Tractatus XXV — Livre III — Guillaume d'Auxerre

Guillaume d'Auxerre - Livre III

Tractatus XXV

TRACTATUS VICESIMUS QUINTUS

 

 

[DE OBEDIENTIA]

 

Dicto de illa specie iusticie, per quam homo facit quod debet inferioribus, scilicet de elemosina, sequitur de specie illa iusticie per quam facit homo quod debet superioribus, scilicet de obediencia ;

et primo de ipsa essentia obediencie.

Secundo qualis virtus sit obediencia.

Tercio an habeat aliquid de suo et an sit species specialissima.

Quarto in quibus sit obediendum prelatis, in quibus non.

 

 

Caput I

[De essentia obedientie.]

 

Circa primum sic obicitur. Ambrosius sic diffinit peccatum : Peccatum est prevaricatio legis divine et celestium inobediencia mandatorum ; ergo si vera est diffinitio, convenit cuilibet peccato ; ergo omnes peccatum est inobediencia ; ergo per locum a contrariis omnis virtus est obediencia ; ergo obedientia non est virtus specialis.

Item, materia, circa quam est obedientia generalis, est ad materias aliarum omnium virtutum, motu enim cuiuslibet virtutis impletur mandatur, et obedientia est ad implendum mandatum ; ergo obedientia est generalis virtus.

Item, si obedientia est specialis virtus, habet specialem motum. Queritur quis sit ille specialis motus. Si implere quod precipitur, sed hoc qualibet virtute fit, ergo quelibet virtus est obedientia. Si implere quod precipitur, quia precipitur, contra : Aliquis potest diligere Deum super omnia, quia precipitur ; facit igitur quod precipitur, quia precipitur ; ergo huiusmodi motus est proprius motus obedientie ; et hoc falsum, quoniam caritatis est proprie diligere Deum propter se et super omnia.

 

Solutio. Dicimus quod uno modo obedientia est generalis virtus, alio modo specialis. Generalis, secundum quod est motus eius implere mandatum, sumpto communiter mandata ad precepta et prohibitiones ; et hoc modo quodlibet peccatum est inobedientia ; et sic sumit Ambrosius inobedientiam in diffinitione peccati. Specialis autem est, secundum quod eius motus est velle implere mandatum, quia huiusmodi motus nullius virtutis est nisi obedientie, quia fidei non est proprie velle implere mandatum, et sic de aliis virtutibus. Iste autem motus, velle implere mandatum, est motus interior, unde dicimus quod obedientia, secundum quod est specialis virtus, motum habet proprium interiorem, sed non habet motum proprium exteriorem. Et sic patet solutio ad primo et tercio obiectum.

 Ad secundum dicimus quod hec argumentatio non valet : materia, circa quam est obedientia, generalis est ; ergo obedientia est generalis.

Instancia. Genus est commune ad speciem ; ergo scientia generis est communis ad scientiam speciei.

 

 

Caput II

Qualis virtus sit obediencia.

 

Circa secundum capitulum queritur qualis virtus sit obedientia.

Videtur quod sit virtus theologica, quoniam eius motus est immediate in Deum ; quod patet, cum dicitur : iste obedit Deo, quoniam talis motus est immediate in Deum, sicut cum dicitur : iste credit in Deum, iste diligit Deum ; ergo obedientia est virtus theologica.

Item, prius est velle ambulare quam ambulare, prius velle comedere quam comedere ; ergo prius est velle implere mandatum quam implere mandatum ; ergo prius est velle implere mandatum de fide quam ipsum credere, et prius velle implere mandatum de dilectione Dei quam diligere Deum ; sed velle implere mandatum quodcumque, sive de fide sive de dilectione Dei, motus est obedientie proprius ; ergo prius est motus obedientie quam credere in Deum vel diligere Deum ; ergo motus obedientie prior est quolibet motu alterius virtutis ; ergo obedientia prior est qualibet virtute ; et hoc falsum, quia fides dicitur esse prima.

 

Solutio. Dicimus quod, secundum quod obedientia est virtus specialis, non est virtus theologica, nec motus eius immediate est in Deum. Quod patet, si exponatur hec locutio : iste obedit Deo ; est enim sensus : iste obedit Deo, iste vult implere mandatum Dei ; patet ergo quod motus obedientie immediate non est in Deum, sicut cum dicitur : iste timet Deum, motus timoris, licet videatur esse immediate in Deum, tamen non est, quia est sensus : iste timet Deum, iste timet separari a Deo.

Ad secundo obiectum dicimus quod non omnis voluntas precedit suum volitum, immo aliquod volitum est, quod precedit sui voluntatem, sicut illud quod dicitur : dulcedine sua nos alicit ad se volendum, sicut dilectio Dei est adeo dulcis et suavis, quod illa alicit hominem ad dilectionem sui, quoniam diligimus ipsam dilectionem ; unde velle diligere Deum non est prius quam diligere Deum, immo e converso. Et sic patet quod obedientia non est prior qualibet virtute, quia nec motus eius prior est motu cuiuslibet virtutis, immo motus fidei prior est, et ex dulcedine, que est in motu fidei et in motu caritatis, perfecte vult homo facere mandatum Dei.

Item, Augustinus dicit quod servicia quanto magis indebita, tanto gratiora ; ergo ab oppositis quanto magis debita, tanto minus grata ; sed servicia obedientie magis sunt debita quam servicia aliarum virtutum, quod patet, quoniam obedientia respicit preceptum in quantum preceptum ; ergo servicia obediencie minus sunt grata quam servicia aliarum virtutum ; ergo minus meritoria ; propter quid ergo adeo laudatur obedientia in Sacra Scriptura, et propter quid dicit Apostolus quod per unius obedientiam iusti constituuntur multi ?

Item, servicia obedientie pure debita sunt ; ergo non sunt meritoria. Hoc probatur per simile, quia si miles terrenus serviat regi terreno ex debito tantum, nichil meretur apud ipsum ; pari ratione, si aliquis servit regi celesti pure ex debito, non meretur aliquid apud ipsum ; et ita motus obedientie non est meritorius. Ergo obedientia non est virtus.

 

Solutio. Quelibet virtus est meritoria quantum ad motum suum duabus causis. Prima est, quia quelibet virtus levat se supra se, sive obiectum suum supra se levat, sicut dicitur in Ieremia : Levabit se supra se, quoniam fide magis credimus Deo quam nobis, et spe magis speramus in Deo quam in nobis, caritate magis diligimus Deum quam nos ipsos ; quia igitur quelibet virtus levat subiectum suum supra se, ideo dicitur meritoria. Alia ratio est, quia qualibet virtute servimus Deo gratis, id est propter se ipsum tantum. Et iste due cause communes omnibus virtutibus sunt in obedientia ; et preter istas duas habet alias duas sibi proprias, quarum prima est quod in obedientia mactatur propria voluntas, secunda est quod per obedientiam conformamus expresse voluntatem nostram voluntati divine per se et proprie, quoniam eo ipso quod volo facere mandatum Dei quo ad executionem mandati Dei volo conformare voluntatem meam voluntati divine, Christus enim fuit obediens Patri usque ad mortem. Per hoc patet quod servicia obedientie sunt meritoria.

Ad primum dicimus quod, cum dicitur : servicia quanto magis indebita etc., non comparantur opera virtutum, secundum quod sunt in precepto operibus virtutum, secundum quod sunt in precepto, sed comparantur opera precepti ad opera consilii, et sine dubio opera consilii gratiora sunt quam opera precepti. Et sic patet solutio ad primo obiectum.

Ad secundum dicimus quod obedientie opera pure debita sunt, tamen sunt meritoria ; nec est simile de illo qui servit regi terreno et regi celesti, quoniam qui servit regi terreno ex debito, servit ei tantum propter feodum quem tenet de rege, sed qui obedit Deo non servit regi celesti propter feodum, scilicet propter corpus et animam, que habet a rege celesti, sed servit ei gratis, scilicet tantum propter Deum.

Item, rex terrenus non est ita liberalis semper, quod remuneret servicia sibi debita ; sed rex celestis adeo est liberalis, quod remuneret servicia sibi debita ; et ideo secus est de serviciis debitis regi terreno et de serviciis debitis regi celesti, de duabus causis predictis.

Item, dixit Samuel ad Saul, I Regum, XI : Melior est obedientia quam victima, et abscultare magis quam offerre adipem arietum, quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idolatrie nolle acquiescere ; in hac auctoritate comparatur inobedientia peccato idolatrie.

 

Set obicitur : Peccatum idolatrie est peccatum maximum, quoniam infidelitas peccatum est, quo retento, cetera omnia retinentur, ut dicit Augustinus. Unde dicitur antonomastice peccatum in evangelio Iohannis, XI : Si non venissem, et locutus eis non fuissem, peccatum non haberent, scilicet peccatum infidelitatis, ergo nullum peccatum est comparabile peccato infidelitatis ; ergo inobedientia non est comparabilis peccato infidelitatis ; ergo male assimilitatur inobedientia in predicta auctoritate peccato infidelitatis vel idolatrie.

Item, quanto aliquod opus virtutis difficilius, tanto eius oppositum minus malum ; sed opus obedientie difficilimum est ; ergo opus inobedientie minime malum ; ergo male comparatur inobedientia peccato idolatrie.

Item, cum dicitur : Melior est obedientia quam victima, sic comparatur opus obedientie operi victime, aut igitur fit comparatio secundum quod utrumque opus est formatum, aut secundum quod utrumque informe, aut secundum quod alterum formatum, reliquum informe. Si primo, ergo utrumque est eque meritorium ; ergo eque bonum ; ergo unum non est melius alio. Similis est obiectio, si utrumque informe. Si opus obedientie est formatum et opus victime informe, similiter posset dici quod melior est victima quam obedientia, si opus victime similiter sit formatum et opus obedientie informe.

 

Solutio. Ad primum dicunt quidam quod in detestatione inobedientie comparatur inobedientia peccato idolatrie, sicut mos est in Sacra Scriptura, unde in detestatione luxurie dicit Apostolus : Fornicatores et adulteros iudicabit Deus, tamen multos alios iudicabit gravius et pugniet.

Set contra hoc Gregorius plane dicit quod inobedientia comparatur idolatrie, ut de magnitudine peccati ostendatur quid de laude obedientie senciendum sit.

Dicimus igitur quod inobedientia dicitur esse similis idolatrie, quoniam inobediens, in quantum inobediens, respuit cultum Dei, cui proprie debetur obedientia, unde in hoc assimilantur inobediens et idolatra.

 

Ad illud quod queritur, utrum fiat comparatio operum secundum quod utrumque formatum est, dicimus quod sic, nec valet hec argumentatio : sunt eque meritoria, ergo sunt eque bona, quoniam possunt esse eque meritoria vite eterne, non tamen eque bonum in genere, sicut in equali caritate dare centum marcas et dare unum nummum sunt eque meritoria vite eterne, tamen non sunt eque bona in genere ; est autem obedientia melior quam victima quatuor de causis : prima est, quoniam in obedientia mactatur propria caro, in victima aliena ; secunda est, quoniam opus obedientie est spirituale et opus victime carnale, unde opus obedientie magis assimilat hominem Deo ; tercia causa est, quod obedientia [est] perpetua victima temporalis ; quarta causa est secundum casum in quo Samuel dixit illud quod preceptum erat Saul, ut nichil reservaret de preda Amalech, ipse autem pinguissima animalia reservavit ad sacrifaciendum, ibi sine dubio melius erat obedire quam contra preceptum sacrificare animalia.

 

 

Caput III

An obedientia habeat aliquid de suo, et an sit species specialissima.

 

Circa tercium capitulum obicitur. Gregorius dicit in Moralibus quod nulla est obedientia que habet aliquid de suo. Sed obicitur : Obedientia Isaie habuit aliquid de suo, quando ipse voluit mitti, unde priusquam mitteretur, dixit : Ecce ego, mitte me ; ergo nulla fuit illa obedientia ; ergo non fuit meritoria.

Sed contra. Ipse non ivisset, nisi missus fuisset ; implevit ergo preceptum, quia preceptum et ex caritate ; ergo habuit veram obedientiam.

Similiter obicitur de obedientia Moysi, qui dixit : Obsecro, Domine, mitte quem missurus es ; non sum eloquens ab heri et nudius tercius : et ex quo locutus est ad servum tuum, impedicioris et tardioris lingue sum ; igitur obedientia illa habuit aliquid de suo, quoniam ipse Moyses nolebat mitti, et sic videtur nulla fuisse obedientia. Eadem obiectio est de obedientia leremie, qui dixit : A a a, Domine Deus etc.

 Item, Gregorius videtur sibi esse contrarius, qui dixit : Nulla est obedientia, que non aliquid habet de suo.

 

Solutio. Cum dicitur : Nulla est obedientia que habet aliquid de suo, intelligendum est in adversis in quibus ille, qui imperatur, invitus et cum murmure et rancore implet preceptum, et tunc non est ibi meritum obedientie, sicut sepe fuit in iudeis, qui tantum timore servili implebant mandatum ; sed in prosperis licet obedientiam habere aliquid de suo, sicut contingit in obedientia Isaie, quoniam prosperum et bonum erat ire ad predicandum, unde quasi suum erat velle ire, tamen fuit verus obediens, quia ivit propter Deum, et non ivisset, nisi sibi preceptum fuisset, et ex precepto ivisset ; in aliquibus ergo nulla est obedientia que [non] habet aliquid de suo, et in aliquibus aliqua est obedientia que ha­ bet aliquid de suo ; et sic Gregorius non est contrarius sibi.

Ad illud quod obicitur de Moyse et Ieremia, dicimus quod ipsi non recusabant mitti animo contradicenti, sed ex sola humilitate ; et hoc bonum erat ; nec constabat eis Deum esse perseveraturum in proposito mittendi, sed quando constitit, tunc libenter ierunt, unde illorum obedientia nichil habuit de suo.

 

Sed videtur secundum hoc quod diverse sint species obedientie, quoniam aliqua obedientia habet aliquid de suo, aliqua nichil ; ergo aliqua obedientia habet aliquid de sui essentia, quod non habet alia ; ergo diverse sunt species obedientie.

Item, diverse sunt species pietatis : una in Deum, que dicitur theosebia, alia in proximum ; eadem ratione diverse sunt species obedientie : una qua tenetur homo obedire Deo, alia qua tenetur obedire prelato suo.

Item, diverse sunt species inobedientie. Quedam enim [est] inobedentia ortum habet a superbia, sicut inobediencia Eve, quartdo fuit inobediens comedendo pomum vetitum. Quedam habet ortum ex amore proximi, sicut illa qua Adam fuit inobediens comedendo pomum vetitum, ne constritaret delicias suas, scilicet uxorem suam. Quedam vero habet ortum ex consideratione maioris boni, sicut illa qua fuit Saul inobediens reservando pinguissima animalia Amalec ad immolandum Domino, iudicans illud melius esse quam omnia interfici, quod erat ei preceptum. Quedam habet ortum a necessitate, sicut illa qua fuit inobediens Ionathas comedendo mel fame cogente, cum Saul precepisset quod nullus comederet ante vesperam. Igitur cum plures sint species inobedientie, plures debent esse species obedientie.

 

Solutio. Ad hoc dicendum est quod non valet hec argumentatio : aliqua obedientia habet aliquid de suo, quod non habet alia ; ergo etc. Dicitur enim aliquid habere de suo propter aliquid annexum vel propter aliam causam, sicut contingebat in ludeis, qui tantum timore servili implebant mandatum.

Ad secundum dicimus quod diverse sunt species pietatis, quoniam diverse sunt materie, quoniam propria materia latrie, que est cultus divinus, est summa bonitas ; materia vero pietatis, que est in proximum, alia est, scilicet miseria proximi vel aliquid tale ; sed obedientia, qua tenemur obedire Deo, et illa, qua tenemur obedire prelato, eandem habet materiam, scilicet preceptum in quantum preceptum ; et ideo non est simile.

Ad ultimum dicimus quod non oportet diversas species inobedientie esse, licet sint diverse cause inobedientie, quoniam ex diversis causis bene provenit idem effectus ; unde dicimus quod inobedientia est species specialissima, et habet unum motum interiorem specialem, scilicet nolle implere preceptum ; dato tamen quod inobedientia habet diversas species, non sequitur propter hoc quod obedientia habeat diversas species, quoniam una virtus specialis habet duo vicia opposita, ut patet in largitate, que habet duo vicia opposita, scilicet avariciam et prodigalitatem.

 

 

Caput IV

[In quibus obediendum sit prelatls, in quibus non.]

 

Circa quartum capitulum queritur quibus obediendum sit et in quibus. Notandum quod obediendum est Deo et prelatis et principibus terrenis. Sed dubium est in quibus precise tenemur obedire prelatis.

Unde primo videndum est in quibus eis obediendum sit.

Secundo videndum est utrum episcopo precipienti sacerdoti, ut excommunicet aliquem, quem sacerdos scit esse innocentem, deberet sacerdos obedire.

Tercio utrum prepositus vel lictor debeat obedire regi precipienti eis occidere aliquem quem sciunt esse innocentem.

Quarto utrum populùs, sciens aliquem esse innocentem quem prepositus vult interficere, teneatur ipsum liberare.

 

 

Questio I

In quibus obediendum sit prelatis.

 

Circa primum sic obicitur. Dominus dixit in Evangelio : Super cathedram Moysi sederunt scribe et pharisei. Omnia quecumque dixerint vobis, facile ; secundum vero opera eorum nolite facere. Aut fit suppositio per hune terminum quecumque pro preceptis Dei tantum, aut pro illis et aliis. Si tantum pro preceptis Dei, sed ad ea tenemur, sive prelati precipiant illa, sive non. Ergo similiter potuit dixisse : quecumque dixerit vobis iste rusticus, facite, facta suppositione tantum pro preceptis Dei. Si supponit pro preceptis Dei et etiam pro quibusdam aliis que pertinent ad cathedram sed ad cathedram pertinet iniungere penitentiam et dare consillum ad emendationem vite ; ergo si episcopus precipiat tibi quod intres claustrum vel quod portes cilicium toto tempore vite tue, teneris obedire ei in hoc ; et hoc est falsum.

 

Solutio. Obediendum est prelatis in omnibus que pertinent ad cathedram. Sunt autem duo, que pertinent ad cathedram, in quibus omnes subditi tenentur obedire prelatis, scilicet in preceptis Dei et in perceptione sacramentorum ecclesiasticorum, quoniam prelatus, secundum quod prelatus, tenetur exponere precepta divina, labia enim sacerdotis custodiunt scientiam et legem requirent ex ore eius, sicut dicitur in Malachia, II, debet enim dispensare et distribuere subditis suis sacramenta ecclesiastica.

In hiis ergo duobus quilibet subditus tenetur obedire prelato, clave non errante manifeste, quoniam, si prelatus iniungat subdito suo penitentiam que longe maior sit quam condigna, non tenetur ei obedire. Sed preter ista, que dicta sunt, in quibus prelato tenetur obedire subditus, sunt quedam specialia in quibus minores prelati tenentur obedire maiori prelato, sicut si episcopus precipiat alicui sacerdoti quod excommunicet istum, sacerdos iste tenetur obedire episcopo propter hoc.

 

 

Questio II

Utrum sacerdos in casu tenetur obedire episcopo.

 

Secundo capitulo obicitur sic. Posito quod episcopus precipiat sacerdoti, ut excommunicet istum, et sacerdos sciat istum esse innocentem et sciat quod episcopus excommunicat istum ex odio tantum, queritur utrum in hoc casu sacerdos tenetur obedire episcopo.

Videtur quod sic, quoniam sacerdotis non est cognoscere utrum sententia superioris sit iusta vel non, quoniam si posset cognoscere, semper posset dicere : prius cognoscam utrum sententia sit iusta vel iniusta, et sic petiret humana ierarchia et humana obedientia ; cum ergo sacerdotis non sit cognoscere, tenetur obedire episcopo.

Set contra. Casus decretalis est, quod si aliquis sit coniunctus alicui per matrimonium de facto, si postea scriverit matrimonium nullum esse, licet hoc non possit probari, si mulier petat debitum a viro, vir non debet reddere ei, cum sciat matrimonium nullum esse, quoniam coire cum illa esset sibi fornicari ; tunc et si Ecclesia precipiat quod reddat, non tenetur obedire Ecclesie, immo prius debet permittere se excommunicari, quoniam Ecclesia precipit ei malum, scilicet fornicari ; a simili, cum episcopus precipiat sacerdoti punire innocentem, non tenetur ei obedire sacerdos.

Item, sacerdos scit quod iniustum est istum excommunicari, et scit quod Deus prohibet omnino iniustum ; ergo scit quod Deus precipit contrarium ; set regula est quod, cum duo superiores precipiunt contraria, superiori maiori est obediendum ; ergo in hoc casu sacerdos debet obedire Deo et non episcopo.

Item, excommunicare innocentem malum est in se ; ergo sacerdos non debet excommunicare istum innocentem ; ergo non tenetur obedire episcopo precipianti illud malum.

 

Solutio. Antequam sacerdos excommunicet istum, debet intimare episcopo innocentiam eius. Sed si episcopus perseveret, sine dubio sacerdos tenetur ei obedire ; aliter periret obedientia humana, sicut dictum est. Et notandum quod hec est simpliciter vera : iniustum est istum excommunicari ; et hoc vera simpliciter : iustum est sacerdotem excommunicare istum, iuste enim excommunicat, quoniam ex obedientia, que est species iusticie. Hec autem est duplex : sacerdos iuste excommunicat iustum, quoniam, si adverbium determinet verbum in comparatione ad rem no­ minativi, vera est ; si in comparatione ad rem accusativi, falsa est, quoniam is est sensus : sacerdos excommunicat istum ex meritis huius.

Ad obiecta dicimus quoniam punire innocentem est malum in se, sed non est malum secundum se, quoniam bene potest fieri sicut ipse Deus punit innocentes quandoque, submersit enim pueros Sodomitarum, qui erant innocentes, cum patribus eorum, et hoc bene et misericorditer, quoniam, si diu vixissent, longe maiora supplicia meruissent. Per hoc patet solutio ad ultimum obiectum.

Ad primum dicimus quod non est simile de casu decretalis, quoniam Ecclesia precipit ibi quoddam quod secundum se et in se est malum, scilicet fornicari ; sed episcopus precipit malum tantum in se, sed non secundum se.

Ad secundum dicimus quod non valet hec argumentatio : sacerdos scit quod iniustum est istum excommunicari, ergo scit quod Deus precipit contrarium, quoniam Deus non precipit nec prohibet actum ; iniusticia vero non est, nisi respectu passionis ; procedit ergo ac si iniusticia esset posita respectu actionis sacerdotis, quod non est verum.

 

 

Questio III

Utrum prepositus teneatur obedire regi.

 

Tertio capitulo proceditur sic. Ponatur quod rex precipiat prefecto vel lictori suo aliquem suspendere, quem prepositus et lictor scit esse innocentem. Queritur utrum tenetur in hoc casu obedire regi.

 

Videtur quod sic, quoniam eius non est cognoscere utrum preceptum regis sit iustum vel iniustum, sicut prius dictum est de sacerdote, et occidere hominem non est secundum se malum, sic nec excommunicare, immo multis prodest excommunicari et occidi ; ergo tenetur obedire.

Contra. Preceptum est in Proverbiis : Erue eos qui ducuntur ad mortem, supple : iniuste ; ergo si iste non eruit, facit contra preceptum illud ; ergo peccat mortaliter, si obediat ; ergo non tenetur obedire.

Item, si tenetur obedire, eadem ratione minores iudei tenebantur obedire maioribus iudeis precipientibus occidere Christum, quoniam maiores iudei dicebant destructorem esse Legis ; ergo minores Iudei non peccaverunt occidendo Christum.

Si dicit quod minores Iudei non erant subiecti maioribus quo ad puniendum rebelles Legi, contra : Ponatur quod fuerint subiecti quo ad hoc ; igitur non peccaverunt occidendo Christum, cum eorum non esset cognoscere utrum Christus esset destructor Legis.

 

Solutio. Dicimus quod, sicut prius dictum est de sacerdote, quod prepositus vel lictor debet facere quod in se est, ut iste innocens non interficiatur. Sed si rex perseveret, tenetur obedire. Quod patet per simile, quoniam si aliquis quem sacerdos suus scit esse in mortali, petit Eucharistiam a suo sacerdote in loco privato, non debet ei dare, quia scit quod peccaret mortaliter accipiendo, sed si in loco publico coram tota parochia peteret, deberet ei dare, quia, si negaret, quodam modo esset proditor criminis illius, et infringeret sigillum confessionis, quod nullo casu, nulla coactione infringendum est, et hoc propter communem utilitatem, quia homines timerent confiteri peccata sua, si licite posset infringi sigillum confessionis. Eodem modo in predicto casu prepositus tenetur obedire regi propter communem utilitatem, quoniam sine subiectionibus et dominationibus non potest modo regi genus humanum vel res publica.

De eo quod obicitur : Erue eos etc., intelligendum est : si potes et si non coherceris a potestate maioris. De minoribus vero Iudeis dicitur quod non tenebantur obedire maioribus, immo tenebantur liberare Christum, audierant enim rumores de potestate divina, scilicet quod Ihesus ressuscitaverat Lazarum, et multa alia miracula fecerat, per que poterant illum hominem credere esse Deum.

Sed posito quod aliqui fuerint inter illos qui nichil sciverunt de miraculis aut predicationibus eius, queritur utrum illi peccaverunt mortaliter interficiendo Christum.

Videtur quod non, per predicta.

Sed contra. Interficiunt fillum Dei, dant ei alapas, conspuunt ipsum ; ergo peccant.

 

Ad hoc dicunt quidam quod hec sola circumstancia, quod ipse homo est filius Dei, facit quod isti peccent. Set obicitur : Hec circumstancia non potest cadere sub scientia eorum, quantum in ipsis est ; ergo ignorantia eorum invincibilis est, quantum in ipsis est ; ergo excusat eosa toto et tanto ; non ergo per illam circumstanciam peccant. Unde nos dicimus quod positio est impossibilis quoniam nullo modo permisisset filius Dei quod Iudei penitus ignorantes in eum manus misissent, unde in Evangelio dicitur : Nemo misit manum in eum, quia nundum venit hora eius, id est non placebat ei adhuc pati, quoniam oportebat adhuc predicari Iudeis, ut inexcusabiles essent ; passus itaque est, quando voluit, et crucifixus est, quando voluit ; nec omnino iustum precium redemptionis Christus fuisset, nisi diabolus eum iniuste per sua membra crucifixisset.

 

 

Questio IV

De interfectione innocentis.

 

Quarto capitulo obicitur sic. Ponatur quod prepositus precipiat aliquem interficere innocentem, et hoc sciat universus populus. Queritur utrum teneatur liberare eum.

Videtur quod sic, quoniam preceptum est : Erue eos etc. ; constat quod populus potest liberare eum ; ergo tenetur liberare eum.

Contra. Constat quod non tenetur liberare eum, quoniam non potest ; ergo non peccat non liberando ; similiter nec ille, et sic de aliis ; ergo nullus de populo peccat non liberando ; tamen populus peccat non liberando ; ergo aliquod peccatum est in populo, ita quod in nullo de populo ; quod est inpossibile.

 

Solutio. Si populus iste non habeat rem publicam nec universitatem vel communiam, non tenetur liberare istum ; sed si habeat rem publicam vel communiam, tenetur liberare, nisi coherceatur a maiori potestate, et licet ille per se non teneatur liberare, tamen iste tenetur colliberare et facere quod in se est ; et si non facit, peccat mortaliter.

 

Item, queritur, si rex precipiat populo expugnare aliquem et populus scit quod ille est innocens et quod rex ex odio tantum precipit istum expugnari, utrum tenetur ei obedire in hoc.

 Ad hoc distinguendi sunt diversi casus, quoniam, si iudicatum sit ab illis quorum est in regno iudicare, scilicet a paribus, quod iste debet expugnari, tunc tenetur populus obedire ; si non non, tenetur.

Item, queritur, si capitulum revocet aliquem canonicum qui est in scolis, utrum tenetur obedire. Ad hoc distinguendum est quod, si non sit de consuetudine ecclesie, quod fiat residencia in scolis, tenetur obedire vel prebendam dimittere. Si vero sit consuetudo ecclesie, quod fit residencia in scolis, adhuc est distinguendum utrum revocetur pro commodo temporali vel spirituali. Si pro temporali, non tenetur obedire. Si pro spirituali, adhuc est distinguendum utrum timeat lapsum, si redeat ille qui [re]vocatur, quoniam si canonici sui mali sint, cum ex convictu formantur mores, si lapsum timeat ex consortio eorum, non tenetur obedire. Si autem non timeat lapsum, adhuc debet considerare utrum illud comodum spirituale maius sit pro quo revocatur, quam illud quod consequitur in scolis ; si sic, tenetur ; si non, non.

 

 

Caput V

In quibus tenemur obedire Deo.

 

Questio I

Utrum teneamur obedire Deo precipienti contra legem naturalem.

 

Viso in quibus tenemur obedire prelatis et superioribus nostris, videndum est in quibus tenemur obedire Deo, utrum scilicet teneamur obedire Deo precipienti contra legem nature ; quod videtur quoniam Dominus precipit Abrahe, ut immolaret fillum, quod erat contra legem nature, et Abraham fuit paratus facere illud ex caritate.

 

Circa questionem istam primo queritur utrum hoc fuit preceptum : Immola michi Isaac etc. ; secundo quantum potest extendi huiusmodi preceptum Dei, quod sit contra legem nature ; tercio utrum Deus potuit precipere contra Iegem suam ; quarto quid tenebatur facere Abraham ex illo precepto.

 

Circa primum capitulum queritur utrum hoc : Immola etc., fuerit preceptum.

Probatur quod non, tam directe quam indirecte. Indirecte sic : Si fuit preceptum, aut Deus volebat illud, aut non. Si sic, contra : Non fuit factum ; ergo non volebat ; si non volebat et precepit illud, ergo aliud habuit in ore, aliud in corde ; ergo locutus est in corde et corde et corde ; ergo fuit duplex ; hoc autem impossibile ; ergo illud non fuit preceptum.

Item, si Deus precepit illud et tamen non volebat, ergo habuit est in ore, et non in corde ; ergo in illo fuit est et non ; ipse autem precipit in evangelio Mathei, V : Sit sermo vester, est, est, non, non ; ergo si illud de immolatione Isaac fuit preceptum, precepit ergo Deus contra preceptum suum, quod est in Evangelio, et hoc est impossibile ; ergo illud non fuit preceptum.

Forte dicit quod, quando Deus precepit illud, quamvis aliud habuit in ore, aliud in corde, tamen non fuit duplex nec fuit in ipso est et non, quoniam non precipiebat illud ad deceptionem.

 

Set contra. Si aliquis asserit oppositum eius quod credit esse verum, duplex est, sive asserat illud ad deceptione, sive non ; eadem ratione, si Deus precepit illud, cum vellet oppositum, duplex fuit, sive precepit illud ad deceptionem, sive non.

Item, preceptum est signum voluntatis divine, sed non est signum voluntatis alicuius rei nisi illius que precipitur ; ergo si Deus precepit illud, illud voluit fieri ; ergo si non voluit fieri illud, non precipit illud.

Item, in Abraham immolare fillum suum erat contra legem nature ; ergo erat malum ; sed Deus nunquam precepit malum ; ergo non precepit illud, propter hoc dicunt quidam quod non fuit preceptum, sed forma precepti.

Contra. Super illud Evangelii de ceco nato : Vide, nemini dixeris, dicit Glosa : Precipit taceri, quod tamen non voluit [ergo eadem ratione] abscondi ; ergo precipit Deus ibi aliquid, quod tamen non voluit ; ergo eadem ratione precepit Isaac immolari et tamen non voluit illud.

 Si dicat quod non est si mile, quoniam tacere indifferens, sed immolare Isaac est malum, unde non fuit preceptum, contra : Super illud ad Hebreos : Fide optulit Abraham Isaac, dicit Glosa : Non erat contraria religio credentis devotioni operantis : promissionem tenebat prius pater in corde, quam oportebat impleri in eo qu[em] iusserat Dominus occidi ; hic expresse habetur quod Dominus precepit illud ; sed forte exponetur sic : iusserat, id est sub forma precepti proposuerat ; tunc queritur : aut Abraham ex illa forma precepti tenebatur aliquid facere, aut nichil ; si aliquid, ergo sub illa forma erat aliqu[o]d preceptum ; si nichil, ergo pro nichilo preparaverit se, et ita pro nichilo tribus diebus ivit ad montem Moria.

Item, si non fuit preceptum, hoc est, quia illud erat malum aut quia Deus non voluit illud ; si quia malum, contra : homines quandoque interficiuntur meritorie, dicitur etiam quod quidam rex precepit suspendi quemdam fillum suum, quia latro erat, et illud non fuit malum ; ergo eadem ratione Abraham potuit immolare fillum suum ; ergo non erat malum tale propter quod non posset esse preceptum ; si non fuit preceptum, quoniam Deus non voluit illud fieri, contra : domini scienter et discrete precipiunt servientibus suis aliqua ad probationem, que tamen nolunt fieri, immo quando vident servientes suos preparatos ad faciendum ea, revocant mandatum, similiter Deus potuit precipere illud ad probationem, licet nollet illud fieri, nec tamen propter hoc fuit duplex.

 

Quod concedimus. Et nota quod illud non fuit preceptum ad executionem, immo forma verborum communis fuit ad preceptum, quod est ad probationem, et preceptum, quod est ad executionem, et quia sic communis fuit forma sic precipiendi, non voluit Deus Abraham immolare fillum suum, sed voluit Abraham immolare fillum vel quod prepararet se ad immolandum ; unde statim post preparationem revocavit mandatum. Multa tamen precepit Deus ad executionem que non voluit fieri simpliciter, sed voluit, quantum in ipso est, sicut multa bona et honesta precepit Deus Iudeis, que tamen ipsi non fecerunt, nec Deus simpliciter voluit ea fieri, quoniam si simpliciter voluisset, facta fuissent. Patet ergo quod Deus non habuit aliud in corde, aliud in ore, cum preceptum illud non esset determinatum ad executionem ; unde non fuit duplex, nec fuit in ipso est et non. Et sic patet solutio ad duo primo obiecta.

Ad tercio obiectum dicimus quod non est simile de assertione et preceptione, quoniam assertio determinata est ad unum tantum, sed preceptio communiter se habet ad probationem et executionem.

Ad quartum dicimus quod preceptum illud fuit signum voluntatis divine, non qua voluit Abraham immolare fillum, sed qua voluit Abraham immolare vel preparare se ad immolandum ; unde hec condicionalis est falsa : si Deus precepit illud, voluit illud,, quia non precepit ad executionem.

Ad ultimo obiectum dicimus quod Abraham immolare fillum est malum in se, set non secundum se. Et dicitur malum in se, quod mala circumstancia addita est malum, sicut occidere hominem, quod tamen [fit] bonum per additionem circumstancie bone, unde est malum secundum se, malum enim secundum se dicitur illud quod non potest fieri bonum per aliam circumstanciam quantumlibet bonam, sicut fornicari ; ergo licet Abraham immolare fillum suum esset malum in se, tamen bonum erat Abrahe per circumstanciam obedientie, et Deus potuit precipere, cum non esset malum secundum se. Ex hoc patet quod non valet hec argumentatio : Abraham immolare fillum suum erat in se malum, et Deus precepit hoc, ergo Deus precepit malum.

 

Set obicitur. Quando Deus precipiebat hoc, aut erat bonum aut malum. Si malum, ergo Deus precipiebat malum. Si bonum, tunc erat ista falsa : Abraham immolare fillum est malum.

Item, Deus non precepit nisi bonum ; ergo quando precipiebat illud, ipsum erat bonum.

Item, Adam comedere hoc pomum fuit malum, nulla alia de causa, nisi quia prohibitum ; si ergo aliquid est malum, quia prohibitum tantum, per locum a contrariis aliquid est bonum, quia preceptum tantum ; ergo Abraham immolare fillum suum erat bonum ; quia erat preceptum.

Si conceditur, contra. Abraham immolare fillum erat contra legem nature ; ergo Abraham interficere fillum suum erat contra legem nature ; idem enim est ius cuiuslibet patris ad fillum suum ; sed Socratem interficere fillum suum est contra Iegem nature ; ergo Abraham interficere filium suum erat contra legem nature ; ergo malum erat.

Item, Deus volebat Abraham non immolare fillum suum, sicut patuit ex post facto ; sed non volebat nisi bonum ; ergo Abraham non immolare fillum suum erat bonum ; ergo eius oppositum erat malum, cum bonum non sit contrarium bono vel oppositum.

 

Solutio. Dicimus quod Abraham immolare fillum suum statim, quando preceptum fuit, bonum fuit. Quod obicitur : Abraham non immolare fillum suum fuit bonum, pro diversis temporibus dictum est, ideo dicimus quod illa argumentatio non valet, immo peccat secundum fallaciam equivocationis, quoniam procedit secundum diversas significationes temporis ac si esset una ; sed retorquendo omnia verba ad idem tempus necessari[a] est argumentatio ; concedimus ergo quod, quando preceptum fuit, bonum fuit.

Ad illud quod obicitur quod Abraham immolare fillum suum erat contra legem nature, distinguendum, quoniam ius nature dupliciter dicitur : Quandoque dicitur ius nature quod natura docuit omnia animalia ; et sic Abraham interficere fillum suum erat contra legem nature ; sed secundum huiusmodi ius non est virtus vel vicium, et sic non sequitur quod Abraham immolare fillum suum esset malum. Quandoque dicitur ius naturale quod naturalis ratio dictat esse faciendum ; et sic Abraham immolare fillum suum non erat contra legem nature, immo secundum Iegem nature, quoniam naturalis ratio dictabat ei hoc esse faciendum, quia Deus preceperat illud.

Ad illud dicimus quod Abraham immolare fillum suum negatio quedam est, et non erat bonum proprie et secundum se, sed dicebatur bonum ex adiuncto, sicut non peccare, cum nichil sit, non est bonum proprie, sed ex adiuno, scilicet, quia adiacet virtuti, dicitur bonum ; cum vero dicitur quod bonum non est contrarium bono, intelligitur de bonis que bona sunt proprie.

 

 

Questio II

Utrum possit precipere contra omnia precepta decalogi.

 

Circa secundum capitulum queritur quantum potest extendi preceptio Dei, scilicet, utrum possit precipere contra omnia precepta decalogi.

Videtur quod sic, quoniam maius malum est in se sive in genere occidere quam fornicari ; sed Deus precepit occidere, quando precepit Abraham immolare fillum suum ; ergo potest precipere quod aliquis fornicetur ; eadem rationem potest precipere contra totum decalogum. Si dicit quod hec argumentatio non valet, quoniam occidere non est malum secundum se, unde nullam deformitatem importat, sed fornicari est secundum se malum, unde deformitatem importat, et ideo Dominus non potest illum precipere ; sic igitur potest precipere omnem actum qui non importat deformitatem : Simus ergo in tempore Abrahe ; Abraham credere fillum Dei non esse incarnandum non importat deformitatem, etiam hoc constante quod filius Dei incarnabitur ; ergo manente eadem veritate, Deus potest precipere illud ; sit ergo quod precipiat illud, manente eadem veritate. Inde sic : Abraham credidit fillum Dei non esse incarnandum, et ex precepto Dei ; ergo meretur. Contra : Credit oppositum articuli fidei ; ergo demeretur ; ergo eodem motu meretur et demeretur, quod est impossibile.

Item, in veteri Lege precepit Deus adulteram lapidari, in novo Testamento precepit oppositum ; ergo precepit contra legem suam ; pari ratione potest precipere contra totum decalogum.

 

Solutio. Ad hoc, quod Deus possit precipere aliquid alicui, oportet quod illud non sit secundum se malum, et preterea quod recipiat recompensationem. Propter primum non potest Deus precipere quod aliquis fornicetur, quia fornicari importat deformitatem ; nec valet hec argumentatio ; magis malum est occidere quam fornicari, Deus potest precipere occidere, ergo et fornicari, quoniam ab eo, quod est occidere, est malicia sep[a]rabilis ; sed ab eo, quod est fornicari, est inseparabilis.

Instancia. Socrates est magis albus quam Plato, et Socrates potest fieri niger ; ergo Plata potest fieri niger, posito quod albedo non sit separabilis a Platone. Propter secundum Deus non potuit precipere Abrahe quod crederet fillum Dei non esse incarnandum, quia huiusmodi motus non recipit recompensationem, sed dampnum ; quod vero est ex interfectione hominum, recipit recompensationem, ut patet in interfectione hereticorum, ex qua accidit tranquillitas et multiplicatio Ecclesie ; similiter non potest precipere michi Deus quod non diligam ipsum, quia non huiusmodi recipit recompensationem.

 Ad ultimum dicimus quod hec argumentatio non valet : Deus precipit actum contrarium actui quem precipit, ergo precipit contra legem suam, quoniam, cum virtus sit habitus immediate existens quo ad nos, secundum diversos status aliquid aliquando est preceptum, aliquando non ; et sic unus et idem actus aliquando est motus virtutis, aliquando non, sicut si iste habeat mille marchas et videat homines valde indigentes, tenetur dare eis, si depauperetur, non tenetur ; similiter in veteri Lege preceptum est adulteram lapidari ad refrenandum luxuriam Iudeorum, qui timore serviebant, non ex amore, sed in novo Testamento, in quo est copia gratiarum que retinent et reservant fideles, non oportet huiusmodi preceptum esse.

 

 

Questio III

Utrum Deus possit precipere contra legem suam.

 

Tercio capitula queritur utrum Deus possit precipere contra legem suam.

Videtur quod sic, quoniam preceptum est decalogo : Non concupisces uxorem proximi tui ; sed Deus potest precipere alicui quod concupiscat uxorem proximi sui. Quod probatur, quoniam multi boni viri habuerunt duas uxores, ut Iacob et David ; et hoc potuit Deus precipere, scilicet, quod Iacob haberet plures uxores ; ergo potest precipere quod unus homo sit maritus duarum uxorum simul ; ergo potest precipere e conversa quod una uxor sit duorum maritorum simul ; et sic potest precipere quod aliquis concupiscat uxorem proximi sui. Ergo potest precipere contra legem suam.

Item, precipit filiis Israel quod asportarent vasa Egyptiorum ; ergo precepit quod contrectarent res alienas, invita domino ; ergo precepit furari ; ergo precepit contra hoc preceptum : Non furtum facies ; ergo precepit contra legem suam.

Item, legitur de beata Magdalena egyptiaca quod triginta annis fuit in heremo, ubi fruebatur colloquio angelorum, et huiusmodi status contemplativus optimus est ; ergo potest precipere huiusmodi statum ; ergo potest precipere quicquid sequitur ex illo ; sed ex hoc non sequitur dare elemosinas, non facere opera active ; ergo potest precipere non dare elemosinas et huiusmodi ; ergo potest precipere contra hoc preceptum : Date elemosinas, omnia munda sunt vobis ; cum igitur possit precipere contra precepta affirmativa et contra precepta prohibitiva, potest similiter contra legem suam.

Si conceditur, contra. Deus non recepit aliquid, nisi quod facit ad hoc, ut similes ei simus ; ergo ipse non potest precipere nabis ut simus dissimiles ; si preciperet ut faceremus contra legem suam, preciperet ut essemus dissimiles ei ; ergo non potest precipere contra legem suam.

 

Quod concedimus. Ad primo obiectum dicimus, sicut dictum est supra, quod ad hoc, quod Deus possit precipere aliquid quod in se est malum, oportet quod illud recipiat recompensationem. Unde dicimus quod Deus potest precipere quod unus homo haberet duas uxores simul, quamvis hoc sit malum in se, quoniam ex hoc sequitur invidia inter duas uxores et multa alia mala ; tamen hoc malum recipit recompensationem, quoniam ex hoc, quod unus homo habet multas uxores, genus humanum multiplicatur ad cultum unius d[i]ei, unde Deus potest precipere illud, et non sequitur : ergo Deus potest precipere quod duo mariti habeant unam uxorem simul, quoniam per hoc non multiplicatur genus humanum, sed per primum multiplicatur, quoniam plus potest unus vir generare quam multe mulieres concipere.

Ad secundum dicimus quod non valet hec argumentatio : Deus iussit asportari vasa Egyptiorum, ergo iussit contrectari res alienas, invito domino, quoniam Egyptii non erant domini illarum rerum, quando asportabantur, quia Deus, cuius proprie sunt omnia, transtulerat dominium ab eis. Unde dicimus quod Deus non potest precipere hoc : contrectare rem alienam, invito domino, quia est malum secundum se, licet forte non exprimat deformitatem, sicut homo secundum se est risibilis, licet non exprimat risibilitatem.

Ad tercio obiectum dicimus quod alicui et in aliquo casu, pro loco et tempore, potest Deus precipere non dare elemosinam, quoniam expedit aliquem semper esse in contemplatione, et expedit aliquem sepe esse in operibus active, et expedit aliquem esse in contemplatione et in actione aliquando ; precipiendo autem hoc alicui, non dare elemosinam, non precepit contra hoc preceptum : dare elemosinam etc., precepta enim affirmativa non obligant ad semper.

 

 

Questio IV

[Ad quid tenetur velle Abraham ex illo precepto.]

 

Circa quartum capitulum queritur ad quid tenetur velle Abraham ex illo precepto.

Et primo queritur utrum teneretur velle immolare.

Secundo utrum teneretur credere esse illud sibi preceptum a Deo.

Tercio utrum teneretur immolare.

 

 

Articulus I

Utrum Abraham teneretur velle immolare.

 

Circa primum videtur quod teneretur velle immolare, quoniam tenebatur obedire ; obedire autem mentaliter est velle facere quod precipitur, quia precipitur ; ergo Abraham tenebatur velle immolare, quia illud precipiebatur.

Item, preceptum erat ei immolare ; ergo tenebatur immolare, et ex obedientia ; sed obedientia nulla est, nisi sit voluntaria ; ergo tenebatur voluntarie immolare ; ergo tenebatur velle immolare.

 

Sed contra. Abraham non tenebatur velle immolare, quia esset preceptum. Probatio. Si hoc esset preceptum Abrahe tantum ad probationem, et hoc sciret Abraham, non teneretur velle immolare, et ta[men] remaneret preceptum ; ergo preceptio non faciebat quod teneretur velle immolare, nec alia causa erat quare teneretur ; ergo simpliciter non tenebatur velle immolare.

Item, omne preceptum est preceptum ad probationem vel executionem, et e converso ; ergo si Abraham tenebatur velle immolare, quia sciebat esse preceptum, similiter si sciret esse preceptum ad probationem vel executionem, teneretur velle etc. ; sed si sciret esse preceptum tantum ad probationem, sciret esse preceptum ad probationem vel executionem ; ergo si sciret esse preceptum ad probationem tantum, teneretur velle immolare ; et hoc falsum ; ergo et primum.

Item, Abraham dubitabat utrum illud esset preceptum ei ad probationem vel executionem ; sed dubia in meliorem partem sunt interpretanda ; sed melius erat Deum precipere hoc ad probationem quam ad executionem ; ergo Abraham magis debebat credere hoc esse preceptum ad probationem quam ad executionem ; ergo non tenebatur velle simpliciter immolare.

 

Ad hoc potest dici quod ex illo precepto non tenebatur simpliciter velle immolare, sed solum sub conditione, scilicet, si non revocaretur preceptum. Nec valet hec argumentatio : tenebatur obedire, ergo tenebatur velle facere mandatum, sed cum conditione predicta bene sequitur.

Similiter patet solutio ad secundo obiectum. Non enim ex precepto tenetur aliquis simpliciter velle facere simpliciter, maxime cum aliquid grave difficile precipitur ; sed si sciretur esse preceptum ad executionem, teneretur velle facere mandatum simpliciter. Sed contra hanc solutionem obicitur : Dominus precepit ludeis non mechari, non furari etc. ; et ipsi tenebantur velle non mechari etc., quia preceptum erat eis ; cum ergo preceptum esset Abrahe ut immolaret, tenebatur velle immolare simpliciter.

Quod concedunt magistri et solvunt dicentes ad primo obiectum quod Abraham non poterat scire hoc preceptum esse tantum ad probationem, quoniam non congruit iusticie divine quod precipiat aliquid alicui cuius oppositum teneatur velle vel ipsum quod precipitur [nolle].

 

 Ad secundo autem obiectum dicimus quod non est facile respondere quantum ad ipsos, quoniam ipsi recipiunt hanc conditionalem : si preceptum est Abrahe tantum ad probationem immolare fillum, tenetur velle immolare ; sed Abraham bene sciebat illam consequentiam esse veram ; ergo si sciret primum, sciret ultimum ; et hoc manifeste falsum. Immo si sciret illud esse preceptum ad probationem tantum, non teneretur illud velle, nisi dicatur quod si Abraham sciret primum, duo contradictorie opposita sequerentur, quod teneretur velle et non teneretur velle.

Sed contra. Aut sequuntur quia ex impossibili quidlibet, aut naturali consequencia. Si primo modo fiat petitio, quia non recipiatur consequencia nisi naturalis, si ergo dicatur quod duo opposita sequa[n]tur naturali consequencia, contra : Abrahe est preceptum tantum ad probationem immolare fillum, et immolare fillum erat quoddam verum scibile ; ergo si Deus revelasset illud verum Abrahe, non propter hoc sequere[n]tur opposita.

 Item, si rex Francie preciperet aliquid alicui, sufficeret regi, si ipse vellet, tantum sub conditione illud facere, scilicet, sub hac conditione : si rex non revocaret preceptum illud ; Deo ergo debet sufficere quod, si precipiat aliquid alicui, quod ille velit illud facere sub conditione, scilicet, si non revocatur mandatum ; ergo hec consequentia non valet : si Abrahe preceptum est immolare, tenetur velle simpliciter immolare. Quod concedimus. Unde prime solutioni adheremus. Dicimus tamen quod Abraham non poterat scire illud esse preceptum sibi tantum ad probationem, non propter impossibilitatem, sed quoniam non congruit bonitati Dei precipere aliquid alicui, quod non debeat velle.

Quod concedimus. Unde prime solution adheremus. Dicimus tamen quod Abraham non poterat scire illud esse preceptum sibi tantum ab probationem, non propter impossibilitatem, sed quoniam non congruit bonitati Dei precipere aliquid alicui, quod non debeat velle.

 

 Ad illud quod obiectum est, dicimus quod non est simile, quoniam Dominus precepit Iudeis id quod erat scriptum in cordibus eorum, unde tenebantur velle illud simpliciter, quamvis non esset preceptum ; sed Abrahe precipiebatur quiddam quod erat in se malum, sicut dictum est ; unde non est simile.

 

 

Articulus II

Utrum Abraham teneretur credere illud esse sibi preceptum a Deo.

 

Secundo capitulo queritur utrum Abraham teneretur credere illud esse sibi preceptum a Deo.

Videtur quod non. Dicit Apostolus, in principio ad Galatas : Licet homo aut angelus de celo evangelizaverit aliud, quam accepistis, anathema sit, et intelligitur aliud, [esse] quod est contra fidem vel contra bonos mores ; sed illud, quod precipiebat angelus Abrahe, erat contra bonos mores, quoniam interficere hominem est contra bonos mores ; ergo Abraham non debebat credere ei, immo pocius debebat ipsum anathematizare ; et ita non tenebatur credere illud esse sibi preceptum a Deo.

Item, angelus Sathane transfigurat se in angelum lucis : ergo Abraham nesciebat utrum ille angelus esset angelus lucis vel angelus tenebrarum, quo enim signo poterat discernere ? Ergo non tenebatur ei credere ; ergo non tenebatur illud credere esse sibi preceptum a Deo.

 

Solutio. Dicimus quod tenebatur credere illud sibi esse preceptum a Deo, nec illud erat contra bonos mores, quia non erat malum secundum se.

Ad secundo obiectum dicimus quod Abraham bene scivit angelum illum esse bonum angelum, quoniam habebat donum quod dicitur discretio spirituum, quod donum habuit beatus Martinus, quando dixit diabolo : Ihesum purpuratum non adoro ; sed quo signo discernatur bonus a malo, nos nescimus ; sed qui habent donum predictum, bene sciunt.

Item, [Alcuinus], super Genesim, dicit : Laudandus erat Abraham in constantia immolandi et fide resuscitandi ; sed sumitur ibi constantia immolandi pro voluntate immolandi ; ergo laudandus erat pro voluntate immolandi ; ergo volebat immolare ; et dictum est quod non.

 

Item, videtur quod non esset laudandus in hoc, quoniam si aliquis traderet aliquam pecuniam alii et certus quod statim rehaberet, non esset laudandus in hoc ; ergo cum Abraham crederet vehementer fillum suum esse suscitandum, non erat laudandus in hoc pro voluntate immolandi.

Solutio. Ad primum dicimus quod laudandus erat pro voluntate immolandi, nec sequitur quod vellet simpliciter immolare, sed sub conditione, pro qua voluntate conditionali laudandus erat.

 Ad secundum dicimus quod aliquo casu esset laudandus quicumque traderet pecuniam suam alii, licet sciret se habiturum illam, sicut si traderet credens sol[i] verbo illius cui traditur, sed si gratis traderet sine spe rehabendi, tunc maxime sset laudandus.

 

Set iterum queritur, cum Abraham non prepararet se ad immolandum fillum sine spe rehabendi, immo cum certa spe rehabendi, quare ita summe laudatur. Dicitur enim de ipso : Senex fidelis, prima via est credendi.

Ad hoc dicimus laudandus fuit, quoniam credidit Deum esse omnipotentem et veracem, credidit enim Deum posse suscitare fillum suum, quod inauditum erat in tempore suo, quod Deus aliquem resuscitasset.

Item, summe laudandus fuit, quia fillum suum unigenitum, quem diligebat, voluit immolare ; sed secundum hoc videtur quod magis laudandus fuit Samson quam Abraham, quoniam maius fecit, quoniam maius est interficere se ipsum quam fillum suum ; queritur ergo quare non laudat Sansonem Scriptura, Scriptura enim non laudat Sansonem, sed tantum excusat.

 

Solutio. Facere aliquid instinctu Spiritus Sancti multipliciter dicitur, quoniam vel Spiritu Sancto monente et iubente, vel Spiritu Sancto monente. Primo modo voluit Abraham immolare fillum suum instinctu Spiritus Sancti, quoniam Spiritus Sanctus precepit ei et monuit eum. Secundo modo voluit Sanson interficere se, et interfecit instinctu Spiritus Sancti, quoniam Spiritus Sanctus monuit ipsum ad hoc ; unde illa actio pocius fuit Spiritus Sancti quam Sansonis ; unde non valde laudat eum Scriptura in hoc facto, sed excusat, sicut non laudatur asina Balaam, quia locuta fuit, quoniam illa locutio non fuit proprie illius, sed angeli qui movit os eius. Verum est tamen quod Sanson meruit interficiendo se et alios ; et ad hoc movit ipsum Spiritus Sanctus propter significationem, quoniam Samson interpretatur sol eorum, et significat in actu suo Christum quoniam sicut Samson interficiendo se interfecit inimicos suos, scilicet Philisteos, ita Christus interficiendo se interfecit Philisteos spirituales, scilicet demones. Per hoc patet quare Abraham maxime laudatur, Sanson non.

 

Ad illud quod dicimus supra, scilicet quod Abraham non tenebatur simpliciter velle immolare, sed sub conditione, videtur facere textus Geneseos, quoniam Isaac querenti ubi est victima holocausti, respondit Abraham : Deus sibi providebit victima holocausti. Videtur ergo quod ipse aliquo modo crederet Deum esse revocaturum illud mandatum ; et ita non volebat ipsum simpliciter immolare ; ergo non tenebatur velle simpliciter immolare ; sed quando arripuit gladium, tunc voluit simpliciter immolare.

Sed obicitur sicut prius, cum dubia interpretanda sint in meliorem partem, et Abraham dubitaret an illud esset preceptum ad probationem vel ad executionem, debuit ergo non velle immolare.

Solutio. Sine dubio dubia sunt in meliorem partem interpretanda ipsi eligenti ; et immolare fillum suum melius erat Abrahe quam non immolare, quoniam erat ei preceptum, unde tenebatur velle immolare vel simpliciter vel sub conditione ; habita quod Abraham tenebatur velle immolare, et tenebatur credere illud esse sibi preceptum.

 

 

Articulus III

Utrum Abraham teneretur immolare.

 

Tertio capitula queritur utrum Abraham teneretur immolare.

Et videtur quod non, quoniam preceptum fuit ceco illuminato, ut nemini diceret, tamen ipse ubique diffamavit nec peccavit ex hoc ; ergo non tenebatur tacere, licet esse preceptum ei. Eadem ratione Abraham non tenebatur immolare, quamvis esset preceptum sibi.

Item, preceptum fuit filiis Israel quod nullus duceret uxorem de alienigenis ; Sanson autem duxit uxorem de Philisteis, et non peccavit ; ergo non tenebatur observare illum preceptum. Eadem ratione Abraham non tenebatur immolare, quamvis ei preceptum fuisset.

Item, preceptum fuit Iosue quod quicumque acciperet de anathemate Ierico, igne combureretur, et Achor deprehensus fuit accepisse, nec tamen fuit combustus igne, sed lapidatus, et non peccavit ex hoc Iosue ; ergo non tenebatur comburere eum igne, licet preceptum ei fuisset ; ergo nec Abraham tenebatur immolare.

 

Solutio. Dicimus quod tenebatur. Ad illud quod obicitur de ceco nato, didmus quod mandatum illud revocatum fuit a Spiritu Sancto, unde Glosa dicit super illum locum : Iustum iusto est contrarium, quoniam iustum est tacere quod preceptum est, et iustum est predicare ad laudem Dei ; sed secundum hoc videtur, cum omne iustum sit bonum, quod bonum sit contrarium bono, quod supra negatum est. Et nos dicimus quod pro diversis temporibus dictum est hoc : iustum iusto est contrarium, quoniam iustum erat tacere, antequam preceptum esset revocatum, et iustum fuit manifestare sive diffamare post revocationem mandati ; similiter pro diversis temporibus bonum fuit Abraham immolare fillum, et Abraham non immolare fillum, habito enim respectu ad circumstancia precepti et manente illa circumstancia, Abraham immolare fillum non poterat nisi bene fieri, et ita erat ei bonum simpliciter.

Ad secundo obiectum de Sansone dicimus quod illud mandatum fuit revocatum ad significandum quod Christus erat relicturus Synagogam et copulaturus sibi Ecclesiam de gentibus.

Ad tercio obiectum dicimus quod combustio ignis sumpta est ibi pro qualibet pena.

 

Item, queritur quare dicit Apostolus : Fide optulit Abraham Isaac, cum motus ille sive voluntas immolandi fuerit ex obediencia eliciente, et ita non ex fide.

Item, probatur quod ex caritate optulit, quoniam propter hoc voluit immolare fillum, quia plus diligebat Deum quam fillum.

Solutio. Voluntas illa immolandi fuit ex obediencia eliciente et ex caritate imperante, sed ex fide fuit tanquam movente et affectante, quoniam hillariter et sine omni angustia mentis voluit Abraham immolare fillum, et hoc erat ex fide ; propter hoc Apostolus magis attribuit hunc [motum] fidei quam alii virtuti.