ordinis ; simplex est, quod fit sine huiusmodi sollempnitate.

Circa votum simplex tria investiganda sunt.

Primum est utrum votum simplex obliget ad statim.

Secundum est ad quid obliget votum determinatum.

Tercium qualiter votum simplex impedit matrimonium contrahendum et non dirimit contractum.

 

 

Questio I

[Utrum votum simplex obliget ad statim.]

 

Circa primum sic obicitur. Ponatur quod aliquis emiserit votum de intrando claustrum, queritur utrum teneatur intrare statim.

 

Videtur quod non. Potest enim licite differre quousque persolverit debita, quibus obligatus est, tenetur enim ad omnia precepta Dei ; tenetur ergo non fraudare debitores suos ; ergo tenetur eis reddere, que eis debet ; sed non potest, si statim intret claustrum ; ergo tenetur non intrare claustrum statim ; ergo non tenetur intrare. Eadem est obiectio, si sit dispensator alicuius magni viri ; tenetur ei prius reddere rationem villicationis sue, unum [enim] preceptum Domini non absolvit ab alio precepto ; ergo non tenetur intrare statim.

Item, si statim intraret, scandalizabit multos ; ergo non tenetur intrare statim.

 

Set contra. Vovit quod intraret claustrum, sed et non determinavit tempus ; ergo tenetur intrare, quam cito potest, sicut si aliquis michi debet centum marchas et non est ei determinatum tempus persolvendi, tenetur reddere, quam cito potest, si ergo repeto unum statim, tenetur reddere, si potest et ego repeto ; ergo similiter tenetur intrare, quam cito potest intrare claustrum ; ergo statim, cum statim possit.

Item, dicit Ieronimus : Per calcatum perge patrem, per calcatam perge matrem etc. ; ergo si licet intrare claustrum, [h]omisso honore, qui debetur parentibus, multo forcius licet intrare, omissis illis, que debentur aliis proximis ; et ita videtur quod iste tenetur intrare statim.

 

Solutio. Presumendum est quod ille, qui facit huiusmodi votum, sit in caritate et ex caritate voveat ; caritas autem docet eum cum discretione vovere ; discrete autem vovet, cum propositum habet reddendi proximo, que proximi sunt ; et propter hoc bene licet ei differre intrare claustrum, quousque disposuerit de rebus suis et reddiderit, que debet reddere, et quamvis in emissione voti non determinaverit tempus apud se, tamen habuit propositum faciendi ista, priusquam intraret ; sed si timeret lapsum carnis propter dilationem, bene liceret ei statim intrare, maius enim preceptum absolvit a minori, si non possit utrumque fieri, habemus enim in Evangelio quod Dominus dixit cuidam : Sequere me ; et ille dixit : Dimitte me prius sepelire patrem, et Dominus dixit : Dimitte mortuos sepelire mortuos suos. Tu autem, vade et annuntia regnum Dei, item, habemus quod Matheus evangelista secutus est statim Dominum, quando Dominus dixit ei : Sequere me, omissis tamen ratiocinationibus vectigalium, erat enim publicanus, sedens in theoloneo.

 

 

Questio II

De voto determinato, [ad quid obliget.]

 

Secundo capitulo queritur de voto determinato, ad quid obliget. Ponatur quod aliquis votum faciat de intrando claustrum. Queritur an teneatur intrare aliud claustrum, si non potest intrare illud.

Videtur quod sic, quia tenetur ad vitam contemplativam in hoc claustro ; ergo tenetur ad vitam contemplativam ; ergo si non potest : intrare in hoc claustrum, [et] tenetur intrare aliud.

Contra. Non fecit votum nisi de hoc claustro ; ergo non vovit de alio ; sed non tenetur nisi ad illud, quod vovit ; ergo non tenetur intrare claustrum aliud.

 

Solutio. Hoc possunt esse tres casus. Potest enim ille, qui vovit, cogitare de vita contemplativa, et tunc vovet quod intrabit religionem et : postea determinat locum. Vel potest cogitare de vita contemplativa non simpliciter, sed secundum quod est in istis hominibus, et sic vita contemplativa visa in istis movet istum, ut voveat ad transeundum ad vitam contemplativam istorum. Vel potest cogitare de loco et situ loci et de religione, et tunc vovere quod intrabit hoc claustrum. In duobus enim primis casibus tenetur intrare aliud claustrum, si non potest illud, quia locus non est de materia voti ; unde videat quilibet qualiter voveat. Sed in tercio casu non tenetur, quia locus est de materia voti. Et non valet hec argumentatio : tenetur ad vitam contemplativam in hoc claustro, ergo tenetur ad vitam contemplativam ; aliquis enim obligatur ad antecedens, qui non obligatur ad consequens ; et est fallacia consequentis, quoniam in huiusmodi votis intelligitur conditio ; unde [is] est sensus tenetur ad vitam contemplativam in hoc claustro, si potest in hoc ; et ex hoc non sequitur : ergo in claustro, si potest in claustro.

 

 

Questio III

De simplici voto, [quod impedit matrimonium contrahendum.]

 

Circa tercium capitulum de simplici voto, notandum est quod votum simplex impedit matrimonium contrahendum, sed non dirimit contractum ; votum autem sollempne non impedit matrimonium contrahendum, sed dirimit contractum.

 

Sed contra. Matrimonium obligat homini et votum simplex obligat Deo.

Item, votum simplex obligat in re magis ligna, quam matrimonium ; ergo forcius est vinculum simplicis voti, quam matrimonii ; ergo secundum hoc matrimonium contractum non solvit votum simplex, immo potius votum simplex dirimit matrimonium contractum.

Item, votum sollempne dirimit matrimonium contractum, aut quia votum, aut quia sollempne. Si quia votum, eadem ratione simplex votum dirimit matrimonium contractum. Si quia sollempne, - contra : Sollempnitas illa est opus hominis ; sed quod Deus coniunxit, homo non separat ; ergo votum sollempne non dirimit matrimonium contractum gratia sollempnitatis.

 

Item, queritur de illa vel de illo, qui vovit continentiam, utrum peccet postea contrahendo matrimonium.

Videtur quod sic, quia super illum locum ad Thimotheum : Adolescentiores viduas devita, cum enim luxuriate fuerit in Christo, volunt nubere, dicit Glosa : Post votum continentie non solum nubere, sed et velle nubere dampnabile est ; ergo utrumque est dampnabile, nubere et velle nubere ; ergo ille, qui post votum continentie contrahit matrimonium, peccat mortaliter contrahendo.

Sed contra. Matrimonium non est oppositum simplici voto, potest enim stare cum simplici voto de continentia. Quod probatur per matrimonium Marie [et] Ioseph, per matrimonium Crisanti et Darie, quorum uterque voverat continentiam, et tamen uterque, presumens de Spiritu Sancto quod cum matrimonio solvaret eis votum continentie, nupserunt, sicut habetur in quadam Glosa, in fine Ieremie et fine Isaie, super illum locum : Habita[b]it iuvenis cum virgine, dicit Glosa quod Crisanctus cum Daria, et constat quod non peccaverunt ; ergo contrahere post votum continentie non est peccatum.

 

Solutio. Ad primum dicunt quidam quod votum simplex obligat soli Deo, matrimonium autem obligat Deo et homini, et propter hoc dicunt quidam quod vinculum matrimonii forcius est, quam vinculum simplicis voti. Sed hec solutio videtur esse nulla, quia ponatur quod aliquis voveat et iuret alicui quod ibit cum ipso ultra mare, istud votum obligat Deo et homini, tamen si post voveat quod post triduum intrabit claustrum, primum votum dissolvitur per secundum ; sed secundum non obligat nisi Deo, et primum Deo et homini ; ergo non propter hoc, quod matrimonium obligat Deo et homini, forcius est quam simplex votum ; ergo nulla est solutio illa.

 Ad secundo obiectum dicimus quod votum sollempne indissolubile est, quia significat coniunctionem anime [Christi] et corporis secundum statum resurrectionis, et quia illa coniunctio insolubilis est, propter hoc votum sollempne indissolubile est, et propter hoc dirimit matrimonium contractum ; sed votum simplex significat coniunctionem anime et corporis Christi, secundum quod fuit ante resurrectionem, et quia illa dissolubilis est, propter hoc votum simplex dissolubil[e], unde dissolvitur per matrimonium contractum. Sed hec solutio nulla est, quia secundum hoc votum esset sacramentum ; ergo secundum hoc octo essent sacramenta Ecclesie.

 Item, de matrimonio dicit Apostolus quod sacramentum magnum est in Christo et Ecclesia ; sed de voto nullus dicit quod sit sacramentum, propter quid enim est votum sollepmne sacramentum illius coniunctionis ? Si dicatur quod propter bonitatem vite, eadem ratione simplex votum esset signum illius coniunctionis. Si dicatur quod propter novitatem vite, eadem ratione votum simplex esset signum illius coniunctionis indissolubilis, quia in simplici voto est novitas vite.

 

Propter hoc dicimus cum Prepositino quod votum sollempne dirimit matrimonium contractum ex institutione. Potest enim Ecclesia facere per institutionem de aliquibus personis, qu[e] secundum se legitime sunt ad contrahendum, quod sint illegitime ad contrahendum ; et hoc modo dicitur  dirimere matrimonium contractum, id est, facit quod non sit matrimonium id, quod de facto [auctenticum] est ; id quod enim vere matrimonium est, non potest dirimere Ecclesia ; instituit autem Ecclesia quod votum sollempne dirimat matrimonium contractum hoc modo duabus de causis, prima est propter publicam honestatem, inhonestum enim esset quod monachus relinqueret claustrum et contraheret, secunda est quia per votum sollempne transfert vovens dominium corporis sui in Deum et abatem, unde non habet potestatem transferendi corporis sui dominium in mulierem sicut e converso, si transtulisset dominium corporis sui in mulierem, non posset transferre in dominium abbatis sine licentia uxoris ; quia ergo in vinculo matrimonii et in vinculo voti sollempnis transfertur dominium corporis, propter hoc id, quod procedit, solvit id, quod sequitur. In simplici autem voto non transfertur dominium corporis, et propter hoc matrimonium contractum solvit vinculum simplicis voti, et non e converso.

Et sic patet solutio ad primo et secundo obiectum.

Ad tercio obiectum dicimus quod matrimonium secundum se non repugnat simplici voto de continentia. Posset enim aliquis, contracto matrimonio, transire ad religionem ante carnalem copulam, non peccaret contrahendo ; sed si fecisset votum de continentia et postea contraheret aut etiam vellet contrahere, consentiens in carnalem copulam sive causa libidinis sive causa generationis filiorum, tunc veniret contra votum et peccaret mortaliter. Et hoc modo intelligitur auctoritas de adolescentibus viduis, causa enim libidinis volebant nubere, et hoc modo velle nubere dampnabile est et nubere similiter.

Dicimus ergo quod matrimonium stare potest cum voto continentie ; sed si post votum consenciat aliquis in carnalem copulam, tunc facit contra votum continentie, ut dicit Augustinus, et peccat mortaliter.

 

 Sed videtur ultimum hoc esse falsum, quia beata Virgo consensit in carnalem copulam, ut dicit Augustinus, et tamen fecerat votum continentie, sicut dicunt sancti super ilium locum : Quomodo net istud, quoniam virum etc., exponunt enim sic : Me non cognituram propono ; ergo post votum continentie consensit in carnalem copulam ; ergo peccavit mortaliter et non est verum quod dictum est.

Si dicatur quod non consensit simpliciter in carnalem copulam, sed sub hac conditione : si Deus voluerit, - contra : Hec condicio non facit quin ille consensus fuerit absolutus, quoniam in omni bono proposito intelligitur huiusmodi conditio, absoluta tamen multa bona proposita sunt.

Item, si consensit in carnalem copulam, non fuit dignissima Virgo sive Virgo virginum, dicit enim Ieronimus quod non potest corrumpi corpus, nisi prius corruptus fuerit animus ; sed si ille consensus processisset ad actum, esset corrupta corpore ; ergo prius fuisset corrupta mente, nonnisi per consensum in carnalem copulam ; ergo si consensit in carnalem copulam, fuit corrupta mente ; ergo non fuit Virgo virginum ; hoc autem falsum ; ergo non consensit in carnalem copulam.

Quod concedimus. Unde dicimus quod, sicut duplex est scire, in universali et in particulari, sic consentire duplex, scilicet consentire in universali et in particulari, et sicut scire aliquid in universali, non est scire istud simpliciter, sic consentire in universali incarnalem copulam, non est consentire simpliciter ; sed beata Virgo non consensit in carnalem copulam simpliciter nec in particulari, sed in universali tantum, consentit enim simpliciter in conjugalem copulam, que potest salvari et cum carnali copula et sine carnali copula.

 

Item, obicitur circa id quod dictum est, quod matrimonium potest stare cum voto continentie. Sit enim quod aliquis emiserit votum continentie et postea contrahat, aut consentiat in carnalem copulam, aut non ; si sic, ergo peccat mortaliter ; si non, ergo proponit intrare claustrum ante carnalem copulam ; sed si aliquis vult contrahere et cum illa voluntate habeat et voluntatem faciendi aliquid contra aliquod bonum matrimonii, sicut si intentionem habeat procurandi sterilitatem, que est contra prolem, nichil fit ; ergo cum velit contrahere et intentionem habeat faciendi quiddam, quod est contra matrimonium, [nichil fit] ; ergo ibi non est matrimonium ; et sic matrimonium non potest stare cum voto continentie. Secundum hoc videtur quod nullum consilium domini pape, quod dedit cuidam, qui iuraverat cuidam mulieri quod contraheret cum ipsa et post voverat vel proposuerat quod intraret claustrum ; dominus papa dedit ei consilium, quod prius contraheret et postea ante carnalem copulam intraret claustrum ; sed videtur quod fuerit nullum illud consilium, quia aut contrahendo consensit in carnalem copulam, et sic mortaliter peccavit veniendo contra votum continentie, aut si non consensit, nullum fuit matrimonium ; ergo non contraxit.

Item, videtur quod pro nichilo dederit illud, quia si aliquis iuret vel voveat quod ibit ultra mare et postmodum quod intrabit claustrum, potest statim intrare sine peccato, quia ma[ius] bonum absolvit a minori. Similiter et ille licite poterat intrare claustrum sine matrimonio, maius enim bonum absolvebat eum a iuramento precedente.

 

Solutio. Dicimus quod matrimonium potest stare cum voto continentie, et si contrahat aliquis post votum continentie, non frangendo votum consentit in conjugalem copulam et proponit quod intrabit religionem vel quod faciat socium vel sociam suam permanere in continentia, sicut fuit in Crisancto et Daria, si tamen habet intentionem intrandi claustrum ante carnalem copulam, non est hoc contra matrimonium sed supra matrimonium. Non derogatur in hoc matrimonio, si maius bonum eligitur, si enim magis honorem regem quam te, non propter hoc te dehonoro ; nec est simile de sterilitate, quia sterilitas aperte contra matrimonium est ; quamvis autem ma[ius] bonum absolvat a minori, tamen bonum consilium dedit dominus papa, iuramentum enim de contrahendo factum erat publice, unde [si] sine impletione iuramenti intrasset religionem, multi scandalizarentur ; sed post contractum nullus scandalizatur ; sed quelibet anima scit quod incorruptio preponderat corruptioni.

 

 

Caput IV

 

Questio I

De [voto solempni. De illo, qui fecit votum abstinentie et postea intravit claustrum.]

 

Queritur postea de votis religiosorum. Ponatur quod aliquis fecerit votum de abstinentia, quod ieiunet singulis diebus in pane et aqua, et postea intret claustrum. Queritur utrum absolutus sit a primo voto.

Videtur quod non, quia secundum votum non est oppositum primo et ipse potens est observare utrumque ; et prius tenebatur ad primum votum ; ergo tenetur adhuc ad idem.

Contra. Si observet istud, scandalizabit conventum ; sed non debet scandalizare conventum, quia dicit Apostolus : Si propter cibum tuum contristatur frater tuus, iam non secundum caritatem ambulas ; ergo cum non scandalizare teneatur fratres, tenetur non observare istud votum ; ergo absolutus est a primo.

Similiter obicitur de clerico constituto in sacris ordinibus, qui intrat religionem. Iste prius tenebatur ad continentiam, quia sacris ordinibus annexum est votum continentie, vel ex ipsa susceptione tenetur suscipiens ad continentiam ; sed prius dictum est quod votum sollempne non recipit dispensationem, quia votum de continentia non recipit dispensationem ; ergo videtur quod circa alia a continentia posset cum isto dispensari, videlicet circa abstinentiam et asperitatem vestium, potest enim contingere quod eandem asperitatem observaret prius tam in victu quam in vestitu, et ita videtur quod aliquis de monacho potest fieri non monachus ; hoc autem falsum est.

 

Solutio. Ad hoc dicendum est quod ille, qui intrat religionem, moritur mundo et fit novus homo ; unde debet vivere secundum novitatem illam et secundum voluntatem Domini et abbatis, transfert enim dominium corporis sui et voluntatis sue in dominium Domini et abbatis ; unde non debet aliquid proprium velle, sed solummodo debet velle, quod commune est, scilicet quod ad caritatem pertinet ; per hoc ergo patet quod ipse abrenuntiat proprie voluntati, absolutus est ab illo voto abstinentie, quod prius fecerat propria voluntate ; unde si aliqua suspitio habeatur de scandalo, debet ei precipere abbas quod non observet votum istud. Si potest tamen observare sine scandalo, bene licet, dispensatur enim a Deo de facili circa votum abstinentie, quia necessarium est comedere, unde contingit nimis abstinere, de hoc enim dicit Apostolus : Rationabile sit obsequium vestrum, sed non contingit nimis continere nisi in matrimonio.

Ad secundo obiectum dicimus quod preter votum continentie, quod habebat iste constitutus in sacris ordinibus, et votum de asperitate victus et vestitus, et mactatio proprie voluntatis, quam facit obedientia, circa quam non est dispensatio, quia obedientia non recipit recompensationem sicut nec continentia.

 

 

Questio II

De illo, qui vovit intrare hoc claustrum.

 

Queritur postea de illo, qui vovit quod intraret hoc claustrum, ita quod locus fuit de materia voti, postea intravit istud claustrum, postmodum destructum est claustrum istud. Queritur an ille teneatur intrare aliud claustrum.

 

Videtur quod non, quia non tenetur esse in religione nisi ex voto, quod fecit ; sed votum illud non obligat nisi ad hoc claustrum ; ergo non tenetur intrare aliud claustrum ; ergo cum non possit esse in hoc, videtur quod sine peccato possit fieri de monacho non monachus.

 Solutio. Tenetur intrare aliud claustrum, si non possit esse in hoc, sed non ex voto solo, sed quia susceptione habitus transtulit dominium sui in Deum et abbatem, unde non potest esse dominus sui de cetero. Unde dicimus quod hec est falsa : non tenetur in religione esse nisi ex voto, quod fecerit.

 

Predictis videtur esse contrarium quod dicit Moyses in fine Levitici quod, si aliquis voverit animal mundum Domino, non mutare poterit illud nec in melius nec in peius ; ergo si aliquis vovet se iturum ultra mare, non potest illud votum mutare nec in melius nec in peius ; ergo non potest statim post votum intrare claustrum, quod est contra predicta.

Item, in eodem capitula dicit Moyses quod, si aliquis voluerit redimere votum suum, addet quintam partem, id est, faciet equipollens et insuper addet quintam partem ; ergo secundum hoc circa votum non potest esse dispensatio, ex quo in mutatione necesse est fieri maius, quam sit votum, in dispensatione enim minus fit, quia in dispensatione est iuris relaxatio.

 

Solutio. Ad primum dicimus quod, si aliquis voverit animal mundum Domino, non poterit mutare illud animal, sic enim intelligitur ; unde, cum aliquis vovet se iturum ultra mare, vovet animal mundum Domino, id est se ipsum ; unde necesse est quod ipse faciat votum suum vel equipollens. Si voluerit mutare tamen, quia exercitatio corporalis ad modicum valet, bene potest alius pro ipso ire ultra mare. Sed in aliis votis, scilicet de abstinentia et continentia, et votis claustralium necesse est quod ipse, qui vovet, ieiunet, non alius pro ipso, si enim alius ieiunaret, per hoc ipse non corrigeretur ; similiter necesse est quod ipse contineat, non alius pro ipso, et quod ipse intret claustrum, non alius pro ipso.

Ad secundo obiectum dicimus quod, si aliquis voluerit redimere votum suum, addet quintam, id est, minus peccabit refrenando quinque sensus suos, cum enim mutatur votum, debet fieri equipollens et preterea minus peccare per quinque sensus, quod est addere quintam partem ; unde circa votum non est dispensatio proprie loquendo, sed redemptio ; unde in decretalibus talis titulus est : De voto et voti redemptione, et est sumptus titulus iste a Levitico, reddere enim votum necessitatis est ; unde circa hoc non potest esse dispensatio sed redemptio ; vocatur autem aliquando dispensatio, quia ille, qui voverat, facilius facit commutatum quam votum, et hoc modo dicitur Alexander dispensasse cum quodam, qui acceperat crucem ad eundem ultra mare et non poterat ire, et iniunxit ei quod cotidie pasceret pauperem, unde hoc sine dubio maius fuit, dicitur tamen dispensasse, quia ille, qui voverat, facilius fecit hoc.

 

 

Caput V

De voto Iepte.

 

Queritur de voto Iepte, utrum bene fecerit immolando filiam suam Domino.

 

Videtur quod sic, quia dicitur in Iudicum, XI : Factus est super Iepte spiritus Domini ; et votum vovit deo, dicens : Si tradideris filios Ammon in manus meas, quicumque primus fuerit egressus de foribus mee domus, michique occurrerit revertenti cum pace a filiis Ammon, eum holocaustum offeram Domino ; ex hac auctoritate videtur quod votum Iepte fuerit a Spiritu Sancto ; ergo et sacrificium et immolatio filie sue a Spiritu Sancto ; ergo meritorie immolavit ; non debet autem fieri vis in hoc, quod dixit : Quicumque primus etc., intelligitur : Quicquid primum egressum etc., sicut dicit Augustinus super epistolam ad Romanos.

Item, dicit [Ieronimus] [quod] in quadam epistola Ad Iulianum quod Iepte optulit filiam suam Domino et propter hoc ponit eum Apostolus in numero sanctorum in epistola Ad Hebreos ; ergo oblatio illa fuit meritoria.

 

Contra. Super epistolam Ad Hebreos dicit auctoritas quod Iepte laudatur non propter immolationem filie, sed propter fidem, qua credidit sibi Deum dedisse victoriam de filiis Ammon ; ergo immolati filie non fuit bona, ex quo non laudatur propter illam.

Item, super illum locum Ieremie, Edificaverunt excelsa Tophet, dicit auctoritas : Cum Iepte optulit filiam suam virginem, dicitur non sacrificium Domino, sed animus placuit offerentis ; ergo immolatio illa non placuit Deo ; sed hec auctoritas videtur repugnare sibi ipsi, si enim animus offerentis placuit Deo, ergo et oblatio, non enim potest arbor bona fructus malos facere, ut dicitur in Evangelio.

Item, dicit Augustinus quod stultitia voti Iepte punita est in morte filie sue ; ergo stulte vovit et stulte immolavit.

 

Solutio. Fuerunt in Iepte tres voluntates et duo actus. Prima voluntas fuit voluntas vovendi et simpliciter hec non habuit actum sibi proprium, voluntas enim benefaciendi non habet actum sibi proprium. Secunda voluntas fuit voluntas vovendi hec : Quicumque primus etc., et vovere hoc fuit actus eius. Tercia voluntas fuit voluntas immolandi filiam suam et immolare fuit actus illius voluntatis. Prima voluntas bona fuit et a Spiritu Sancto. Secunda et tercia stulte fuerunt et earum actus mali ; unde peccavit Iepte sic vovendo, peccavit immolando, laudatur tamen et de voto et de facto, non propter ipsum votum et factum, sed propter originem, scilicet propter primam voluntatem, que laudabilis fuit, a qua ortum habuerunt voluntates sequentes, sicut laudatur Petrus de amputatione auricule Malchi non propter ipsum factum, sed propter causam, dicit enim Glosa super istum locum quod Petrus eodem zelo fecit hec, quo Finees, sed constat quod Finees ex caritate transfixit Israelitem coeuntem cum Madianitide ; ergo Petrus ex caritate amputavit auriculam servi. Dicimus ergo quod prima voluntas Iepte fuit a Spiritu Sancto, non tamen votum fuit a Spiritu Sancto, quia prima voluntas non fuit radix immediate illius voti.

Ad illud, quod dicit Ieronimus : Iepte optulit filiam suam ; et propter hoc ponitur ab Apostolo in numera sanctorum, dicimus quod sic intelligitur : propter hoc, [id est] propter originem illius obl[ig]ationis, scilicet propter voluntatem primam [secundum].

Auctoritatem illam, que dicit quod Iepte non immolationem [filie] laudatur, sed prapter fidem etc., bene concedimus.

Illa vero auctoritas que dicit : Non sacrificium Iepte Domino, sed animus placuit offerentis, sic exponitur : id est, prima voluntas, que fuit a Spiritu Sancto origo oblationis, licet remota.

 

Sed contra istud quod dictum est de Petra, obicitur. Dominus enim redarguit Petrum de amputatione auricule ; ergo peccaverat Petrus amputando ; ergo illa amputatio non fuit ex caritate Petri tanquam ex radice, caritas enim summum bonum erat et radix bona non potest fructus malos facere.

Item, virtus arte certior et melior ; sed ars non decipitur ; ergo nec virtus ; ergo ex caritate Petri non fuit amputatio auricule, que peccatum fuit.

Solutio. Secundum se virtus omni arte certior et melio, sed, sicut dicit Origenes, virtus tarda est, considerat enim omnes circumstancias, vitium autem impetuosum est ; unde virtus, secundum quod considerat omnes circumstancias, nunquam fallitur ; unde ex ipsa nunquam est malum hoc modo, sed inpetuositas vicii non permittit caritatem considerare omnes suas circumstancias ; bene potest esse malum ex ea cum illo errore, videlicet per omissionem circumstanciarum, et sic fuit in Petra ; unde non fuit illud malum ex caritate sola sive usu caritatis, sed pocius ex caritate cum errore, sicut enim aliquis faceret totaliter contra caritatem nullas virtutis ponendo circumstanciam, ita potest aliquis omittere circumstancias aliquas virtutis inpetu vicii.

Sed eadem remanet questio de Iepte, quod dictum est quod prima eius voluntas, que fuit voluntas vovendi simpliciter, bona fuit et a Spiritu Sancto et illa fuit causa mediata secunde voluntatis, qua voluit hoc vovere quicumque primus etc. ; sed secunda voluntas fuit peccatum mortale ; ergo et bonum meritorium, quod est a Spiritu Sancto, est causa immediata peccati mortali, hoc autem falsum, quia tantum bonum, quantum est caritas, non est causa mortalis peccati, sed causa cum errore bene potest esse causa venialis peccati.

Item, omnia illa fecit lepte, ut esset gratus Deo ; ergo voluntas hoc vovendi non fuit libido, que est voluntas fruendi creatura ; ergo non fuit ex libidine et fuit peccatum, ut dictum est ; ergo non omne peccatum ex libidine, quod est contra Augustinum.

 

Solutio. Dicendum est de Iepte, sicut de Ezechia dicitur. Ezechias enim fuit rex bonus in omnibus, tamen propter inopinatam victoriam, quam Dominus dedit ei de rege Assyriorum, evanuit et superbivit, et ex hoc multa peccata fecit ; ostendit enim thesauros suos et thesauros domus Domini servis regis Babilonis. Similiter Iepte bonus fuit et multas victorias dedit ei Dominus et bonam voluntatem vovendi vel aliquid magnum faciendi pro Domino habuit, et post hanc voluntatem bonam circuit Galaad et Manasse et Maspha, postea fecit istud votum ; sed inter emissionem voti et prima voluntatem bonam evanuit et superbivit propter multas victorias, quas Dominus ei dederat, et quia se videbat principem totius multitudinis filiorum Israel, quam congregaverat ad pugnandum contra filios Amon, et tunc votum vovit Domino, dicens : Si tradideris filios Amon in manus meas, quicumque primus egressus fuerit etc.

Per hoc patet solutio ad duas primas obiectiones, non est enim verum quod illa bona voluntas fuit causa immediata voluntatis vovendi hec, sed ipsa cum inani gloria.

Item, istud peccatum fuit ex libidine, inanis enim gloria libido est.

Item, notandum est quod, si votum Iepte fuisset ex sola caritate, intellexi[sse]t in voto illo vel in actu vel in habitu hanc conditionem si illud, quod michi occurerit, immolabile sit. Non enim redargutus Apostolus de eo, quod dixit se iturum ad Hyspanos, intellexit enim hanc conditionem : si Deus voluerit ; et reprehendit Apostolus Iacobus in epistola sua quosdam, qui dicebant : Cras ibimus in illam civitatem vel in illam, et non intelligebant ibi illam conditionem. Quia igitur Iepte non intellexit in suo voto illam conditionem, stulte vovit et stulticia punita sua fuit in occursu filie, ut dicit Augustinus ; licet autem sine conditione voverit, non tamen tenebatur ad immolandam filiam vel canem, que non sunt animalia immolabilia, sed tenebatur ad immolandum arietem vel bovem, si primo occurrisset, ista enim sunt animalia immolabilia ; unde votum istud ligebat illum ad licita et non ad illicita.

Sed videtur quod perplexitas fuerit in ipso, sicut superius dictum est de iuramento ; credebat autem Iepte se ligatum esse per votum ad immolandum filiam et lex prohibet immolare filiam ; ergo perplexus fuit.

Adhuc dicendum quod non debuit esse perplexus, tenebatur enim secundum quid immolare filiam, manente scilicet tali conscientia, et tenebatur simpliciter non immolare, quia immolare esset contra legem naturalem et contra legem Moysi.

 

Item, queritur ultimo, cum maius sit peccatum interficere se ipsum quam filiam suam, quare Sampson, qui interfecit se ipsum, excusatus est a sanctis, et Iepte non, dicit enim Augustinus : Istud merito queritur, cum uterque fuerit iudex in Israel et utrique dederit Dominus multas victorias, et uterque ponatur ab Apostolo in numero sanctorum.

Solutio. Dicimus quod Sampson, [qui] interpretatur sol eorum et propter hoc significat Christum, in facto isto, quo se et Philisteos interfecit, significat factum Christi, quo se mori exposuit et demones spoliavit ; et propter hoc Samson excusatur et Iepte non.