Tractatus XIII — Livre III — Guillaume d'Auxerre
Guillaume d'Auxerre - Livre III
TRACTATUS TERTIUS DECIMUS
[DE SPE]
Dicto de fide et cognitione, sequitur de spe.
Primo dicendum est quid sit spes.
Secundo quomodo differat spes a fide et a caritate.
Tertio quomodo differt a timore dono.
Quarto utrum spes sit mercenaria.
Quinto utrum sancti qui modo sunt in patria habeant spem, et quomodo evacuatur in futuro.
Caput I
[Quid sit spes.]
Spes ista describitur a beato Augustino : Spes est certa expectatio future beatitudinis, proveniens ex gratia et meritis precedentibus, quam natura preit caritas. Sed videtur hoc esse falsum :
- Quoniam nulla virtus est ex meritis, immo omnis virtus gratis infunditur a Deo, quoniam sicut dicit Augustinus, operatur virtutes in nobis sine nobis.
- Item, omnis virtus theologica est a solo Deo ; ergo non est ex gratia et meritis ; et spes virtus theologica ; ergo etc.
Ad hoc dicunt quidam quod sicut fides quandoqu dicitur motus, quandoque dicitur virtus, ut cum dicitur : Fides est credere quod non vides ; ita spes quandoque dicitur virtus, quandoque motus. Et ipsi dicunt quod sic describitur non spes, set spei motus, qui est ex gratia, id est ex spe virtute, et est ex meritis, quia ex motu fidei qui naturaliter precedit ipsum tanquam causa ipsius.
Sed secundum hoc videtur quod non debet dici ex meritis sed ex merito, quoniam motus spei bene potest procedere ex uno motu fidei.
Item, in iustificatione impii omnes virtutes simul infunduntur ; ergo cum iustificatus habeat simul omnes virtutes, potest in quacumque vult primo, quoniam quelibet virtus movetur voluntarie ; et ita potest in primo motu spei ; et ita ille motus spei non procedit ex meritis, nec ex aliquo merito, quoniam nullum meritum precedit ; et ita videtur inconveniens predicta descriptio.
- Iterum statim post descriptionem dicit Augustinus : Ex meritis dico, quoniam sperare sine meritis non est spes, sed presumptio. Constat autem quod hoc intelligitur de meritis bonorum operum ; ergo in descriptione hec dictio meritis supponit pro bonis operibus, non pro motu vel motibus fidei.
Tamen videtur falsum esse quod dicit : Sperare sine meritis non est spes, sed presumptio, quoniam aliquis existens in mortali et habens fidem et spem informes potest sperare spe informi, ita quod non peccet, quoniam ille motus est motus virtutis, licet informis ; ergo non est peccatum ; et tamen iste est sine meritis ; non ergo sperare sine meritis est presumptio.
Solutio. 1-2. Dicimus quod re vera ibi ita describitur motus spei vel spes per suum motum ; et dicitur : ex gratia et meritis precedentibus, id est proveniens intuitu gratie Dei, id est largitatis sive liberalitatis eius, et intuitu meritorum precedentium vel motum spei vel ipsam rem speratam. Spes enim est quedam audacia mentis ex largitate Dei concepta habendi vitam eternam per bona opera meritoria quasi per bellum. Et per hoc patet solutio ad duas pdmas obiectiones, quoniam proprie lo quendo spes, id est motus spei, non est ex meritis, sed concipitur intuitu meritorum, et licet ipse motus spei sit ex gratia creata, scilicet ex spe virtute, tamen hoc non intelligitur, cum dicitur : Spes est proveniens ex gratia, sed intelligitur provenire ex gratia, id est intuitu superfluentis bonitatis et largitatis Dei, qui quolibet datore largior est in infinitum, propter quod servientes ei exspectant ab ipso beatitudinem eternam.
- Ad aliud dicimus quod hec est duplex : Sperare sine meritis non est spes, sed presumptio. Sperare enim est exspectare se habiturum ; igitur si hec determinatio sine meritis determinet verbum ratione participii inclusi, vera est, quia is est sensus : aliquem hominem exspectare quod habeat sine meritis vitam eternam, non est spes set presumptio.
Quod autem apponitur in diffinitione : Quam natura preit caritas, appositum est a Magistro, cuius opinio fuit quod caritas nichil aliud est quam Spiritus Sanctus. Et re vera Spiritus Sanctus precedit fidem et spem in cordibus hominum tanquam causa suum effectum.
Caput II
In quo differat spes a fide [et a caritate.]
- Secundo capitulo queritur in quo spes differt a fide. Videtur quod non differant fides et spes, quoniam spes est certa exspectatio futurorum bonorum ; sed omnis certitudo est in fide vel in scientia ; ergo certitudo illa, qua spes est certa exspectatio etc. est in fide vel scientia. Sed constat quod non est in scientia ; ergo est in fide ; et est in exspectatione illa certa ; ergo illa exspectatio certa est fides, et ita spes est idem quod fides.
Solutio. Duplex est certitudo, scilicet vie et patrie. Certitudo vie duplex est, scilicet fidei, spei. Certitudo fidei est intentio cum privatione dubitationis ; certitudo spei est intentio cum privatione desperationis ver diffidentie. Certitudo igitur spei et certitudo fidei non expellunt timorem separationis a suo subiecto. Certitudo patrie expellunt timorem separationis a suo subiecto. Certitudo patrie expellit omnem dubitationem, omnem diffidentiam, omnem timorem separationis. Patet igitur quod hec est falsa : omnis certitudo est in fide vel scientia.
Item Augustinus, in Encheridio assignat triplicem differentiam inter fidem et spem. Et prima est quod fides est de preteritis, pre sentibus et futuris. Spes autem de solis futuris. Secunda differentia est quod fides est de bonis et de malis. Spes autem tantum de bonis, scilicet de futuro premio. Tertia differentia est quod fides de bonis est et sibi et aliis. Spes autem tantum de bonis sibi, id est tantum de suo subiecto.
Contra hoc multipliciter obicitur :
Quia de me non debeo presumere quod sim bonus, sed reputare quod sim peccator. Sed de alio potius debeo credere quod sit bonus quam malus, et similiter sperare. Ergo de alio potius debeo sperare quod sit bonus quam de me ; ergo potius est spes de alieno subiecto quam de proprio.
Item, Augustinus dicit : De nemine desperandum est, dum est in via. Ergo de quolibet sperandum est dum est in via ; ergo spes est de alieno subiecto.
Item, diligere summum bonum sibi et diligere summum bonum alii, utrumque meritorium est et eiusdem virtutis ; ergo eadem ratione sperare summum bonum sibi et sperare summum bonum alii, utrumque meri torium est et eiusdem virtutis. Sed sperare summum bonum sibi est motus spei virtutis ; ergo sperare summum bonum alii est motus spei virtutis ; ergo spes est de alieno subiecto.
Contra. Spes est audacia mentis perveniendi ad vitam eternam per merita, concepta intuitu largitatis Dei. Talis autem audacia est virtus media inter presumptionem et desperationem ; sed sperare per merita mea alii vitam eternam non est alicuius virtutis, quia hoc fatuum esset ; similiter sperare alii vitam eternam per sua merita non est aliqua audacia ; ergo non est motus spei ; ergo non est de alieno subiecto.
Ad hoc forte dicit aliquis quod hoc est verum et in auctoritate Augustini qua dicit : De nemine desperandum est etc., hec dictio desperandum potius sonat in oppositum fidei quam in oppositum spei ; et est sensus : De nemine desperandum est, id est discre dendum, quoniam credere se habiturum vitam eternam et sperare se habiturum vitam eternam sunt valde affinia sibi. Unde quidam dixerunt quod fides idem est in essentia quod spes. Unde contraria similiter illis valde sunt affinia sibi, scilicet discredere et desperare ; et ideo nomen unius ponitur quandoque pro nomine alterius.
Sed contra. Sicut spes proprie est de futuro bono, ita timor de malo futuro. Sed timor est proprie de alieno subiecto, quoniam prelatus meritorie timet ne subditus suus periclitetur ; ergo eadem ratione spes est de alieno subiecto.
Forte dicet quod fides est de alieno subiecto, sed non spes virtus, quoniam sperare alii summum bonum non est alicuius virtutis, quoniam hoc est facile sicut ire per viam. Accidit tamen ei quod sit meritorium, quia est de genere indifferentium.
Sed contra. Sicut sperare summum bonum alii est facile, ita alii velle summum bonum sive diligere est facile. Sed facilitas non impedit quin ultimum sit alicuius virtutis, scilicet caritatis ; ergo similiter non impedit quin primum sit alicuius virtutis.
Forte iterum dicet aliquis quod spes est de alieno subiecto et suo.
Sed contra. Timor Domini quo aliquis timet Deum non est nisi de proprio subiecto, quoniam nichil esset dictu : timeo Deum Petro. Set sicut se habet timor ad malum futurum, ita se habet spes ad bonum futurum ; ergo eadem ratione spes non est nisi de proprio subiecto.
Solutio. Dicimus quod tam timor quam spes potest dici et de subiecto suo et de alieno. Set notandum quod est timor rei et est timor eventus. Timor rei, ut quando dicitur : timeo Deum, timeo penam eternam. Timor eventus, ut cum dicitur : timeo separari a Deo. Eodem modo dicitur spes quandoque respectu rei, quandoque respectu eventus. Timor igitur et spes, secundum quod dicuntur respectu rei, sunt tantum de pertinentibus ad sua subiecta. Sed secundum quod dicuntur respectu eventus, sunt et de pertinentibus ad sua subiecta et de pertinentibus ad alia subiecta. Quod ergo dicit Augustinus, quod spes est de pertinentibus ad se, non universaliter sed particulariter est intelligendum, sicut illud quod dicit beatus Gregorius, quod caritas est ad minus inter duos, non universaliter est intelligendum, sed particulariter, scilicet de caritate que est est amicitia. Supra dicta autem distinctio timoris et spei intelligenda est secundum diversas habitudines et modos dicendi, non secundum essentiam, quoniam idem est timor ad minus in specie quo timeo Deum et quo timeo offendere Deum. Similiter eadem est spes qua spero vitam eternam et qua spero me habiturum vitam eternam.
II. Item, queritur de differentia spei et caritatis. Videtur autem quod non differunt, quoniam caritas immediate et principaliter movetur in Deum, cum sit virtus theologica. Similiter et spes et fides. Et ita unus et idem est principalis finis et immediatus motuum spei et caritatis. Sed species motuum distinguitur secundum diversos fines principales et immediatos, sicut patet in omnibus motibus ; ergo omnes motus fidei et spei et caritatis sunt eiusdem speciei.
Solutio. Duplex est finis, finis scilicet in quo quiescitur, et finis quo quiescitur sive per quem. Finis in quo quiescitur, ipse est Deus sive beatitudo increata ; et secundum istum finem non est distinctio. Finis autem per quem quiescitur est beatitudo creata ; et secundum istum finem differunt virtutes. Quelibet enim motivarum, in qua sunt virtutes theologice, ut fides in rationali, spes in irascibili, caritas in concupiscibili, suam propriam habebit beatitudinem creatam, per quam quiescit in Deo, qui est finis finium. Per finem ergo quo quiescitur fit distinctio.
Caput III
De differentia spei et timoris.
Tertio capitulo queritur de differentia spei et timoris.
Et videtur quod sint eadem virtus :
- Quoniam virtus in medietate consistit, et eadem sunt extrema spei et timoris, scilicet presumptio et desperatio ; et eorumdem extremorum idem est medium ; ergo spes et timor sunt eadem virtus.
- Iterum, contrariorum eadem est ars ; pari ratione eadem virtus.
- Item, cum virtus subiecti sit certior omni arte, unica autem ars subiecta sibi habeat bonum et malum de futuro ; ergo et eadem est virtus de futuro bono et futuro malo ; et ita timor et spes sunt eadem virtus.
- Item, eadem est virtus in cognitione futuri boni et futuri mali, scilicet fides ; ergo eadem ratione eadem est virtus in affectione de futuro bono et futuro malo ; et ita timor et spes sunt eadem virtus.
- Item, parcitas et largitas sunt eadem virtus, licet medient diversos actus. Parcitas enim mediat retinere, largitas dare. Tamen quia habent eadem extrema, sunt eadem virtus ; ergo similiter licet timor et spes medient diversos actus, tamen quia habent eadem extrema, sunt eadem virtus.
Si conceditur, contra. Spes evacuabitur in futuro, timor autem non, quia Domini timor sanctus permanet etc. ; ergo spes non est timor.
Item, in principio Iob dicitur quod spes est una de filiabus Iob, timor unus de filiis ; ergo non sunt idem.
Item, spes et timor sunt circa diversas materias. Timor enim habet propriam materiam offensam Dei vel separationem ab illo ; spes vero beatitudinem eternam. Ergo spes et timor sunt diverse virtutes, sicut iustitia et temperantia, que consistunt in diversis materiis. Iustitia enim consistit in subveniendo miseris, temperantia in cohercendis delectationibus pravis ; et ideo sunt diverse virtutes ; ergo eadem ratione timor et spes sunt diverse virtutes. Quod concedimus.
- Ad primo obiectum dicimus quod hec est falsa : timor et spes habent eadem extrema, quoniam extrema spei sunt presumptio et desperatio, timoris autem sunt extrema temeritas et timiditas. Temerarius est qui nulla pericula fugit, timidus qui omnia fugit ; sed timore virtute timentur tantum timenda.
- Ad secundum dicimus quod sicut contrariorum eadem est ars, ita eadem est virtus. Sed per hoc non potest probari quod timor et spes sint eadem virtus, quoniam non sunt de contrariis, quoniam spes est de beatitudine ; beatitudo autem sive creata sive increata non habet contrarium, quoniam nichil est summe malum.
- Ad tertium similiter patet solutio.
- Ad quartum dicimus quod non valet hec argumentatio : eadem est virtus in cognitione etc., quoniam cognitio que est fides, principaliter respicit primam veritatem cui credit et de futuris bonis et de malis. Spes autem et timor non respiciunt idem. Timor enim respicit Dei iustitiam, spes Dei largitatem. Quoniam ergo una est ratio cognoscendi, sed diverse afficiendi, ideo illa argumentatio non valet.
- Ad quintum patet solutio ex predictis, quoniam spes et timor non habent eadem extrema.
Caput IV
Utrum spes sit mercenaria.
Quarto capitulo queritur utrum spes sit mercenaria. Quod probatur sic, quia spes est certa exspectatio future beatitudinis, per quam non movetur anima nisi ad habendum vitam eternam per merita. Ergo per merita tendit tantum ad suam utilitatem ; ergo est mercenaria ; ergo non est virtus.
Solutio. Duplex est mercimonium : unum quo aliquis intendit lucrum temporale, ut ille qui servit Deo propter temporalia tantum ; et talis motus mercenarius est peccatum, quoniam talis ponit Deum viam, non finem. De tali dicitur in Evangelio : Mercenarius videns lupum venientem fugit. Est etiam mercenarius qui servit Deo propter regnum celorum habendum sive propter beatitudinem habendam ; et talis motus non est peccatum, quia tali motu queri homo utilitatem suam in Deo, ubi est.
De tali mercenario dicitur in Evangelio Luce, xv : Quanti mercenarii in domo patris mei habundant panibus. Hoc modo est spes mercenaria, tamen nichilominus est virtus.
Caput V
Utrum sancti habeant spem in patria.
Quinto capitulo queritur utrum sancti habeant spem in patria. Videtur quod sic, quoniam spes est de gemina stola, scilicet [glorificatione] anime et glorificatione corporis. Sancti autem in patria exspectant glorificationem corporis ; ergo in eis est expectatio future beatitudinis que s provenit ex gratia et meritis precedentibus ; ergo in eis est spes.
Item, in Christo homine fuit spes dum erat in via, quia de eo dicitur : Exultavit ut gigas ad currendam viam. Unde in persona eius dicit Propheta : In te, domine, speravi ; non confundar. Et Christus erat comprehensor dum erat iri via ; ergo eadem ratione alii comprehensores habent spem ; et ita spes est in patria.
Solutio. Dicimus quod spes non est in patria ; nec est verum quod sola corporis sit beatitudo vel pars beatitudinis proprie ; tamen dicitur pars beatitudinis, quoniam ex coniunctione anime ad corpus glorificatum erit maior delectatio anime, et ita maior beatitudo. Unde cum bona corporis sint indifferentia, motus in illa non sunt proprie alicuius virtutis nisi per accidens, nec meritorii nisi per accidens. Unde velle alicui bona corporis non est motus caritatis nisi propter statum indigentie, eodem modo exspectare stolam corporis non est alicuius virtutis proprie, nec est motus meritorius nisi per accidens, sicut et alii motus indifferentes. Quod autem stola corporis non sit beatitudo vel pars beatitudinis, per illud Evangelii patet : Hec est vita eterna ut cognoscant etc. Cognitio enim tota est in anima. Unde nulla pars beatitudinis in corpore est. Quia ergo sancti non exspectant visionem illam apertam quam iam habent, patet quod sancti non habent spem in patria. Unde Apostolus : Quod quis habet, quomodo sperat.
Set iterum probatur quod spes erit in patria :
- Quia spes et timor sunt due mole inter quas debet moli quilibet christianus. Timor enim reprimit spem ne luxuriet in presumptione, spes elevat timorem ne cadat in desperationem ; set timor erit in patria, quoniam timor Domini sanctus permanet in seculum seculi ; ergo pari ratione spes erit in patria.
- Item, mali in inferno habebunt timorem et horrorem. Unde in Iob, XXIV : Erit transitus ab aquis nivium etc. Et hoc non fiet sine horrore. Ergo timor futuri mali erit in inferno, spes futuri boni e contrario est in paradiso.
- Item, gratia mutabitur in gloriam, et merita in premium, ut dicit Cassiodorus. Et constat quod tota anima glorificabitur, ergo quantum ad vim rationalem, irascibilem, concupiscibilem. Spes igitur que est in irascibili mutabitur in gloriam, sed in nullam aliam videtur esse mutanda nisi in se ipsam melioratam et perfectam ; ergo spes erit in patria.
- Item, quedam delectatio est in anima ex eo quod per fidem videt Deum ; et hec non destruetur in patria, immo augmentabitur per cognitionem fidei succedentem. Similiter delectatio que est ex caritate non destruetur, sed augmentabitur ; ergo nec delectatio que est ex spe, sed talis delectatio non est nisi in certa exspectatione ; ergo huiusmodi exspectatio erit in patria ; ergo et spes.
Solutio. 1. Ad primum dicimus quod timor erit in patria non secundum quod mola, quoniam secundum quod mola est, est timor separationis vel offense Dei ; talis timor non erit ibi ; sed timor reverentie, qui est reso silitio anime ab altitudine Dei in propriam parvitatem ; secundum quod timor non est mola opposita spei.
- Ad secundum dicimus quod non est simile de inferno et paradiso, quoniam in inferno erit tempus, sicut dicitur in Psalmo : Et erit tempus eorum in secula. Et in Apocalypsi, XIV, de Babilone dicitur quod [fumus] eius ascendet in secula seculorum. In paradiso autem erit tantum eternitas ; et ideo non erit ibi spes futuri boni.
- Ad tertium dicimus quod hec auctoritas : Gratia mutabitur in gloriam, intelligitur tantum de gratiis permanentibus. Unde non tenet obiectio in spe, quia spes evacuabitur ex toto quantum ad genus suum. Fides autem evacuabitur quantum ad differentias suas, sed non quoad genus, quoniam cognitio Dei remanebit in genere, sed non in enigmate ; et ita non omnino evacuabitur fides ; sed spes evacuabitur omnino. Non tamen vis irascibilis remanebit irremunerata, immo habebit gloriam suam sive perfectionem, scilicet reverentiam, humilitatem, fortitudinem, per quas erit delectatio in Deo. Sicut enim aliquis populus terrenus delectatur in hoc quod subicitur bono regit terreno, ita populus Dei delectabitur in hoc quod subicietur regi eterno.
- Ad aliquid dicimus quod delectatio ex fide erit in patria, quoniam delectab[i]tur in Deo, ut in prima veritate et in prima luce et huiusmodi ; et hoc ideo quoniam fides non evacuabitur quantum ad genus suum, spes autem evacuabitur quantum ad genus suum, nec remanebit delectatio que est ex spe. Unde non valet hec argumentatio : delectatio que est ex fide remanebit, et delectatio que est ex caritate remanebit ; ergo delectatio que est ex spe remanebit. Caritas enim non tantummodo remanebit eadem specie et genere, sed eadem numero. Fides autem evacuabitur quantum ad speciem et numerum, sed remanebit in genere. Spes nec numero, nec specie, nec genere remanebit eadem, quoniam non erit exspectatio futurorum bonorum, ubi erit presens possessio omnis boni.
Set obicitur. Per fidem modo delectamur in Deo ut in prima veritate ; per spem ut in summa largitate ; per caritatem ut in summa bonitate. In patria aliquid erit loco fidei quo vis rationalis delectabitur in Deo immediate ut in prima veritate ; similiter aliquid erit quo delectabitur vis concupiscibilis, scilicet ipsa caritas. Quare non erit aliquid loco spei quo delectetur immediate in summa largitate ?
Dicimus quod duo sunt in anima : intellectus et affectus. Intellectu delectamur in prima veritate immediate ; sed affectu in prima bonitate dum absens est nec adhuc possidetur, scilicet exspectando et diligendo. Cum autem presens est et possidetur, unico modo, scilicet diligendo. Cum autem largitas referatur ad bonitatem Dei, dum absens est, nec possidemus adhuc eam, delectamur in ipsa duobus modis ; sed quando erit presens et possidebimus eam et quicquid habet dare, non delectabimur in ipsa nisi diligendo, [quia] ex toto evacuabitur illud quo vi irascibili delectamur in Deo, scilicet exspectatio ; nec remanebit in vi irascibili quo delectemur in Deo immediate. Vis enim intellectiva proprie est ad verum ; vis concupiscibilis proprie est ad bonum ; vis irascibilis proprie est ad removendum impedimenta vie que ducit ad bonum, nec est ad bonum nisi exspectando se perventuram ad ipsum quasi per bella.
