Tractatus XLV — Livre III — Guillaume d'Auxerre

Guillaume d'Auxerre - Livre III

Tractatus XLV

TRACTATUS QUADRAGESIMUS QUINTUS

 

 

DE MENDATIO

 

Cum ergo dictum sit superius de donis et virtutibus, deinde etiam de preceptis decalogi, restat ut dicamus de viciis prohibitis [in] decalogo. Prohibetur autem in primo precepto idolatria, de qua dictum est superius, quando tractavimus de latria. Consequens igitur est dicere de vitio prohibito in secundo precepto, scilicet de [mendacio], quod prohibetur, cum dicitur : Non assumes nomen Dei tui in vanum etc., id est, non mentieris de Deo et non iurabis pro nichilo. Unde dicendum est de mendaciis et pariuriis, et prius de mendatio.

Circa quam questionem primo videndum est quid sit mendacium et utrum omne mendacium sit mortale peccatum.

Secundo quid faciat mendacium peccatum veniale, quid mortale.

Tercio de generibus mendatiorum.

Quarto utrum Iacob mentitus fuit, cum dixit : Ego sum Esau etc.

 

 

Caput I

[Quid sit mendatium.]

 

Circa primum capitulum sic obicitur. Augustinus dicit et sic diffinit mendacium : Mendacium est falsa significatio vocis cum intentione fallendi ; sumitur autem hic mendacium pro dictione falsi, unde et hoc nomen significatio ponitur hic pro ipso actu significandi ; sed videtur quod hec diffinitio non conveniat cuilibet mendatio, non enim convenit mendatio iocoso, iocose enim menciens non intendit fallere nec audiens decipitur, cum illud sciat esse mendatium iocosum.

Si dicatur quod Augustinus diffinit tantum mendacium mortale, - contra : Augustinus statim, posita illa diffinitione, ponit divisionem mendacii et in illa divisione ponit mendacium iocosum ; ergo aut [inconveniens] est divisio, aut inconveniens est diffinitio.

Item, queritur utrum omne mendacium sit peccatum mortale.

Videtur quod sic, quia super ilium locum Psalmi : Perdes omnes qui locuntur mendacium, dicit Augustinus quod mendacium est contrarium veritati ; set omne contrarium perimit suum contrarium ; ergo omne mendacium perimit virtutem ; sed nichil perimit virtutem nisi mortale peccatum ; ergo omne mendacium est mortale peccatum.

 Item, qui facit contra conscientiam, edificat ad gehennam ; sed omnis mentiens facit contra conscientiam ; ergo edificat ad gehennam ; sed omnis edificans ad gehennam peccat mortaliter ; ergo omnis mentiens peccat inortaliter ; ergo omne mendacium est mortale peccatum.

 

Sed contra. Facere contra conscientiam et facere secundum conscientiam sunt contraria, demereri et mereri sunt contraria ; sed facere contra conscientiam est demereri ; ergo facere secundum conscientiam est mereri, aut e convermereri est facere secundum conscientiam, in contrariis enim aut est consequentia in ipso aut in contrario, sicut si a et b sunt contraria, c et d sunt contraria, si ad a sequitur c, ad b sequitur d, si sit consequencia in ipso, aut ad d sequitur b, si sit consequencia e contrario ; sed constat quod hec est falsa : quicumque facit secundum conscientiam, meretur, similiter hec est falsa : quicumque meretur, facit secundum conscientiam, potest enim quis sine deliberatione prehabita facere opus meritorium ; videtur ergo quod hec sit falsa : facere contra conscientiam est demereri.

 

Solutio. Dicunt quidam quod illa diffinitio convenit cuilibet mendatio in genere ; unde convenit mendatio iocoin genere, licet non cuilibet individuo iocosi mendacii. Iocose enim mentiens vult per ea, que dicit, movere homines ad risum ; hoc autem aliquando non potest facere, nisi faciat illud credi, quod dicit ; unde intendit fallere, et tali mendatio iococonvenit predicta diffinitio ; utrum autem solutio hec sit vera, patebit postea.

Ad secundum dicimus quod hec est falsa : omnis mentiens perimit veritatem, sicut hec : omnis inebriens se perimit sobrietatem, per ebrietatem enim venialem non perimitur sobrietas virtus, unde ebrietas venialis non est contraria sobrietati, sed quodam modo repugnans, sicut veniale dicitur repugnare virtuti ; similiter mendacium veniale non est contrarium veritati virtuti, sed repugnans est, et quod dicit Augustinus, quod mendacium est contrarium veritati, intelligitur tantum de mendatio pernitioso, de quo loquitur Propheta : Perdes omnes, qui locuntur mendacium, est enim triplex mendatium : pernitiosum, officiosum et iocosum.

Ad ultimum dicimus quod hec est falsa : facere contra conscientiam et facere secundum conscientiam sunt contraria, quia facere contra conscientiam est vitii generaliter, sed facere secundum conscientiam non est virtutis generaliter ; sed facere secundum conscientiam ex virtute sive bene facere et facere contra conscientiam sunt contraria ; et tunc est consequentia in ipso in illis quatuor contrariis.

 

 

Caput II

Utrum omne mendacium sit mortale peccatum.

 

Circa secundum capitulum queritur utrum omne mendatium sit mortale peccatum, et quid faciat veniale mendatium, quid mortale.

Quod omne mendatium sit peccatum, probatur per auctoritatem Augustini, qui dicit quod nullus, cui credendum est, mentiri debet, et iterum dicit quod viro bono credendum est ; ex hiis duabus propositionibus sequitur quod nullus bonus debet mentiri ; ergo omnis bonus debet vitare mendacium ; sed nichil debet vitari nisi malum ; ergo omne mendacium est malum ; non malum pene ; ergo malum culpe ; ergo omne mendacium est peccatum.

Item, post assignationem omnium generum mendatiorum dicit Augustinus : Quicumque aliquod genus mendatii peccatum non esse putaverit, se ipsum decipit ; ergo falsum est aliquod mendacium non esse peccatum ; ergo eius oppositum est verum ; et ita omne mendacium est peccatum.

 

Sed contra. Dicit Augustinus quod, sicut est mendacium in falsis verbis, ita et in operibus simulatis ; sed mendacium in operibus simulatis potest esse sine peccato. Quod probatur per auctoritatem Ieronimi, qui dicit simulationem esse bonam et in tempore assumendam ; quod exemplo probat lheu, qui simulavit se adoraturum Baal, ut congregaret sacerdotes eius et interficeret eos, et laudatus est in hoc facto ; ergo non peccavit ; similiter simulavit se [David] furiosum coram Achis, et non peccavit ; similiter et Iosue simulavit fugam, ut extraheret et educeret longe a civitate sua habitatores Hai, et non peccavit ; similiter Dominus finxit se longius ire. Patet ergo quod mendacium potest esse in operibus simulatis sine peccato ; ergo et in verbis falsis potest esse mendacium sine peccato ; ergo non omne mendatium est peccatum.

Item, logici in disputationibus suis sepissime dicunt falsum, ut videatur quid inde accidat, et constat quod non peccant ; si igitur disputantes menciuntur sine peccato, quia bono fine dicunt falsum, scilicet propter exercicium, vel ut videatur veritas, sicut contingit in sillogismis ad impossibile, multo forcius in septimo genere mendacii, quod fit meliori fine, scilicet pro vita hominis conservanda, non est peccatum ; et ita non omne mendacium est peccatum.

 Item, Augustinus : Peccare est, spreto incommutabili bono rebus commutabilibus adherere , et hoc patet in sexto genere mendacii, qui enim mentitur pro pecunia, dimittit veritatem, que est eterna, et ita dimittit incommutabile bonum et adheret pecunie, que est commutabile bonum ; sed in octavo genere mendacii non videtur ita esse, qui enim mentitur pro castitate conservanda, sicut ille, qui celat virginem que queritur ad deflorationem, non adheret bono commutabili, castitas enim bonum eternum est, temperantia enim erit in patria ; ergo sic menciens non adheret bono commutabili, spreto incommutabili bono ; ergo non peccat ; ergo non omne mendacium est peccatum.

 

Contra. Super ilium locum Psalmi : Perdes omnes qui locuntur mendacium, assignat Augustinus causam quare perdes, dicens quod declinat ab eo, quod est, ad id, quod non est. Ergo quicumque declinat ab eo, quod est, ad id, quod non est, meretur perditionem ; sed perditio est mors eterna ; ergo quicumque declinat ab eo, quod est, ad id, quod non est, meretur mortem eternam ; sed omnis menciens declinat abeo, quod est, ad id, quod non est, scilicet, a veritate ad falsitatem ; ergo omnis menciens meretur mortem eternam ; ergo peccat mortaliter ; ergo omne mendacium est peccatum mortale.

Item, si hec est causa quare mendacium sit peccatum : declinare a veritate ad falsitatem, cum hec causa sit in omni mendatio et univoce, omne mendacium debet esse veniale aut omne mortale, quorum utrumque est falsum.

 

Solutio. Concedimus cum beato Augustino quod omne mendacium est peccatum, secundum quod Augustinus sumit mendacium.

Sciendum tamen quod mentiri sive mendacium quandoque stricte, quandoque large accipitur. Large, secundum quod mentiri est contra mentem ire verbo vel facto, et sic sumit Augustinus, cum dicit mendacium esse in operibus simulatis, qui enim verbo confitetur Christum, factis autem negat, mendax est secundum hoc. Stricte sumitur mentiri, secundum quod mentiri est contra mentem ire verbo, et talis proprie duplex dicitur, quia aliud habet in ore, aliud in corde.

Dicimus ergo ad primum quod non valet hec argumentatio : mendacium in operibus simulatis potest esse sine peccato, ergo et mendacium in verbis potest esse sine peccato, quoniam opus non est proprie nuncius mentis ; et ideo qui hoc modo simulat, non proprie facit contra mentem, immo secundum mentem, que dictat ei sic faciendum ; sed sermo proprius nuncius mentis est ; unde contra mentem facit qui contrarium dicit ei, quod est in mente, mens enim naturaliter ei dicit quod hoc non debeat testificari nec sit testis falsitatis ; et propter hoc peccat, quia it contra mentem.

Ad secundum dicimus quod disputantes non peccant dicendo scienter falsum, quia non dicunt illud intencione fallendi, quia non intendunt illud asserendo testificari, ut fadant illud concedi, sicut dicit Apostolus : Si Christus non resurrexit, invenimur et nos falsi testes, ipse enim dicendo Christum resurrexisse intendebat illud asserere et testificari hominibus et se esse testem resurrectionis, unde si ille non surrexisset et dixisset illud et testis, peccasset.

Ad tercium dicimus quod in octavo genere menciens adheret bono commutabili, relicto incommutabili, quia castitati corporali tantum, quantum ipse potest conservare, adheret, relicta castitate spirituali, quam ipse non potest conservare, castitatem enim mentis solus Deus conservat, nec est magnum conservare castitatem corporalem, quia nisi anima consenciat, corpus non potest spiritualiter contaminari, Iicet corporaliter contaminetur.

 Ad ultimum dicimus quod omnis mentiens declinat ab eo, quod est, a veritate scilicet, ad illud, quod non est ; et propter hoc peccat ; sed non propter hoc solum peccat mortaliter, sed quia prorsus declinat a veritate preponendo falsitatem veritati, et ex libidine mortali ; sed ex libidine veniali potest homo preponere falsitatem veritati, quia discredere non est peccatum, cum non sit de articulis fidei vel de adiunctis articulis fidei, ut postea dicetur ; et ita patet quod non oportet omne mendacium esse peccatum mortale. Illud vero quod dicit Augustinus : Perdes omnes, qui locuntur mendacium, ideo quia declinat ab eo, quod est, ad id, quod est, intelligendum est de declinatione onnimoda, que est ex Iibidine mortali, ut postea patebit.

 

Adhuc videtur posse probari quod non omne mendacium est peccatum, quia mendacium est falsa vocis significatio cum intentione fallendi ; sed falsa vocis significatio indifferens est secundum se, quia nichil aliud est quam prolatio vocis significantis falsum ; ergo quod mendacium sit peccatum, hoc est ab intentione fallendi ; ergo ubi non est intentio fallendi, non est mendacium, sicut dictum est superius ; sed in mendatio ioconon est intencio fallendi ; sit ita quod iocose mentiens non intendat facere credi, quod dicit, ergo ibi non est mendacium, quod sit peccatum ; ergo non omne mendacium est peccatum.

Si dicatur quod ibi est intencio fallendi, non ob hoc quod intendat facere credi, sed ob hoc quod intendit facere in rebus nugatoriis delectari, sed per hoc quod [non] destruitur veritas in auditoribus nec in ipso mentiente, quia ipse menciens scit illud, quod dicit, esse falsum, ergo non asserit illud mentaliter, quia asserere mentaliter est consentire ; sic igitur per mendacium iocosum non destruitur veritas in aliquo ; ergo peccatum illud non est magis contra veritatem, quam contra aliquam virtutem ; sed mendatium directe contra veritatem est ; ergo iocosum mendacium non est mendacium aut, si est, non est peccatum, cum non habeat perfectionem peccati, id est intentionem fallendi.

Item, si ob hoc peccatum est, quia vult placere hominibus [per illud falsum aut movere homines ad risum, sit ergo alius, qui per vera velit placere hominibus], constat quod uterque peccat et eadem est perfectio peccati utrobique, ergo idem peccatum ; sed peccatum illius, qui per vera vult placere, non est mendacium ; ergo peccatum illius, qui per falsa vult placere, non est mendacium ; et ita iocosum mendacium non est mendacium.

Item, si aliquis queritur ad mortem et aliquis [vir] perfectus scit ubi est, veniunt apparitores ad ipsum et querunt ab ipso ubi est, in hoc casu videtur illi viro sancto quod dicendum est falsum, ut salvetur anima illius, et cum hac intentione et conscientia dicit falsum, queritur an peccet. Si non, ergo non omne mendacium est peccatum. Si peccat, - contra : Conscientia dictat ei quod sic est dicendum ; faciet ergo secundum conscientiam ; sed mendacium est peccatum, quia est contra conscientiam ; ergo non peccat, cum non facit contra conscientiam. Item, non intendit fallere apparitores, immo pocius revocare ab homicidio ; ergo non est ibi perfectio peccati, qtiod est mendacium ; ergo non peccat. Item, sepe proponimus falsa in disputationibus preter necessitatem et sine peccato, multo forcius in casu necessitatis sine peccato potest aliquis dicere falsum, et ita in predicto casu non peccat vir sanctus menciendo. Quod multi concesserunt. - Sed contra eos est Augustinus qui dicit quod perfecto viro non convenit mentiri etiam pro vita alterius salvanda, ne dum animam alterius vult salvare, suam occidat ; et ponit exemplum de quodam sancto episcopo, qui abscondit quemdam miserum, qui querebatur ad mortem, et dum ab ipso episcopo quererent apparitores ubi esset ille miser, respondit episcopus : nec possum mentiri, nec possum esse proditor.

 

Solutio. Ad primum dicimus quod sine dubio intentio fallendi sive ponendi falsitatem in aliquo vel destruendi veritatem facit mendacium esse peccatum ; unde falsa vocis significatio est sicut materia in mendacio et intentio fallendi est sicut forma, et propter hoc dicimus quod mendacium iocosum, quod non habet huiusmodi formam, non est mendacium secundum veram rationem mendacii, nisi large sumatur mendacium ; unde large sumpsimus mendacium superius, cum diximus huiusmodi mendatium secundum quosdam iocosum esse mendatium, et quod huiusmodi mendacium non sit vere mendatium, ostenditur per Augustinum, qui dicit quod qui dicit falsum, ut veritas ponatur in aliquo, non mentitur, sicut ille qui dicit inimico suo, de quo scit quod quicquid dicat ei, credat ipse oppositum : hec via plena est latronibus, demonstrata via secura, ut credens oppositum teneat viam demonstratam, talis non mentitur, cum non intendat destruere veritatem nec in se nec in alio ; dicimus ergo quod omne mendacium, quod vere est mendacium, est peccatum ; et obiectionem de iocoso mendacio solvimus per interemptionem, dicentes quod non est mendacium in vera ratione mendacii.

Ad ultimum dicimus quod ille, qui credit mentiendum esse in casu predicto, non est homo [spiritualis], qui iudicat omnia et videt veritatem in se ; unde talis conscientia erronea est et debet eam deponere ; unde falsa est hec : iste tenetur mentiri, sed hec est vera : iste tenetur mentiri, manente tali conscientia, falsa etiam hec est : iste facit [quod] secundum conscientiam, immo facit contra conscientiam, quia facit contra conscientiam sanam, sicut si aliquis iudicaret aliquid album nigrum, diceretur iudicare contra visum, quia iudicaret contra visum bene dispositum, facit etiam contra conscientiam suam, quia si bene conferret et quantum posset, inveniret contrarium in conscientia sua ; dicimus ergo quod non debet mentiri ; dicimus etiam quod hec est falsa : iste non intendit fallere, intendit enim facere credi verum esse, quod tamen est falsum, et hoc est fallere.

 

Ad hoc quod queritur quare non liceat ei dicere falsum in hoc casu, cum in disputationibus sepe dicamus falsum preter casum necessitatis, dicimus quod in disputatione dicendo falsum non intendimus destruere veritatem, quia non queritur a nobis an ita sit ; sed cum apparitores querunt ab illo ubi est ille, querunt ut certificentur, et propter hoc, qui eis mentitur, destruit veritatem in ipsis, quod non licet facere viro perfecto, qui non curat de temporalibus, sive sit aurum sive argentum sive etiam vita temporalis, unde nec pro vita temporali mentiri debet. Imperfectus autem potest mentiri, qui non est ita separatus ab amore muns danorum sicut perfectus, unde secus est de perfecto et imperfecto. Sed ponatur quod aliquis queratur ad mortem et aliquis perfectus abscondat eum in domo sua et postea veniant apparitores et querant ab illo perfecto viro ubi est et ille dicat eum non esse in domo sua, queritur an hoc men dacium sit peccatum mortale an veniale. Si veniale, contra dicit Augustinus, quod nullus maxime perfectus mentiri debet, ne dum vitam alterius servat, animam suam perdat. Ergo iste per mendacium illud perdit animam suam ; sed non perdit animam suam nisi per mortale ; ergo mendacium illud est mortale.

Item, dicit Gregorius quod merces benignitatis obstetricum, que in eterna vita potuit retribui, precedente culpa mendacii in terrenam mercedem declinata est ; ergo mendacium obstetricum facit eas indignas vita eterna, et tamen illud mendacium fuit pro vita propria conservanda, ut patet in Exodo ; si ergo mendacium obstetricum pro vita eterna propria [conservanda] fuit mortale, multo forcius mendacium istius perfecti viri, quod est pro vita alterius conservanda, est mortale.

Item, mendacium mortale est, unde : Perdes omnes, qui locuntur mendacium, et : Os, quod mentitur, occidit animam ; ergo si mendacium illud veniale est, aliquid facit illud veniale ; queritur quid ; nonnisi benignitas ; ergo si aliqua mulier dicat alicui claustrali : interficiam me, nisi cognoscas me, et hoc constat illi claustrali, si cognoscat eam causa benignitatis, peccabit venialiter ; hoc autem falsum est ; ergo benignitas non facit de peccato, quod alias est mortale, quod sit veniale ; ergo mendacium illud non est veniale.

Item, indirecte, si est veniale, ergo meretur parvulam penam, scilicet tonsionem pectoris vel consimilem ; set frater carnalis parvam penam pocius debet sustinere, quam frater suus maximam penam ; ergo frater spiritualis multo forcius debet sustinere parvam penam, quam frater suus smortem, que est maxima pena ; secundum hoc ergo, si mendacium illud est veniale, menciendum est pro vita alterius servanda ; sed non est menciendum, ut dicit Augustinus, etiam pro vita alterius servanda ; ergo non est veniale ; est igitur mortale.

 

Set contra. Si mendacium benignitatis est peccatum mortale perfecto viro, ergo mendacium iocosum est ei mortale peccatum, maius enim peccatum est mendacium iocosum, quam mendacium benignitatis, eadem ratione verbum iocosum est mortale viro perfecto ; ergo secundum hoc omne veniale est mortale viro perfecto ; et hoc manifeste falsum, sic enim non esset bonum esse perfectum, et peioris conditionis essent perfecti quam imperfecti.

Item, inperfecto non est illud mendacium mortale, et perfecte est mortale ; ergo perfectio facit ei quod sit mortale ; ergo perfectio facit quod infinitum magis peccet quam peccaret, si imperfectus esset ; et hoc falsum est, quia circumstancia non aggravat peccatum in infinitum, si enim fornicaretur claustralis perfectus, non peccaret magis in infinitum quam aliquis imperfectus, quia si hoc, in infinitum maiorem penam mereretur, quod patet esse falsum.

Item, probatur quod huiusmodi perfectus possit esse perplexus. Sit enim quod conscientia dictat ei quod, si taceat, hoc ipso quod taceret, apparitores sciunt illum esse in domo sua qui queritur ; si ergo tacet, proditor erit, si dicat illum non esse in domo sua, peccat mortaliter ; ergo est perplexus.

Contra. Nervi testicolorum Leviatam perplexi sunt, et sic est perplexitas in malis et non in bonis ; ergo iste, cum sit perfectus, non est perplexus.

 

Solutio. Augustinus dicit, in libro De mendacio, quod duplex est vita, temporalis scilicet et sempiterna, qua cum Deo vivimus in presenti vita gratie et in futuro vita glorie ; cum autem aliquis incipit diligere vitam temporalem, maiora reputat peccata, que nocent vite temporali, quam alia, sicut furtum, rapinam et huiusmodi ; unde fornicationem simplicem non reputat magnum peccatum, quia non videt ibi cui fiat iniuria, non enim videt iniuriam que fit Deo, cum aliquis fornicatur, aufertur enim Deo templum suum, templum enim Dei nos sumus ; similiter mendacium non reputat peccatum, non enim videt qualiter mendacium destruat veritatem, que eterna est ; talis ergo, qui sic diligit vitam temporalem, fere omnia facit pro vita temporali, unde mentitur ex amore vite temporalis, sicut mentite sunt obstetrices Pharaonis ex amore vite temporalis, dicentes : Non sunt hebres mulieres sicut egyptie, ipse enim habent scientiam obstetricandi ; amor autem vite temporalis potest esse mortalis et potest esse venialis, et si menciatur quis ex amore vite temporalis veniali, mendacium illud est veniale, si ex amore mortali, mendacium est mortale, unde mendacium obstetricum potuit esse veniale et potuit esse mortale.

Ad primum ergo quod queritur de mendatio viri perfecti, dicimus quod veniale fuit. Non enim probatum est quod tam cito amiserit caritatem, immo videtur mentitus esse ex amore veniali vite temporalis illius, qui queritur.

Ad illud quod obicitur de auctoritate Augustini, dicimus quod sic intelligenda est, ne forte, dum vitam alterius servat etc., unde nullus debet mentiri, ne ponatur in periculo. Nescit enim an illud mendacium sit veniale an mortale, quia nescit an ex radice veniali proveniat, an ex mortali, unde Augustinus non asserit quod huiusmodi menciens perdat animam suam, sed in dubio ponit.

Ad secundum obiectum dicimus quod mendacium obstetricum potuit esse veniale et potuit esse mortale, quia, si radix fuit mortalis, id est, si magis dilexerit vitam temporalem, quam Deum, tune mendacium fuit mortale, si vero venialis, mendacium fuit veniale, nec fecit illas indignas vita eterna. Et quod dicit Gregorius, quod merces benignitatis earum, que etiam in vita eterna potuit retribui, precedente culpa mendacii, in terrenam mercedem declinata est, exponunt hoc magistri, quia mendacium, licet veniale, potuit impedire ne[c] daretur eis gratia, et ita non essent digne vita eterna.

Ad tercium dicimus quod mendacium illud non est veniale propter benignitatem, sed quia procedit ex amore veniali vite temporalis.

 Ad quartum dicimus quod hec propositio est falsa : si est mendacium veniale, mentiendum est etc., non enim scitur esse veniale.

Ad id quod obiectum est de perplexitate, dicimus quod vir perfectus non potest esse perplexus neque perplexitate absoluta neque conditionaliter, sed, posito illo casu, non debet tacere neque prodere, sed debet deludere eos apparitores, sicut dicebat Prepositinus, sic dicendo : Creditis quod si ipse esset hic quod ego dicerem vobis ? Vel debet respondere sicut respondit ille sanctus episcopus, de quo narrat Augustinus, hoc modo : Mentiri non possum, nec possum esse proditor.

 

Set contra illa, que dicta sunt, videtur esse Glosa Ieronimi, que dicit super Isaiam, versus finem, quod Dominus preparavit obstetricibus domos eternas ; ergo mendacium non impedit quin eis infunderetur gracia.

Solutio. Gregorius loquitur secundum unum casum, qui potuit contingere, et Ieronimus in alio. Loquitur enim Gregorius secundum quod peccaverunt obstetrices mortaliter per mendacium illud, aut etiam venialiter, quod tamen veniale peccatum non fuit deletum ; sed Ieronimus loquitur secundum ilium casum, quo potuit contingere illas venialiter peccasse, quod tamen veniale esset deletum in eis per penitentiam aliquam. Unde secundum diversos casus potest esse quod ita fuit, sicut dicit Gregorius, et potest esse quod ita fuerit, sicut dicit Ieronimus.

 

 

Caput III

De generibus mendaciorum.

 

Circa tercium capitulum dicendum est de generibus mendaciorum. Dividit autem Augustinus mendacium in tria, scilicet, in mendacium pernitiosum et iocosum et officiosum. Dividit etiam secundum aliam divisionem mendacium in octo genera mendatiorum. Et cum utraque divisio sit sufficiens, necesse est quod altera reducatur ad aliam ; et ita est. Perniciosum enim genus mendacii continet tria : prima mendacia, que sunt in divisione octo membri, scilicet, mendacium quod est contra doctrinam religionis, quod est primum et capitale mendacium ; quod nulli prodest et alicui obest, quod est secundum mendacium ; et mendacium quod alicui prodest et alicui obest, quod est tercium. Iocosum mendacium autem continet quartum et quintum mendacium ; est autem quartum mendacium, quod sola menciendi libidine et fallendi, quod est m[e]rum mendacium , ut dicit Augustinus ; quintum est quod fit placendi cupiditate de suavi loquio. Officiosum autem mendacium continet sextum et septimum et octavum mendacium ; et sextum mendacium est, quando aliquis mentitur pro pecunia alicuius salvanda ; septimum est, quando mentitur aliquis pro vita alicuius salvanda ; octavum est, quando aliquis mentitur pro castitate alicuius salvanda.

Nullo istorum mendationem, ut dicit Augustinus, mentiendum est, et assignat rationem de quolibet ; primo genere mendacii non est mentiendum, quia illud est contra doctrinam religionis ; secundo non est mentiendum, quia nemini est iniuriandum ; tercio non est menciendum, quia nemini in detrimentum alterius est consulendum ; quarto non est mentiendum, quia ipsa libido menciendi in se vitiosa ; quinto non est mentiendum, quia nec ipsa veritas propter favorem humanum dicenda est, multo minus falsitas ; sexto non est mentiendum, quia veritas testimonii non est corrumpenda pro commodo alterius ; septimo non est mentiendum, quia salus alterius non est preponenda fidei ; octavo non est menciendum, quia castitas corporis non est preponenda castitati mentis. Quolibet ergo istorum octo peccatum est, ut dicit Augustinus, et dat generalem regulam de istis generibus, quod quando aliquod mendacium magis accidit ad primum et capitale mendacium, tanto maius est, et quanto magis recedit, tanto minus est peccatum.

 

De quolibet istorum dicendum est ; et primum de primo dicemus. Probatur quod secundum mendacium maius sit peccatum quam primum, quia, si aliquis dicat quod Abraham non exivit de Hur Caldeorum vel quod Dominus non ascendit super asinam in ramis Palmarum, iste mentitur in primo genere mendacii, dicit enim contrarium ei, quod scriptum est in Lege Dei, et minus peccat, quam ille qui mentiendo persequitur aliquem ad mortem, sicut ille qui mentitur dicens istum rapuisse vel furatum esse vel interfecisse aliquem ; iste autem mentitur in secundo genere mendacii ; ergo secundum genus mendacii maius peccatum est quam primum.

 Item, dicitur in Evangelio quod qui dixerit verbum in Filium, remittetur ei, sicut qui dixerit Filium esse minorem Patre ; sed qui dixerit verbum in Filium, mentitur primo genere mendacii ; ergo primum genus mendacii est remissibile ; sed qui dixerit verbum in Spiritum sanctum, non remittetur ei, sicut qui dixerit : In Belzebub, principe demoniorum, eicit demonia ; hoc autem mendacium est in secundo genere mendacii, impugnatur enim fraterna gratia et ita fit iniuria proximo ; cum ergo secundum genus mendacii sit irremissibile et primum remissibile, secundum maius peccatum est quam primum, peccatum enim irremissibile maius est peccato remissibili.

Item, primum genus mendacii directe est contra fidem et secundum genus mendatii est contra caritatem ; caritas autem excellentior est quam fides, ut dicit Apostolus ; ergo secundum genus mendacii excellentiorem virtutem destruit, quam primum genus mendacii ; ergo magis nocet secundum genus, quam primum ; ergo est rriaius peccatum, quam primum, quod est contra Augustinum.

Item, videtur quod nullum mendacium sit peccatum preter primum, quia, si rex esset Parisius et dicam regem non esse Parisius, dimitto veritatem huius enuntiabilis : regem esse Parisius, et adhereo falsitati sui oppositi ; set veritas illius enunciabilis commutabilis est ; ergo solum dimittitur ibi bonum commutabile pro re commutabili ; sed peccare est, spreto incommutabili bono, rebus commutabilibus adherere ; ergo non est peccatum ibi.

Si dicatur quod non solum dimittitur veritas enuntiabilis, sed etiam veritas ipsius hominis, qua debet esse verus, adhuc remanet eadem obiectio, quia illa veritas est bonum creatum et amissibile est ; ergo est bonum commutabile. Et inde ut prius.

 

Solutio. Doctrina religionis quandoque large, quandoque stricte sumitur. Stricte, secundum quod doctrina religionis dicitur doctrina articulorum fidei, et sic mendatium contra doctrinam religionis primum et capitale mendacium est et maius est, quam aliquod mendacium generis secundi, aliis circumstanciis paribus. Large sumitur doctrina religionis, secundum quod dicitur omnium eorum, que sunt in Lege Dei, et secundum hoc aliquod mendacium, quod est contra doctrinam religionis, minus peccatum est aliquo mendacio secundi generis ; dicimus ergo quod in genere maius peccatum est mendacium primi generis, quam mendacium secundi generis, tamen quantum ad particularia se habent ut excedentia et excessa.

Per hoc patet solutio ad primo obiectum.

Ad secundum dicimus quod mendatium secundi generis est peccatum in Spiritum Sanctum, cum expugnatur ex certa malicia fraterna gratia, et est maius peccatum, quam mendacium quod est in Filium, si non sit ex certa malitia ; unde concedimus quod aliquod mendacium secundi generis maius est peccatum aliquo mendacio primi generis. Sed ex hoc non sequitur quod in genere mendacium secundi generis maius peccatum sit, quam mendacium primi generis, si enim poneretur eadem circumstancia in mendacio, quod est in Filium, maius peccatum esset, sit si ex certa malicia impugnaretur Deus menciendo, maius peccatum esset, quam si menciendo ex certa malicia impugnaretur proximus, sed hoc non potest esse nisi in desperato, nullus enim nisi desperatus potest odire Deum et velle malum illi.

Ad tercio obiectum quod primum mendacium non est solum contra fidem creatam, immo directius est contra veritatem, que Deus est ; sed secundum est contra caritatem proximi creatam ; unde non accidit secundum esse maius primo.

 Ad ultimum obiectum dicimus quod in aliis mendaciis a primo non solum dimittitur veritas ipsius enunciati, sed veritas hominis, qua homo verus debet esse, que veritas virtus est, et licet ipsa sit bonum creatum, tamen, ipsa spreta, spernitur Deus, quia virtutibus habetur Deus, unde, virtutibus amissis, amittitur Deus.

 

Item, queritur de quarto et quinto mendacio utrum eorum maius sit peccatum.

Secundum predictam regulam Augustini, quartum maius est peccatum ; sed probatur quod quintum maius sit peccatum, quoniam in quinto sunt duo peccata, scilicet mendacium et voluntas placendi, voluntas enim placendi est peccatum, sicut dicit Apostolus : Si hominibus placerem, id est placere vellem, servus Christi non essem ; in quarto autem mendatio non est nisi unum peccatum quam quartum.

Item, in quinto est adulatio ; sed adulatio magnum peccatum est, unde Salomon : Plus nocet lingua adulatoris, quam gladius persecutoris, et in Psalmo : Oleum peccatoris non impinguet capud meum ; ergo cum in quinto mendacio preter mendacium sit adulatio, que est magnum peccatum, in quarto autem peccato non sit nisi unum peccatum, maius peccatum est quintum quam quartum.

Quod concedunt fere omnes, dicentes quod in genere maius est quintum quam quartum ; et quod dicit Augustinus quintum minus esse peccatum, intelligunt quantum ad particularia, aliquod enim particulare mendacium quarti generis maius est mendatio aliquo quinti generis.

 

Sed contra. Dicit Augustinus quod non est mentiendum quarto genere, quia ipsa libido mentiendi per se vitiosa est ; ergo radix quarti mendacii per se vitiosa est ; sed radix quinti non est per se vitiosa, voluntas enim placendi non est per se vitiosa, immo potest esse sine peccato ; ergo quartum genus maius est quam quintum.

Item, si quintum est maius peccatum, quia sunt duo peccata ibi, similiter probatur quod in quarto sunt duo peccata, est enim ibi mendacium et libido mentiendi, secundum hoc quintum non est maius peccatum.

Item, probatur quod in quinto non sit nisi unum peccatum, quia non est ibi nisi unus actus, scilicet mentiri, et nichil est ibi peccatum nisi actus ; ergo non est ibi nisi unum peccatum.

Item, quartum mendacium magis assimilat diabolo quam quintum, quod patet per oppositum, quia ille, cui magis placet veritas in quantum talis, magis est similis Deo quam ille, cui minus placet, aliis paribus, ergo ille, cui magis placet mendacium, magis assimilatur diabolo quam ille, cui minus placet, diabolus enim mendax est et pater eius, scilicet pater mendacii ; sed mentienti in quarto genere magis placet mendacium quam mentienti in quinto, quia mentiens in quarto genere sola libidine menciendi et fallendi mentitur ; ergo magis assimilatur diabolo, quam mentiens in quinto genere ; ergo quartum mendacium magis assimilat diabolo quam quintum ; ergo est maius peccatum quam quintum.

Quod concedimus hac ratione.

Ad primo obiectum dicimus quod, quamvis in quinto mendacio sint duo peccata, non tamen quintum mendacium est maius quarto, quia Augustinus non comparat nisi mendacium mendacio.

Ad secundo obiectum dicimus quod quedam adulatio est levissimum peccatum, sicut quando adulando dicit alicui bona de amico suo, que non est periculum credere ; et si talis adulatio sit in quinto genere, non sequitur ex hoc quod quintum mendacium sit maius peccatum quarto.

Quandoque vero adulatio est grave peccatum, sicut quando adulator aliqua dicit, que credere periculum est, excecatur enim et obscuratur anima in talibus, sicut dicitur in libro Sapientie : Fascinatio nugacitatis obscurat bona, et si talis adulatio sit in quinto genere mendacii, tunc illud mendacium maius est peccatum aliquo mendatio quarti generis, non tamen omni, unde non sequitur quod in genere quintum mendacium sit maius· peccatum quarto, immo e converso dicimus esse.

 Ad illud vero quod obicitur, quod in quarto genere sunt duo peccata, mendacium et libido menciendi, dicimus quod non est verum, quia libido mentiendi idem est quod voluntas mentiendi, et voluntas et opus sunt idem peccatum.

Ad illud similiter quod obicitur, quod in quinto mendatio non est nisi unum peccatum, dicimus quod hec argumentatio non valet : non est ibi nisi unica actio et sola actio est ibi peccatum, ergo non est ibi nisi unum peccatum, quia sicut voluntas et opus sunt duo peccata in materia sive in subiecto, unum tamen peccatum sunt in forma propter unam maculam, quam faciunt, ita convenit unum in subiecto esse duo peccata formaliter.

Item, in unica actione sunt duo peccata, sicut patet in defloratione virginis, que interficitur deflorando ; in illa defloratione non est nisi unica actio, et tamen est peccatum luxurie et peccatum homicidii ; eodem modo in quinto genere sunt peccata duo propter duas voluntates, quia est ibi una voluntas placendi, que generat voluntatem menciendi, que due voluntates generant unam actionem, que actio est adulatio, in quantum procedit a prima voluntate, et mendacium, in quantum procedit a secunda voluntate.

 

Item, queritur de septimo genere mendacii.

Et videtur quod septimum genus mendacii minus peccatum sit quam octavum, maius enim peccatum vitatur per septimum mendatium quam per octavum, quia maius peccatum est homicidium quam fornicatio ; ergo minus malum est septimum mendacium quam octavum.

Item, maius bonum conservatur per septimum mendacium quam per octavum, quia, exceptis bonis anime, maximum bonum est vita corporalis ; ergo maius bonum est vita corporalis quam castitas sive mundicia corporalis ; hoc etiam per oppositum patet, quia immunditia corporalis, quantum in se est, peccatum non est, potest enim aliqua pollui in sompno sine peccato, sicut dicit Augustinus, quod pollutio, que omnino est preter legem voluntatis, non est peccatum ; sic igitur patet quod mundicia sive castitas corporalis non est bonum gratuitum ; minus est ergo bonum, quam vita corporalis ; maius ergo bonum conservat septimum mendacium quam octavum ; ergo magis est excusabile quam octacum ; ergo minus peccatum est, quod est contra regulam Augustini.

 

Solutio. Dicimus quod septimum mendacium maius peccatum est sicut dicit beatus Augustinus. Verum est tamen quod per septimum vitatur maius malum, sed non propter hoc potest iudicari quod septimum genus mendacii sit magis malum, quoniam dicit beatus Augustinus, quod inter bona maius bonum est castitas mentis, inter mala maius est quod facimus, quam quod fieri sinimus, unde maius peccatum est nobis mentiri quam sinere fieri fornicationem vel homicidium.

In predictis autem casibus pocius debet haberi respectus ad pacientem, quam ad vim inferre volentem, qui iam peccavit in mente vel homicidio vel fornicatione, et licet maius bonum sit vita corporalis, quam castitas corporalis simpliciter considerata, tamen propter adiunctum honestius est conservare castitatem corporalem quam vitam corporalem, quia in nullo casu consenciendum est quod aliquis adulter aliquam cognoscat et semper rebellandum est mulieri in tali casu pro castitate corporis, ne mentis castitas corrumpatur ; set bene potest consentire homo quod interficiatur, scilicet consensu comparativo quam consensu permissionis ; et ideo honestius est conservare castitatem corporalem propter adiunctum quam vitam corporalem, quia in nullo casu consenciendum est, et ideo mentiens in octavo genere mendacii, quia conservat quod honestius est conservari, minus peccat, quam mentiens septimo genere mendacii.

 

 

Caput IV

De quibus[dam] actionibus, [in quibus videtur antiquos patres mentitos fuisse.]

 

Circa quartum capitulum queritur de quibusdam actionibus, in quibus videtur antiquos patres mentitos fuisse, sicut videtur Iacob mentitus fuisse, dicens se esse Esau.

Circa questionem istam primo inquirendum est utrum Iacob mentitus sit, dicens se esse Esau.

Secundo utrum Isaac benedixit Iacob.

Tercio utrum Iacob peccavit per hoc, quod surripuit fratri suo benedictionem.

Quarto utrum illa venditio et entio primogeniture fuerit peccatum.

 

 

Questio I

[Utrum Iacob mentitus est.]

 

Circa primum probatur quod Iacob mentitus est. Dixit enim se esse Esau, et non erat Esau ; ergo mentitus est.

Si dicatur quod transumptive locutus est, ut sit sensus : Ego sum Esau, id est, ego sum ille, cui debetur illud ius primogeniture, - probatur quod proprie locutus est, quia intendebat persuadere patri suo quod ipse esset Esau. Unde pelliculas edorum circumdedit manibus suis et colli nuda protexit, ut crederetur esse Esau ; intendebat ergo persuadere patri suo quod ipse esset Esau, et non per aliam locutionem nisi per istam : Ego sum Esau ; ergo in illa locutione sumpsit proprie hoc nomen Esau, et ita mentitus est.

Item, sine peccato facto vel opere poterat persuadere se esse Esau ; quare non verbo.

Item, bonum erat quod Isaac crederet ipsum esse Esau ; ergo Iacob, si dixisset se esse Esau hac intentione, ut pater eius hoc crederet, bona intentione dixisset falsum ; sed dicere falsum bona intentione non est peccatum, ut habitum est supra ; ergo si dixisset se esse Esau proprie loquando, non peccasset.

Item, Apostolus dixit se iturum in Hispanos et non ivit ; ergo dixit falsum ; et tamen non peccavit hoc dicendo ; eadem ratione potuit Iacob dicere falsum hoc, se esse Esau.

Item, si transsumptive locutus est hoc modo : ego sum ille cui debetur ius plimogeniture, queritur utrum illud potuit firmare iurando. Videtur quod sic, quia in simplicitate loquebatur et instinctu Spiritus Sancti ; inter huiusmodi simplicem loquelam et iuramentum Deus non [est] facit differentiam ; ergo potuit illud iuramento firmare. Esto quod iuravit, inde sic : Dicit auctoritas : Quacumque arte verborum quis iurat, Deus autem, qui conscientie testis est, sic hoc accipit, sicut ille cui iuratur, intendit vel intelligit ; sed Iacob iuravit se esse Esau, pater suus intellexit de Esau primogenito suo ; ergo et Deus similiter ; ergo quantum ad Deum Iacob iuravit falsum ; ergo peccavit mortaliter ; videtur ergo quod non potuit illud, quod dixit, firmare iuramento ; sed si dixit verum, potuit iuramento firmare ; ergo non dixit verum ; et ita dixit falsum et scienter ; ergo mentitus est.

 

Solutio. Dicimus quod Iacob non est mentitus. Dixit enim se esse Esau instinctu Spiritus Sancti, mater enim sua instinctu Spiritus Sancti fecit ipsum sic dicere ; et in Spiritu Sancto non est duplicitas ; unde in Iacob non fuit est et non, in illo enim est est et non, qui aliud habet in corde, aliud in ore ; locutus est ergo Iacob transsumptive et non proprie, sicut Dominus locutus est transsumptive et non proprie, cum dicit : Elias iam venit, de Iohanne Baptista, Iohannes enim fuit Elias non virtute, sed intentione, similiter Iacob dixit se esse Esau non personaliter, sed virtute et quantum ad ius primogeniture.

 

Ad primum ergo dicimus quod non intendebat persuadere se esse Esau, ut proprie loquamur, quia proprie persuadere est per verba et argumenta, sed intendebat aliquid facere, quo facto, Isaac crederet ipsum esse Esau ; et ita occasionaliter tantum persuadebat se esse Esau.

Ad secundo obiectum dicimus quod facto sine peccato potuit persuadere se esse Esau, non tamen verbo quia factum non est proprius interpres mentis, sed sermo est proprius interpres mentis.

Ad tercium dicimus quod, licet bonum esset quod Isaac crederet ipsum, qui est Iacob, esse Esau, non potuit ta men dicere illud Iacob bona intentione, cum illud esset falsum.

Ad quartum dicimus quod Apostolus non peccavit dicendo illud falsum, quia credebat illud falsum esse verum : unde non est simile de Iacob, Iacob enim sciebat se non esse Esau.

Ad ultimum dicimus quod bene potuit Iacob iuramento firmare, quod dicebat, et si iurasset, non intellexisset Deus sicut Isaac, illa enim auctoritas intelligitur de illis, qui iurant per fraudem.

 

 

Questio II

Utrum Isaac benedixerit Iacob.

 

Secundo capitulo queritur utrum Isaac benedixerit Iacob.

Videtur quod non, quia non benedixit nisi ilium, quem intendebat benedicere, et non intendebat benedicere Iacob ; ergo non benedixit Iacob.

Item, non benedixit nisi ilium, quem voluit benedicere ; sed non voluit benedicere Iacob ; ergo non benedixit Iacob.

Item, error persone impedit matrimonium, quia si aliquis consensit in Mariam et supponitur ei Agnes, ipso nesciente, non est matrimonium inter ipsum et Agnetem ; eodem modo, cum Isaac intenderet benedicere Esau, cum, ipso nesciente, suppositus fuit Iacob, non fuit benedictus Iacob, sed Esau ; sed hoc patet esse falsum per textum, quia Isaac, loquens de Iacob, dixit : Benedixique ei, et erit benedictus.

 

Solutio. Dicimus quod in illo instanti, in quo Isaac benedicebat Iacob, non actu intendebat benedicere Iacob nec Esau, sed istum, quem attractaverat et quem osculatus fuerat, unde sine dubio benedixit Iacob. Nec valet hec argumentatio : non benedixit nisi quem intendebat benedicere, et non intendebat benedicere Iacob, ergo non benedixit Iacob, quia in prima hec dictio quem, quantum ad hoc verbum intendebat, supponebat tantum pro individuo vago, scilicet pro isto homine ; et sumptum est ille homo, non pro lacob, secundum quod est expresse significatus sub forma sua individuali, in assumptione vero sumit Iacob sub forma individuali, unde in argumentatione est fallacia accidentis. - Instancia : Sit quod aliquis videat Socratem a longe venientem sed nesci[eb]at ipsum esse Socratem, iste non videt nisi quem scit se videre ; sed non scit se videre Socratem ; ergo non videt Socratem etc.

Eadem est solutio ad secundo obiectum.

Ad ultimo obiectum dicimus quod non est simile de matrimonio et de benedictione, quia in matrimonio determinatus consensus exigitur, consensus enim animorum proprie facit matrimonium ; et ideo error persone impedit matrimonium, quia impedit determinatum consensum ; sed in spiritualibus non est ita, quia si aliquis baptizat vel ordinat aliquem et credit alium baptizare vel ordinare, nichilominus ordinatus vel baptizatus est, Deus enim baptizat auctoritate, homo ministerio, unde in VI Numerorum dicit Dominus : Invocabunt nomen meum super filios Israel, et ego benedicam eis.

 

 

Questio III

Utrum peccavit Iacob, quando accepit benedictionem debitam fratri suo.

 

Circa tercium capitulum queritur utrum peccavit Iacob, quando accepit benedictionem debitam fratri suo.

Videtur quod sic, quia dicitur in Genesi : Venit germanus tuus fraudulenter, et accepit etc. ; ergo per fraudem accepit benedictionem, et fraus mala est ; ergo peccavit.

Item, per simulationem habuit illam benedictionem, simulavit enim se esse Esau, et simulatio [illa] mala est, ut patet de ipocritis ; ergo peccavit subtrahendo benedictionem fratri suo.

Quod si concedatur, contra. Dicit Glosa super Genesim : Videri potest quod Iacob benedictionem primogeniti non surripuit, sed debitam accepit ; ergo non peccavit, cum accepit illud, quod sibi debebatur.

 

Quod concedimus. Et ad obiecta dicimus quod triplex est fraus, est enim fraus erudictionis, et fraus inspirationis, et fraus nocive deceptionis. Fraus erudictionis est, qualem fecit Ioseph, cum fecit poni cyphum suum argenteum in sacco Beniamin, et hoc fecit causa erudictionis ipsius Beniamin ; hanc fraudem faciunt magistri, cum faciunt argumentationes sophisticas et decipiunt ad eruditiones, hanc fraudem faciunt pedagogi, cum subtrahunt pueris instrumentum ligneum, quo innituntur, et erudiant eos ad eundum. Fraus inspirationis est, qualem fecerunt Iudei, mutuantes in recessu suo aurea vasa et argentea ab Egyptiis, et hoc ex precepto Domini, qui eis inspiravit, et qui ex hac inspiratione fecerunt, non peccaverunt ; qui vero ex cupiditate hoc fecerunt, sine dubio peccaverunt. Tercia fraus est in ipocritis, scilicet, fraus nocive deceptionis. Et hoc peccatum est, alie due non sunt peccatum ; unde non peccavit Iacob, qui per fraudem inspirationis accepit illam benedictionem. Et sic patet solutio ad primo obiectum.

Ad secundo obiectum dicimus quod quadruplex est simulatio. Est enim simulatio significationis, qualis fuit in Iacob, quia per istam simulationem significavit quia minor populus, scilicet christianus, preferendus esset maiori, scilicet iudaico populo. Et est simulatio cautele sive providencie, sicut simulavit Iosue fugam, cum vellet capere opidum Hai, et simulavit se Hyeu adoraturum Baal, ut inclinaret omnes sacerdotes Baal, et simulavit angelus Thobie se esse Azariam, Ananie magni filium. Et est simulatio doctrine, sicut Dominus finxit se longius ire, ut invitaretur a discipulis ad doctrinam et eruditionem eorum. Et est simulatio que est in ipocritis, que mala est et peccatum. Tres autem prime non sunt peccatum, unde lacob non peccavit per simulationem illam.

 

 

Questio IV

Utrum Iacob peccaverit emendo primogenita Esau.

 

Circa quartum capitulum queritur utrum Iacob peccaverit emendo primogenita Esau.

Videtur quod sic. Esau vendidit primogenita sua, ut dicit Apostolus in fine ad Hebreos, ipsi Iacob ; ergo Iacob emit primogenita, que secundum veritatem erant Eseu ; sed primogenita ista erant res spirituales, quia primogenitus sacerdos erat et benedicebat fratribus suis et benedictionem accipiebat a patre ; et sacerdocium spirituale est et benedictio similiter ; ergo Iacob emit rem spiritualem pro re temporali, que minimum quid est, scilicet pro edulio lentis ; ergo emptio ista fuit simoniaca ; ergo Iacob peccavit mortaliter emendo primogenita.

Ad hoc dicunt quidam quod primogenita ista non erant res spirituales neque sacerdocium illud erat spirituale, non. enim erat adhuc sacerdocium a Deo institutum, sed postea institutum fuit in tempore Moisi.

 

Set contra hoc obicitur, quia dicitur in Genesi quod Melchisedech erat sacerdos summi Dei, et ei optulit Abraham decimas tanquam maiori, et benedictionem recepit sed a Melchisedech tamquam a superiori ; hoc autem erat gratia sacerdocii ; ergo sacerdocium illud erat a Deo institutum, et ita nulla est predicta solutio.

Item, Apostolus probat, in epistola ad Hebreos, VII, quod sacerdocium Christi maius erat sacerdocio Levitico, et hoc probat per sacerdocium Melchisedech ; ergo sacerdocium Melchisedech fuit maius sacerdocio Levitico ; sed simoniaci erant, qui emebant sacerdocium Leviticum ; ergo simoniaci essent, si emerent aliqui sacerdocium Melchisedech ; sed sacerdocium Melchisedech erat sacerdocium primogenitorum ; ergo simoniam commisit Iacob emendo sacerdocium illud.

Item, detur quod primogenit[ur]a ista sint res corporalis, videtur tamen quod Iacob peccaverit mortaliter detinendo primogenita, defraudavit enim fratrem suum plus quam in medietate iusti precii, in infinitum enim plus valebant primogenita illa, quam edulium lentis ; ergo secundum legem non debuit stare illa emptio.

Alii autem aliter solvunt, dicentes quod primogenita illa erant res corporalis, sed adnexum habebant spirituale, et transit illud spirituale in corporale, nec fuit peccatum emere vel vendere primogenita huiusmodi, sicut si aliquis haberet villam aliquam in cuius Ecclesia haberet ius patronatus, si venderet illam, transiret ius patronatus cum universitate, nec esset ibi simonia, quia principale in illa venditione corporale est, similiter dicebant de primogenitis illis, habebat enim primogenitus duplicem partem in hereditate, duplicem portionem in ferculis et vestes splendidiores, et omnis illa erant corporalia, set annexum erat spirituale, scilicet, sacerdocium et benedictio, quam dabat fratribus et quam habebat a patre.

 

Sed contra hanc solutionem sic obicitur. Tria erant ibi corporalia et tria spiritualia ; ergo cum secundum se maius sit spirituale quam corporale, pocius primogenita illa debent dici res spirituales quam corporales.

 

Solutio. Sine preiudicio melioris sententie dicimus [ergo] quod ista primogenita iure erant ipsius Iacob, et hoc significavit Spiritus Sanctus in ortu illius, tenebat enim plantam fratris sui quasi volens ipsum retrahere, ne prior nasceretur, ac si ipso facto diceret : tu non debes esse primogenitus, sed ego ; dicimus ergo quod non emit primogenita, sed redemit tanquam sua et minimo pretio, et hoc licuit ei facere sine peccato.

Ad illud quod obicitur, quod Apostolus dicit Esau vendidisse primoss genita sua, dicimus ergo quod sua erant reputatione hominum sed non secundum veritatem, et concedimus quod vendidit, intentionem enim habuit vendendi, quia credebat esse sua, non tamen Iacob emit sed redemit.