Tractatus XXXII — Livre III — Guillaume d'Auxerre

Guillaume d'Auxerre - Livre III

Tractatus XXXII

TRACTATUS TRICESIMUS SECUNDUS

 

 

DE DONO PIETATIS

 

Dictum est de dono timoris, dicendum est de dono pietatis, pietas enim immediate sequitur donum timoris, qui enim timet Deum propter se et super omnia, ipsum sicut debet honorat et scripturas ipsius et proximum propter ipsum, et in hoc honore consistit pietas. Queritur ergo qualiter sumitur pietas, secundum quod est donum.

 

Videtur quod idem sit precise quod misericordia, quoniam super Matheum adaptatur pietas, secundum quod est donum beatitudini, que est mansuetudo, que significatur, cum dicitur : Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram ; sed constat quod mansuetudo non est virtus nisi in respectu ad proximum ; ergo nec pietas donum, aliter enim incompetens esset adaptatio ; sed pietas, que non est nisi ad proximum, idem est precise quod misericordia ; ergo pietas donum idem est precise quod misericordia.

Item, Gregorius super Iob, in principio, dicit quod pietas docet misereri, [et iterum dicit : Pietas] sine scientia nescit misereri, et ita videtur quod pietas donum idem sit precise quod misericordia.

 

Sed contra. Super illud Mathei dicit Glosa quod pietas est venerari sancta ; sed venerari sancta pertinet ad quamlibet speciem iusticie, quoniam, quando veneramur sancta, reddimus Deo, quod debemus ei, quoniam Deus sanctus est ; similiter, cum reddimus prelatis, quod suum est, veneramur sancta, quia prelati sunt sancti ; eodem modo, cum reddimus proximo, quod suum est, veneramur sancta, quia proximus sanctus est, in quantum factus est ad imagin[atio]em Dei ; ergo cum qualibet specie iusticie veneremur sancta, pietas secundum hoc comprehendit omnes species iusticie ; et ita pietas idem est quod iusticia.

Item, omnis honor Deo debitus et ipsi exhibitus reducitur ad latriam ; ergo eadem ratione omnis honor proximo debitus reducitur ad duliam ; sed quando do elemosinam proximo, honoro ipsum, quia prepono ipsum temporalibus, quibus preponendus est, quod est ipsum honorare ; sic ergo non est aliquis motus alicuius speciei iusticie, qui non sit pietatis, cuius est honorare sancta ; et ita pietas donum comprehendit omnes species iusticie.

Item, eiusdem virtutis est velle esse iustum et velle assimilari Deo in iusticia, quia eadem est causa qualitatis et relationis secundum illam qualitatem ; ergo eadem ratione eiusdem virtutis est velte dare alicui temporalia debito modo et velle ipsum preponere temporalibus debito modo ; sed primum est iusticie ; ergo et secundum ; sed constat quod secundum est pietatis ; ergo idem est pietas quod iusticia, cum eosdem motus habeant.

Item, fortitudo simpliciter est secundum omnes species suas donum Spiritus Sancti ; ergo eadem ratione iusticia secundum omnes species suas est donum Spiritus Sancti ; sed nullum aliud vel magis quam pietas ; ergo pietas donum est idem quod iusticia.

 

 Sed [contra]. Vilificare aliquem est [motus] vis irascibilis, quia tendit ad victoriam ; ergo velle honorare aliquem est motus vis irascibilis, quia contraria sunt in eadem vi ; sed pietatis est velle honorare aliquem secundum omnes species suas ; ergo pietas secundum omnes species suas est in vi irascibili ; sed non est ita de iusticia ; ergo non est idem pietas quod iusticia.

 

Solutio. Dicimus quod pietas, secundum quod est donum, prorsus idem est in essencia quod iusticia ; sed ab alio dicitur illa virtus iusticia, scilicet, in quantum procedit ex principiis iuris naturalis, pietas vero dicitur eadem virtus, in quantum procedit ex principiis fidei.

 Ad primo obiectum dicimus quod illa adaptatio, qua adaptatur donum pietatis mansuetudini, facta est non pro pietate generaliter, sed pro quadam specie pietatis. Similiter auctoritas Gregorii intelligitur non de pietate generaliter, sed de quadam specie pietatis, scilicet de misericordia. Simili modo loquitur Augustinus de iusticia, cum dicit : Iusticia consistit in subveniendo miseris , quoniam sic non ponit diffinitionem vel descriptionem iusticie, sed est exemplificatio de quadam specie iusticie.

Ad ultimo obiectum dicimus quod non valet hec argumentatio : velle vilificare etc., ergo velle honorare etc., quia velle vilificare et velle honorare non sunt contraria, quoniam velle vilificare aliquem est ipsum velle facere vilem ; sed velle honorare aliquem non est ipsum velle statuere in honore, sed est velle facere opera, quibus ostenditur eius dignitas ; sed velle statuere aliquem in honore est contrarium ei, quod est velle vilificare aliquem, et utrumque illorum est in irascibili ; ergo cum idem sit pietas quod iusticia, et superius dictum est de speciebus iusticie, patet quod dictum sit de speciebus pietatis, propter quod transeundum est ad tercium donum Spiritus Sancti, scilicet ad donum scientie.