Tractatus XIV — Livre III — Guillaume d'Auxerre

Guillaume d'Auxerre - Livre III

Tractatus XIV

TRACTATUS QUARTUS DECIMUS

 

 

DE [ESSENTIA CARITATIS]

 

Dicto de fide et spe, dicendum est de caritate, de qua hoc ordine agendum est.

Primo de essentia caritatis.

Secundo de ordine caritatis.

 

Postea de aliis questionibus que circa caritatem versantur. Agentes ergo de essentia caritatis.

Primo dicens de diffinitione eius.

Secundo utrum caritas sit species specialissima.

Tertio utrum eodem motu numero diligitur Deus et proximus.

Quarto utrum possibile sit quod equali motu caritatis diligatur Deus et proximus.

Quinto quomodo dilectio Dei sit causa dilectionis proximi, ut dicit beatus Gregorius.

Sexto quomodo caritas sit forma virtutum.

Septimo et ultimo quomodo intelligendum sit hoc preceptum : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo etc.

 

 

Caput I

[De diffinitione caritatis.]

 

Apostolus ita diffinit caritatem : Caritas est finis precepti de corde puro et conscientia bona et fide non ficta. Contra hanc diffinitionem multipliciter obicitur. Primo, contra primum membrum sic :

  1. Solus Spiritus Sanctus est finis precepti, id est operum que a Deo precipiuntur ; sed caritas est finis precepti ; ergo caritas est Spiritus Sanctus. Que fuit opinio magistri Petri Lombardi.
  2. Item, super illum locum dicunt Glose quod omnia opera bona que sunt in precepto tendunt ad caritatem. Ergo habens caritatem omnibus operibus suis bonis tendit ad caritatem, et ita tendit ad illud quod habet, quod est otiosum vel impossibile, quoniam si impossibile est quod motus nature sit otiosus, multo fortius impossibile est quod motus caritatis sit otiosus.
  3. Item, hoc membrum : Caritas est finis precepti, convenit omni caritati et soli, quoniam sola caritas est impletio legis ; ergo residua membra ponuntur superflue ibi.
  4. 1tem, hec dictio corde ponitur ibi pro intellectu ; unde de puro corde, id est de puro intellectu. Unde in Isaia : Redite, prevaricatores, ad cor, id est ad intellectum. Aut hoc intelligitur de intellectu vi anime, aut de intellectu dono. Si de vi anime, hoc videtur falsum, quoniam caritas est ex sola gratia Dei ; ergo non ex vi anime. Si dono, iterum falsum est, quoniam caritas precedit omnia alia dona, etiam primum donum, scilicet timoris donum. Fides enim, spes et caritas sunt theologice virtutes et prime omnium virtutum.
  5. Item, notandum quod conscientia ponitur ibi pro spe, quoniam qui puram habet conscientiam secure sperat, sed qui habet puram conscientiam, retrahit se a spe et fide non ficta, id est non simulata vel non ficta : non fictili sive non fragili, sed inter adversa forti. Ergo caritas procedit ex fide et spe. Hoc autem vult auctoritas illa : Abraham genuit Isaac, Isaac Iacob, id est fides spem, spes caritatem.

Sed contra. Omnes virtutes infunduntur simul ; ergo nulla est causa alterius.

  1. Item, cum dubitatio sit de qualibet parte predicte diffinitionis, est quedam dubitatio de tota diffinitione, quoniam in hac diffinitione non ponitur substantialis differentia caritatis. Quod probatur per hoc quoniam substantialis differentia sumitur respectu primi et principalis actus ad quem est res ; set caritas primo loco se habet ad diligere sicut fides ad credere et spes ad sperare. Patet ergo quod non ponitur in hac totali diffinitione substantialis differentia ; ergo illa diffinitio non est bene assignata.

 

Solutio. I. Ad primum dicimus quod hec argumentatio non valet ; solus Spiritus Sanctus est finis precepti ; sed caritas est finis precepti ; ergo caritas est Spiritus Sanctus. Instantia. Iste tenet solum frenum, et tenet equum ; ergo frenum est equus, quoniam ubi unum propter alterum, utrobique tantum. Caritas enim ideo dicitur finis precepti, quia coniungit mentem humanam dulcedini Spiritus Sancti.

Quod autem falsa sit opinio magistri Petri Lombardi, probatur per hoc, quod quantum potens est prima causa, que Deus est, ad inflammandum affectum ad ctiligendum, tam potens est prima lux ad illuminandum intellectum ad credendum ; ergo sicut prima lux non illuminat intellectum ad credendum nisi per medium habitum, qui est fides, ita prima caritas non inflammat affectum nisi per medium habitum, qui est caritas creata.

Item, sanctus homo, quando dormit, nec diligit Deum actu nec habitu, ergo non habet caritatem. Si autem dicatur habere caritatem propter solam potentiam diligendi, ergo pessimi homines habent caritatem, quia habent potentiam diligendi.

Item, iste vir sanctus habilis est et promptus ad diligendum Deum ; ergo habet habitum ad diligendum Deum. Sed constat quod ille habitus est virtus potius quam alius habitus ; ergo caritas est habitus creatus, quod est contra Magistrum, qui dicit quod fides est habitus creatus et spes similiter, caritas autem non.

  1. Ad secundum dicimus quod caritas est finis precepti. Sed finis tripliciter accipitur. Est enim finis consumptionis, ut cum dicitur : candela finitur, id est consumitur. Est finis consummationis, ut cum dicitur : domus finitur, id est consummatur. Est finis terminationis, ut hic : iste ager finitur hic, id est terminatur. Caritas dicitur finis ultimis duobus modis, quoniam caritas est consummatio sive adimpl[e]tio omnis precepti, sicut dicit Apostolus. Est etiam caritas terminatio omnis precepti, quoniam omnia bona opera que sunt in precepto tendunt ad caritatem ratione iocunditatis que est adnexa caritati ; que iocunditas est mentis pax, ad. quam tendunt omnia opera hominum ; et habens caritatem suis operibus tendit ad illam, licet habeat eam, non tamen otiose, quoniam tendit ad eam ut eam magis habeat. Unde in Ecclesiastico : Qui edunt me adhuc esurient etc.
  2. Ad tertium dicimus quod prima pars illius diffinitionis non convenit soli caritati sed fidei et spei ; principalius autem caritati, quoniam caritas movet ad opera principaliter, quoniam ipsa est dulcedo mentis, per quam homo servit Deo libenter bonis operibus.
  3. Ad aliud dicimus quod ibi sumitur de corde pro intellectu, sicut dicit Augustinus, scilicet pro intellectu qui est vis anime sive pro iudicio ipsius. Per intellectum enim qui est vis anime et per eius iudicium preparat se anima rationalis ut sit susceptibilis fidei, spei et caritatis ; et ita intellectus ille est principium omnium virtutum materiale ; et ab eo procedunt omnes virtutes non effective, sed materialiter ; effective autem a Deo.
  4. Ad aliud dicimus quod caritas procedit ex fide et spe tanquam ex causis suis originalibus ; tamen omnes virtutes simul infunduntur et simul sunt per naturam connexionis, non per naturam causalitatis.
  5. Ad ultimum dicimus quod bec argumentatio non valet : in bac diffinitione non ponitur substantialis differentia ; ergo diffinitio non est bene assignata. Est enim triplex diffinitio : phisica, logica, theologica. Phisicus diffinit rem per materiam. Logicus per formam. Theologus per finem. Unde diffinitio fisica materialis est, sicut illa : Ira est accensus sanguinis circa cor. Diffinitio vero logica formalis est, que constat ex genere et differentia, ut illa : Ira est appetitus contrarii doloris. Diffinitio theologica finalis est, quia datur in habitudine ad finem ultimum, ut predicta diffinitio caritatis. Est igitur sensus : Caritas est finis precepti etc., id est caritas quietat cor in summo bono, per quod est finis omnis precepti sive omnium operum bonorum que sunt in precepto. Patet ergo quod non valet predicta argumentatio, quoniam tantum logica diffinitio exigit substantialem differentiam.

 

 

Caput II

Utrum virtus que est caritas sit species specialissima.

 

Circa secundum capitulum queritur utrum virtus que est caritas sit species specialissima. Probatur quod non, quia sapientia que de divinis est, est aliud donum quam scientia que est de humanis ; ergo eadem ratione alia est dilectio Dei quam dilectio proximi.

Ad hoc dicimus quod unica virtus specie est caritas qua diligitur Deus et qua diligitur proximus. Non ergo simile est de sapientia et scientia, quoniam per sapientiam cognoscuntur alie dispositiones quam per scientiam et de alio subiecto. Sed cum caritas sit voluntas et diligere velle, eiusdem rei principaliter est voluntas qua diligitur Deus et qua diligitur proximus, quoniam dilectio qua aliquis diligit Deum est voluntas qua vult ei summum bonum quod habet, scilicet quod sit omnipotens, summe bonus et huiusmodi ; dilectio qua aliquis diligit proximum est voluntas qua vult ei idem summum bonum, licet non per essentiam, sed per gratiam.

Set obicitur. Constat quod voluntas qua aliquis vult fidem, spem, caritatem et alias virtutes alii, est motus caritatis, quoniam illa voluntate vult ei bonum. Sed constat quod diversa sunt talia bona volita in specie, quoniam sunt tot quod sunt virtutes. Sed secundum diversa volita distinguntur diverse voluntates, ut dicit Augustinus. Ergo diverse sunt voluntates specie in caritate ; ergo ipsa caritas diversificatur in specie.

 

Solutio. Dicimus quod virtutes sunt diversa volita materialiter, sed sunt unum volitum formaliter, quia Deus est dulcedo virtutum, qua quisque desiderat virtutes. Unde Origenes super Cantica Canticorum, in principio dicit : In ipso Deo sine dubio continetur, ut sapientiam, iustitiam, pietatem et veritatem omnesque virtutes pariter diligamus. Unum enim atque idem est diligere Deum et diligere bonum.

 

 

Caput III

Utrum eodem motu numero dlligatur Deus et proximus.

 

Circa tertium capitulutum queritur utrum eodem motu numero diligatur Deus et proximus. Probatio.

  1. Augustinus dicit quod in proximo non diligitur nisi Deus. Ergo eodem motu diligitur Deus et proximus.
  2. Item, eodem visu quo videtur album, videtur albedo ; ergo eodem desiderio quo desideratur dulce, desideratur dulcedo ; ergo eodem amore quo diligitur bonum, diligitur bonitas. Sed Deus est dulcedo sive bonitas qua diligitur proximus ; ergo eodem motu diligitur proximus quo diligitur Deus.

 

Contra. Eodem motu numero quo diligitur Deus, et proximus ; ergo non magis diligitur Deus quam proximus, vel idem motus numero erit magis intensus et minus.

Item, eodem motu diligitur Deus et proximus. Sed omnis dilectio est concupiscentia vel amicitia ; ergo ille motus est concupiscentia vel amicitia. Sed non concupiscentia, quoniam non diligimus proximum motu concupiscentie, quoniam non concupiscimus proximum ; ergo ille motus est motus amicitie. Sed motus amicitie est quo aliquis vult alii bonum ; ergo eodem motu numero vult aliquis bonum proximo et Deo ; quod patet esse falsum.

 

  1. Propter hoc dicimus quod impossibile est quod eodem motu numero diligatur Deus et proximus. Cum igitur Augustinus : In proximo non diligitur nisi Deus, hoc verbum diligitur sumitur improprie, scilicet in significatione semiplena, quoniam diligere est optare alicui bonum. Ibi autem accipitur tantum pro optare sive pro velle. Diligimus enim Deum in proximo, quia volumus sive optamus ipsum proximo.
  2. Ad secundum dicimus quod eo motu quo diligitur dulce, diligitur dulcedo dilectione que est concupiscentia ; sed non est ita in dilectione que est amicitia, quoniam non eo motu quo volo Deum esse in proximo, sive opto Deum proximo, opto Deo aliquid ; et ideo non est simile de dilectione que est concupiscentia et amicitia.

 

 

Caput IV

Utrum posslbile sit quod eque diligatur proxlmus et Deus.

 

Circa quartum capitulum queritur utrum possibile sit quod eque intenso motu diligatur proximus et Deus. Probatio.

  1. Motus quo diligitur proximus potest magis et magis intendi ; motus quo diligitur Deus potest magis et magis remitti ; ergo s iste potest equari illi.
  2. Item, eadem est dulcedo que trahit desiderium in dilectione Dei et in dilectione proximi, scilicet ipse Deus, nec est alia causa trahens desiderium. Cum igitur eadem sit precise causa trahens utrobique desiderium, nec est alia causa dilectionem augmentans nisi illa que trahit desiderium ; ergo equalis est dilectio qua diligitur Deus et qua diligitur proximus.
  3. Item, demonstrato dormiente, iste magis diligit Deum quam proximum ; ergo vel maiori motu vel maiori habitu. Constat quod non maiori motu, quia non movetur, nec maiori habitu, quia eadem est caritas qua diligit Deum et proximum. Restat igitur quod non magis diligit Deum quam proximum.

 

Contra. Aliquid est diligendum quia bonum. Sed Deus est in infinitum magis bonum quam proximus ; ergo in infinitum magis est diligendus Deus quam proximus. Sed caritas diligit Deum et proximum, sicut est diligendus et quantum est diligendus, quia caritas est recta estimatrix diligendorum ; ergo caritas magis diligit in infinitum Deum quam proximum.

Eadem ratione potest probari quod habens caritatem in infinitum magis diligit Deum quam se, quoniam Deus est in infinitum magis bonus in se quam sit bonus alicui homini ; ergo in infinitum magis est diligendus in se quam sit diligendus alicui homini. Sed habens caritatem diligit eum sicut diligendus est ; ergo habens caritatem in infinitum magis diligit Deum in se quam alicui homini ; ergo quam sibi. Sed diligere eum sibi est diligere se ; ergo habens caritatem in infinitum magis diligit Deum quam se.

 Item, qui diligitur propter se, magis diligitur quam illud quod diligitur propter aliud. Sed si infiniti homines essent, omnes diligerentur propter Deum ; ergo Deus magis diligendus est quam infiniti homines ; sed infiniti homines in infinitum sunt magis diligendi quam unus eorum ; ergo Deus in infinitum magis est diligendus quam aliquis homo. Sed caritas diligit eum sicut diligendus est ; ergo in infinitum magis diligit Deum quam proximum.

Item, si possibile esset quod ex caritate diligeretur proximus ut Deus, nichil esset ordo caritatis.

 

Propter has rationes dicimus quod impossibile est quod ex caritate equaliter diligatur Deus et proximus.

  1. Et hec est falsa : motus quo diligitur Deus potest remitti in infinitum, quoniam motus quo diligitur Deus sola consideratione bonitatis sue, quam non augmentat consideratio alicuius beneficii, non potest remitti, quoniam non potest habere pauciores causas intensionis sue ; et ideo motus quo proximus diligitur non potest ei equari.
  2. Ad secundum dicimus quod hec argumentatio non valet : eadem est causa trahens precise in dilectione Dei et in dilectione proximi ; ergo equale est desiderium utrobique, quoniam debet addi : eadem est causa trahens et in eadem consideratione prorsus ; quod falsum est, quoniam Deus, in quantum est bonus in se, magis trahit affectum quam in quantum est bonus alicui homini, sicut ignis est magis calidus in se quam calefaciat aliud et magis calefacit unum quam aliud.
  3. Ad tertium dicimus quod hec argumentatio non valet : iste dormiens magis diligit Deum quam proximum ; ergo maiori motu vel maiori habitu, quoniam cum dicitur : iste dormiens magis diligit Deum quam proximum, non asseritur maioritas motus vel maioritas habitus, sed asseritur habitus ad maiorem motum ; et ideo debet concludere ; ergo diligit Deum habitu habilitante ipsum ad maiorem motum dilectionis in Deum. Posset tamen dici quod diligit Deum maiori motu quam proximum et quod eadem caritas est magis et minus intensa : magis intensa respectu motus in Deum, minus respectu motus in proximum, quod magis patebit in questione de intensione caritatis.

 

Item, probatio quod aliqua creatura ex caritate potest diligi equaliter Deo vel magis sic :

  1. Quantum magis diligit aliquis Deum, tantum desiderat ipsum ; et quantum desiderat eum, desiderat tantum sibi eum ; et quantum desiderat eum sibi, tantum desiderat habere Deum ; et quantum desiderat habere Deum, tantum desiderat frui Deo ; et quantum desiderat frui Deo, tan­ tum desiderat fruitionem sive beatitudinem suam creatam ; et quantum desiderat suam beatitudinem, tantum diligit illam ; ergo a primo quantum aliquis diligit Deum ex caritate, tantum diligit aliam creaturam.
  2. Item, sancti diligunt Deum propter beatitudinem suam creatam. Quod probatur multipliciter :
  3. Dicit enim Ecclesiastes, VI : Omnis labor hominis in ore eius, id est quicquid facit homo, facit ut impleat desiderium, id est propter pacem mentis que est beatitudo ; ergo omnis homo quolibet motu suo tendit ad pacem illam ; ergo sancti motu quo diligunt Deum, tendunt ad pacem istam ; ergo diligunt Deum propter pacem istam sive propter beatitudinem suam.
  4. Item, Augustinus, super Johannem, dicit quod omnia tendunt ad pacem istam. Unde dicit in libro de Civitate Dei quod tantum bonum est pax, quod etiam suo contrario queritur. Et ita queritur omni motu. Et inde ut prius.
  5. Item, caritas dicitur finis omnis precepti, quia quietat cor in Deo, ad quod tendunt omnia opera bona que sunt in precepto ; ergo sancti omni motu meritorio tendunt ad illam quietem ; ergo motu caritatis ; ergo sancti diligunt Deum propter illam quietem sive propter beatitudinem creatam ; sed non diligunt beatitudinem propter Deum, quoniam circulus non potest esse in duabus causis singularibus ; ergo sancti diligunt magis beatitudinem creatam quam Deum ; et ita magis diligunt aliquam creaturam ex caritate quam Deum.

 

  1. Ad hoc dicimus quod hec est falsa : quantum aliquis desiderat Deum sibi, tantum desiderat habere Deum vel frui Deo, quoniam cum dicitur : aliquis desiderat sibi Deum, desiderium transit immediate in Deum, sed cum dicitur : iste desiderat habere Deum vel frui Deo, desiderium transit in creaturam ; et ideo non est idem desiderare Deum sibi et desiderare habere Deum vel frui Deo. Per hoc patet quod aliquis dili­ git se magis uno motu quam alio, quoniam magis diligit se in infinitum motu quo desiderat Deum sihi quam motu quo vult frui Deo.
  2. Ad secundum dicimus quod hec est duplex : sancti diligunt Deum propter beatitudinem creatam, quoniam si hec dictio propter notet finem non in quo quiescitur, sed quo quiescitur, propositio vera est, sed e converso falsa.

Sed contra. Sancti diligunt Deum propter beatitudinem suam ; ergo propter utilitatem suam ; ergo diligunt Deum tanquam mercenarii ; sed mercenarius est tolerandus, non diligendus ; ergo in hoc non sunt diligendi ; ergo talis dilectio non est dilectio caritas. Quod etiam probatur per hoc quod dicit beatus Ambrosius super illud Evangelii : Quanti mercenarii habundant panibus in domo patris mei ! Ita enim dicit quod mercenarius est qui servit Deo propter regnum celorum ! Cum ergo sancti diligunt Deum propter beatitudinem suam, serviunt Deo propter regnum celorum ; ergo sancti sunt mercenarii, ergo tolerandi ; et inde ut prius.

  1. Item, sancti diligendo Deum querunt comodum suum ; ergo sic diligendo Deum non diligunt gratis ; ergo nec ex caritate, quia caritas est virtus gratuita.

 

Solutio. Notandum quod hec propositio : iste diligit Deum propter Deum, sex habet significationes ad minus.

  1. Quia hec dictio propter potest notare causam motivam seu efficientem, ut sit sensus : Deus seu dulcedo Dei est causa movens quare iste diligit Deum, sicut beneficia que iste confert illi sunt causa quare illi diligat iustum.

 

  1. Secundo potest hec dictio propter notare causam finalem, ut notet ipsum Deum esse finem dilectionis significate, sicut ursus diligit mel propter dulcedinem.

III. Vel potest esse sensus : iste diligit Deum propter Deum, id est ut habeat Deum, ita ut notetur habitus Dei sive fruitio Dei causa finalis huius dilectionis ; et secundum hoc est duplex, quoniam fruitio potest notari ut finis in quo quiescitur ; et secundum hoc talis motus est mercenarius pure et peccatum, nec posset esse caritas.

  1. Vel potest notari quod fruitio Dei sit causa finalis illius dilectionis, non ut in qua buiescitur sed qua quiescitur ; et secundum hoc talis motus est motus caritatis.
  2. Quinta significatio est ut hec dictio propter notet causam finalem ut gratitudinem, ut sit sensus : iste diligit Deum propter Deum, id est non propter aliud, quod est gratis diligere ; et sic significat exclusionem alterius finis et omnis commodi extrinseci.
  3. Sexto potest esse talis sensus : iste diligit Deum propter Deum, id est propter honorem et gloriam Dei.

 

Notandum igitur quod duo sunt modi caritatis : unus quo diligitur Deus gratis, ut dictum est, et iste modus est excellentissimus ; alius modus diligendi Deum est quo diligimus Deum, ut fruamur Deo, ut dictum est ; et iste dicitur mercenarius uno modo, quoniam querit in hoc homo utilitatem suam. Sed quoniam querit eam ubi vere est utilitas sua, scilicet in Deo, ideo non peccat. Hoc enirn vult Deus ut in ipso sabbatizemus et delectemur ; et secundum hune sensum non valet hec argumentatio : iste motus est mercenarius ; ergo non est caritatis. In alia significatione esset necessaria, secundum quod mercenarius dicitur ille qui servit pro lucro temporali. Beatus Ambrosius sumit hoc nomen mercenarius in prima significatione, sicut sumitur ibi : Quanti mercenarii in domo patris mei habundant panibus, quoniam mercenarii in secunda significatione non habundant panibus spiritualibus, sed mercenarii in prima significatione habundant panibus spiritualibus, scilicet fide, spe, caritate et aliis virtutibus quibus spiritualiter reficiuntur ; et tales mercenarii sunt diligendi.

  1. Ad ultimum obiectum dicimus quod illo motu quo sancti diligunt Deum, ut fruantur Deo, querunt comodum suum. Sed non sequitur : ergo non diligunt Deum gratis, quoniam diligere Deum gratis est eum diligere non querendo comodum [suum] temporale. Et sic diligunt sancti, tamen non diligunt eum gratissime, ita quod nullum lucrum querant ; sed motus iste quo diligunt eum gratissime non querendo aliquod commodum nec in Deo nec extra Deum, excellentissimus est inter omnes motus caritatis ; et est motus diligendi Deum filialiter.

 

 

Caput V

Utrum dilectio Dei prior sit quam dilectio proxlmi [an] e converso.

 

Circa quintum capitulum queritur utrum dilectio Dei prior sit quam dilectio proximi an e converso, et utrum sit causa alterius. At intelligatur de motu, non de virtute, quia constat quod eadem est. Quod dilectio proximi sit prior quam dilectio Dei, videtur :

  1. Quia beatus Iohannes dicit : Qui non diligit proximum quem videt, quomodo potest diligere Deum quem non videt ?
  2. Item, ab inferioribus fit processus ad superiora, non e converso ; sed dilectio proximi inferior est ; ergo ab ea fit ascensus ad dilectionem Dei ; ergo dilectio proximi prior est.
  3. Item, prius [quod] est animale quam quod est spirituale.
  4. Item, Augustinus dicit quod dilectio Dei prior est in ordine precipiendi ; dilectio proximi prior est in ordine faciendi ; ergo prius diligitur actualiter proximus quam Deus ; et ita prior est dilectio proximi quam dilectio Dei.

Contra. Gregorius dicit super Iob quod dilectio Dei est causa dilectionis proximi ; ergo est prior.

 

Quod concedimus. 1. Proximus enim non diligitur nisi propter Deum, scilicet vel quia Deus precipit, vel quia creatura Dei est, vel quia Filius Dei est vel de facili potest esse. Quia tamen dilectio proximi nutrit et calefacere facit dilectionem Dei, ut dicit beatus Gregorius, ideo dicit Iohannes : Qui non diligit fratrem suum quem videt, quomodo etc., non quia dilectio proximi sit causa dilectionis Dei vel prior illa, sed quoniam dilectio proximi est nutrimentum dilectionis Dei per opera caritatis que exhibentur proximo. Dilectio autem Dei non potest esse diu sine suo nutrimento.

  1. Ad secundum dicimus quod non semper fit ascensus ab inferioribus ad superiora, nisi tantum ubi inferiora sunt cause superiorum, ut patet in donis Spiritus Sancti et virtutibus que enumerantur in Matheo, V : Beati pauperes etc. Hic autem est e converso, quia superius est causa inferioris.
  2. Ad tertio obiectum dicimus quod non habet hic locum quod dicit Apostolus : Prius est quod est animale etc., quoniam dilectio proximi non est animalis sed spiritualis, quoniam in proximo non diligitur nisi Deus vel similitudo Dei.
  3. Ad quartum dicimus quod Augustinus intelligit hoc de perfecta dilectione Dei sive de signo perfecte dilectionis, quod est ponere animam suam pro Deo, ad quam perfectionem non pervenitur nisi per opera caritatis, que impenduntur proximo, ut per omnia opera iustitie et opera misericordie, quibus purgatur paulatim oculus mentis, ut Deus videatur clare et perfecte diligatur et quiescat in Deo, et sic fiat pacificus, et de septima beatitudine perveniat ad octavam, que est : Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam ; et sic dilectio proximi quantum ad opera prior est quam dilectio Dei perfecta, id est qua homo promptus sit ponere animam suam pro Deo.

 

 

Caput VI

Utrum caritas informet omnes virtutes.

 

Sexto capitulo queritur utrum caritas informet omnes virtutes.

Probatur quod sic :

  1. Auctoritas dicit quod caritas est mater omnium virtutum. Ergo caritas dat omnibus suam perfectionem ; ergo omnes informat.
  2. Item, caritate absente, omnes virtutes sunt informes, et sola caritate adveniente, omnes informantur ; ergo sola caritas omnes informat.
  3. Item, nullum opus meritorium nisi sit x dilectione Dei. Ex eo enim solum quod opus aliquod fit propter Deum seu ex dilectione Dei, meritorium est. Sed nullum est meritorium proprie nisi opus virtutis, et idem est meritorium virtutis et esse perfectum ; ergo nullum opus virtutis est meritorium nisi a caritate, sed ex hoc est virtus formata sive perfecta, quod elicit ex se opus perfectum ; ergo omnis virtus est formata ex caritate sive perfecta.
  4. Item, finis speculationis verum, finis virtutis sive operationis est bonum ; sed fidei finis est veritas, finis caritatis est bonum, quia diligit Deum in quantum est bonum ; ergo si motus fidei inclinatur ad bonum, hoc est a caritate, quoniam fides proprie et per se tendit ad veritatem ; ergo caritas inclinat fidem ad bonum, quoniam hic est caritatis proprios finis. Sed in quantum fides inclinatur ad bonum, perficitur in hoc ut sit virtus. Secundum enim quod attendit veritatem vel tendit ad veritatem, non est nisi speculatio. Caritas igitur perficit fidem in hoc quod est virtus ; ergo caritas informat virtutem, que est fides ; et si informat fidem in hoc quod sit virtus, que fides est prima omnium virtutum, multo fortius informat omnes alias virtutes.

 

Contra. Super illud : Abraham genuit Isaac etc., dicit Glosa : Fides genuit spem ; spes caritatem. Ergo cum fides generat caritatem, dat ei suam perfectionem ; ergo informat eam, non ergo e converso.

Item, prius est credere quam diligere ; ergo prius est debito modo credere quam debito modo diligere ; ergo prius est credere prime veritati propter se et super omnia quam diligere primam bonitatem propter se et super omnia ; ergo prius est motus fidei formatus quam motus cari­ tatis formatus ; ergo prior est formata fides quam caritas formata ; ergo caritas non informat fidem.

 Item, fides delectatur in prima luce, ut probatum est supra, et alterius modi delectatione quam sit delectatio qua delectatur caritas in prima bonitate ; ergo sicut caritas habet suum delectabile, ita fides habet suum delectabile proprium, quoniam quelibet virtus habet sua propria bona et sua propria delectabilia. Fides igitur inclinatur ad suum proprium bonum per se et secundum se ; ergo in se ipsa est virtus perfecta ; ergo non perficitur sive formatur a caritate. Si enim fides quandoque attendit bonum illud quod est proprium caritatis, tamen nunquam tendit ad illud, sed ad suum proprium bonum, scilicet ad primum illuminans ; et primum est attendere per fidem proprium bonum caritatis quam tendere ad illud.

Caritas igitur nullo modo inclinat fidem ad suum proprium bonum, nec ad aliud ; constat : ergo caritas non perficit fidem in hoc quod sit virtus ; ergo non informat ipsam.

 

Quod concedimus dicentes istas ultimas obiectiones esse veras.

  1. Ad primum dicimus : quod caritas dicitur mater esse omnium virtutum, non est auctoritas sancti, sed Magistri in Sententiis, qui dicebat quod caritas nichil aliud est quam Spiritus Sanctus ; et ideo non cogimur consentire tali auctoritati. Tamen caritas potest dici mater omnium virtutum propter motus. Non enim est aliqua virtus quam caritas non moveat ad suum actum, etiam fidem quandoque movet. Unde Apostolus : Caritas omnia credit.
  2. Ad secundum dicimus quod re vera, absente caritate, omnes virtutes sunt informes ; tamen caritas adveniens non perficit ipsas ; sed Deus qui dedit fidem, perficit eam ; et ex eo quod perficit fidem, generat in homine caritatem. Unde discipuli Domini dixerunt ei, sicut habemus in Evangelio [Luce] : Domine, auge in nobis fidem.
  3. Ad tertium dicimus quod hec est falsa : opus meritorium propter hoc est meritorium, quia est ex caritate, immo ex hoc meritorium est quod est a fide et spe et caritate ; tamen ex eo solo meritorium est quod est ex amore Dei. Sed amor Dei non tantum est in caritate, sed est in fide et spe. Unde dictum est supra, in questione de bono, quoniam Apostolus dicit : Sine fide impossibile est placere Deo. Et iterum : Quicquid non est ex fide, peccatum est. Sicut ergo aliquod opus placet Deo, quia est ex caritate, ita placet ei ex eo quod est a fide vel spe. Tamen quia maior est iocunditas in caritate quam in fide, sicut in tactu quam in visu, ideo magis movet caritas ad opera exteriora quam fides ; et ideo potius dicuntur opera exteriora esse meritoria a caritate quam a fide.
  4. Ad quartum patet solutio, quoniam caritas non inclinat fidem ad bonum, sicut per ultimam patet obiectionem.

 

 

Caput VII

Quomodo sit intelligendum : diligere Dominum Deum tuum etc.

 

Circa septimum capitulum queritur quomodo sit intelligendum hoc preceptum : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua etc. Quod Augustinus exponit sic : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo etc., id est intellectu sine errore ; et ex tota anima tua, id est voluntate sine contrarietate ; et ex tota mente tua, id est memoria sine oblivione.

 

  1. Sed primum quod dicit, videtur esse falsum, scilicet quod debemus diligere Deum intellectu sine errore, quoniam non diligimus Deum intellectu sed affectu.
  2. Item, Augustinus dicit quod hoc preceptum non potest impleri in via, sed implebitur in patria. Contra. Ponatur quod aliquis contemplativus contempletur Deum et delectetur in Deo per aliquod tempus : in illo tempore iste diligebat Deum ex toto corde, quoniam non cogitabat nisi de Deo ; similiter diligebat Deum voluntate sine contrarietate, quoniam nullus primus motus surgebat tunc in eo contrarius dilectioni ; similiter diligebat Deum memoria sine oblivione, quoniam nichil habebat in memoria nisi Deum ; et tunc ita diligebat Deum ex toto corde et ex tota anima et ex tota mente ; et ita hoc preceptum potest impleri in via, et maxime quia precepta affirmativa non obligant ad semper, sed pro loco et tempore.
  3. Iterum, si hoc preceptum non potest impleri in via, quare datum est in via ? - Ad hoc respondet Augustinus, quod datum est ad hoc, ut sciamus quo pervenire debeamus. Sed eadem ratione erit hoc preceptum : scilicet non concupisces, secundum quod intelligitur generaliter etiam de primis motibus, quoniam hoc precepto scimus quo perveniendum est, licet non possit impleri in via. Ergo primi motus sunt in prohibitione ; ergo sunt contra legem Dei ; ergo sunt peccata mortalia.

 

Solutio. 1. Ad primum dicimus quod cum dicitur : Deus diligitur intellectu sine errore, iste ablativus intellectu notat causam efficientem. Intellectus enim fidei est causa efficiens dilectionis Dei. Sed cum dicitur : diligitur affectu vel voluntate, ablativus notat causam formalem. Sed cum dicitur memoria sine oblivione, sic notatur similiter causa efficiens, quoniam memoria nichil aliud est quam frequens recordatio per quam Deus frequenter et incessanter diligitur.

  1. Ad secundum dicunt quidam quod est totalitas vie et totalitas patrie. Totalitas patrie est omnes motus suos referre in Deum ; totalitas vie est diligere Deum super omnia et nichil preferre ei. Dicunt ergo quod illud preceptum non potest impleri in presenti totalitate patrie, sed bene potest impleri totalitate vie. Sed hec solutio non solvit dictam obiectionem, quoniam ille qui est in statu contemplationis refert omnes motus suos in Deum ; ergo implet illud mandatum etiam totalitate patrie. Quod verum est. Sed hoc non potest facere diu, quoniam corpus quod corrumpitur aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. Et ideo non potest homo esse diu quin cogitet de terrenis et quin moveatur quandoque primis motibus. Ideo dicit Augustinus quod illud mandatum non potest impleri in via, quoniam homo non potest esse diu in tali statu, quod referat omnes motus suos ad Deum.
  2. Ad ultimum dicimus quod non est simile de precepto affirmativo et negativo, quia preceptum affirmativum non obligat nisi pro loco et tempore, set negativum obligat ad semper. Unde non est aliquod preceptum : non concupisces, secundum quod primi motus comprehenduntur.