Tractatus XLVI — Livre III — Guillaume d'Auxerre

Guillaume d'Auxerre - Livre III

Tractatus XLVI

TRACTATUS QUADRAGESIMUS SEXTUS

 

 

DE IURAMENTO ET PERIURIO

 

Dicto de mendacio, dicendum est de iuramento et periurio, quod prohibetur in hoc mandato : Non assumes nomen Dei in vanum, id est, non iurabis pro nichilo, de quo mandato in presenti agimus.

Primo ergo videndum est quid sit iurare et utrum iurare in se sit malum.

Secundo de forina iuramenti.

Tercio de comitibus iuramenti, secundum quod fit iuramentum licitum, meritorium, obligatoriuin.

Quarto utrum omne periurium sit peccatum et, si est peccatum, utrum omne periuriùm sit mortale peccatum an aliquod veniale.

Quinto de causis iuramenti.

Sexto de coactis iuramentis.

 

 

Caput I

[Utrum iurare in se sit malum.]

 

Circa primum capitulum scienduril est quod iurare est asserere aliquid sub atestatione alicuius rei sacra. Queritur ergo utrum iurare in se sit malum.

Videtur enim quod non, quia dominus iurat, unde in Psalmo : Iuravit Dominus, et non penitebit eum etc., et in Genesi, XXII : Per memetipsum iuravi etc. ; similiter sancti iurant, unde Apostoltis : Testis est michi Deus, hoc enim est quedam species iuramenti ; cum ergo Deus et sancti iurent, iurare non est malum in se.

Item, iurare non est bonum, ut dicit Augustinus, set non est malum ; ergo iurare non est malum in se.

Item, indirecte, si iurare est malum in se, quia remota omni extrinseca circumstancia, iurare est malum, ergo eadem ratione velle loqui vel velle comedere est malum in se vel in genere, quia, remota omni extrinseca circumstancia, velle loqui est malum, quia tale loqui est occiosum, ergo est verbum occiosum ; s[i] verbum occiosum malum est et velle loqui similiter occiose malum est, ergo qua ratione iurare simpliciter est malum in se sive in genere, eadem ratione et velle loqui est malum in genere ; hoc autem falsum est ; ergo iurare non est malum in se sive in genere.

Quod si concedatur, contra : Iurare est prohibitum, ut habetur in evangelio Mathei, V : Ego dico vobis non iurare omnino, neque per celum, neque per terram : per celum, quia tronus Dei est, per terram, quia scabellum pedum eius est ; ergo cum iurare sit prohibitum, iurare malum est aut secundum se aut in se ; non secundum se ; ergo in se.

Si dicatur quod iuramentum [non] est ibi prohibitum sed consuetudo iurandi ; ergo consuetudo iurandi, cum sit prohibita, mala est, aut secundum se aut in se ; ergo iurare malum est aut secundum se aut in se, si enim non esset malum in se, nec iteratio eius erit mala in se, unde non deberet prohiberi.

Item, dicit Augustinus quod iuratio falsa est pernitiosa, vera est periculosa, nulla secura ; ergo secundum hoc omnis iuratio est periculosa ; ergo mala ; quare ergo esset periculosa, nisi esset mala ? Ergo secundum hoc iurare est malum in se.

 Item, iurare pro nichilo est malum in se, quia hoc est assumere Dei nomen in vanum, ut exponunt sancti ; sed iurare pro nichilo est iurare sine omni causa ; ergo iurare, remota omni causa extrinseca, est malum ; set iurare simpliciter sumptum est iurare, omni causa remota extrinseca ; ergo iurare simpliciter sumptum est malum ; et ita malum est in se iurare.

Item, in prima canonica Iohannis, II : Nolite diligere mundum, prohibitum est diligere mundum ; hoc autem non est propter rei circumstanciam, que precipitur, meritorie enim possum diligere mundum, apposita debita circumstancia, scilicet, ut diligantur temporalia ad bene dispensandum, scilicet ad erogandum pauperibus et consimilia ; prohibetur ergo dilectio mundi, quia, remota omni exteriori circumstancia, in se mala est ; et ita diligere mundum malum est genere ; eadem ratione iurare, omni extrinseca circumstancia, malum est in genere.

Item, omnis actio voluntaria aut est a natura, aut est a recta ratione, aut a libidine ; ergo iurare simpliciter sumptum, cum non sit a natura vel a recta ratione, est a libidine ; ergo est malum in se sive in genere.

 

Solutio. Cum Augustinus dicit quod iurare nec est bonum nec est malum , intelligitur quod non est bonum secundum se nec est malum secundum se ; appellatur autem bonum secundum se, quod nullo modo potest fieri malum, sicut diligere Deum ex caritate nullo modo potest fieri malum ; malum secundum se appellatur, quod nulla circumstancia potest fieri bonum, sicut fornicari, quedam enim nominata coniuncta sunt cum malo, sicut dicit Aristoteles, inter bonum secundum se et malum secundum se est indifferens medium ; et indifferens, quod nec est bonum secundum se nec malum secundum se. Tripliciter enim indifferens est. Est enim quoddam indifferens, quod habet in se circumstanciam aliquam, secundum quam semper est malum in se, nisi fiat bonum per circumstanciam extrinsecus additam ; tale indifferens est interficere hominem, semper enim malum est, nisi per exteriorem circumstanciam fiat bonum. Est aliud indifferens, quod nullam circumstanciam in se habet, secundum quam possit esse malum, sicut est comedere, sicut est loqui. Inter ista duo genera indifferencium, que sunt quasi extrema, est aliud indifferens, quod habet in se aliquam circumstanciam, secundum quam non est malum sed potest esse malum ; et tale est iurare. Habet enim aliquid in se, scilicet invocare Deum testem, per quod iurare non est malum sed potest esse malum, si sine causa invocetur Deus testis ; tunc sine causa invocare Deum testem est quasi contempnere Deum ; hoc autem malum est ; tamen invocare Deum non est malum in se.

Solvenda ergo est predicta questio per distinctionem eius, quod est malum in genere sive malum in se.

Si enim malum in se sumatur large, ita quod comprehendat primum indifferens et medium, tune iurare est malum in se et tunc non sequitur : sancti iurant, ergo iurare non est malum in se, sicut nec sequitur : sancti interficiunt, ergo interficere hominem non est malum in se.

Ad secundam auctoritatem solvunt etiam ; cum enim dicat Augustinus quod iurare non est malum, intelligitur quod iurare non est malum secundum se.

Ad tercium patet solutio per predicta, quia non est simile de iuramento et locutione vel comestione.

Si vero malum in se sumatur stricte, ita quod comprehendat solum primum indifferens, tunc iurare non est malum in se, et non valet : iurare est prohibitum, ergo est malum in se, non enim propter ipsum iurare prohibitum est, sed quia de facili incurrit periurium, qui iurando assuefacit se, unde Augustinus : Iurare prohibetur, ne homines appetant iurare tanquam bonum ; ex hoc patet quod non omne prohibitum est malum in se ; unde peccat illa argumentatio secundum fallaciam consequentis a superiori ad inferius affirmando ; per eandem rationem non valet hec : omnis iuratio est periculosa, ergo mala, similiter non valet : iurare pro nichilo malum est in se, ergo iurare simpliciter sumptum est malum in se, quia iurare pro nichilo determinat casum, in quo testem invocare Deum est contempnere Deum ; sed iurare secundum se non determinat illum casum.

Ad illud quod obicitur de dilectione mundi, dicimus quod illa auctoritas : Nolite diligere mundum, intelligitur de dilectione fruitionis, qua homo fruitur mundanis, quod secundum se est malum, et ideo prohibetur.

Ad ultimum dicimus quod non valet hec argumentatio : iurare est ex libidine, ergo est malum in se, non enim habet propter hoc circumstanciam malam in se, licet sit ex libidine ; set bene sequitur : iurare est ex libidine, ergo illud iurare est malum, scilicet, illud iurare, quod est ex libidine ; si vero ita argumentetur : iurare in se, remota omni circumstancia, est ex libidine, ergo iurare est malum in se, non valet hec argumentatio, secundum quod malum in se stricte sumitur, idem est enim ac si diceretur sive inferret : ergo iurare secundum se habet circumstanciam malam malo pene.

 

 

Caput II

De forma iuramenti.

 

Circa secundum queritur de forma iuramenti. Sciendum ergo quod in veteri Testamento erat hec forma iurandi : Vivit Dominus, et hec : Vivit anima mea vel tua, quod est dicere : per Deum vivum et per vitam anime mee vel tue faciam hoc vel non faciam ; in primitiva Ecclesia erat hec forma iurandi : Testis est michi Deus, quod est dicere : Deum invoco testem veritatis eius, quod dicturus sum, et sic sepe iurabat Apostolus ; modo iuramus secundum formam, quam Dominus dicit in Evangelio : Nolite iurare per celum neque per terram etc., unde modo iuramus sic : vel per Deum vel per beatam Mariam vel per beatum Petrum faciam hoc vel non faciam ; aliquando autem iuramus hoc modo sic : Deus me adiuvet, et hec sacra verba, variatur autem iuramentum secundum variationem eorum, per que iuratur, et secundum hoc talem regulam dat Augustinus : Quanto sanctius est id, per quod iuratur, tanto penalius est periurium.

Sed contra regulam istam multipliciter obicitur. Dicit enim Dominus in Evangelio : Nolite iurare neque per celum, neque per terram ; per celum, quia thronus Dei est, neque per terram, quia scabellum est, ergo qui iurat falsum per creaturam, contempnit creaturam et creatorem ; sed qui iurat falsum tantum per Deum, contempnit tantum creatorem ; ergo penalius periurium est per creaturam quam per creatorem ; ergo falsa est illa regula : Quanto sanctius est etc.

Item, magis peccat qui iurat falsum per oculos Dei, quam qui iurat per Deum, quod patet, quia iuramenta per quedam membra Dei multum abhorrent fideles et constat quod sanctior est Deus quam membrum ; ergo non est verum quod quanto sanctius est illud, per quod iuratur, tanto penalius est periurium.

Item, secundum illam regulam dicit Augustinus quod maius peccatum est iurare falsum per Deum, quam iurare verum per idolum, - sed contra : Qui iurat per aliquid, veneratur illud ; ergo qui iurat per idolum, veneratur illud ; sed duplex est veneratio : latrie et dulie ; ergo qui iurat per idolum, veneratur illud veneratione latrie vel dulie ; non dulie, invocat enim idolum tanquam deum, ut sit testis veritatis eius quod dicitur ; ergo veneratur idolum veneratione latrie ; ergo iurando verum per idolum exibet latriam idolo ; ergo est idolatra ; ergo iurare verum per idolum est peccatum idolatrie ; sed peccatum idolatrie est quo nullum aliud est maius ; ergo iurare falsum per Deum, cum non sit peccatum idolatrie, non est maius peccatum quam iurare verum per idolum, et ita mentitur Augustinus.

 

 Forte dicet quod aliquod peccatum maius peccatum est aliquo peccato idolatrie, ut videtur in proposito casu ; qui enim iurat falsum, quod scit esse falsum, per Deum, scienter contempnit Deum ; qui vero iurat verum per idolum ex ignorantia, peccat non ex contemptu Dei ; unde cum maior contemptus Dei sit in illo, qui iurat falsum scienter per Deum, quam in isto, qui iurat verum per idolum, maius peccatum est falsum iurare per Deum, quam verum per idolum ; et ita aliquod peccatum, quod non est idolatria, maius est peccato aliquo idolatrie.

Set contra. Qui iurat per idolum, credens illud esse deum, peccat contra illud, quod primo erat in recta ratione, recta enim ratio dicit primo Deum esse summum bonum, summe venerandum ; ergo omnis idolatra peccat contra id, quod primo est in recta ratione ; ergo secundum hoc nullum peccatum est maius quocumque peccato idolatrie.

Solet etiam obici de lacob, qui consensit in iuramentum Laban, quod fecit per deos suos ; sed facientes et consencientes pari pena punientur ; ergo cum Laban peccaverit iurando, Iacob peccavit consenciendo. Eodem modo obicitur de Iuda Machabeo, qui petiit iuramentum amicicie a Romanis, quos sciebat iuraturos per idolum, et ita peccavit, cum illi peccaverunt. Hoc autem falsum, laudatur autem Iacob in omnibus, et Iudas Machabeus similiter.

 

Solutio. Sine dubio, qui iurat per creaturam, iurat quodam modo per creatorem, invocat enim creaturam testem veritatis, et omnis creatura testis est prime veritatis, nutus enim Dei est quelibet creatura, unde Augustinus : Ve qui diligit nutus tuos pro te, in nutibus enim sive in signis non est sistendum ; concedimus ergo quod qui iurat falsum per creaturam, contempnit et creaturam et creatorem.

Sed non valet hec argumentatio : qui iurat falsum per creaturam, contempnit et creatorem et creaturam, et qui iurat falsum per creatorem, contempnit tantum creatorem, ergo magis peccat qui iurat tantum per creatorem, quam qui per creatorem, quia qui iurat per creaturam, contempnit creatorem in creatura, et qui iurat falsum per creatorem, contempnit eum in se, et in infinitum melior est in se, quam sit bonus creature vel quam creatura iudicet ipsum esse bonum vel etiam possit iudicare, unde in Psalmo : Confessio eius super celum et terram, et intelligitur de confessione laudis ; unde plus contempnit qui solum creatorem in se contempnit, quam qui contempnit creaturam et creatorem in creatura.

Ad secundo obiectum dicimus quod, cum dicit Augustinus : Quanto sanctius est illud, per quod iuratur, tanto penalius est periurium, intelligendum est, aliis circumstanciis paribus ; unde qui iurat falsum per Deum, magis peccat, quam qui iurat falsum per oculos Dei, si omnes alie circumstancie sint pares ; sed hoc non est verum, quia quiiurat falsum per oculos Dei, contempnit Deum et membrum eius et insuper ingratus est Deo de hoc, quod Deus factus est homo pro ipso ; unde maius peccatum est iurare per oculos Dei, quam per Deum.

Ad tercio obiectum dicimus quod maius peccatum est iurare verum per idolum, quam iurare falsum per Deum, secundum quod iurare verum per idolum habet concretum peccatum idolatrie vel infidelitatis ; sed cum dicit Augustinus quod iurare falsum per Deum maius peccatum est quam iurare verum per idolum, non comparat nisi iuramentum iuramento, et, infidelitate circumscripta, sine dubio verum est quod dicit Augustinus.

Ad ultimo obiectum dicimus quod Iacob non consensit quod Laban iuraret per deos suos ; sed consensit quod iuraret et permisit quod per idola. Idem dicimus de luda Machabeo, sicut ille, qui accipit mutuum a feneratore, consentit quod fenerator accomodet ei, sed non consentit quod accomodet ei ad usuram, quia, si consentiret peccato, et peccaret ; sed permittit quod ad usuram accomodet ei.

 

 

Caput III

Quod tria debent sequi ad iuramentum.

 

Circa [tercium] capitulum notandum est quod iuramentum tres debet habere comites, scilicet veritatem et iudicium et iusticiam, sicut dicit Dominus in IV Ieremie : Iurabit : Vivit Dominus in veritate et iudicio et iusticia. Et hoc comites debet habere iuramentum, valde enim periculosum est iurare, sicut dictum est supra ; debet ergo habere iudicium, quia discrete iurandum est ; debet habere iusticiam, quia iustum et licitum iurandum est ; debet etiam habere veritatem aut rei iurate aut ipsius iurantis, nichil enim debet iurare, .nisi quod credit esse verum.

 

 Sed videtur quod superfluant duo comites, quia quicumque iurat discrete, iurat iuste, quia si non iurat iuste, non iurat discrete ; ergo a destructione consequentis, si iurat discrete, et iuste iurat, et si iurat iuste et discrete, iurat vere saltem veritate iurantis ; ergo si iurat discrete, iurat iuste et vere ; ergo, dicto iudicio, dicuntur alii duo comites ; ergo sufficit iudicium ; ergo superfluum est ponere alios duos comites.

Item, dicitur quod, cum iuramentum habet istos tres comites, est obligatorium, aliter non.

Secundum hoc queritur, si aliquis iuret se nunquam fore episcopum, utrum illud iuramentum sit obligatorium.

 Videtur quod sic. Iurat enim [quod] licitum, et tale licitum propter quod multi boni laudabiles existunt, laudabile enim est oblatum honorem et oblatas divicias non suscipere ; ergo iuste iurat et discrete, credit enim se nunquam passe sufficere ad regendum episcopatum, et vere iurat, quantum in ipso est, credit enim se nunquam fore episcopum ; ergo non peccat illud iurando.

Item, illud iuramentum habet illos tres comites, quos debet habere ; ergo est obligatorium. Iste due conclusiones videntur sequi, scilicet quod non peccet, et quod illud iuramentum teneat.

Item, quidam fecerat huiusmodi iuramentum et postmodum electus est in episcopatum, et Gregorius papa fecit inquiri utrum iuramentum tale fecisset ; superflue autem fecisset inquiri nisi illud iuramentum tene[ret] ; sic ergo qui iurat se nunquam fore episcopum, obligatur et non peccat.

 

Set contra. Dicit Augustinus quod qui curam alendorum subditorum renuit, discalciati obprobium sustinebit , non vult enim suscipere uxorem fratris sui defuncti, scilicet Christi, nec suscitare ei semen ; sed non sustinebit obprobium nisi per peccato ; ergo peccat iurando se nunquam suscepturum episcopatum ; ergo non obligat illud iuramentum.

Item, dicit Augustinus quod ocium sanctum querit gratia veritatis, negocium iustum suscipit necessitas caritatis, ocium enim querunt viri contemplativi, ut liberius vacent inquisitioni veritatis, et hoc est quod dicit : Ocium sanctum querit gratia veritatis, sed negocium iustum suscipit necessitas caritatis ; ergo cum aliquis episcopatus indiget aliquo bono viro, iustum est quod suscipiat illud negocium ; ergo si non suscipiat, facit contra iusticiam ; ergo qui iurat se nunquam recepturum, peccat, cum iuret contra iusticiam, nec tenet illud iuramentum.

Eadem obiectio est de isto, qui iurat quod nunquam intrabit religionem, nec unquam dimittet habitum laicalem. Videtur enim quod peccat, quia facit contra consilium Dei.

- Si concedatur quod peccet, contra : Si iurat quod cognoscit infirmitatem suam et scitvel credit quod facilius salvabitur in Segor, id est in parvula penitentia, quam in monte, tunc non peccat istud iurando. Similiter nec ille, qui iurat se nunquam fore episcopum, peccat huiusmodi iurando, si iuret, quia videt se melius et faciliils salvari in mediocri statu, quam in maiori.

 

 Solutio. Ad primum dicimus quod qui discrete iurat, iuste et vere iurat, unde, dicto iudicio, dicuntur alii duo comites propter connexionem virtutum, sunt enim simul iste tres virtutes : veritas, prudentia, iusticia. Et non valet hec argumentatio : dicto iudicio, dicuntur alii duo comites, ergo superflue connumerantur cum iudicio. - Instancia : Sobrie et iuste vivamus in hoc seculo ; qui vivit sobrie, vivit pie et iuste ; ergo, posita sobrietate, superflue ponuntur alie, scilicet iusticia et pietas ; non sequitur, licet enim, una virtute habita, habeantur omnes necessarie, tamen sunt omnes quantum ad usus suos, qui non sunt de necessitate connexi.

Ad secundo obiectum dicimus quod iste, qui iurat se nunquam esse episcopum, iurat licitum, sed duplex est licitum. Est enim licitum expediens, et est licitum non expediens, sicut dicit Apostolus : Omnia michi licent, sed non omnia expediunt ; licitum expediens est quod promovet hominem ad melius ; licitum non expediens est quod impedit hominem promoveri ad melius. Iuramentum licitum et expediens est obligatorium ; sed iuramentum licitum et non expediens non est obligatorium, iuramentum enim, quod observatum deteriorem vergit in exitum salubriori consilio mutandum est, sicut dicit Beda. Iuramentum ergo eius, qui iurat se nunquam futurum episcopum, non est obligatorium, si enim vidat iste, qui iurat se esse necessarium episcopatui, cum nullus alius inveniatur dignus episcopatu, non tenet iuramentum illud. Nec valet hec argumentatio : est licitum, ergo est obligatorium, et est fallacia consequentis a superiori ad inferius affirmando. Nec valet : discrete iurat, ergo est obligatorium, licet enim discrete iuret, non tamen usquequaque discrete, sicut Apostolus discrete petiit stimulum carnis amoveri a se, non eo tamen usquequaque discrete.

Ad illud quod obicitur de inquisitione Gregorii, dicimus quod inquiri fecit propter scandalum, et preterea tenebat illud sacramentum, ex quo inveniebatur alius, qui erat dignus episcopatu.

Ad illud quod queritur utrum peccat, dicimus quod periurium quatuor modis accipitur. Quandoque dicitur periurium falsa iuratio, et sic periurium aliquando est peccatum, aliquando non ; possum enim iurare falsum sine peccato, sicut si noviter inspexi in archa mea et postea, me nesciente, posuit aliquis aliquod furtum in ea, si queratur a me utrum illud furtum sit in archa mea, possum sine peccato iurare quod non.

Quandoque dicitur periurium perversa iuratio, id est iuratio illiciti, et hoc semper est peccatum. Quandoque transgressio iuramenti dicitur periurium, et hoc quandoque est peccatum, quandoque non ; transgressio enim iuramenti liciti et expedientis peccatum est, transgressio iuramenti illiciti peccatum non est. Quarto modo dicitur periurium reatus periurli, secundum quod aliquis dicitur periurius. Dicimus ergo quod iste, qui iurat se nunquam fore episcopum, si ex hac intentione iurat, ut intendat se melius salvari in statu subiectionis quam in statu prelationis, non peccat ; si vero hac intentione iuret, ut velit vitare laborem vivere occiose sive in occio, peccat.

Similiter iste, qui iurat se nunquam intrare claustrum, si ex amore mundi huius iurat, peccat, et si amor iste est venialis, peccat venialiter, si mortalis, mortaliter ; si vero iuret, quia videt se non posse sustinere eminentem vitam religionis, non peccat ; verum est tamen quod iuramentum illud non est obligatorium ; aliquod ergo iuramentum licitum est obligatorium, aliquod non.

Sed nullum iuramentum illicitum est obligatorium ; illicitum autem iuramentum est duabus de causis, aut enim est illicitum propter illud per quod iuratur, aut propter illud quod iuratur. Propter illud, per quod iuratur, est illicitum iuramentum, sicut si aliquis iurat aliquod iuramentum iustum et bonum per idolum, quod veneratur ut Deum et quod credit esse verum Deum, tale iuramentum est obligatorium. Illicitum autem iuramentum propter illud quod iuratur, duplex est. Aut enim id, quod iuratur, est [il]licitum simpliciter et in se, sicut si aliquis iurat se interfecturum hominem, aut non est illicitum simpliciter et in se, sed alicui, sicut cum aliquis, qui vovit continentiam iurat se ducturum aliquam in uxorem, non iurat illicitum simpliciter, sed illicitum sibi, similiter ille, qui est in sacris ordinibus et iurat se ducturum aliquam in uxorem, non iurat illicitum, sed illicitum sibi, tenetur enim ad perpetuam continenciam, sed non ex voto, quia non est necesse quod voveat continenciam, cum suscepit sacras ordines, sed ex constitutione Ecclesie, que constituit quod illi, qui sunt in sacris ordinibus non contrahant, potest enim facere Ecclesia quasdam personas legitimas ad contrahendum et quasdam illegitimas, sicut in concilio nuper fecit de quibusdam personis illegitimis ad contrahendum fecit legitimas. Sed sive id, quod iuratur, sit illicitum in se, sive ei qui iurat, neutrum iuramentum tenendum est ; et de tali illicito dictum est prius quod nullum sacramentum illicitum est obligatorium.

 

Sed contra : dicit Augustinus quod meretrix, que iurat se servaturam fidem lecatori suo, mala est adherendo lecatori et iurando ; peior est autem iuramentum non observando ; ergo peccat trangrediendo illud iuramentum ; ergo illud iuramentum est obligatorium et tamen illud, quod iuratur, simpliciter est et in se illicitum ; ergo hec est falsa : nullum iuramentum illicitum quantum ad illud, quod iuratur, est obligatorium. Eadem obiectio de illo, qui iurat se divisurum spolia cum aliquo, si iuvet ipsum ad rapiendum, dicit enim Augustinus quod magis peccat, si totum retineat, quam si dividit ; ergo tenetur dividere ; ergo iura­ mentum illud est obligatorium et tamen est illicitum quantum ad illud, quod iuratur, et hoc est contra predicta.

 

Solutio. Iuramentum illud, quod facit meretrix, partim est illicitum, partim licitum. Cum enim iurat fidem se servaturam lecatori suo, iurat se adherere sibi soli ; quantum [ad] adherentiam illicitum est, quantum ad exclusionem licitum, unde si adhereat alii, peccat periurando ; et sic illud iuramentum partim tenet, partim non tenet. Idem dicimus de isto, qui dicit se divisurum spolia ; iurat enim se retinere partem et quantum ad hoc illicitum est, et iurat se non retinere totum, et quantum ad hoc licitum est ; unde partim est illicitum, partim licitum ; unde partim obligat, partim non obligat. Similiter iuramentum illud, quo aliquis iurat se nunquam fore episcopum partim obligat, partim non obligat, non quod diverses partes habeat secundum quas partim sit licitum, partim illicitum, sed quia in quodam casu obligat, in quodam non obligat ; obligat enim in omni casu, in quo licet ei refutare episcopatum, non obligat in illo casu, in quo necessitas caritatis compellit istum suscipere sanctum negotium, cum nullus alius est, qui commode possit suscipere.

Sed eadem ratione videtur quod iuramentum illud, quo aliquis iurat se nunquam intraturum claustrum partim obligare, partim non ; in casu enim bonum est intrare et tune non obligat, et in casu bonum est non intrare et tunc obligat.

Ad hoc dicimus quod non est simile, quia illud ultimum iuramentum est contra consilium Dei, unde simpliciter non obligat ; sed primum iuramentum non est contra consilium Dei, Deus enim non consulit accipere episcopatum.

Item, omnibus tucius est non habere divicias nec amare ; et propter hoc illud iuramentum de episcopatu saltem in parte obligat.

 

 

Caput IV

Utrum omne periurium sit peccatum.

 

Circa quartum capitulum queritur primo utrum periurium sit mortale peccatum, secundum quod periurium accipitur pro perversa iuratione.

Secundo utrum ille, qui iurat falsum per Deum, honorat Deum.

Tercio quomodo accipienda sunt iuramenta.

 

 

Questio I

[Utrum periurium sit mortale peccatum.]

 

De primo videtur quod sic, quia omne tale periurium est contra hoc preceptum : Non assumes nomen Dei tui in vanum, id est, non iurabis pro nichilo ; ergo omne tale periurium est mortale peccatum, cum sit contra preceptum.

Item, qui scienter perverse iurat, scienter contempnit Deum ; sed scienter contempnere Deum est mortale peccatum ; ergo qui scienter perverse iurat, peccat mortaliter ; et ita omne periurium est peccatum mortale.

 

 Sed contra. Dicit Augustinus quod qui iurat non vere, nec veritate iurati nec veritate iurantis, peccat mortaliter.

Item, qui iurat et non iuste, peccat mortaliter : sed qui iurat in discrete, propter hoc peccat non mortaliter, si alios comites habeat ; ergo aliquod iuramentum est veniale, illud, scilicet, cui deest iudicium cornes ; sed iuramentum, quod non habet tres comites, periurium est, id est, perversa sive mala iuratio ; ergo aliquod periurium sic sumptum veniale est.

Item, mendacium iocosum etiam scienter dictum veniale est ; ergo eadem ratione periurium iocosum et scienter factum veniale est.

Item, mendacium iocosum veniale est, quia ex radice veniali procedit ; eadem ratione periurium iocosum veniale est, quia ex radice veniali procedit.

Item, si omne periurium sit mortale peccatum, ergo peccant mortaliter monachi, qui scienter iurant falsum per crepitas suas, et ita sepissime peccant mortaliter, quod non videtur verum.

 

Solutio. Ad hoc soient dicere magistri quod perversa iuratio, que est ex surreptione, venialis est ; est autem surreptio malus motus subitus surgens ex corruptione nature sine precedenti deliberatione, et talis surreptio venialis est, unde et tale periurium surgens ab ipsa est veniale. Sed si sit periurium cum deliberatione, non est veniale set mortale.

 

Et ad illud quod obicitur de indiscreto iuramento, dicunt quod ex surreptione surgit, et propter hoc veniale est.

Ad illud quod obicitur de mandacio, dicunt quod non est simile, quia mendatium non expresse importat contemptum Dei, sed periurium scienter factum expresse importat contemptum Dei. Qualiter autem ad ultimo obiectum respondendum sit, postea dicetur. Multis enim modis videtur posse probari quia mortaliter peccant monachi iurando frequenter falsum per crepitas suas.

Cum enim dicitur : Nolite iurare neque per celum neque per terram etc., prohibetur, ut dicitur, consuetudo iurandi ; et nichil prohibetur, nisi peccatum mortale ; ergo consuetudo iurandi est peccatum mortale ; ergo peccant mortaliter monachi, qui consueverunt iurare pro nichilo per crepitas suas.

Item, super illum locum ad Romanos : Testis est michi Deus etc., dicit Augustinus quod cum Dominus dicit : Nolite iurare per celum neque per terram, tria fecit, prohibuit malum, precepit bonum, induisit necessarium ; prohibuit malum, cum dixit : Nolite iurare etc. ; precepit bonum, cum dixit : Sit sermo vester : est, est, non, non, precepit enim hominem esse veracem ; induisit necessarium, cum dixit : Quod autem amplius est, a malo est ; induisit enim iurare, quando ille, cum quoloquimur non vult aliter credere, et tunc quod amplius est quam simplex assertio a malo est, id est, ab infirmitate eius, cui iuratur ; ergo cum Dominus prohibuerit sine causa rationabili iurare, peccat [ergo] mortaliter, qui iurat sine causa rationabili. Et inde ut prius.

Item, dicit Augustinus : Qui iurat falsum per lapidem, periurus est, invocat enim Deum testem, qui est actor creature ; ergo assumit pro nichilo nomen Dei sui in vanum ; ergo peccat mortaliter ; eadem ratione, qui iurat falsum per crepitas suas, peccat mortaliter.

Quod si concedatur, queritur in quo peccet mortaliter. Videtur quod in nullo alio, nisi quia contempnit Deum, - sed contra : Esto quod nullo modo cogitet de Deo tunc ; igitur non contempnit Deum ; non ergo peccat mortaliter ex contemptu Dei nec ex alio ; ergo simpliciter non peccat mortaliter.

Obicitur postea de hoc, quod dicit Augustinus, quod iurare per creatorem suum est invocare creatorem testem veritatis ; ergo iurare per creaturam est invocare creaturam testem veritatis ; ergo iurare per lapidem est invocare lapidem testem veritatis ; ergo stultissime iurat, quia lapis nichil potest testificari de veritate eius, quod dicitur.

 

Solutio. Tripliciter invocatur Deus testis, ut nobis videtur. Primo, in se et secundum se, sicut cum aliquis iurat per Deum immediate. Secundo invocatur testis ex collatione, sicut cum aliquis iurat per Deum immediate sive per creaturam in comparatione ad Deum, sicut cum aliquis iurat per capud Dei vel per templum Dei vel etiam sine additione huius genitivi dei, sicut cum aliquis iurat per aliquam ecclesiam vel per sanctum Petrum, quia quodam modo per sanctitatem intelligitur Deus sanctificans. Tercio modo invocatur Deus testis solummodo ex vi creationis, sicut cum per creaturam iuratur pure sine collatione ad Deum, non cogitando aliquo modo de Deo, sicut cum aliquis iurat per lapidem. Si primo et secundo modo invocetur Deus testis, non ex surreptione sed ex certa deliberatione, peccatum est mortale, si pro nichilo invocetur ; hoc enim est assumere nomen Dei in vanum scienter et distincte ; hoc autem est in prohibitione. Sed si tercio modo invocet aliquis Deum testem et etiam cum deliberatione, non est necesse quod peccet mortaliter, etsi sine causa iuret, quia non actualiter contempnit Deum, cum nullo modo de ipso cogitet. Si ergo falsum iuret monachus per crepitas suas, non est necesse quod peccet mortaliter ; potest tamen contingere quod peccet mortaliter ; iudicandum enim nobis videtur de huiusmodi periurio sicut de mendacio ocioso : si enim sit ex libidine veniali, veniale est, si ex libidine mortali, mortale est.

 

 Ad primum ergo dicimus quod hec est falsa : cum dicitur : Nolite iurare neque per celum, neque per terram, prohibetur consuetudo iurandi, immo dicimus quod non prohibetur, si enim prima iuratio venialis est, similiter et secunda et tercia et quarta, aliis circumstanciis paribus, unde sicut iurare simpliciter non est in prohibitione, ita nec consuetudo iurandi ; sed invocare Deum testem scienter et distincte, sicut invocatur duobus primis modis, invocare Deum testem, inquam, pro nichilo est in prohibitione.

Eodem modo solvendum est ad secundo obiectum.

Ad tercio obiectum dicimus quod, qui iurat falsum per lapidem vel crepitas, periurus est ; sed non est necesse quod periurio mortali, immo potest esse quod periurio veniali. Non enim invocat Deum testem scienter, cum non cogitet de ipso nec distincte, sed solum per consequens, videlicet quia lapides vel crepite non habent veritatem nisi a creatore, sicut dicit Ieronimus, super ilium locum Isaie : Debitores vestros repetitis : Qui repetit non habentem, Deo facit violenciam, intelligendum est per consequens, ille enim non potest reddere, nisi Deus det ei unde reddat. - Si tamen vellemus facere vim in eo, quod est assumere nomen Dei in vanum, possemus dicere quod, qui iurat per crepitas, non assumit nomen Dei in vanum, cum non cogitet de Deo nec secundum se nec in collatione ; et etiam per huiusmodi creaturas inferiores minus intelligitur Deus, minus enim relucet potestas Dei in crepit[i]s quam in celis ; unde minus in eis contempnitur.

Ad ultimo obiectum dicimus quod, qui iurat per creaturam invocat creaturam testem veritatis, non veritatis eius, quod dicitur, sed caritas Dei, hec enim creature testatur se habere veritatem a Deo ; unde, cum dicitur : iuro per lapidem, is est sensus : sicut verum est quod lapis habet veritatem essendi a Deo, ita verum est quod dico.

 

 

Questio II

Utrum ille, qui iurat falsum per Deum, honoret Deum.

 

Circa secundum capitulum queritur utrum ille, qui iurat falsum per Deum, honoret Deum.

Videtur quod sic, quia dicit Augustinus quod illud, per quod iuramus, veneramur ; sed iste iurat per Deum ; ergo veneratur Deum.

Item, Matheus, V : Reddes Domino iuramenta tua, noluit enim Dominus quod in veteri Lege Iudei iurarent per creaturam, ne crederent in ipsa aliquid numinis esse, proni enim erant ad idolatriam, et [in] Matheo, XXIII, dicit Dominus : Qui iurat in celo, iurat in throno Dei, et in eo qui sedet super eum ; sic ergo in omni iuramento confitetur iurans Deum esse auctorem ; et ita in omni iuramento honoratur Deus ; et sic qui iurat falsum per Deum, honorat Deum.

Contra. Qui iurat falsum per Deum, invocat Deum testem falsitatis ; ergo isto iuramento contempnit Deum ; ergo illo iuramento inhonorat Deum ; non ergo honorat.

 

Solutio. Non est inconveniens eadem actione honorare Deum et inhonorare secündum diversa. Sicut enim ille, qui offert Deo de rapina honorat Deum, in quantum offert ei, et inhonorat, in quantum ei offert de rapina, unde huiusmodi oblationes vocantur subsannationes in XXXIV capitulo Ecclesiastici, in hac auctoritate : Immolantis ex iniquo oblatio est maculata, et non beneplacite Deo subsannationes iniustorum, tales enim oblationes derisiones sunt, quia hiis deridetur Deus, cum ex una parte honoretur et ex alia inhonoretur, sicut faciebant Iudei, qui genu flexo dicebant : Ave, rex Iudeorum, et tamen ipsum percuciebant ; similiter ille, qui iurat falsum per Deum honorat et inhonorat, Deum honorat quantum ad iurationem, inhonorat quantum ad rem iuràtam ; unde non sequitur : inhonorat, ergo non honorat.

 

 

Questio III

Quomodo accipienda sunt iuramenta.

 

Circa tercium capitulum queritur quomodo accipienda sunt iuramenta.

De hoc talein regulam dat Isidorus : Quacumque arte verborum iurat aliquis, Deus tamen ita accipit sicut ille, cui iuratur intelligit. Secundum hoc obicitur de Iacob, qui dixit patri suo : Ego sum Esau ; sed dicit auctoritas quod inter sermonem simplicem viri iusti et iuramentum non facit Dominus distanciam ; ergo Iacob potuit hoc iurare ; sed si iurasset, pater intellexisset de Esau personali ; ergo et Deus ; ergo si Iacob iurasset se esse Esau, periurasset, aut predicta regula falsa est.

 Item, obicitur de illo, qui dolose exigit iuramentum ab aliquo pro ponendo verba multiplicia, ut eum decipiat in sermone, ut imponat ei postea, quod iste iuraverit, cum verba in uno sensu istud significent. Videtur quod illud iuramentum non accipiat Deus sic, sicut ille, cui iuratur, intelligit, dolus enim suus non debet patrocinari ei, et ita non est predicta regula vera.

 

Queritur etiam iuxta hoc, cum verba, que sunt in iuramento sunt multiplicia, ad quid obligetur iurans ; non enim ad utriusque significatum debet obligari, contingit enim verba significare opposita.

Solutio. Ad primum dicimus quod si iurasset Iacob se esse Esau, non accepisset Deus de Esau personali, et intelligenda est illa regula sic : Quacumque arte verborum etc., id est, quacumque versucia verborum etc., et sic sumitur ibi ars in malo ; contra ergo iurantes dolose datur illa regula et in illo casu, in quo ille, cui iuratur, simpliciter et sine dolo intelligit iuramentum.

Et per hoc patet solutio ad secundo obiectum.

Ad illud quod quesitum est ad quid obliget iuramentum factum per verba multiplicia, dicimus quod obligat in sensu illo, quem soient generare illa verba apud recte intelligentes, et iudex potest cogere ilium, qui iuravit, ad observationem iuramenti in illo sensu. Sed si apud recte intelligentes verba illa multiplicia equaliter multa significant, tunc tenet iuramentum in illo sensu, quem credebat habere iurans, illum, cui iuratur, nec potest tunc cogere iudex iurantem ad observationem iuramenti in alterutro sensu ; sed potest cogere ad hoc, ut iuret in quo sensu intenderit se iurare, et quem sensum intenderit ilium, cui iuravit accepisse[t].

 

 

Caput V

De causis iuramenti.

 

Circa quintum capitulum notande sunt cause iuramenti. Licitum est enim iurare pro causis necessariis et utilibus, sicut iurat Dominus, iurat Apostolus. iuratur aliquando pro pace et amicitia conservanda ; aliquando iuratur pro veritate instruenda, sicut iurant testes ; aliquando iuratur pro calumpnia vitanda, sicut cum sit iuramentum de calumpnia, faciunt enim iurare iudices ad facilius expediendum causas, ne calumpniose vel actor petat vel reus se defendat, in hac autem parte questio de iuramento pertinet ad decretistas ; quandoque iuratur pro fidelitate conservanda, sicut cum iurant principes regi quod fideles ei erunt, et ab hoc iuramento absolvit aliquando Ecclesia, sicut dominus papa absolvit principes et prelatos Alemannie a iuramento, quod fecerant Othoni imperatori.

Sed videtur quod non potuit eos absolvere, quia dicitur in Evangelio : Reddes domino iuramenta tua ; ergo reddere domino. Iuramenta preceptum est nove Legis et etiam veteris ; sed contra preceptum veteris et nove Legis non potuit dominus papa dispensare ; ergo contra iuramentum illud non potuit dispensare ; ergo non potuit illos absolvere ab illo iuramento.

Item, aut iuramentum illud vergebat in deteriorem exitum aut non. Si non, ergo erat observandum ; ergo non potuit dominus papa eos absolvere. Si vergebat, ergo non erat tenendum, quia dicit Decretum : In malis promissis rescinde fidem ; in turpi voto muta decretum ; ergo ipsi poterant se absolvere ab illo iuramento ; ergo pro nichilo absolvit eos dominus papa.

Item, si aliquis iurat alicui mulieri quod eam ducet in uxorem, non potest eum absolvere dominus papa ab illo iuramento ; ergo cum principes Alemannie iuraverunt Othoni quod fideles essent ei, non potuit eos absolvere dominus papa ab illo iuramento.

 

Solutio. Iuramentum quandoque fit persone gratia persone, quandoque persone non gratia persone. Gratia persone, sicut cum aliquis iurat alicui mulieri quod ipsam ducet in uxorem, et a tali iuramento non potest dominus papa absolvere. Quandoque fit persone non gratia persone, sed gratia alicuius accidentis vel dignitatis, sicut iurant principes regi fidelitatem non gratia persone sed gratia regni, hoc autem est propter communem utilitate, et ab hoc iuramento potest absolvere dominus papa, cuius est cognoscere quid sit utile rei publice et quid non ; cum ergo dominus papa propter communem utilitatem absolvit principes a iuramento, quod fecerunt imperatori, in hoc ipsi principes domino reddunt iuramenta sua, quod non obediunt isti imperatori, sic enim expedit rei publice, unde non faciunt contra sacramentum, immo pocius salvant sacramentum, quod eos ligabat ad esse fideles regno et imperio. Et sic patet solutio ad primo obiectum.

Ad secundo obiectum dicimus quod non valet hec argumentatio : iuramentum illud vergebat in deteriorem exitum, ergo poterant se absolvere, quia non erat eorum cognoscere utrum vergeret in deteriorem exitum aut non ; in illicitis tamen, que precipiebat eis, non tenebantur obedire ; sed quantum ad licita non poterant se absolvere.

Ad ultimum patet solutio per predicta.

 

 

Caput VI

De coactis periuriis et iuramentis.

 

Sexto et ultimo capitulo queritur de coactis periuriis et iuramentis.

Circa quam questionem primo queritur utrum coactum periurium sit peccatum.

Secundo utrum coactum iuramentum obliget.

 

 

Questio I

[Utrum coactum periurium sit peccatum.]

 

Circa primum videtur quod coactum periurium non sit peccatum, quia dicit Augustinus : Nullo modo ad obprobrium coacte voluntatis trahitur, quod conditio necessitatis extorsit ; sed coactum periurium conditio necessitatis extorsit ; ergo nullo modo trahitur ad obprobium ; ergo nec ad peccatum, quia omne peccatum obprobrium est ; et ita coactum periurium non est peccatum.

Item, necessitas non habet legem , unde excusatur David, quod in articulo necessitatis comedit panes propositionis, quos non licebat edere nisi solum sacerdotibus, et excusantur discipuli, qui in die sabbati legebant spicas et fri[ca]bant manibus ; si igitur necessitas de eo, quod alias esset peccatum, facit quod non sit peccatum, ergo coactum periurium, cum fiat ex necessitate, non est peccatum.

Set contra. Mendacium in omni casu peccatum est ; sed maius peccatum in genere est periurium quam mendacium ; ergo periurium in omni casu, sive coactum sive non coactum, peccatum est.

Item, dicit Decretum : Si aliquis peieret pro vita corporis redimenda, quia magis dilexit corpus quam animam, tres quadragenas peniteat ; ergo coactum periurium est peccatum.

 

 Quod concedimus. Et auctoritas Augustini intelligenda est : Nullo modo trahitur ad obprobrium, tunc supple : tantum, quia si aliquis iurat falsum pro vita hominis redimenda, non tantum peccat, quantum peccaret, si sine causa iuraret falsum, unde non est ibi tantum obprobrium aut etiam non est obprobrium quantum ad opinionem hominum, pietas enim videtur ipsum excusare ab obprobrio.

Ad secundo obiectum dicimus quod necessitas non excusat ab eo, quod in se et secundum se malum est. Unde non est simile de facto David, quia comedere panes propositionis laicis non erat malum secundum se, preceptum enim illud de panibus propositionis temporale fuit et cerimoniale, nec est de illis, in quibus consistit Dei similitudo vel dissimilitudo, unde laicos panes comedere propositionis malum fuit sed non secundum se, et ab huiusmodi malo penitus excusat necessitas.

 

 

Questio II

Utrum coactum periurium obliget.

 

Circa secundum capitulum queritur utrum coactum periurium obliget.

Videtur quod non, quia vota coacta non obligant, quod vide[n]tur, quia dicit auctoritas quod coacta sacrificia non placent Deo, et votum quoddam sacrificium est ; ergo coacta vota non obligant ; ergo iuramentum coactum non obligat.

Item, dicit lex : Quod fit causa iusti metus, ratum non habeo ; ergo si aliquis iurat alicui causa metus mortis, non debet esse ratum iuramentum illud ; ergo est non obligatorium.

Item, dolus non debet iuvare illum, qui cogit iurare ; ergo si iurans propter metum mortis promittit sub iuramento se daturum aliquid ei, qui cogit iurare, non tenetur ei reddere ; et ita iuramentum coactum non tenet.

 

Set contra. Sit quod cogatur iurare licitum, quod non vergat in peiorem exitum, inde sic : Omne licitum iuramentum, quod non vergit in peiorem exitum, est obligatorium ; sed hoc coactum iuramentum est tale ; ergo est obligatorium ; et ita iuramentum coactum obligat.

Item, quidam consuluit Alexandrum papam super quodam coacto iuramento et respondit papa : Non habebis me actorem periurii ; ergo videtur quod iuramentum illud obligaret.

Item, quidam iuravit concubine sue quod duceret ipsam in uxorem et quod de cetero non exhiberet officia pietatis circa parentes suos, consultus fuit super hoc Augustinus et dixit de consilio Ambrosii quod matrimonium teneret et peniteret de residuo, videlicet de hoc quod iuraveret quod de cetero non exhiberet officia pietatis circa parentes suos ; ergo licet iuramentum illud esset coactum, tamen obligavit quantum ad illud, quod erat licitum ; et ita iuramentum coactum obligat.

 

Quod concedimus. Unde dicimus quod omne iuramentum, sive coactum sive non, si est licitum et peiorem non vergit in exitum, est obligatorium.

Ad primo ergo obiectum dicimus quod hec est falsa, quod vota coacta non obligant, immo obligant ad hoc, ut vovens voluntarie reddat. Quod enim coactus vovet, voluntarie reddere potest. Verum est tamen quod sacrificia coacta non placent Deo , in quantum coacta sunt, nec etiam vota, in quantum coacta sunt ; sed voluntaria redditio placet ei.

Ad secundo obiectum dicimus quod iustus metus est proprie, qui potest cadere in constantem virum ; set metus mortis contra Deum nunquam est iustus metus, unde Domunus prohibuit : Nolite timere eos, qui occidunt corpus ; unde nunquam iurandum est illicitum propter metum mortis, talis metus non cadit in constantem virum. Set lex appellat iustum metum acerbum, et loquitur lex quantum ad forenses causas, ibi enim quod fit causa iusti metus, id est acerrimi, non habetur ratum, tamen verum est quod, si aliquis propter metum mortis se daturum aliquid promittit et dare non sit peccatum, tenetur dare ; tamen iudex potest recipientem cogere ad restitutionem et propter hoc fatum non habetur.

Ad ultimum dicimus quod in coactione non est dolus, est enim dolus, quando aliquis alicui iniuriatur, ipso nesciente ; sed ita non est in proposito casu. In hoc etiam casu dicimus quod violencia non debet patrocinari ei, qui intulit violenciam quia cogitur reddere.