Tractatus VII — Livre III — Guillaume d'Auxerre

Guillaume d'Auxerre - Livre III

Tractatus VII

TRACTATUS SEPTIMUS

 

 

DE MERITO CHRISTI

 

Dicto dei voluntate Christi, dicendum est de eius merito.

Primo quomodo omne meritum in voluntate consistit.

Secundo quomodo intelligendum sit : Christus est mortuus propter peccata nostra, et resurrexit propter nostram iustificationem [ad Romanos, IV capitulo].

Tertio queritur quare Abraham non intravit paradisum, cum meruerit introitum, et ita apertionem ianue.

Quarto utrum Christus fuerit beatior post resurrectionem quam ante.

Quinto utrum post resurrectionem maius premium meruerit quam ante meruit.

 

 

Caput I

[Quomodo omne meritum in voluntate consistit.]

 

Notandum ergo quod Christus in omnibus operibus suis meruit sibi vitam eternam, iam habitam ad similitudinem angelorum. Omnibus etiam operibus suis que retulit ad nos meruit nobis vitam eternam habendam.

 

Sed utrum omnia opera sua ad nos retulerit, nescitur. Probabile tamen est quod omnia retulerit ad nos, quoniam venit in mundum propter nos. Unde Isaias : Puer natus est nobis et filius etc. Humilitate autem passionis meruit nobis tria specialiter, scilicet liberationem a diabolo, liberationem ab inferno, apertionem ianue paradisi. Similiter sibi etiam humilitate passionis meruit tria, scilicet accelerationem gloriose resurrectionis, quoniam non expectavit generalem resurrectionem, que erit in fine mundi. Item, clarificationem nominis sui. Unde Apostolus : Christus factus est obediens usque ad mortem ; propter quod Deus exaltavit eum et dedit illi nomen quod est super omne nomen. Dedit scilicet per manifestationem, quia post resurrectionem manifestatum est mundo quod iste homo esset Deus et Dei filius naturalis. Tertium, iudiciaria potestas, qua iudicaturus est vivos et mortuos, quam meruit in humilitate passionis. Unde in Evangelio Iohannis : Potestatem dedit ei iudicium facere, quia Filius hominis.

 

Contra hoc quod dictum est obicitur.

  1. Christus ab instanti sue conceptionis habuit plenitudinem carismatum que data sunt ei non ad mensuram. Sed regula est : Ubi par caritas, ibi est par premium. Ergo cum Christus habuit semper equalem caritatem, semper habuit equale meritum ; ergo quantumcumque meruit nobis uno opere, tantum meruit alio. Sed uno opere meruit apertionem ianue paradisi ; ergo et alio. Non ergo tantum humilitate passionis mernit nobis apertionem ianue.
  2. Item, omne meritum est ex caritate, et quodlibet opus Christi fuit meritorium ; ergo fuit meritorium ex caritate ; ergo opus quo meruit nobis apertionem ianue, fuit ex caritate meritorium ; ergo ex caritate meruit nobis apertionem ianue ; non ergo sola humilitate passionis.
  3. Item tota vis merendi consistit penes caritatem, et in omni opere Christi fuit eadem et equalis caritas ; ergo in omni opere Christi fuit equalis vis merendi. Sed in uno fuit vis merendi apertionem ianue ; ergo in alio.
  4. Ad hoc forte dicet quod auctoritas ista : Ubi par etc., intelligitur tantum de premio vite eterne, et non de alio premio, sicut est premium remissionis peccatorum, apertionis ianue et huiusmodi. Sed contra hoc sic obicitur. Quia tota vis merendi sive vitam eternam sive quodcumque aliud consistit penes caritatem, ergo regula ista debet intelligi non tantum de premio vite eterne, sed etiam de quocumque alio.

 

Solutio. 1. Dicimus quod regula illa intelligenda est tantum de merito vel premio vite eterne. Similiter et quod dicitur quod omnia opera ex equali caritate procedentia sunt eque meritoria ; intelligendum est similiter de merito vel premio vite eterne, quoniam tota vis et totus effectus merendi vitam eternam consistit in caritate. Sed licet tota vis merendi alia consistat in caritate, non tamen totus effectus, sicut tota vis comburendi l[i]gna consistit in igne, non tamen totus effectus, quoniam effectus combustionis partim consistit ex parte materie, quoniam secundum quod est minus sicca vel magis sicca, citius vel minus comburitur. Eodem modo non in sola caritate erat quod Christus meretur noso bis apertionem ianue cum effectu, sed in caritate et in excellentia operis sive magnitudine operis.

  1. Ad secundo obiectum dicimus quod hec est duplex : Christus ex caritate meruit nobis apertionem ianue, quoniam si hec dictio ex notet quamcumque causam sive propinquam sive remotam, vera est. Si autem notet causam propriam et immediatam, falsa est ; et secundum hoc Christus sola voluntate passionis meruit nobis apertionem ianue.
  2. Ad tertio obiectum patet solutio per predicta, quoniam re vera tota vis merendi consistit in caritate, sed non totus effectus. Unde licet nobis meruerit apertionem ianue uno opere, non tamen alio.
  3. Ad quarto obiectum similiter patet solutio.

Set queritur, cum penes caritatem consistat tota vis merendi sive vitam eternam sive aliud, et penes caritatem consistat totus effectus merendi vitam eternam, quare penes caritatem non consistit totus effectus merendi alia, ut remissionem peccatorum, apertionem ianue et huiusmodi. Ad hoc dicimus quod caritas est ignis sursum tendens, propter illam circumstanciam que ponitur in diffinitione eius, scilicet super omnia. Unde secundum se meritoria est vite eterne ; et propter hoc tota vis et totus effectus merendi vitam eternam consistit in caritate. Ad merendum autem alia non inclinat se, nisi cum inclinatur ad materiam, scilicet ad opera. Unde quia non per se sed per opera meretur caritas alia que cadunt sub merito, patet quod non effectus totus merendi illa consistit penes caritatem. Per hoc patet solutio ad omnia preobiecta.

 

Contra predicta sic obicitur. Christus existens in corpore mortali fruebatur Deo, et erat in statu comprehensoris ; sed sancti et angeli Dei in patria non merentur, quia sunt in statu comprehensionis et fruitionis. Ergo cum Christus in terra esset in eodem statu, nichil merebatur ; ergo neque sibi neque nobis merebatur.

 

Solutio. Angeli duplicem habent comparationem, unam ad Deum, in quantum moventur motu dilectionis et fruitionis ; secundum hanc comparationem spiritualem nichil merentur. Aliam vero comparationem habent ad nos, quibus serviunt humiliando se ad serviendum vilissimis hominibus ; et secundum illam [com]parationem merentur sibi vitam eternam collatam sibi a principio mundi. Eodem modo Christus, secundum quod movebatur diligendo Deum et fruendo ipso, nichil merebatur nec sibi nec aliis, sed secundum quod humiliabat se vel compatiendo vel predicando hominibus, merebatur et sibi et nobis.

Aliter potest solvi predicta questio, ut dicatur quod alia est ratio de angelis vel sanctis qui sunt in patria, et alia de Christo, quoniam Christus cum esset in terra, erat in corpore mortali ; et propter hune statum merebatur ipse omnibus motibus virtutum et motu dilectionis in Deum, sed non est ita in angelis vel sanctis qui sunt in patria.

Item, Christus quolibet suo motu meruit nobis vitam eternam, quod maius est ; ergo et quolibet motu suo meruit nobis apertionem ianue, quod minus est, vel quare non ?

Preterea, Christus quolibet motu suo meruit nobis vitam eternam ; ergo quolibet motu suo meruit nobis illud quod est ex necessitate annexum vite eterne, quod minus est, scilicet apertionem ianue.

Dicimus quod per predicta potest patere solutio, quoniam Christus licet nobis meruerit vitam eternam quolibet suo opere ex natura solius caritatis, scilicet in quantum illud opus est ex caritate pure, tamen opus passionis non fuit opus meritorium apertionis ianue ex caritate pure, sed in quantum erat ex caritate et tam excellens et tam magnum.

Preterea, opus quod est ex caritate aliud est meritorium tantum, ut ipsum diligere ex caritate ; aliud est meritorium et satisfactorium ut elemosine, ieiunium, martirium. Humilitas igitur passionis Christi non tantum fuit meritoria vite eterne et sibi et nobis, sed etiam satisfactoria pro peccatis primorum parentum ; et ideo per eam nobis meruit apertionem ianue, quoniam per eam datum est sufficiens pretium redemptionis nostre, quia tanta fuit humilitas in Redemptore quanta superbia fuerat in prevaricatore. Hoc est medicamentum medicatum a Sapiente, quod facta est curatio genris humani per contrarium, sicut dicitur in Psalmo vel in Ecclesiastico et in Iob : Si fuerit angelus, id est Dei Filius loquens unum de similibus. In multis est homo similis Deo ut in carita te, iustitia et huiusmodi. Misericordiam et veritatem poterat homo habere ante adventum Christi, sed veram iusticiam non poterat habere, quia non poterat satisfacere pro peccato originali, scilicet pro peccato primorum parentum. Et ideo dicit Iob : Si fuerit angelus, id est Dei Filius, qui loquatur pro eo, id est pro homine, unum de similibus, scilicet nuntians equitatem pro eo, miserebitur eius, et dicet Deus Pater Filio suo : Libera eum, ne descendat in corruptionem.

 

 

Caput II

[Quomodo intelligendum sit : Christus est mortuus propter peccata nostra et resurrexit propter nostram iustificationem.]

 

Secundo capitulo queritur quomodo intelligendum est quod dicit Apostolus : Christus mortuus est propter delicta nostra, sed surrexit propter iustificationem nostram. Fuit enim mortuus Christus, ut moreremur peccato, sed surrexit ut resurgeremus in novitate vite.

 

Sed contra. 1. Mors Christi sicut fuit causa destructionis peccatorum, ita fuit causa gratie et novitatis vite in nobis. Eodem modo resurrectio fuit causa utriusque. Quare ergo potius attribuitur iustificatio nostra resurrectioni Christi quam sue morti ?

  1. Preterea, Christus in resurrectione sua non fuit in statu merendi, quoniam non habuit corpus mortale ; ergo eius resurrectio non fuit causa meritoria nostre iustificationis, nec fuit alterius modi causa, ut videtur ; ergo simpliciter non fuit causa nostre iustificationis ; et ita videtur esse falsum quod dicit Apostolus : Christus resurrexit propter iustificationem nostram.

 

Solutio. 1. Dicimus quod mors Christi fuit causa et meritum et figura remissionis peccatorum in nobis. Causa fuit, quia consideratio mortis Christi movet nos ad penitentiam. Similiter meritum fuit, quia morte sua meruit nobis remissionem peccatorum, qui propter hoc passus fuit ut auferret a nobis delicta nostra ; figura fuit, quia per illam nobis figuravit quod sicut mortuus est semel, ita semel et nos peccato moriamur. Sed mors Christi re vera fu[i]t causa et meritum novitatis vite in nobis ; sed non fuit figura ; ideo morti Christi potius adaptatur remissio peccatorum quam novitas vite.

  1. Sed resurrectio Christi fuit causa et figura novitatis vite in nobis, non causa meritoria, quia Christus non fuit tunc in statu merendi, sed causa motiva dupliciter, scilicet in consideratione nostra et in consideratione Dei Patris. ln consideratione nostra, quoniam dum consideramus gloriam resurrectionis Christi, movemur ad desiderandum eamdem gloriam ; et ita resurgimus in novitate vite. In consideratione Dei Patris, quoniam Deus Pater dans resurrectionem Filio suo, amore Filii sui movetur ad dandum eandem gloriam fratribus eius, sicut rex quando fecit militem fillum suum, amore filii sui movetur ad hoc ut multos faciat milites cum eo.

Figura vero fuit, quoniam sicut Christus resurrexit in novitate vite, ita et nos in novitate vite debemus ambulare. Sed licet resurrectio Christi fuerit causa remissionis peccati : causa, dico, motiva movens nos ad excutiendum vetustatem peccati, tamen non est signum vel figura remissionis peccati ; et ideo potius adaptatur novitas vite resurrectioni Christi quam remissio peccatorum. Unde beatus Gregorius, sequens verba Apostoli, dicit de Christo : Qui mortem nostram moriendo destruxit et vitam resurgendo reparavit.

Sed cum homines moriantur tota die, non videtur quod Christus destruxerit mortem.

Dicimus quod Christus destruxit mortem tribus modis : primo destruxit mortem, id est peccatum, ut dictum est ; secundo destruxit mortem, id est imperium sive regnum mortis, quoniam mors regnavit usque ad Christum, ante adventum Christi trahens omnes homines ad inferos, quantumcumque essent iusti ; tertio modo destruxit mortem, dum in gloria immortalitatis resurrexit ; et ita destruxit eam in se, in nobis, scilicet eam iam destruxit in spe, tandem in re.

 

 

Caput III

Quare Abraham non intravit paradisum, cum meruerit paradisum et ita apertionem ianue.

 

Tertio capitulo proceditur sic. Abrahe facta est promissio de Christo nascituro de semine eius et de eterna hereditate, ibi : Dabo tibi terram fluentem lac et mel. Probatur ergo quod Abraham meruit eternam hereditatem, quoniam si aliquis serviat regi temporali pro bono temporali, meretur bonum temporale ; ergo multo fortius si aliquis serviat regi eterno pro bono eterno sibi promisso, meretur illud ; sed Abraham servivit Deo pro hereditate eterna promissa sibi ; ergo meruit illam.

 Preterea, caritas est supra tempus, sicut dicit Augustinus ; ergo eius meritum est supra ternpus ; ergo debet remunerari premio quod sit supra tempus ; et ita Abraham meruit illam hereditatem eternam, quia propter caritatem dicitur de Ecclesia quod fundata est super maria. Unde in Psalmo : Quia ipse super maria fundavit eum etc.

Item, quantumcumque bona est caritas modo, tantum bona fuit in tempore Abrahe ; ergo quantumcumque modo est preciosa, tantum fuit preciosa in tempore Abrahe. Sed modo est meritoria vite eterne ; ergo et tunc. Et ita Abraham meruit intrare paradisum ; ergo meruit apertionem ianue paradisi ; non ergo oportuit quod Christus per mortem suam meretur illam. Et ita videtur quod Christus pro nichilo sit passus, quoniam sine morte eius intrassent homines in paradisum.

Preterea, si Abraham meruit introitum paradisi, ergo meruit apertionem ianue ; ergo manente merito necessarium erat ipsum esse intraturum, sive Christus moreretur sive non moreretur ; et ita pro nichilo videtur fuisse mortuus Christus.

 

Solutio. Concedimus quod Abraham meruit introitum paradisi, quantum fuit ex se, sed non habuit illam hereditatem, quoniam terra sibi promissa erat obligata debitis. Unde sicut contingit in legibus civilibus quod si pater alicuius habet terram et illam obligat debito, filius debet habere terram illam de iure hereditario, cum sit verus heres ; sed non potest habere illam, quoniam hoc impedit debitum patris. Oportet enim quod prius sit soluta a debito. Similiter fecit Adam. Obligavit enim terram illam debito propter peccatum suum. Abraham igitur et alii patriarche debebant habere iure hereditario terram illam, quantum erat ex se ; sed quia obligata erat debito peccati, oportebat quod debitum illud solveretur prius.

Dicimus igitur quod hec argumentatio non valet : Abraham meruit intrare paradisum ; ergo meruit apertionem ianue paradisi, quoniam apertio ianue nichil aliud intelligitur quam absolutio debiti pro peccato originali. - Instantia. Iste debet intrare terram suam ; ergo debet absolve a debito pro quo obligata est hereditas sua. Sepe enim contingit quod aliquis meretur consequens, non tamen antecedens. Solus enim Christus potuit satisfacere pro peccato originali. Unde solus meruit apertionem ianue paradisi.

 

 

Caput IV

Utrum Christus fuerit beatior post resurrectionem quam ante.

 

Quarto capitula queritur utrum Christus post resurrectionem fuit beatior quam ante. Quod videtur.

  1. Quoniam beatitudo eterna attenditur secundum stolam duplicem, scilicet secundum stolam anime et secundum stolam corporis. Stolam corporis habuit post resurrectionem, id est incorruptibilitatem. Stolam anime etsi habuit ante passionem, tamen non plene, quoniam non habuit inpassibilitatem. Sed in resurrectione habuit plene et perfecte stolam anime ; ergo cum duplicem stolam tunc habuit perfecte, videtur quod beatior fuerit post resurrectionem quam ante.
  2. Item, felicitati quam habuit post resurrectionem nulla fuit admixta miseria, sed felicitati quam habuit ante passionem fuit admixta miseria, quia ipse dicit de se : Ego sum pauper et dolens. Ergo purior fuit beatitudo quam habuit in resurrectione quam beatitudo quam habuit ante passionem, sicut aliqua albedo purior est que non habet admixtionem sui contrarii quam illa que habet admixtionem sui contrarii, et ideo maior.

 

Contra. Christus non habuit maiorem cognitionem de Deo post resurrectionem quam ante, nec maiorem caritatem, et sic de aliis virtutibus ; ergo non habuit maiores virtutes quam ante ; ergo non fuit beatior quam ante.

Quod concedimus hac ratione, quoniam beatitudo consistit proprie in virtutibus.

 

  1. Unde patet quod hec est falsa : beatitudo eterna consistit in stola anime et stola corporis. Immo consistit in sola stola anime, quoniam sola anima cognoscit et diligit et fruitur Deo, quod est esse beatum.
  2. Ad secundum dicimus quod hec est falsa : felicitati Christi ante passionem fuit admixta miseria, ut intelligatur de vera miseria, quoniam sicut vera beatitudo consistit in virtutibus, ita vera miseria consistit in peccato. Unde beatitudo Christi quam habuit ante passionem non habuit aliquid admixtum de suo contrario, quoniam passibilitas, mortalitas, paupertas non sunt vere miserie ; et si dicantur miserie, tamen non habent contrarietatem ad veram beatitudinem que est in anima, licet habeant contrarietatem ad beatitudinem que est in corpore.

 

 

Caput V

Utrum Christus post resurrectionem habuit maiorem coronam quam ante.

 

Quinto capitula queritur utrum Christus post resurrectionem habuit maiorem coronam vel maius premium quam ante meruerit.

Probatio quod non, quoniam Christus cum merebatur, habebat maximam caritatem quantamcumque poterat ei dare Deus ; ergo ea meruit maximum premium ; sed non potuit habere maius premium quam maximum ; ergo post resurrectionem non habuit maius premium quam ante meruerit.

 

Contra. 1. Deus semper remunerat supra meritum, et punit citra condignum ; ergo maiori premio remuneravit Christum quam meruisset, quoniam universe vie Domini misericordia et veritas. In premio Christi aperta est iustitia, quia illud meruit. Sed in quo sit misericordia, non videtur, nisi remuneraverit ipsum supra meritum.

  1. Item dicit in Evangelio Luce, VI : Mensuram bonam et confertam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Si ergo Christo data est mensura supereffluens, ergo datum est ei maius premium quam meruerit.

 

Solutio. Christus inter homines est excepte excellentie, quoniam ab instanti conceptionis data sunt ei carismata, non ad mensuram.

 

  1. Unde non tenet illa regula in Christo : Deus remunerat supra meritum, quoniam meritum eius fuit dignum premio maximo propter maximam caritatem quam habuit, et in premio Christi fuit misericordia non quantum ad essentiam premii, sed quantum ad fundamentum premii.
  2. Eodem modo non quantum ad essentiam premii, sed quantum ad fundamentum fuit in Christo supereffluentia, quoniam data est ei gratia supra mensuram.