Tractatus IV — Livre III — Guillaume d'Auxerre

Guillaume d'Auxerre - Livre III

Tractatus IV

TRACTATUS QUARTUS

 

 

[DE DIGNITATE SECUNDUM QUAM CHRISTUS EST CAPUT ECCLESIE]

 

Dicto de dignitate predestinationis Filii Dei, propter quam non fuit decimatus in lumbis Abrahe, dicendum est de illa dignitate secundum quam est capud Ecclesie.

Et primo queritur quare Ecclesia dicitur incepisse ab illo membro quod est Abel.

Secundo quomodo et secundum quam naturam Christus sit capud Ecclesie.

Tertio quomodo Christus fuit capud Abel.

Quarto quare potius dicitur Christus capud Ecclesie quam cor.

Quinto que membra habuit Christus in sui constitutione et que non.

Sexto utrum Christus sit membrum Ecclesie.

Septimo quomodo dicitur Christus habere delicias in hominibus.

Octavo et ultimo de unitate corporis et capitis.

 

 

Caput I

[Utrum Ecclesia ceperit ab Abel.]

 

Primo ergo queritur : cum Adam vir sanctus fuerit post penitentiam quam egit de peccato suo, quare Ecclesia non dicitur incepisse ab Adam sicut ab Abel ?

Item, Ecclesia incepit ab Abel ; ergo Ecclesia erat quando Abel erat ; ergo congregatio fidelium tunc erat. Quod falsum est, cum solus Abel tunc esset de Ecclesia.

 

Solutio. Ideo dicitur quod Ecclesia non incepit ab Adam, quia Adam incidit in peccatum mortale post sanctitatem quam prius habebat. Et ita si Ecclesia diceretur incepisse ab Adam, Ecclesia desiisset esse ; et hoc esset inconveniens quod Ecclesia postquam incepisset, desiisset.

Alia ratio est quia Abel primus fuit ille qui gessit expresse tipum Ecclesie propter virginitatem et innocentiam suam, que significant innocentiam Ecclesie et virginitatem spiritualem. Nec valet bec argumentatio : Ecclesia incepit ab Abel ; ergo Ecclesia fuit quando Abel fuit. Instantia. Hec domus incepit hic ; ergo hec domus est hic. Tamen conclusio videtur esse vera, quoniam dicitur quod Adam et Eva fuerunt iusti, quando Abel erat, et ita tunc Ecclesia erat, id est congregatio fidelium.

 

 

Caput II

Quomodo et secundum quam naturam Christus dicatur capud Ecclesie.

 

Secundo capitulo queritur quomodo et secundum quam naturam Christus dicatur capud Ecclesie. Notandum ergo quod hoc nomen capud multis modis accipitur, sicut habetur ab Apostolo, I Corinthios, XI, ubi dicit : Capud mulieris vir, capud viri Christus, capud Christi Deus.

Vir autem dicitur capud mulieris, quia debet eam regere sicut caput regit totum corpus. Deus autem est capud Christi, secundum quod Christus per generationem cepit a Deo Patre quicquid habet. Christus vero est capud viri, id est omnium sanctorum, secundum utramque naturam. Dicitur enim Christus secundum quod Deus capud sanctorum, quia eos vivificat et sensificat eos spiritualiter, et utitur eis ad libitum suum sicut membris suis ; et secundum hoc tota Trinitas est unum capud Ecclesie et habet membra ipsos sanctos, sicut patet per illam auctoritatem Malachie, III : Si configit homo Deum suum, quia vos configitis me, dicit Dominus. Et ita dicitur Deus pati in membris. Secundum autem quod Christus est homo, dicitur capud Ecclesie methaphorice, quoniam sicut capud vivificat et sensificat totum corpus, ita a Christo tanquam a capite procedunt sensus et motus spirituales in Ecclesia tanquam in corpus, quia de plenitudine eius nos omnes accepimus [Iohannes, I]. Et propter conformitatem nature quam debet habere capud ad totum corpus, secundum hanc significationem Christus non est capud angelorum, quia cum eis non est conformis nature, sed tantum cum Ecclesia ; sed in quantum Deus, est capud eorum sicut et hominum.

Sed videtur quod non sit capud Ecclesie secundum quod homo,

  1. Quia homo secundum quod homo non vivificat vel sensificat spiritualiter Ecclesiam. Hoc enim solius Dei est ; ergo secundum quod homo, non est capud Ecclesie.
  2. Item, capud naturale dicitur capud a virtute influente sensum et motum aliis membris ; ergo cum Christus dicatur capud methaphorice secundum quod homo, dicitur capud a virtute influendi sensum et motum spiritualem. Sed talis virtus influendi non est nisi deitatis ; ergo Christus non secundum quod homo, sed secundum quod Deus, est capud Ecclesie.
  3. Item, Filius Dei secundum quod homo est capud, set non fuit homo ante Incarnationem ; ergo non fuit capud ante Incarnationem, sed Ecclesia tunc erat ; ergo Ecclesia erat tunc sine capite ; ergo acephala tunc erat Ecclesia.

 

Solutio. 1-2. Ad primo obiectum dicimus quod a Christo homine secundum quod homo fluxerunt sensus gratie in Ecclesiam tribus modis, scilicet per modum meriti, quia meruit nobis omnia carismata ; per modum doctrine, quia Christus ore proprio docuit nos, et adhuc per suos predicatores docet ; per modum fidei, quoniam per fidem qua credimus in Christum volumus ei assimilari, et assim[i]lamur. Non autem a Christo homine secundum quod homo defluunt carismata per modum auctoritatis, sed a sola deitate. Et est in Christo duplex virtus influendi carismata : una increata, scilicet deitas, a qua fluunt per modum auctoritatis carismata ; alia creata, scilicet plenitudo gratiarum in Christo, a qua fluunt carismata per modum fidei, quia per fidem volumus ei assimilari, qui est expressissime similis Deo propter plenitudinem gratiarum. Ex hoc patet solutio ad omnia obiecta preterquam ad ultimum.

  1. Ad hoc dicimus quod Ecclesia nunquam fuit acephala, sicut postea patebit.

 

 

Caput III

Quomodo Abel fuit membrum Christi.

 

Circa tertium capitulum sic obicitur.

  1. Abel fuit membrum Christi ; ergo aut quando Christus fuit homo, aut quando Christus non fuit homo. Si dicatur quod quando erat homo, contra. Tune Abel non erat, quando Filius Dei factus est homo ; ergo tunc non erat eius membrum. Si dicatur quod quando Christus non erat homo, scilicet in tempore Abel, contra. Tunc Christus non erat homo ; ergo tunc non erat Christus capud Abel secundum quod homo ; ergo tunc non erat Abel membrum Christi.
  2. Item, iste terminus capud aut significat creatum quid aut pure increatum. Si creatum, ergo hec propositio : Filius Dei est capud Abel, fuit falsa in tempore Abel, quoniam nullum creatum tunc inerat Filio Dei. Si dicatur quod hoc nomen capud pure increatum significat, ergo hec est vera : Christus fuit capud Abel ab eterno ; ergo Abel ab eterno fuit membrum Christi.
  3. Preterea, Christus dicitur capud Ecclesie propter conformitatem nature. Sed Filius Dei non fuit conformis in natura Ecclesie ante Incarnationem ; ergo Christus non fuit capud Ecclesie ante Incarnationem ; ergo non fuit capud Abel quando fuit Abel, nec postea quando Abel non fuit ; ergo Christus nunquartl fuit capud Abel, nec potest dici quod Abel fuit membrum Christi antequam Christus fuit capud Abel, quia membra et capud dicuntur relative.
  4. Item, sicut dicit Augustinus : Eadem fuit fides Incarnationis future que modo est preterite. Ergo eadem fuit virtus de Incarnatione futura, que modo est de preterita ; sed fides de Incarnatione preterita facit homines membra Christi ; ergo fides de Incarnatione futura fecit homines membra Christi ; ergo Abel per fidem suam erat membrum Christi, quando erat.

 

Solutio. 1. Dicimus quod per hoc nomen capud supponitur Filius Dei in humanitate, non in humanitate simpliciter, sed in humanitate credita. Unde concedimus quod Christus fuit capud Abel, quando Abel, erat, et secundum humanitatem, non que tunc erat simpliciter, sed que erat in fide Abel. Fides enim supra tempus est ; unde humanitas que si­ gnificatur in fide, non significatur in aliquo tempore deterninato. Unde non valet bec argumentatio : Filius Dei secundum humanitatem fuit capud Abel in tempore Abel ; ergo tunc fuit homo. Et est ibi fallacia secundum quid et simpliciter, sicut hic : chimera est opinabilis ; ergo chimera est. Ex hoc patet quod nunquam fuit Ecclesia acephala. Et sic patet solutio ad primo obiectum.

  1. Patet enim quod Filius Dei tunc non erat homo, quando Christus ipse erat capud Abel et Abel membrum ipsius ; tamen secundum humanitatem creditam erat capud ipsius tunc ; et ex hoc patet solutio ad sequentia obiecta, quia patet quod non valet hec argumentatio : hoc nomen capud significat creatum quid. Hec ergo propositio : Filius Dei est capud Abel, fuit falsa ante Incarnationem, quia nullum creatum inerat Filio Dei, quia illud creatum non significabatur simpliciter, set ut in fide.
  2. Similiter conformitas nature significatur in Christo non simpliciter, set ut in fide ; ex hac ergo : Filius Dei est capud Abel, exigitur quod aliquid creatum presentialiter insit Abel, sed non exigitur quod aliquid creatum presentialiter insit Filio Dei, sicut in hac : Cesar laudatur ab isto, non exigitur quod aliquid presentialiter insit Cesari.
  3. Hoc autem ideo contingit quia fides supra tempus est, et est de presentibus et preteritis et futuris. Unde per fidem qua credidit Abel Christum fore plenum carismatibus et fore similimum Deo, voluit ei assimilari et assimilatus est ; et ita per fidem in ipsum fluxit aliquid de plenitudine Christi, sicut et in nos per fidem, et etiam per meritum Christi fluunt multa in nos adhuc, quia ablutio minor in nobis exigitur quam si essemus sine fide Christi prorsus et per doctrinam, quia ea que docuit ore proprio illuminant modo totum mundum.

 

 

Caput IV

Quomodo Christus methaphorice dicitur capud Ecclesie potius quam cor.

 

Circa quartum capitulum sic obicitur. Christus methaphorice dicitur capud Ecclesie, quia sicut a capite fluunt motus et sensus ad membra, ita a Christo fluunt motus et sensus in Ecclesia. Sed motus et sensus vitales in corde sunt principaliter, quod patet, quia mortificatis aliis membris adhuc remanet vita in corde ; ergo si per hanc methaphoram dicitur Christus capud Ecclesie, potius debet dici cor Ecclesie.

 

Solutio. Quidam motus sunt pure naturales ut motus epatis dirivantis humores ad alia membra, quidam vero sunt partim voluntarii, partim naturales, ut motus qui sunt in corde. Aliquo enim modo subiacent rationi, non ut diriventur, non ut penitus inde fiant. Motus autem pure voluntarii sunt in caplte ; motus autem gratiarum que fluunt a Christo sunt voluntarii pure ; et ideo potius dicitur Christus capud Ecclesie quam cor Ecclesie.

 

 

Caput V

Duobus modis intelligitur corpus Christi.

 

Circa quintum capitulum notandum quod corpus Christi duobus modis intelligitur. Uno modo dicitur corpus Christi naturale quod traxit de Virgine. Alio modo dicitur corpus Christi misticum et gratuitum, quod est ipsa Ecclesia. Et dicitur Ecclesia corpus Christi methaphorice, quia sicut membra unius hominis vivificantur ab una anima que habet sedem in capite, ita omnes fideles vivificantur ab una anima, id est a Spiritu Sancto, qui principaliter habet sedem in capite quod est Christus. Et sicut naturale corpus Christi constat ex purissimis membris, ita Christi corpus misticum quod est Ecclesia constat ex fidelibus purissimis ; et ideo corpus Christi naturale est figura tipica et sacramentum corporis mistici.

Sed de corpore Christi natural[i] non sunt membra nisi glorificanda ; ergo et de corpore Christi mistico non sunt membra nisi glorificanda ; ergo nullus reprobus est membrum Christi.

 

Contra. Aliquis reprobus habet fidem, spem et caritatem ; ergo est membrum Christi, quia vivit de Spiritu Sancto.

 

Solutio. Dicimus quod prima argumentatio non valet, quia similitudo corporis Christi naturalis ad corpus misticum non respicit nisi presens, quia sicut corpus Christi naturale constat in presenti ex membris purissimis, ita misticum corpus Christi constat ex fidelibus purissimis in presenti.

 

 

Caput VI

Quomodo sumus membra de membro.

 

Circa sextum capitulum sic obicitur. Dicit Apostolus, I Corinthios, XII : Vos estis membra de membro. Ergo Christus est membrum. Sed omnis homo aut est membrum Christi aut diaboli ; ergo Christus est membrum Christi aut diaboli. Sed constat quod non est membrum diaboli ; ergo est membrum sui ipsius.

 

Solutio. Dicimus quod hec est falsa : omnis homo aut est membrum Christi, aut diaboli. Habet enim instantiam in Christo, quoniam Christus non est membrum Christi, sed membrum Ecclesie. Tamen hoc nomen Christus duobus modis accipitur, quia Christus dicitur quandoque filius beate Virginis ; et secundum hoc non est membrum Christi ; quandoque autem dicitur Christus integer, scilicet capud cum membris ; et secundum hoc Christus est membrum Christi, ut diversimode accipiatur Christus.

Eodem modo iste terminus corpus Christi misticum sive Ecclesia dicitur capud cum corpore ; et secundum hoc Christus est membrum et capud Ecclesie, secundum hoc quod hoc nomen capud notat impartialitatem. Quandoque autem corpus Christi misticum sive Ecelesia dicitur residuum a capite ; et secundum hoc Christus capud est Ecclesie ; et tamen non est membrum Ecclesie, secundum quod hoc nomen capud non significat partialitatem, secundum quod supra dictum est.

 

 

Caput VII

De deliciis Dei cum filiis hominum

 

Septimo capitula sic obicitur. In Proverbiis, VIII capitula dicitur : Delicie sunt Deo esse cum filiis hominum. Sed hoc videtur esse falsum.

  1. Quia Deus non requiescit nisi in se, sicut dicitur in Genesi, II, ibi : Requievit ab omni opere quod patrarat. Requiescit enim Dominus non in operibus, sed ab operibus in se solo. Si enim in operibus suis haberet delicias, inciperet habere peret habere delicias quas non habuit ab eternb ; ergo beatior incepisset esse quam fuisset ab eterno.

 Ad hoc dicunt quidam quod anima sancti viri est similitudo et quasi speculum Dei, in quo Deus videt se ipsum ; et ita delectatur ibi in se ipso ; unde cum delectatur in sanctis, non delectatur nisi in se ipso.

Sed contra. Indignior est visio qua aliquid videtur in speculo et per aliud quam illa qua videtur res facie ad faciem et per se ; ergo si Deus videt se in speculo, quod est anima sancta, imperfecte et modo indigniori cognoscit se. Propter hoc autem fides evacuabitur, quia est imperfecta, cum sit per speculum. Sed impossibile est quod Deus cognoscat se imperfecto modo ; et ita falsa est opinio prima, ut videtur.

  1. Preterea, antequam iste esset sanctus, erat Deus in eo per essentiam ; ergo Deus videbat se in homine in quo erat ; et ita delectabatur in se, et non delectabatur nisi in deliciis eternis ; ergo in anima non sancta habet delicias eternas sicut in anima sancta. Quando est ergo quod delicie sunt ei esse cum filiis hominum, id est cum sanctis ?

 

  1. Ad hoc dicimus quod Deus habet deliclas in nabis ut in membris suis, quia facit nos delectari in se, sicut dicit Apostolus quod Spiritus Sanctus oral pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Et Dominus in Evangelio Mathei, X : Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. Magis enim sunt huius opera Dei quam nostra, quia principaliter sunt a Deo.
  2. Et similiter delicie per quas facit nos delectari magis sunt sue quam nostre. Et ideo dicitur habere delicias in sanctis, non in peccatoribus, quoniam non delectantur in Deo, sed in rebus transitoriis, sicut dicitur Dominus pati in nobis tanquam in membris suis. Unde : Saule, Saule, quid me persequeris ? Et in Apocalipsi, XIII : Christus agnus immaculatus vel crucifixus passus ab origine mundi.

 

 

Caput VIII

De unitate corporis.

 

Octavo capitulo queritur de unitate corporis et capitis. Loquitur enim de corpore et capite Ecclesia, de sponso et sponsa, tanquam de eadem persona. Unde in Isaia, LXI, dicitur : Sicut sponso alligavit michi mitram, et sicut sponsam ornavit me. Et dicit Augustinus quod sponsus est sponsa. Ergo sponsus est sponsa ; et ita Christus est suum corpus, quod est impossibile.

 

Solutio. Duplex est forma sive perfectio Ecclesie, similiter Christi. Est enim forma sive perfectio Christi naturalis, et Ecclesie, que est humanitas. Et quantum ad perfectionem hanc sponsus est alius quam sponsa, scilicet Christus quam Ecclesia. Et est alia perfectio Christi et Ecclesie, scilicet gratuita perfectio, que est Spiritus Sancti ; et secundum hanc perfectionem sponsus est sponsa, quia eadem est perfectio Christi et Ecclesie, scilicet Spiritus Sanctus. Per hanc unitatem dictum est : Multitudinis credentium erat cor unum et anima una. Et quia omnes sumus unum in Christo, propter illam unitatem loquitur Christus quandoque in persona sua, quandoque in persona Ecclesie, non mutata persona, que est regula prima Tyconii.