Tractatus XLIV — Livre III — Guillaume d'Auxerre
Guillaume d'Auxerre - Livre III
[TRACTATUS QUADRAGECIMUS QUARTUS]
DE QUESTIONIBUS MORALIBUS
[DE DISTINCTIONE PRECEPTORUM]
Post questiones theologicas accedendum est ad questiones morales, quibus instruimur in operibus exterioribus, in casibus singularibus. Hoc autem dico pro maiori parte, quia inter questiones sequentes sunt etiam quedam que sunt theologice. Dividimus autem eas in duo, scilicet, in precepta et sacramenta, sive in questiones de preceptis et questiones de sacramentis.
Et primo agemus de preceptis, et prius de distinctione preceptorum ; secundo, de quolibet per ordinem.
Circa distinctionem vero, primo de numero ipsorum generaliter.
Secundo de tribus primis, quomodo adaptantur tribus Personis.
Tercio de distinctione septem preceptorum, que pertinent ad dilectionem proximi et scripta erant in secunda tabula.
Quarto cur dicit Apostolus quod decalogus est littera occidens.
Quinto quare adaptantur decem precepta decem plagis Egypti.
Caput I
[De numero preceptorum.]
Nota ergo quod primum preceptum est : Non habebis deos alienos, non facies tibi sculptile neque aliquam similitudinem, dicit Augustinus : hoc est unum preceptum, Origenes : duo, similiter hoc totum : Non concupisces uxorem proximi tui ; non concupisces rem proximi tui, dicit Origenes esse unum, Augustinus, duo ; constat autem quod Origenes non distinxit illa duo precepta : Non facies tibi [aliam] sculptile ; non facies tibi aliquam simililudinem, nisi penes materiam ; sed eodem modo hec est diversa materia : Non concupisces uxorem proximi tui ; non concupisces domum vel agrum vel aliquid tale ; ergo qua ratione distinxit duo precepta prima, debet distinguere et ista duo, et ita [duo] male distinxit Origenes ; eodem modo male videtur distinxisse Augustinus, quia ultima duo distinxit penes materiam, eodem modo et duo [et] prima ; et ita videtur quod uterque male distinxit. Et si uterque bene, quod videtur, quia utriusque expositionem approbat Ecclesia, ergo uterque vere, ergo Origenes vere, ergo duo precepta sunt : Non facies tibi sculptile. Non facies tibi simililudinem, et propter hoc non sunt decem, quia hoc dicit Augustinus, ergo undecim precepta sunt.
Item, cum diligere magis sit in precepto et sit maximum preceptum, ut dicit Dominus et hic est pretermissum ; ergo insufficienter sunt precepta distincta.
Item, per ista decem precepta decalogi prohibentur tria capitalia vicia, scilicet, luxuria ibi : Non mechaberis, et avaritia ibi : Non furtum facies, et ira ibi : Non occides, sic enim prohibetur ira, ut dicit Dominus in Evangelio ; set sicut [tria] ista tria vicia mortalia sunt, ita et alia quatuor, scilicet, superbia, invidia, gula, accidia ; ergo sicut illa tria prohibita sunt, ita et illa quatuor debuerunt prohiberi ; ergo plura precepta debuerunt distingui, quam distincta sunt.
Item, queritur quare precise sunt decem precepta.
Solutio. Uterque bene distinxit, sed Augustinus melius, quia magis rei substantiam declaravit. Hec enim duo : Non concupisces uxorem proximi tui et Non concupisces rem etc. dicit duo esse precepta, quia concupiscentie substantialiter distinguntur secundum proprias materias. Sed facere sculptile et facere imaginem, id est, adorare talia, sunt eiusdem speciei, quoniam hoc verbum adorar in se ippropriam habet materiam, sicut hoc verbum diligere, quia diligere aliquem est velle ei bonum ; unde diligere Deum et diligere proximum est eiusdem speciei, eodem modo adorare sculptile et adorare similitudinem sunt eiusdem speciei, quia hec duo habent eamdem materiam, scilicet maiestatem Dei, quia adorare sculptile est ei profiteri maiestatem Dei, et ita de alio, et ita maiestas Dei est propria materia utrobique ; et ideo optime distinxit Augustinus unum esse preceptum ; Origenes autem dixit duo propter illa, quibus exhibentur, non propter illud, quod exhibetur, quia sculptile sive idolum est statua representativa rei, que non est in rerum natura, quam ipsi adorab[a]nt, similitudo autem est rei, que est in rerum natura, ut statua solis et lune, duo autem ultima dixit esse unum, quia sunt unum genere.
Ad secundo obiectum de caritate, dicimus quod intelligitur in precepto fidei, cum enim dicitur : Non facies tibi deos alienos, idem est ac si dicatur : me solum adorabis ; adorare autem quidam motus est fidei, scilicet, profiteri in mente de vero Deo et uno, quia ipse estsummum bonum ; in hoc autem intelligitur diligere, dicit enim Augustinus, super finem ad Galatas, quod caritas est in fide , vel dilectio precipitur in tercio precepto, scilicet ibi : Memento ut diem sabbati sanctifices, quia, licet per fidem, spem celebretur dies sabbati, magis tamen per caritatem, cum in ea magis sit dilectio in Deum.
Ad sequens obiectum dicimus quod superbia excluditur per primum mandatum, per hoc enim quod Eva credidit se posse fieri sicut Deum, apostavit a Deo, et fuit ille motus primus superbie in ea et infidelitatis ; cum ergo primus motus superbie sit primus motus infidelitatis, patet quod ubi precipitur motus fidei, excluditur superbia. Et cum invidia sit inseparabilis filia superbie, idem excluditur ubi superbia ; et ideo non oportet aliis preceptis prohiberi. Accidia autem aperte excluditur per illud : Memento ut diem sabbati sanctifices. De gula dicunt quidam quod prohibetur, ubi prohibetur luxuria ; prohibetur propter vitiorum annexionem. Sed cum peccatum actus et peccatum voluntatis si[n]t magis connexa, - voluntas enim mala proprie est causa mali actus - et peccata voluntatis et actus prohibentur diversis preceptis ; ergo gula et luxuria debuerunt prohiberi diversis preceptis, que non ita connexa sunt, cum neutrum sit annexum alteri de necessitate. Ad hoc dicunt sancti quod septem ultima sunt ad proximum ; sed cum gula non pertineat ad proximum nec noceat aliquis alii per gulam, non debet prohiberi aliquo eorum.
Ad ultimo obiectum dicunt similiter sancti quod sunt decem mandata decalogi propter decem plagas Egypti ; sed cum plures fuerunt plage Egypti, ut dicitur in Psalmo, ubi tres enumerantur, que in Exodo non enumerantur, videtur quod si[t] secundum numerum plagarum distinguntur precepta, quod deberent distingui tredecim.
Alii dicunt quod tria prima data sunt propter Trinitatem, alia septem propter proximum, qui constat ex anima et corpore ; anima vero tres habet vires, corpus constituitur ex quatuor elementis, unde : Terque, quater[cum]que beati. Sed hec solutio videtur esse nulla, quia precepta non sunt de viribus anime vel de elementis corporis, unde secundum ea non debent distingui.
Nobis autem videtur quod tria prima data sunt ad hoc, ut per imple[c]tionem illorum assimiletur homo Deo et ordinetur ad ipsum, quod fit per fidem, spem et caritatem, et latriam, que precipitur illis tribus mandatis. Per primum enim preceptum, quo latria precipitur, que proprie exhibetur potentie divine, ordinatur homo ad Patrem, cui appropriatur potentia. Per secundum autem, quo prohibetur mendacium et per consequens veritas precipitur, assimilatur homo Filio, qui est via, veritas et vita. Per tercium autem assimilatur homo Spiritui Sancto, caritate enim sabbatizat homo in Deo et Spiritus Sanctus est caritas. Per septem alia ordinatur homo ad proximum ; ordinatur autem vel in rebus faciendis vel non faciendis ; facienda comprehenduntur per illud mandatum : Honora patrem et matrem et sororem tuam etc., ponitur enim ibi species pro genere, sicut in aliquibus preceptis sequentibus, unde prec[i]pitur ibi quilibet honor, qui exhibetur proximo vel in operibus iusticie vel in operibus misericordie, unde per imple[c]tionem huius mandati sufficienter ordinatur ad proximum quantum ad facienda ; sed quantum ad non facienda, id est, quantum ad non iniuriandum, ordinatur ad proximum homo, si non iniuriatur ei dicto vel facto, iniuria dicti prohibetur ei ibi : Non dices falsum testimonium, factis autem iniuriatur tripliciter ; primo, in propriam personam, que prohibetur ibi : Non occides, ibi enim prohibetur omnis percussio et omnis manus violenta iniectio ; secundo modo iniuriatur homo facto proximo suo per cupiditatem in rebus que possidet, cuius [voluntas] prohibetur ibi : Non furtum facies ; tercio modo iniuriatur per luxuriam, ut in propria uxore vel filia, cuius voluntas prohibetur ibi : Non concupisces uxorem etc., actus ibi : Non mechaberis etc. ; non est autem alius modus iniuriandi. Et ita per illa decem ordinatur homo sufficienter ad Deum et ad proximum ; omnia autem precepta debent esse de hiis, que nos ordinant ad Deum vel ad proximum, quoniam, sicut dicit beatus Augustinus, virtus nichil aliud est, quam amor ordinatus ; unde non possunt esse plura precepta quam illa decem, et sufficiunt illa decem, quia non est aliquod preceptum, quod non sit aliquod illorum decem vel contineatur sub aliquo illorum. Sed cum tria preces decencia pertineant ad dilectionem Dei, septem sequentia ad dilectionem proximi, ut dicit beatus Augustinus, videtur pretermissum esse aliquod preceptum, quod pertineat ad dilectionem, qua aliquis diligit se, constat enim quod quilibet debet se diligere ex caritate ; sed dicimus quod non est pretermissum, quia in dilectione Dei intelligitur dilectio sui ipsius, sicut dicit beatus Augustinus : Si vis diligere te, dilige Deum, quia, sicut dictum est supra, uno modo diligere Deum est diligere se ; unde dilectio sui precipitur illo mandato, ubi dicitur : Sabbata mea etc., et per hoc etiam ordinatur homo in se ipsum, quod sanctificat diem sabbati, per hoc enim celum, id est ratio, est super terram, id est, super sensualitatem, cum vero dominatur sensualitas, inordinatus est homo sive perversus, quia in se terra est super celum, dicimus etiam quod hoc mandato intelligitur prohiberi gula, quia gula diligit homo se ipsum inordinate.
Caput II
[De tribus primis preceptis, quo modo adaptantur tribus Personis.]
Circa secundum capitulum obicitur sic. Dictum est quod primum preceptum pertinet ad Patrem, secundum ad Filium, tercium ad Spiritum Sanctum.
Contra. Adoratio communiter convenit Patri et Filio et Spiritui Sancto et eis coniunctim et equaliter exhibetur ; ergo non magis Patri quam Filio vel Spiritui Sancto.
Item, secundum preceptum : Non accipies nomen Domini in vanum etc., ita exponitur : Non iurabis pro nichilo ; sed iurare pro nichilo equaliter est contra omnes Personas ; ergo non magis pertinet ad Filium quam ad alias Personas.
Simili modo videtur quod non magis pertineat tercium ad Spiritum Sanctum quam ad alias Personas, cum sanctificare pertineat omnibus Personis.
Solutio. Dicimus quod primum preceptum appropriatur Patri propter duas causas. Prima est, quia fides ibi precipitur, que est potestas, qua est homo potens destruere omnia regna diaboli, sicut dicit Apostolus : Sancti per fidem vicerunt regna, de qua dicit Iohannes in evangelio : Dedit ei[s] potestatem filios Dei fieri ; potentia autem appropriatur Patri ; et ideo primum preceptum, in quo precipitur fides, assimilat nos Patri, quia facit nos potentes per fidem, quia adorare quidam est motus fidei, scilicet, illud quod in mente profitetur quis summam eius bonitatem, eius potentiam ; adoratio autem illa, que est reverencia, proprie exhibetur prime potenbetur prime potentie ; et ideo primum pertinere dicitur ad Patrem. Secunda ratio est, quia fides est origo omnis boni in homine, sicut Patri attribuitur esse originem omnium.
De secundo mandato dicimus quod in quadam significatione pertinet proprie ad Filium secundum unam expositionem, qua sic exponitur : Non accipies nomen Dei in vanum, id est, Filium Dei in vanum, id est, non credas Filium Dei esse puram creaturam. Secundum autem expositionem, qua sic exponitur : Non accipies nomen Dei tui etc., id est, non iurabis pro nichilo, quia prohibetur sic mendacium in iurando, appropriatur Filio Dei illud preceptum ea ratione, qua ei appropriatur veritas et sapientia.
Tercium autem, quia proprie bonitatis est sanctificare, Spiritui Sancto appropriatur ea ratione, qua bonitas ei appropriatur.
Item, de hoc precepto : Memento ut diem sabbati sanctifices, queritur utrum sit cerimoniale vel morale.
Videtur quod sit cerimoniale, quia dicit Dominus per Ezechielem : mea in signum ; sed precepta, que data sunt in signum, cerimonialia sunt ; ergo preceptum de sabbatis est cerimoniale.
Item, super eundem locum Ezechielis dicit Glosa : Et sicut circumcisio duplex signum fuit, scilicet et circumcisionis spiritualis, que fit in presenti per fidem, et eius, que erit in futuro, quando corruptibile hoc induet incorruptionem, ita sabbatum Iudeorum signum fuit sabbati spiritualis dandi a Christo per gratiam in presenti, et sabbati eternitatis, quod erit in futuro ; ergo sicut circumcisio, cum esset cerimonialis, re sua adveniente, cessavit, et ita sabbatum cessare debuit, et cessat, re sua adveniente ; et ita preceptum de sabbato fuit cerimoniale : Quod etiam probatur per hoc quod, si esset morale, deberet ergo observari.
Sed quod sit morale, probatur, quia ponitur inter moralia a Domino, que non sunt cerimonialia.
Item, sanctificare sabbatum nichil aliud est quam cessare a viciis ; hoc autem est. Et quod taxatur dies, non impedit quin sit morale, sicut preceptum de decimis morale [est], quo precipitur ut dentur carnalia hiis, qui seminant spiritualia, et tamen taxatur pars, scilicet decima, et hoc non impedit ; eadem causa non impedit determinatio, qua determinatur dies quo Deo vacemus, quin illud preceptum sit morale, vacandum est enim a servilibus operibus, ut vacemus Deo, et nichil magis morale est, quare preceptum de sabbato [morale est].
Item, preceptum thurificationis morale est, licet significet orationem, quia tamen semper est faciendum illud, quod significat et non consistit in significatione futuri, ideo est morale, unde etiam morale est in novo Testamento ; ergo eadem ratione, cum sabbatum Iudeorum significet cessationem a viciis, que semper facienda est et celebranda, erit preceptum de sabbato morale et non cerimoniale, sicut thurificatio. Propter hoc dicunt quidam quod illud preceptum est morale partim, partim cerimoniale : quo ad cessationem ab operibus servilibus, [ut] vacemus Deo, morale est, sed quo ad determinationem diei est cerimoniale ; et ideo mutata est dies sabbati in diem dominicam propter venerationem resurrectionis.
Contra. Eadem ratione preceptum de decimis partim est morale, partim cerimoniale : quantum ad substantiam suam est morale, quantum ad taxationem numeri est cerimoniale ; et si hoc, quare non est mutatum in novo Testamento sicut preceptum de sabbato ?
Item, si esset morale partim et partim cerimoniale, et mutata esset dies sabbati in diem dominicam, debemus diem dominicam observare, sicut Iudei diem sabbati observabant, et ita non debemus die dominica preparare [et] nobis cibos.
Alio modo potest pro[ba]ri quod preceptum de sabbato est morale, quia dicit Dominus in Evangelio : Neminem in via salutaveritis. Constat quod hoc preceptum morale est, quia est evangelicum ; sed in hoc precepto precipiuntur Apostoli cessare ab operibus pietatis excellentissimis, ut ex toto vacarent Deo ; si ergo illud est preceptum morale, quo prohibentur opera excellentissima, et hoc erit morale, quo prohibentur opera servilia, cum dicitur : Nullum opus servile facietis in eo.
Contra. Super ilium locum vi Iohannis : Pater meus usque modo operatur etc., dicit Augustinus : Per hoc quod Deus semper operatur, patet quod preceptum de sabbato est sacramentum, id est sacre rei signum ; ergo est figura, et ita cerimoniale.
Quod concedimus, dicentes quod est pure cerimoniale sicut circumcisio, sed ponitur inter moralia duabus de causis. Prima est, quod significat rem excellentissimam, scilicet pacem mentis, propter quam omnia facta sunt et propter quam etiam sunt virtutes. Secunda est, quod licet sit morale quantum ad primam sive principalem rationem sue institutionis, tamen quodam modo morale est quantum ad substantiam precepti et maxime perfectis. Ideo enim fuit institutum sabbatum, ut significaret rem futuram dandam per Christum sicut circumcisio, et ideo cerimoniale est ; sed quantum ad substantiam precepti, quod precepit cessare ab operibus servilibus, ut vacemus Deo, est morale maxime perfectis, quibus nichil aliud magis morale est quam vacare ab operibus exterioribus, ut contemplentur Deum, et ideo ponitur inter moralia. Nec est simile de decimis ; institutum fuit [non] ad significandum rem futuram sicut sabbatum, sed ad persolvendum rem futuram debitam seminantibus spiritualia.
Ad aliud autem quod ipse opponit de thurificatione, dicimus quod thurificatio non fuit instituta ad significandum futurum ; sed sabbatum fuit institutum ad significandum futurum, non enim observatio sabbati fuit cessare a viciis, quia cessare a viciis [est] non debet esse preceptum secundum diem determinatam, moraliter tamen significat sabbatum cessationem a viciis ; sed propter hanc significationem non fuit institutum sabbatum principaliter, sed propter significationem allegoricam, qua significabat rem futuram, ut dictum est, et non dicimus quod dies sabbati mutata sit in diem dominicam, immo penitus recessit ab aula sabbatum Iudeorum.
Ad hoc quod obicit ipse de hoc, quod dicitur in Evangelio : Neminem in via salutaveritis etc., patet solutio per predicta, quia licet secundum essentiam esset morale aliquibus ut perfectissimis, non tamen propter principalem intentionem sue institutionis, propter quod est cerimoniale maxime ; tamen illud dabatur toti populo Dei, nec erat possibile ut totus populus semper et qualibet die cessaret a servilibus operibus, quoniam non omnes possunt esse contemplativi in Ecclesia, sicut dicit Apostolus : Si ubique est oculus, ubi pedes, ubi manus ?, oportet enim ut in populo Dei aliqui sint agricole et huiusmodi, qui in operibus servilibus exerceantur ; [potuit] ergo preceptum de sabbato secundum essenciam vel substanciam suam esse morale aliquibus, vel omnibus ad tempus secundum modum consilii, set re vera propter principalem intentionem sue institutionis, ut dictum est, cerimoniale fuit.
Caput III
De distinctione septem preceptorum, que pertinent ad dilectionem proximi et scripta erant in secunda tabula.
Circa tercium capitulum queritur quare quarto precepto pocius apposita est promissio quam aliis, in quo dicitur : Honora patrem et matrem, ut sis longevus super terram presentem vel super terram vivencium. Cum enim precedencia precepta, que pertinent ad dilectionem Dei, maiora sint et magis meritoria, quare pocius apponitur huic precepto minori promissio quam aliis maioribus vel etiam quam sequentibus.
Ad hoc dicunt multi quod hoc factum est propter avaritiam Iudeorum, qui nolentes providere in necessariis parentibus suis, dicebant eis corbam, quod ex me tibi proderit, sieut dicitur in [Matheo, XV], unde ut invitarentur ad pietatem, additur promissio illi precepto ; sed si hoc est propter avaritiam Iudeorum, quare ergo non apposita est promissio huic precepto : Non concupisces rem proximi fui, unde aperte prohibetur avaricia ?
Item, dicit Apostolus : Pietas valet ad omnia ; ergo valet ad vitam futuram, sive Iudei sint avari, sive non ; ergo quod addita est promissio illi precepto, non fuit propter avaritiam Iudeorum.
Quod concedimus, dicentes quod propter tria addita est promissio illi precepto. Prima causa est, quia fides mortua est sine operibus, perficitur enim virtus per opus suum, unde operibus fit promissio, non virtutibus, Apocalypsis, XIV : Opera enim illorum sequuntur illos. Secunda causa est, quia opera pietatis magis nos commendant Deo et magis propria sunt opera fidei, spei et caritatis, quam alia opera. Tercia causa est, quia qui propter Deum sustentant vitam alterius, conveniens est bonitati divine, ut eis det vitam presentem et futuram.
Item, dicitur quod prohibitiones obligant ad semper, precepta vero affirmativa non ad semper, sed pro loco et tempore ; unde hoc preceptum : Honora patrem et matrem tuam etc., non obligat nisi pro loco et tempore, non enim tenemur honorare semper parentes ; sed eodem modo obligat hoc consilium : Vade et vende omnia que habes etc., quia in articulo necessitatis tenetur quilibet hoc facere ; ergo qua ratione hoc est preceptum : Honora patrem etc., et hoc erit preceptum : Vade et vende omnia etc.
Item, si aliquis proponeret nullo casu se venditurum omnia, que habet, pro pauperibus, peccaret mortaliter tali proposito ; ergo veniret contra aliquod preceptum, nonnisi contra hoc : Vade etc. ; ergo hoc est preceptum, sicut hoc : Honora patrem etc.
Solutio. Hec est differentia inter preceptum et consilium, quia preceptum obligat ex se, consilium vero non ex se, sed per aliud, eo quod quandoque cadit sub precepto, ut hoc consilium : Vade etc., in articulo necessitatis cadit sub hoc precepto : Pasce fame morientem etc. ; et ex vi huius precepti obligat, non ex vi sua.
Ad secundo obiectum dicimus quod qui ita proponeret, sicut dictum est, peccaret mortaliter et veniret contra aliquod preceptum ; sed non contra hoc : Vade et vende etc., quia hoc non est preceptum, sed consilium, sed contra aliquod preceptum, sub quo potest cadere hoc consilium.
Item, videtur quod ista duo precepta : Non concupisces uxorem proximi tui etc., Non mechaberis, sint unum, quia in uno prohibetur voluntas, in alio opus illius voluntatis ; sed voluntas et opus sunt idem peccatum ; unde pro eis non iniungit Ecclesia nisi unam penitentiam, quia non alia penitentia iniungitur pro voluntate fornicationis quam pro actu.
Item, prohibita voluntate, prohibetur actus ; ergo superfluum fuit prohibere actum vel opus.
Item, negationibus non meremur, quia dicit beatus Augustinus : Declinare a malo vitat penitentiam, sed non meretur coronam ; sed constat quod precepta data sunt ad merendum, non posset dici quod propter aliud sint data ; ergo pura negatio non precipitur ; relinquitur ergo quod precepta negativa intelligantur affirmative ; ergo ibi precipitur aliquod opus, non opus exterius, ergo opus interius, scilicet voluntas non fornicandi ; ergo voluntas non mechandi precipitur hic, cum dicitur : Non mechaberis ; sed eadem precipitur hic, cum dicitur : Non concupisces uxorem etc., quia oportet quod voluntas precipiatur, ut patet ex dictis, nec alia voluntas precipitur quam voluntas non mechandi ; ergo idem precipitur illis duobus mandatis ; ergo male distincta sunt a Moyse.
Solutio. Dicimus quod re vera voluntas et opus sunt idem peccatum quantum ad formam, sed diversa quantum ad essenciam ; tamen diverse sunt prohibitiones voluntatis et operis propter tres causas. Prima est propter augmentum peccati, quia peccatum augmentatur in opere. Secunda est propter nocumentum, quia per voluntatem sibi soli nocet, per opus proximo. Tercia causa, propter pronitatem, quia valde proni sumus ad concupiscenciam ; et ideo ad magis cohercendam concupiscentiam prohibetur volunta mechandi uno precepto, et opus alio ; eodem modo et propter eandem rationem prohibetur voluntas furandi et opus diversis prohibitionibus ; sed quia non est pronus homo naturaliter ad homicidium, immo contra naturam est, ideo uno tantum preccpto prohibetur voluntas homicidii et actus.
Et sic patet solutio ad duo obiecta.
Ad tercio obiectum dicimus quod re vera prohibitiones non sunt intelligendo tantummodo negative, sed affirmative partim. Sunt tamen diverse prohibitiones, quarum una refrenatur voluntas, alia opus ; cum dicitur : Non concupisces uxorem proximi etc., sicut precipitur prohibitio prave voluntatis et destructio eius ; cum autem dicitur : Non mechaberis, precipitur voluntas non mechandi actualiter.
Caput IV
[Super illud Apostoli : Littera occidit, spiritus autem vivificat.]
Circa quartum capitulum sic obicitur. Dicit Augustinus, super illud Apostoli : Littera occidit, spiritus autem vivificat, quod littera decalogi est littera occidens. Probatur esse falsum, quia idem dicit in libro De civitate Dei quod virtus est ordo amoris ; quare virtus ordinat habentem secundum tres partes amoris ; triplicem enim effectum habet virtus : primus est, quo ordinatur ad Deum ; secundus, quo ordinatur ad se ; tercius, quo ordinatur ad proximum ; et hune triplicem effectum est reperire in decalogo, secundum enim tria mandata ordinatur homo ad Deum et ad se, quia primo precepto, quo precipitur fides, ordinatur ad Deum et assimilatur Deo, quia per fidem efficimur similes Deo et filii Dei, et maxime Patri, sicut ostensum est superius, per secundum assimilamur Filio, per tercium Spiritui Sancto, et etiam per tercium ordinatur homo ad se, ut ostensum est superius, per septem sequentia ordinatur homo ad proximum perfecte, ut ostensum est ; ergo perfectio virtutis est in decalogo ; per hoc ergo videtur esse falsum quod dicit Augustinus super illud Apostoli : Littera occidit, spiritus autem vivificat, dicit enim Augustinus quod littera decalogi est littera occidens , quod videtur esse falsum, quoniam secundum predicta [ergo] littera decalogi est in omni virtute perficiens, non ergo occidens.
Item, queritur de quodam in Deuteronomio, quo precipitur quos, si quis fecerit domum et non fecerit ibi appodiationes, si aliquis ceciderit de domate illius domus et mortuus fuerit, sanguis eius requiretur ab eo ; queritur ergo utrum hoc preceptum contineatur in decalogo aut non ; si non, ergo in decalogo non sunt perfecte distincta precepta ; et iterum videtur quod pertineat ad illud preceptum : Non occides, et si hoc, morale est.
Item, non est figura alicuius, quod modo sit in novo Testamento ; ergo non est cerimoniale ; ergo morale ; ergo immobile ; ergo adhuc tenet, quod falsum est, ut patet.
Solutio. Ad primo obiectum dicimus quod Augustinus ideo dicit quod decalogus est littera occidens , quia in veteri Lege non habundabat gratia sicut modo, Lex enim vetus ostendebat quid faciendum, sed non propter quid, quia non ostendebat manifeste gratiam, Lex autem nova perfecte ostendit et quid faciendum et propter quid, quia manifeste ostendit gratiam ; littera autem decalogi secundum statum veteris Legis erit, littera occidens, secundum quod ex solo timore serviebant Iudei, secundum hoc enim dicit Apostolus : Lex subintravit, ut habundaret delictum, ideo, scilicet, quia ex ipsa prohibitione augebatur concupiscentia, et propter maiorem cognitionem peccati adaugebatur peccatum ; ea ergo intentione, qua dixit Apostolus : Lex subintravit, ut habundaret delictum etc., dicit Augustinus : Littera decalogi etc.
Ad secundo obiectum dicimus quod tria erant in Lege : moralia, que immobilia sunt, quoniam in eis consistit [similitudo] Dei et ordinatio, vera hominis ; et cerimonialia, que, adveniente veritate, recesserunt ; et iudicia, quorum quedam tenent, quedam non, quia iudicia dantur ad ordinandum homines in exterioribus operibus et in usu temporalium, unde variatur secundum mores patrie et situm regionis, unde necesse fuit diversis regionibus diverse essent consuetudines, quia ergo in Palestina sive in terra promissionis fiebant domus plane superius, ubi cenabant homines in vespere et lu[d]ebant, ideo propter consuetudinem illius regionis precepit Dominus fieri appodiationes, ne homines corruentes de tali domo morerentur, et ideo non oportet quod talia precepta teneantur nisi in tali casu.
Caput V
Quomodo adaptantur decem precepta decalogi ad decem plagas Egypti.
Quinto et ultimo capitulo videndum est quomodo adaptari habeant decem precepta decalogi ad decem plagas Egypti, sicut enim dicit Iob, Dominus vulnerat et medetur, vulnerat per plagas, sanat per precepta.
Prima plaga est conversio aque in sanguinem. Per aquam, que est origo omnium corporalium, significatur noticia Dei, ex qua est omne bonum spirituale ; commutatio ergo aque in sanguinem est mutatio vere intelligencie Dei in corporalem intelligenciam, quam habuerunt illi, de quibus dicit Apostolus, ad Romanos : Qui mutaverunt veritatem Dei in mendacium, et servierunt creature potius quam creatori. Hec plaga sanatur per primum preceptum, in quo fides precipitur, que est vera Dei cognitio, cum dicitur : Non adorabis Deum alienum. Unum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.
Secunda plaga est ranarum generatio, per quod significatur mendax locacitas mundi, que sanatur per secundum preceptum, quo dicitur : Non assumes nomen Dei tui in vanum, id est, veritatem in mendacium.
Tercia plaga fuit cyniphes, que sunt minutissime musce, que volantes circa oculos pungunt et perturbant oculos et non permittunt hominem quiescere, per quod significantur cure mundi, que perturbant hominem interiorem nec permittunt hominem quiescere. Hec plaga sanatur per tercium mandatum, quo dicitur : Memento ut diem sabbati sanctifices, sanctificatio enim sabbati est vera delectatio et quies in Deo, de qua dicit beatus Gregorius, in Exodo, super hanc plagam : Israel accepit sabbatum in munere ; Egyptus percutitur muscarum multitudine.
Quarta plaga est musca canina, per quam notantur canini mores illorum hominum, qui non habent pietatem ad parentes suos. Hec plaga sanatur per quartum mandatum : Honora patrem et matrem etc.
Quinta plaga est mors pecudum, per quam significatur spiritualis mors hominum, qui pravis moribus se ipsos in pecudes mutaverunt. Hec plaga sanatur per quintum mandatum, quod est : Non mechaberis, ubi prohibetur omnis fornicatio.
Sexta plaga est vesice et pustule et ferbure in faciebus hominum innate, per quas significantur motus ire, irascens enim tumet contra eum, cui irascitur, et fervet ardore iracundie, ita ut diffiguretur totus homo interior. Hec plaga sanatur per sextum preceptum, quo dicitur : Non occides, ubi prohibetur omnis ira, sicut exponit Dominus in Evangelio. Septima plaga est grando, qua grandinavit Dominus vineas Egypti, per quam significatur avaritia, que destruit omnes virtutes et omnem dulcedinem anime, que sanatur per septimum preceptum, quo dicitur : Non furaberis, fur enim, cum aurum acquirit, fidem amittit.
Octava plaga est locusta, que dente nocet et comedit, per quam significantur detractores et falsi testes. Hec plaga sanatur per octavum preceptum, de quo dicitur : Non falsum testimonium dices.
Nona plaga est tenebre palpabiles, per quas significatur adulterium, in quo sunt tenebre palpabiles, quoniam adulter tale quid facit contra proximum, quod impaciencius sustinetur inter quaslibet iniurias. Hec plaga sanatur per nonum preceptum, de quo dicitur : Non concupisces uxorem proximi tui etc.
Decima plaga est mors primogenitorum ; primogenita autem homnis. sunt fides, spes, caritas ; per mortem ergo primogenitorum intelligitur fidei, spei et caritatis amissio, per quas homo est filius Dei et per quas debetur homini hereditas eterna. Hec plaga sanatur per decimum preceptum, quod dicit : Non concupisces rem proximi tui, qui enim concupiscit rem proximi sui, desiderat per consequens ut ipse sit heres illius, et per consequens quod nullum alium habeat heredem, et ideo tam cito amittit primogenita sua.
Sed hec plaga eadem videtur esse cum prima, quia per hanc amittitur fides, similiter et per primam plagam.
Item, et cum hec plaga sit minima, quia per minimum peccatum amittitur fides, quomodo per hanc compulsi sunt Egypti relinquere filios Israel et exire de Egypto.
Solutio. Ad primum dicimus : Non est idem infidelitas et amissio fidei, unde patet quod non est eadem ultima plaga et prima, quia per quodlibet peccatum amittitur vera fides.
Ad secundo obiectum dicimus quod homo proprie percutitur ultima plaga, quando percipit se amittere fidem, spem et caritatem, similitudinem Dei, bona eterna, et sibi deberi penam eternam ; nichil autem est, quod ita cogat hominem exire de Egypto sicut talis consideratio, nichil enim est, quod ita cogat Egyptios ad dimittendum filios vel exire de tenebris peccati sive de Egypto spirituali.
Caput VI
De quatuor virtutibus cardinalibus et de septem donis Spiritus Sancti.
Dictum est quod decalogus sufficienter assimilat nos deo ; hoc quidem dictum est de quatuor virtutibus cardinalibus et de septem donis Spiritus Sancti ; necesse est ergo quod divisio decem preceptorum decalogi reductibilis sit ad divisionem quatuor cardinalium virtutum et ad divisionem septem donorum.
Hoc autem videtur esse falsum, quoniam in decalogo non videtur esse mentio nisi de iusticia, quia primis tribus preceptis reddimus Deo quod suum est, septem autem sequentibus reddimus proximo quod suum est, quia pertinent ad dilectionem proximi ; et ita in decalogo non fit mentio nisi de iusticia, in nullo enim precepto videtur precipi actus prudentie vel fortitudinis ; et sic divisio decalogi non est reducibilis ad divisionem quatuor cardinalium virtutum vel ad divisionem donorum.
Ad hoc dicimus quod re vera divisio decem preceptorum reducibilis est ad divisionem cardinalium virtutum.
In primo enim precepto precipitur latria, fides, spes, caritas, ubi dicitur : Deus meus Deus tuus est, instruimur in fide ; hoc autem quod dicitur in Deuteronomio, VI : Diliges Dominum Deum tuum etc., pertinet ad primum mandatum ; et ita primo mandato precipitur illa species iusticie, que est religio.
Secundo autem mandato : Non assumes nomen Dei tui in vanum, precipitur veritas ad Deum in hiis, que sunt de articulis fidei, que est alia species iusticie.
Tercio mandato precipitur opus prudencie, cum dicitur : Memento ut diem sabbati sanctifices, dicit enim Apostolus : Prudentia spiritus, vita et pax, in quo precipiuntur virtutes contemplative, quibus delectamur in Deo, id est, quibus prudentia spiritus removet muscas inquietantes, sicut legitur de Abraham [in] Genesi, XV.
In quarto autem precepto precipitur pietas, que est alia species iusticie, cum dicitur : Honora patrem tuum etc.
In quinto, quod est : Non occides, precipitur fortitudo, quia sic prohibetur ira ; et ita precipitur mansuetudo et pacientia, que est species fortitudinis.
In hiis autem preceptis : Non furtum facies, Non concupisces rem proximi tui, precipitur prudentia, in quantum per ipsam bene administrantur temporalia.
Hoc autem precepto : Non falsum testimonium dices, precipitur veritas ad proximum.
Istis autem duobus preceptis : Non mechaberis, Non concupisces uxorem, precipitur temperancia.
Et sic patet quomodo divisio decalogi reduci possit ad quatuor cardinales virtutes et ad septem dona.
