Tractatus LI — Livre III — Guillaume d'Auxerre

Guillaume d'Auxerre - Livre III

Tractatus LI

TRACTATUS QUINQUAGESIMUS PRIMUS

 

 

DE DECIMIS

 

Dicto de voto quod pertinet ad cultum Dei, dicendum est de decimis, que similiter pertinent ad cultum Dei.

Circa questionem istam primo videndum est quid sit decima et quot sint species decime.

Secundo utrum preceptum de decimis sit morale an cerimoniale.

Tercio de quibus habeat dari decima.

Quarto qui habeat ius percipiendi decimas.

Quinto quomodo predicandum sit de solutione decimarum.

Sexto de reddemptione decimarum.

 

 

Caput I

[Quid sit decima et quot sint species decime.]

 

Circa primum capitulum sciendum est quod decima duobus modis accipitur. Quandoque enim dicitur decima fructus, qui datur ministris Domini ; quandoque decima dicitur ius percipiendi huiusmodi fructum.

Fiebant enim tres decime in veteri Lege ; prima dabatur Levitis, qui serviebant Domino ; secunda retinebatur ab agricolis, ut haberent expensas ad ascendendum ter in anno ad Ierusalem, Pascha, scilicet, Pentecoste et Scenopegia ; tercia decima fiebat in tribus annis semel, ut pro loco et tempore haberent quid darent pauperibus.

 

Queritur ergo quare prima decima mansit et non due ultime. Si dicatur quod prima est moralis et alie non, falsum est, maxime enim morale est dare pauperibus, cum sit opus pietatis.

Solutio. De secunda decima patet quod non debuit manere, fuit enim pure cerimonialis, decimabatur enim, ut emerent animalia ad sacrificandum Domino ter in anno, et quia illa sacrificia cessarunt, propter hoc secunda decima cessavit. De tercia decima dicimus quod non cessavit, immo mansit ampliata, in tempore enim Legis non tenebantur nisi illam decimam dare, sed in tempore gratie tenentur dare pauperibus omni tempore, omni casu, quo videmus pauperes indigere, non solum decimam, sed omnia superflua, et in casu tenemur omnia vendere et dare pauperibus.

 

 

Caput II

Utrum preceptum de decimis fuit morale an cerimoniale.

 

Circa secundum capitulum queritur utrum preceptum de decimis fuit morale an cerimoniale.

Probatur quod cerimoniale, quia non est scriptum in corde hominis, non enim est scriptum in corde hominis quod debeat dare decimam vel undecimam, et sic de aliis aliquotis ; sed precepta moralia scripta sunt in corde hominis, ut dicit Augustinus ; ergo preceptum de decimis non est morale ; est ergo cerimoniale.

Item, preceptum de sabbato est cerimoniale, quia significat sabbatum pectoris, similiter preceptum de circumcisione carnali fuit cerimoniale, quia significat circumcisionem cordis ; ergo eadem ratione preceptum de decimis fuit cerimoniale, quia significabat quod consummatio bonorum operum danda esset Deo. Quod autem hoc significet, patet per Glosam quandam, que dicit super Exodum quod Pelagius non solvebat primicias Deo sed tantum decimas, quod est dicere quod inicium bonorum operum est a nobis, sed consummatio a Deo, aliquando autem nec primicias nec decimas dabat, quando etiam inicium et consummationem bonorum operum [non] dicebat esse a nobis.

Item, preceptum fuit Iudeis dare decimas et primitias Leviti[ci]s, et preceptum fuit videlicet, ut esset cibus in domo Domini ; ergo cum preceptum de principiis sit cerimoniale, quod patet quia non manet, et preceptum de decimis est cerimoniale.

 

Solutio. Dicimus quod preceptum de decimis est morale, quia dicit Propheta : Sumite psalterium et date tympanum, id est, sumite spiritualia, psalterium enim a superiori resonat, et date temporalia, tympanum enim ab inferiori resonat ; et Apostolus : Si seminavimus vobis spiritualia, non est magnum, si carnalia metamus.

 

Ad primo ergo obiectum dicimus quod preceptum de decimis quantum ad suam substantiam scriptum est in corde hominis, cuilibet enim dicit conscientia quod danda sunt temporalia eis, qui ministrant spiritualia. Sed non est scriptum quota pars sit danda ; sed Dominus taxavit decimam multis modis sive multis de causis, que inferius dicentur, et hec taxatio non est scripta in corde hominis nec est de substantia precepti, in quantum morale.

 Ad secundo obiectum dicimus quod non est simile de decimis et sabbato et circumcisione carnali ; et est duplex dissimilitudo.

Prima est, quia nec sabbatum nec circumcisio carnalis instituta sunt principaliter propter sabbatum pectoris et circumcisionem cordis, immo principaliter propter allegoricam intelligentiam. Preceptum enim datum est de sabbato ad significandum eternitatis sabbatum dandum per Christum, unde cum venit sabbatum eternitatis datum per Christum, debuit cessare litteralis observantia, sabbatum eternitatis venit, quando Christus captivam duxit captivitatem, unde ex tunc debuit cessare litteralis observantia sabbati. Similiter circumcisio carnalis precipue significat generalem circumcisionem a culpa et a corruptione carnis et hec circumcisio erit in resurrectione, quando ergo venit huiusmodi circumcisio, debuit cessare circumcisio carnalis, sed venit, quando Christus surrexit, ergo ex tunc debuit cessare circumcisio carnalis. Non est ergo verum quod propter moralem significationem fuerit preceptum de circumcisione vel sabbato ; cerimoniale est, sed propter allegoriam ; preceptum autem de decimis non habet nisi moralem significationem, et propter hoc non est simile.

Alia causa dissimilitudinis est quod ipsa observantia litteralis sabbati vel circumcisionis carnalis non est moralis, sed ipsa litteralis intelligentia vel observantia precepti de decimis moralis est.

Ad tercio obiectum dicimus quod preceptum de primiciis morale fuit nec cessavit esse [primitiis], sed manet ampliatum, primitie enim parum quid erant nec erat determinatum quantum daretur pro primitiis ; sed pro libito suo dabat dans inter sexagesimam et quadragesimam partem ; loco autem primitiarum subierunt cotidiane oblationes, et precipue oblationes generales, que fiunt in tribus festis magnis, scilicet Pascha, Pentecoste et Nativitate[m] Domini ; non dicitur ergo cessare preceptum de primitiis, cum loco eius subierit maius.

 

Sed adhuc videtur posse probari quod preceptum de decimis sit cerimoniale et quod homines modo non tenentur solvere decimas. Dicit ergo beatus Iacobus in Actibus, XV : Visum est Spiritui Sancto et nobis nichil ultra imponere vobis honeris, quam hec necessaria, ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum et sanguine susfocato et fornicatione ; sed dare decimas honerosum est, quod patet, quia cum maxima difficultate dant laici decimam ; ergo hoc honus non est impositum credentibus de gentibus ; ergo secundum hoc non tenentur laici modo dare decimas ; ergo preceptum de decimis non fuit morale.

Item, Matheus, XXIII : Ve vobis, scribe et pharisei ypocrite, qui decimatis mentam et anetum et cyminum, et relinquitis, que sunt graviora Legis, iudicium et misericordiam et fidem ; ergo secundum hoc decima non est de gravioribus ; sed omnia moralia eque gravia sunt, sunt enim eque immobilia ; ergo decimatio non est de moralibus ; ergo preceptum de decimis non est morale ; ergo non tenentur homines modo reddere decimas.

Item, Malachias, III : Inferte omnem decimam in horreum meum, ut sit cibus in dono mea. Hec fuit causa principalis quare datum est preceptum de decimis, ut scilicet ministri Domini haberent unde viverent ; ergo cum sit cibus in domo Domini aliunde quam de decimis, cessat causa precepti de decimis ; ergo et preceptum de decimis cessare debet, precipue in illis regionibus, in quibus ministri Domini habent sufficienter unde vivant aliunde quam ex decimis ; ergo in illis regionibus non tenentur solvere decimas.

Item, in Deuteronomio, XVIII : Non habebunt sacerdotes, et omnes qui de eadem tribu sunt, partem et hereditatem cum reliquo populo Israel, quia sacrificia Domini et oblationes eius comedunt, et nichil aliud accipiunt de possessione terrarum suarum, Dominus enim ipse est hereditas eorum ; sed maioris perfectionis tenetur esse Ecclesia quam Synagoga fuit ; ergo tenetur magis abrenunciare temporalibus quam Synagoga ; sed modo habet alia quam decimas, habet enim multa regalia et multa alia ; ergo tenetur dimittere illa vel tenetur non habere decimas ; sed non tenetur dimittere illa ; ergo non tenetur habere decimas ; et sic modo non tenentur homines solvere decimas.

 

Solutio. Ad primum dicimus quod dare decimas non est honerosum in se, sed omnibus perversis et incredulis ; fidelibus autem, qui credunt Deum esse veracem, facile est et leve solvere decimas, dicit enim Dominos in tercio Malachie : Inferte omnem decimam in horreum meum, ut sit cibus in domo mea, et probate me super hoc, dicit Dominus ; si non app[e]ruero vobis [cataractas] celi, et effundam benedictionem usque ad habundanciam, et increpabo pro vobis devorantem, quod non corrumpet fructus domus vestre, hec promissio facit quod solvere decimas non sit honerosum fidelibus ; non reddentibus autem promittit Dominus celum ferreum et terram eneam ; solvimus ergo ad primo obiectum per interemptionem.

Ad secundo obiectum patet solutio per predicta. Concedimus enim quod preceptum de decimis quantum ad taxationem tante partis non est morale ; unde de gravioribus Legis non est quantum ad hoc ; et propter hoc Ecclesia sustinet quod in quibusdam regionibus reddatur tantum vicesima vel trigesima ; sed quantum ad hoc, quod dari debent temporalia, morale est et grave et immobile ; fides autem et iudicium et misericordia totaliter immobilia sunt et de gravioribus Legis.

Ad tercio obiectum dicimus quod auctoritas Malachie sic intelligenda est : Inferte omnem decimam in horreum meum, ut sit cibus gratissimus et firmus in domo mea, gratis enim et sine omni labore terrenorum debent a laicis dari temporalia ministris Domini, ut liberius vacent Legi Domini.

Item, secundo Paralipomenon, XXXI, precepit Ezechias [populo] habitancium [Ierusalem] ut darent partes sacerdotibus et levitis, ut possint vacare Legi Domini, et sic debent habere ministri Domini gratissimum cibum.

Item, firmum cibum debent habere, possessiones enim alie non sunt ita firme sicut decime ; unde si non haberet Ecclesia alias possessiones, posset Ecclesia has habere decimas secundum quod Dominus taxavit, et tenentur reddere.

Ad ultimo obiectum dicimus quod maioris perfectionis est Ecclesia quam Synagoga fuit quantum ad quedam membra, quidam enim sunt in Ecclesia nec habent nec amant decimas, quidam autem habent et non amant, sicut boni prelati ; plures tamen habet Ecclesia possessiones modo, quam Synagoga habuit propter diversitatem personarum, que sunt in Ecclesia, sicut dicitur in Psalmo : Astitit regina a dextris tuis, id est Ecclesia a dextris tuis, in vestitu deaurato, circumdata varietate, quidam enim in Ecclesia per beneficia attrahuntur ad fidem, quidam corriguntur per flagella ; unde utrumque gladium habet Ecclesia, unde in Isaia, LX, promittit Dominus Ecclesie : Ponam te in superbiam seculorum, gaudium in generatione et generationem, quasi : excellentes et nobiles personas habebis, et sugges lac gentium, sine labore lac suggitur in Ecclesia, cum sine labore terreno habet decimas, et mammilla[s] regum lactaberis, quasi : reges dabunt tibi regalia et huiusmodi ; patet ergo quod Ecclesia non tenetur non habere decimas, plures enim imperfecti et plures infideles trahuntur ad Ecclesia, ut eam venerentur et eam orent et eam timeant, et propter decimas et honores, in quibus exaltata [est].

 

 

Caput III

De quibus habeat dari decima.

 

Circa tercium capitulum queritur de quibus dari habeat decima ; hoc autem determinatur in fine Levitici : Omnes decime terre, sive de frugibus, sive de pomis arborum, Domini sunt ; et ex hoc colligitur quod de frugibus terre nascentibus, que quolibet anno renovantur, debent dari decime.

Et dicunt quidam quod omnes, qui non dant decimas de omnibus terre nascentibus, peccant mortaliter. Et hoc probant multipliciter : quia omnia omnia huiusmodi pertinent ad victum ; sed secundum rationem victus tenentur homines dare decimas de frumento et vino et, si non dant, peccant mortaliter ; ergo cum eadem sit ratio in uno et in omnibus aliis, videlicet ut sit cibus in domo Domini, de hiis tenentur dare decimas, et si non dant, peccant mortaliter.

Item, preceptum de decimis est de iure legali, sicut patet in fine Levitici et in multis aliis locis in lege Moysi.

Item, de iure prophetico, sicut patet in fine Malachie, ubi dicitur : Inferte omnem decimam in horreum meum. Et de iure evangelico, dicitur enim Evangelio : Reddite, que sunt Cesaris Cesari, et que sunt Dei, Deo etc., scilicet primicias et decimas, sicut dicit Glosa in Matheum : Hec oportuit fieri et illa non omittere, et loquitur de decimatione mente et aneti et consimilium. Similiter de iure canonico, sancti enim dicunt quod de omnibus hiis danda est decima. Ergo contra preceptum de decimis non potest fieri dispensatio ; ergo peccant mortaliter, qui non reddunt decimas de huiusmodi.

 Item, dicit Apostolus : Ignorans ignorabitur, hoc locum habet, ubi habetur ignorantia iuris divini ; sed preceptum de decimis est de iure divino ; ergo preceptum de decimis adeo ligat, ut etiam per ignoranciam nullus excusetur ; ergo quicumque non reddunt decimas de omnibus terre nascentibus, peccant mortaliter.

 

Sed contra. Dicit auctoritas super illum locum : Si peccaverit in te frater tuus etc. : Peccat qui fratrem peccantem videt et tacet, sicut qui peccanti non indulget ; ergo si laici peccant mortaliter non reddendo decimas de omnibus illis, que renovantur quolibet anno, peccant mortaliter, generalis Ecclesia, que tacet, corrupta est ; ergo totaliter Ecclesia etiam in prelatis et in subditis ; ex hoc [sequitur] quod nulla sit Ecclesia et quod Dominus falsum dixit, cum dicit : Vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi ; et sequitur quod dominus papa peccavit, quando dixit quod exigerentur decime secundum consuetudinem patrie.

Item, per vetus Testamentum non potest probari quod christianus populus teneatur dare decimas, nec per Evangelium, quia, quando Dominus loquebatur de decimis, non loquebatur nisi de Iudeis.

Si dicatur quod per auctoritatem Augustini maior est [auctoritas] totius Ecclesie quam solius Ieronimi vel Ambrosii vel quam simul sumptorum ; ergo cum generalis Ecclesia taceat de quibusdam decimis, auctoritas Ieronimi vel Augustini non valet ad hoc, ut teneatur populus christianus reddere decimas.

Item, in quibusdam regionibus non est consuetudo dare decimas de caseo et huiusmodi minutis, et non est eis predicandum, ut debeant dare ; nec est scriptum in corde eorum quod de talibus debeant dar[e] decimas, nec est ipsa substantia precepti scripta in corde eorum, cum igitur nec per se nec per doctrinam sciunt se debere dare decimas de illis, non tenentur dare ; et ita non peccant, si non dant.

Item, aliquis est pauper in aliqua parochia, qui non habet nisi huiusmodi minuta, et non sufficiunt ei ad victum ; sacerdos autem habundans est. Videtur quod iste pauper non tenetur suo sacerdoti dare, immo pocius, qui habundans est, ei dare tenetur, istud enim : Si seminavimus vobis spiritualia, non est magnum si carnalia etc., non obligat nisi pro loco et tempore ; videtur ergo quod ille pauper non tenetur dare decimas de universis minutis.

 

Solutio. Nobis videtur sine preiudicio melioris sententie quod de omnibus, que renovantur quolibet in anno, tenentur homines dare decimas, non tamen peccant mortaliter, si non reddant veri nominis decimas, taxatio enim, ut dictum est, non moralis est ; unde relinquitur arbitrio et determinationi Ecclesie, similiter enim non peccant mortaliter, qui non reddunt decimas minutas, ubi non est consuetudo reddere nec petere ; unde optima dixit papa, cum dixit quod peterentur secundum consuetudinem patrie decime ; si tamen indigeret Ecclesia, ut peteret de omnibus veri nominis decimas, peccarent mortaliter, si non redderent.

 

 Ad primo ergo obiectum solvimus per interemptionem, dicetes quod est eadem ratio in uno et in omnibus, immo magis expressum est de maioribus decimis quam de minutis, maiores enim magis pertinent ad votum.

Ad secundo obiectum dicimus quod in omni iure preceptum est de decimis, sed indeterminatum est, et relinquitur determinatio arbitrio Ecclesie ; sicut enim non peccat Ecclesia habendo alias possessiones quam decimas, cum enim preceptum sit in Deuteronomio : Non habebunt sacerdotes et levite et omnes, qui de eadem tribu sunt, partem et hereditatem in populo Israel, sic non peccat exigendo unquam veras [decimas].

Ad ultimo obiectum dicimus quod hec auctoritas : Ignorans ignorabitur, intelligitur de hiis, que pure sunt moralia ; sed preceptum de decimis non est pure morale, quia non est morale quantum ad taxationem, sicut dictum est ; unde non habet locum hec auctoritas.

 

Item, dictum est de omnibus, que renovantur quolibet anno : tenentur homines dare decimas ; unde et de acquisitis iusto artificio et iusta negociatione ; non tamen peccant, si non dant, ubi non est consuetudo nec dare nec petere ; sed a feneratoribus et raptoribus non sunt accipiendo decime de hiis, que sunt de usura et rapina.

Sed obicitur. Esto quod aliquis usurarius, qui nichil habet nisi de usura, seminet agrum, queritur utrum sacerdos debeat accipere decimam de agro illo.

Videtur quod non, quia totum est morticinum, sicut dictum est supra, et preceptum est : Omne morticinum non comedes ; ergo non debet accipere.

Contra. Iste usurarius non tenetur dare decimam gratia persone, sed ratione territorii, et quantum ad territorium non est morticinum ; ergo licite [sacerdos] potest accipere.

Quod concedimus. Sunt enim quedam decime personales et quedam prediales. Personales sunt, que debentur ratione artificii vel negociationis ; illas ergo decimas, que sunt personales tantum et acquisite de usura, non debet sacerdos accipere. Sed prediales licet accipere, quia debentue ratione predii, et usurarius non efficitur propter hoc impotens reddere usuras.

 

 

Caput IV

Que persone debeant habere decim[as].

 

Circa quartum capitulum queritur que persone debeant habere decimas.

Et obicitur de privilegio cisterciensium ; antequam dominus papa dedisset eis privilegium de non solvendis decimis de terris, quas ipsi colunt, ipsi tenebantur dare decimas ex Lege Dei ; sed contra Legem Domini non potuit dominus papa dispensare ; ergo adhuc tenentur dare decimas et non da[nt] ; ergo peccant mortaliter.

Item, dicit Ieronimus super illum locum Isaie : Populus meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt : Raptores sunt, qui metunt carnalia et non seminant spirituali.

Obicitur de nigris monachis, qui habent in aliqua parochia ducentes libras vel trecentas de decimis et non seminant spiritualia ; ergo sunt raptores secundum predictam regulam.

Obicitur etiam de templariis et hospitalariis, qui habent decimas et non sunt sacerdotes et levite ; Dominus autem tantum sacerdotibus et levitis decimas dedit ; ergo templarii et hospitalarii non debent habere decimas ; ergo sunt detentores decimarum ; ergo peccant mortaliter.

Item, non seminant spiritualia et metunt carnalia ; ergo sunt raptores.

 

 Solutio. Dicimus ad primo obiectum quod non valet hec argumentatio : Cister[ci]enses prius tenebantur dare decimas et non est facta dispensatio, ergo adhuc tenentur, deberet addi : nec est facta ordinatio, et hoc est falsum, dominus papa et alii episcopi, qui sunt loco Apostolorum, qui fundaverunt ecclesias, possunt ordinare que persone habeant decimas et que non, ex ordine enim domini pape non tenentur cistercienses dare decimas de terris, quas ipsi colunt ; privilegium ergo ad hoc est eis datum, ut liceat eis emere terras in parochiis et de illis, si eas colunt propriis sumptibus, non reddere decimas.

Ad secundo obiectum dicimus quod monachi nigri debent seminare dupliciter spiritualia : per se et per alios, sicut per sacerdotes, quos instituunt in parochiis, sunt enim patroni ecclesiarum, et sacerdotibus illis debent competens beneficium dare ; per se autem debent seminare spiritualia orando, predicando, sunt enim decime tributa animarum, que dantur prelatis ad tuitionem animarum et curationem, nec debet dare per tributum istud, qui non curat animas, sicut tributa dantur Cesari ad tuitionem corporum ; si vero nigri monachi non per idoneos serrtinant spiritualia nec competens beneficium assignent eis, qui portant pondus diei et estus, raptores sunt.

Et ultimam questionem determinat Moyses, Deuteronomio, XXXIII, dicens : Hic est levita, qui dixit patri suo et matri sue : Nescio vos, et fratribus suis : Ignoro illos ; unde omnes religiosi levite sunt ; propter hoc templarii et hospitalarii pro levitis habentur ; unde habent decimas et non sunt raptores ; licet enim non seminant spiritualia predicando, seminant orando et serviunt predicatoribus, in veteri enim Lege non omnes levite serviebant altari, tamen de decimis [vivebant].

 

Item, quia raptores sunt, qui metere volunt carnalia, ubi spiritualia non seminant, propter hoc de novalibus debentur sacerdoti rurali [decime de nova], quando in eius territorio sunt novalia ; hoc autem ex iure communi, quod ortum habet a iure divino, dignus enim est operarius mercede sua ; ex iure autem divino debentur sacerdoti rurali decime de novalibus ; ergo illa obligatio non potest dissolvi, quia nec dominus papa dispensare potest contra ius divinum ; ergo peccant mortaliter, qui non reddunt illas decimas sacerdoti rurali ; et hoc est falsum, videmus enim in multis locis quod non redduntur sacerdoti rurali et hoc etiam fit propter ordinationem Ecclesie.

 

Solutio. Ad primo obiectum dicimus quod ius divinum non potest dissolvi nec dissolvitur, licet non reddantur decime de hiis novalibus huic sacerdoti rurali ; sed variatio quedam est ibi, manente eodem precepto Domini et eadem intentione precepti, est enim intentio Domini in preceptis de decimis, ut sit cibus in domo Domini ; unde si sacerdos ruralis habeat aliunde sufficienter victum, bene Ecclesia sive prelatus potest aliter ordinare, cuius est de duabus ecclesiis facere unam vel de una duas, ut scilicet dentur decime alicui abbatie vel retineat eas cathedralis ecclesia ; si vero sacerdos non haberet aliunde sufficientem cibum, ei deberent reddi ; unde institutum est ut cistercienses de terris, quas acquirunt post concilium, dent decimas, quia, nisi redderent, possent occupare totam parochiam, et ita non haberet sacerdos unde viveret.

 

Item, laici detinent decimas, que debentur clericis ; unde raptores sunt ; sed si ita esset, quod aliquis raptor raperet de acervo iarbarum, que sunt in campo, nichilominus teneretur agricola residuum decimare ; ergo milites raptores sunt decimarum et hoc sciant agricole, videtur quod, data decima militibus, debeant de residuo dare decimam Ecclesie.

Ad hoc dicendum est quod non est simile. Ecclesia enim sustinet quod milites habeant, et dissimulat ; et quamdiu Ecclesia dissimulat, non tenetur agricola residuum decimare, excusatur enim dissimulationem Ecclesie, dummodo sit in hac voluntate, quia si Ecclesia peteret, libentius darent Ecclesie quam militibus, et Ecclesiam iuvarent pro posse suo.

 

Item, in XVIII Numer[orum], dicit Dominus ad Moysen : Precipe levitis, atque enuntia. Cum acceperitis decimas [a] filiis Israel, quas dedi vobis, primitias offerte Domino, id est decimam partem decime, [et date] Aaron sacerdoti ; preceptum ergo de decimis duas partes habuit, scilicet, ut filii Israel darent decimas levitis, et levite darent decimam decimarum summo pontifice suo. Queritur ergo quare prima pars teneat, reliqua non.

Et videtur quod magis debeat tenere secunda, quia summus pontifex noster toti christianitati providet, sed minoribus sacerdotibus dantur decime, ut possint vacare Legi Dei et dare spiritualia ; sed summum sace dotem magis oportet vacare Legi Dei et dare spiritualia ; ergo oportet eum magis habere decimas ; videtur ergo quod minores sacerdotes teneantur dare decimam decimarum suarum domino pape et non dant ; ergo peccant.

Si dicatur quod summum sacerdotium translatum est et propter hoc non tenentur sacerdotes dare decimas summo sacerdoti, solutio hec nulla est, quia similiter officium leviticum translatum est et mutatum, levite enim in veteri Lege solebant offerre carnales hostias, modo autem offerunt spirituales.

Ad hoc nobis videtur dicendum quod non tenentur dare clerici domino pape decimam decime. Propter hoc dicendum quod dominus papa provid[et] toti christianitati et difficillimum esset congregare decimam decimarum ; unde ordinavit Ecclesia quod dominus papa habeat suam propriam diocesim, cui providet immediate, in qua habet decimas, si vult. Et iterum habet multa regalia, que dederunt imperatores et insuper omnia bona Ecclesie sua sunt et accipit inde quantum vult ; unde sufficientem cibum habet in domo sua.

 

 

Caput V

Qualiter debeant sacerdotes predicare solutionem decimarum.

 

Circa quintum capitulum queritur qualiter debeant sacerdotes predicare solutionem decimarum.

Et sciendum quod secundum opinionem eorum, [qui] dicunt quod quicumque non solvunt veras decimas peccant mortaliter, tenentur simpliciter prelati solutionem decimarum predicare ; veritas enim doctrine non est omittenda propter scandalum. Sed secundum aliam opinionem, quam nos sustinemus, non tenentur predicare nisi in casu.

Contra predictam opinionem sic obicitur, quod Dominus dicit per Ezechielem : Si dicente me ad impium : Morte morieris, non annunciaveris ei, nec locutus fueris, ut avertatur a via sua impia, et vivat, ipse impius in impietate sua morietur, sanguinem eius de manu tua requiram ; ergo si laici peccant mortaliter non solvendo decimas veras et prelati non predicant eis solutionem verarum decimarum, peccant mortaliter ; sed constat quod Ecclesia etiam non predicat solutionem verarum decimarum ; ergo peccat mortaliter ; fere ubique autem hoc inconveniens ; ergo relinquitur quod non teneantur prelati predicare veram solutionem decimarum.

Item, si tenentur, ergo dominus papa peccavit, quando dixit quod secundum consuetudinem regionum exigerentur decime et redderentur, tenebatur enim predicare veram solutionem decimarum et predicavit oppositum ; ergo peccavit mortaliter ; presumendum est autem quod non peccavit.

Item, tria erant in veteri Testamento, scilicet precepta et iudicia et leges sive cerimonialia. Precepta sunt, que pure moralia sunt ; iudicia, sicut hic : Si emeris servum hebreum etc. ; cerimonialia sunt sacrificia carnalia. Preceptum ergo de veris decimis aut fuit in veteri Testamento ut preceptum aut iudicium aut ut cerimoniale ; fuit enim ut preceptum ; ergo ut pure morale ; ergo est scriptum naturaliter in corde hominis, et hoc falsum, non enim magis dictat conscientia de decima quam de duodecima ; si vero fuerit iudicium vel cerimoniale, ergo et variabile, quia iudicia variantur secundum diversas regiones et diversos mores hominum ; ergo preceptum de veris decimis est variabile et secundum diversas regiones ; ergo non tenentur prelati predicare veram solutionem decimarum [homines].

Item, preceptum de decimis reductibile est ad aliquod decem preceptorum, nonnisi ad hoc : Honora patrem etc., intelligendum enim est istud preceptum et de patre carnali et spirituali, scilicet prelato ; sed unus modus honorandi patrem carnalem est exhibere ei necessaria ; sed ad hoc non tenemur nisi pro loco et tempore, videlicet cum pater carnalis indiget ; magis autem scriptum est in corde hominis quod teneatur dare carnalia patri carnali, a quo habet omnia carnalia, quam teneatur dare carnalia patri spirituali, scilicet prelato ; sed patri carnali non tenetur dare carnalia, nisi quando indiget ; ergo patri spirituali non tenetur dare carnalia, nisi quia indiget ; non tenentur ergo ad solutione harum decimarum homines simpliciter nec prelati predicare tenentur. Quod concedunt illi, qui sustinent secundam opinionem.

 

Sed contra. Aut debet Ecclesia predicare solutionem decimarum, aut non ; si debet et alicubi non predicat, ibi ergo peccat ; si non, et predicat alicubi, ergo ibi peccat ; ergo quicquid contingat, peccat Ecclesia vel hic vel ibi.

Item, si non tenetur nisi in casu dare decimas, qualiter predicaret Ecclesia in illo casu ? Si predicat quod [non] tenetur, videtur mentiri, et iterum scandalizantur laici. Si predicat quod non tenetur, ergo nunquam habebitur solutio, sicut dictum est prius, quod preceptum de decimis secundum suam substantiam est morale, sed secundum taxationem non est morale. Taxavit autem Dominus in veteri Testamento decimam partem, quia taxatus erat numerus sacerdotum et levitarum, cum enim essent tresdecim tribus, quia tribus Ioseph fecit duas tribus, sola tribus levitica cessit in sortem Domini, et propter hoc taxavit Dominus ut alie tribus decimas darent levitis. Sed in novo Testamento non est huiusmodi taxatio ministris Dominis, unde non est facta taxatio in decimis, sed ordinationi Ecclesie relinquit Dominus, et Ecclesia instinctu Spiritus Sancti ordinavit ut secundum regionis consuetudinem dentur decime, sicut dicit Iacobus in XV Actuum : Visum est nobis et Spiritui Sancto nichil ultra imponere vobis honeris, quam ut abstineatis etc. ; dicit Origenes : Habundat iusticia mea plus quam scribarum et phariseorum, qui etiam minutas decimas reddebant ; et ego imprudenter utar temporalibus, et non secient sacerdos, neque levita, neque altare, quasi diceret : non habundat ; similiter potest dici de prelatis nostris : habundat iusticia prelatorum plus quam sacerdotum et levitice tribus ; et sacerdotibus illis sufficiebant decime et primicie, et prelatis nostris non sufficient legalia et multa alia ; qua[re] non habundat.

 

Solutio. Propter hoc dicimus sine preiudicio melioris sententie quod, sicut habet consuetudo regionis, tenentur laici reddere decimas et prelati predicare.

Ad primo obiectum dicimus quod Ecclesia alicubi debet predicare, alicubi non. Et ubi debet, si non predicat sacerdos set omittat ex pusillanimitate et negligentia, peccat. Similiter ubi non debet predicare, si predicat, cum hoc sit ex cupiditate, peccat.

Ad ultimo obiectum dicimus quod, si Ecclesia valde indiget, non deberet predicare aut quod tenentur aut quod non tenentur, sed deberet ostendere indigenciam suam et preceptum Domini de decimis, et tunc sine dubio tenerentur non solum de frugibus terre sed etiam de negociatione iusta et breviter de omnibus, que renovantur, quousque esset cibus in domo Domini, secundum preceptum Domini.

 

 

Caput VI

De redemptione decimarum.

 

Circa sextum capitulum queritur de redemptione decimarum. Et est generalis regula quod licet cuilibet redimere ius suum ; unde licet Ecclesie redimere decimas a militibus, qui eas iniuste detinent, sed non licet emere.

Sed videtur quod licet emere, quia ius percipiendi decimas temporale est et transitorium et est Ecclesie dos carnalis ; ergo est preciabile ; ergo ponere ipsum sub precio non est peccatum ; ergo licet emere decimas.

Si dicatur quod non licet, quia quamvis ius percipiendi decimas non sit spirituale, tamen annexum spirituali, - contra : Similiter ius percipiendi decimas sive redditus in hac villa est annexum spirituali, et sicut hec ecclesia habet ius percipiendi decimas in hac villa, ita et alios redditus ; ergo qua ratione non licet emere decimas, quia sunt de possessionibus Ecclesie, non licet emere villas Ecclesie, et hoc falsum.

 

Solutio. Ius percipiendi decimas annexum est spirituali naturali ordinatione et divina. Naturalis ordinatio est, ut qui seminant spiritualia, etent carnalia, hec enim est ratio dati et accepti, de qua loquitur Apostolus ad Philippenses, ultimo, et hec est equalitas manne, ut qui plus colligit, non plus habeat, laici, enim qui plus colligunt de temporalibus, debent dare clericis, qui minus colligunt, ut sit equalitas et possint vacare Legi Dei, que vacatio spiritualis est, propter quam beatus Thomas Cantuariensis et multi alii sancti passi sunt tormenta et certaverunt contra reges et incipes volentes auferre possessiones Ecclesie, quia sine huiusmodi possissionibus non possunt ministri Dei vacare Legi ; ordinavit autem dominu [papa] ut pro carnalibus, que debentur seminantibus spiritualia, dareritur decime ; unde patet quod ius decimarum annexum est spirituali naturali ordinatione et divina. Alii autem redditus sunt annexi spirituali ex actidenti ; et propter hoc non est simile.

Et sic patet solutio ad obiectum, et sic Ecclesie redimere decimas licet et, si Iicet alicui clerico auctoritate Ecclesie accipere in pignus decimas a militibus et habere fructus per multos annos, et si milites velint habere decimas, accipiet clericus totam sortem, non computatis fructibus terre interim perceptis in sortem.

 

Sed videtur quod ibi sit usura ; quia iste clericus accipit aliquid, sciIicet illos fructus, preter sortem ex vi mutui vel pignoris, non facit vis in hoc ; ergo est usurarius.

Sed contra. Illi fructus erant Ecclesie et Ecclesia ledit ei ; ergo non peccat accipiendo illos fructus ; ergo non est usurarius.

Quod concedimus hac ratione, et non valet hec argumentatio : accipit aliquid preter sortem ex vi mutui vel pignoris, ergo est usurarius, et intelligendum est : [non] aliquid alienum ; ille vero non accipit aliquid alienum, immo suum, quia sibi datum est ab Ecclesia sive prelato quod dare poterat.

 

Item, ponatur quod aliquis miles habeat in aliquo territorio quadraginta modios de redditibus, viginti de decima, viginti de campiparto et contrahit mutuum cum aliquo clerico, quod dat mutuo centum libras, ut habeat quolibet anno decem modios in illis redditibus. Queritur utrum ille contractus sit usurarius.

Probatur quod sic, quia liceret clerico illi quolibet anno percipere totam decimam, scilicet viginti modios ; ergo multo forcius decem medios.

Sed contra. Accidit sterilitas terre ita quod in territorio illo, in quo solent esse quadraginta modii, non sunt nisi duodecim ; iste clericus accipit de illis duodecim decem, et non sunt de decima nisi sex ; ergo quatuor accipit de campiparto ; ergo aliquid accipit de alieno preter sortem, de alieno ex vi mutui, quando enim miles vult habere illos modios, reddet ei centum libras ; ergo ille clericus est usurarius.

Solutio. Si clericus fecit contractum suum hoc modo et hac intentione, ut qucquid contingat, habeat de redditibus illis decem modios, usurarius fuit ille contractus. Si vero hac intentione, ut de decima sua habeat decem modios, si ibi sint, et si non, non, tune non est usurarius. In voluntate enim consistit usura et symonia, secundum theologos, quicquid dicant decretiste.

 

Item, iuxta hoc queritur de quodam milite, qui non habet redditus nisi de decimis et non vult vivere in mortali peccato ; sed si reddat decimas, non habebit unde pascat filios vel uxorem et forte filie prostituentur et filii fient raptores, et multa alia inconvenientia accident ; quid ergo faciet ?

Item, dominus suus non permittit reddere decimas illas Ecclesie, quia dicit eas esse de feodo suo ; videtur ergo miles esse perplexus.

Solutio. Ille miles debet venire ad episcopum suum et ostendere indigenciam suam ei, et episcopus debet ei ad tempus dimittere fructus illarum decimarum, dummodo miles promittat, quandocumque poterit, quod reddat decimas Ecclesie. Si vero episcopus perversus sit et nolit ei dimittere, tune miles debet reddere ; melius enim est ut sit pauper semper, quam detineat cum peccato mortali.

 

Item, aliquis vult vendere decimas ; sed ecclesia, in cuius territorio sunt ille decime, non habet facultates unde emat, id est, redimat eas, et alia ecclesia redimit eas ex auctoritate episcopi illius loci ; postmodum illa ecclesia, in cuius territorio sunt ille decime, redit ad meliorem fortunam et vult habere illas. decimas ; queritur utrum debet habere.

Videtur quod sic, quia de iure communi sunt sue ille decime, cum sint in parrochia sua et de iure divino ; ergo debet habere eas, quia sicut de ure divino est quod levite habeant decimas, ita de iure divino est quo isti levite istas decimas habeant.

Item, raptores sunt, qui metunt carnalia, ubi non seminant spirituali ; sed hec ecclesia, que modo habet istas decimas, non seminat spiritualia in hac parrochia ; ergo in illa non debet metere carnalia ; videtur ergo illa ecclesia debeat habere istas decimas, que sunt in suo territorio.

Sed contra. Hec ecclesia est in possessione istarum decimarum secundum ordinationem episcopi, cuius est ordinare de decimis ; ergo de iure suo sunt ; ergo alia ecclesia non habet actionem contra ipsam.

 

Solutio. Si illa ecclesia, in cuius territorio sunt ille decime, nunquam percepit illas decimas, bene potest ecclesia alia secundum ordinationem episcopi loci illius redimere illas decimas, si tamen ecclesia, in cuius territorio sunt ille decime, sufficientem cibum habeat ; intentio autem Domini semper debet salvasse.

Ad primum ergo dicimus quod de iure divino est quod decime dentur  levitis, sed non est de iure divino quod iste decime istis levitis dentur, immo partim est ab ordinatione humana ; Dominus enim reliquid ordinationi Ecclesie, [qui] quas decimas habeant et quantas ; nec est rapina, si hec ecclesia habeat has decimas secundum ordinationem Ecclesie, cuius est ordinare de talibus.

 

Item, aliquis miles detinet decimas, que valent ducentes libras, et inde emit villam. Queritur utrum illa villa debeat esse Ecclesie.

Dicit enim ius positivum quod, si aliquis emat de meis denariis villam, villa illa non est [in] mea ; sed hec regula habet exceptionem in minore, qui est, scilicet, sub tutela alterius, pars enim minoris non debet deteriorari sed meliorari ; sed Ecclesia fungitur iure minoris.

Contra. Villa empta de rebus Ecclesie non debet esse Ecclesie ; pari ratione, si commutetur alia villa in aliam villam, alia vero in aliam et sic in infinitum, omnes ville erunt Ecclesie, quod manifeste falsum est.

Solutio. Sufficit Ecclesie quod servetur indempnis, unde potest petere vel ultimam villam vel res suas, de quibus empta est illa villa.

 

Item, cum de omnibus teneamur dare decimas, sicut de agnis et lana, queritur ergo, si agni pascantur in medietate anni in una parochia et in alia medietate in alia, quis sacecdos debeat habere decimam de lana. Videtur quod ille, in cuius parochia tondentur oves.

Sed contra. De omnibus, que renovantur, in quantum renovantur, debent dari decime ; sed lana in duabus parochiis renovatur ; ergo duobus sacerdotibus debet dari decima de illa lana.

 

Similis est obiectio de illo, qui habitat in una parochia et collit terram in alia. Queritur cui sacerdoti debeat dare cecimas.

Videtur quod illi, in cuius territorio collit terram.

Sed contra. Ei, qui seminat spiritualia, debet dare carnalia, sicut dicit Apostolus : Communicet[is] qui cathezizatur in omnibus bonis etc. ; ergo pastori suo debet dare decimas illas.

Solutio. Ad primum dicimus quod secundum ius commune, cum renovatio fiat in duabus parochiis, duobus sacerdotibus debet dari decima. Similiter in secundo casu, secundum ius commune, agricola debet dare decimas pastori suo, qui seminat spiritualia ; ex casu tamen rationabili potest Ecclesia disponere ut, scilicet, sacerdoti, in cuius parrochia tondentur oves, detur lana, [si alia ecclesia pinguis sit] ; et similiter agricola debet dare decimas illi soli sacerdoti, in cuius territorii terram colit, si alia ecclesia pinguis sit, ut sic sit equalitas in manna, sicut dictum est.

Breviter ergo dicimus quod secundum consuetudinem rationa[bi]lem regionis dande sunt decime, dummodo salva sit intentio Domini, ut sit sufficiens omnibus cibus in qualibet domo Domini.