Tractatus XXXIV — Livre III — Guillaume d'Auxerre

Guillaume d'Auxerre - Livre III

Tractatus XXXIV

TRACTATUS TRICESIMUS QUARTUS

 

 

[DE DONIS PER QUE REGITUR CONTEMPLATIVA, SCILICET DE INTELLECTU ET SAPIENTIA.]

 

Dicto de donis per que regitur vita activa, dicendum est de donis, per que regitur vita contemplativa, scilicet de intellectu et sapientia.

Circa que primo videndum est quid sit intellectus et quid sapientia.

Secundo utrum sunt virtutes.

Tercio utrum alie sunt virtutes contemplative, quibus cognoscatur Deus, quam iste tres, scilicet fides, sapientia, intellectus.

Quarto utrum vita contemplativa sit melior quam activa, [vel] e converso.

Quinto et ultimo utrum virtuti contemplative aliquid sit contrarium.

 

 

Caput I

[Quid sit intellectus et quid sapientia.]

 

[Circa] primum sic obicitur. Augustinus dicit quod sapientia est cognitio solius creatoris, intellectus autem est cognitione creatoris et quarumdam rerum creatarum, scilicet, sanctorum angelorum et sanctarum animarum, secundum hoc ergo sapientia et intellectus eandem habent materiam, scilicet Deum ; sed secundum materias habent distingui virtutes ; ergo cum sapientia et intellectus habeant eandem materiam, sunt eadem virtus, et ita idem donum.

Idem, fides est cognitio creatoris et quarumd[a]m creaturarum, sicut sanctorum angelorum et sanctarum animarum et etiam multorum aliorum ; ergo quicquid est materia sapientie et intellectus, est materia fidei ; ergo fides non differt a sapientia et intellectu.

 

Solutio. Sapientia et intellectus differunt, quia sapientia est cognitio Dei absolute, sed intellectus est cognitio Dei collative, scilicet in comparatione ad creaturas. Unde sicut alia est cognitio nominis absolute, que traditur in maiori volumine Prisciani, et est alia scientia vel cognitio nominis in comparatione ad verbum, que traditur in minori volumine, ita alia est cognitio Dei absolute, que dicitur sapientia, et alia cognitio Dei collative, que dicitur intellectus, intellectu enim cognoscimus Deum, in quantum beatificat angelos et animas gubernat et movet. Unde cognitio Dei, que est intellectus, est quasi cognitio phisica, quia phisica sive naturalis philosophia agit de mobili et cognoscit Deum, in quantum dat cuncta moveri, unde etiam in fine octavi Phisicorum concluditur quod primum principium motus est immobile et nullam habens magnitudinem. Sed cognitio Dei absoluta est quasi methaphisica, quoniam methaphisica agit de Deo absolute considerando proprias dispositiones eius.

Patet ergo differentia inter sapientiam et intellectum, quamvis enim eandem habeant materiam, non tamen in ratione eadem. Fides autem differt ab intellectu sicut scientia, quia differt a scientia propter quid. Fides enim innititur prime veritati propter se et super omnia ; unde cognitio Dei, que est fides, est quasi cognitio principiorum, sicut enim in hoc principio : omne totum maius est sua parte, invenitur causa sue cognitionis nec alia causa queritur, ita anima fidelis in ipsa prima veritate, que creditur, invenit causam fidei nec aliam causam querit ; intellectus autem reddit causam eorum, que fides credit. Verbi gratia, fides credit Deum remunerare bonos supra condignum ; huius reddit causam intellectus hoc modo : Deus est largus plus, quam potest intelligi ; ergo remunerat bonos plus, quam possit intelligi. Intellectus enim reddit rationem de ea, que in nobis est fide, spe et caritate ; et ad hoc debent esse parati prelati, ut reddant omni poscenti rationem de ea que in eis est spe, fide, que etc., ut dicit beatus Petrus, in prima canonica sua. Sicut enim differt navalis scientia ab astrologia, ita differt fides ab intellectu ; illi enim, qui habent navalem scientiam, de quadam stella sciunt quod est immobilis, de quibusdam aliis sciunt quod nunquam occidunt, sed propter quid ita sit, nesciunt, astrologi autem sciunt propter quid ita est ; fides autem scit quod Deus remunerat bonos, intellectus autem scit propter quid. Fides autem differt a sapientia eo modo, quo scientia alicuius rei per auditum differt a scientia eiusdem rei per gustum ; verbi gratia, aliquis scit quod hoc vinum est bonum, et hoc scit per auditum ; alius scit quod hoc vinum est bonum, et hoc scit per gustum ; et iste due scientie differunt ; hoc modo differt fides a sapientia, fides enim est cognitio per auditum, quoniam fides ex auditu, ut dicit Apostolus, sapientia vero est cognitio Dei per gustum ; unde sapientia dicitur sapore virtutum condita, scientia, quia per sapientiam gustatur, dulcedo sive suavitas Dei, unde in Psalmo : Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus. Et hoc est maxima cognitio Dei : cognitio per sapientiam, si enim creator cognoscitur per effectum, per maximum effectum maxime cognoscitur, et maximus effectus est dilectio, quam habemus in Deo per caritatem et intellectum, per quam dilectionem habetur sapientia ; et hoc est in sapientia dono, unde per donum sapientie maxime cognoscitur deus.

 

 

Caput II

Utrum intellectus sit virtus.

 

Circa secundum capitulum queritur utrum intellectus sit virtus. Per predicta videtur quod non sit, quia dicit Augustinus : Fides non habet meritum, cui humana ratio prebet experimentum ; ergo nulla cognitio habet meritum, cui humana ratio prebet experimentum etc. ; sed intellectus est cognitio, cui humana ratio prebet experimentum etc., ut habitum est ; ergo intellectus non habet meritum ; ergo non est virtus.

Item, Augustinus dicit quod intellectu cognoscitur creator et creatura quedam sine delectatione ; sed omnis virtus est cum delectatione ; ergo intellectus non est virtus.

Item, probatur quod Augustinus dicit falsum, dicens intellectum esse sine delectatione. Est enim delectatio in visione pulcri prati ; ergo multo forcius in visione Dei est delectatio ; ergo cum intellectu videamus Deum, delectatio est in intellectu.

Item, bonum est perfectio, cuius apprehensio est delectatio ; ergo apprehensio boni est delectatio ; multo forcius cognitio boni et precipue optimi est delectatio ; et ita in intellectu dono, cum sit cognitio optimi, est delectatio.

 Item, in intellectu dono est coniunctio convenientis cum convenienti ; ergo delectatio.

 

Solutio. Dicimus quod intellectus donum est virtus, et sapientia similiter, et fides similiter, quoniam fides apprehendit primam veritatem cum assensione, et intellectus et sapientia similiter assenciunt prime veritati propter se, et tale assentire meritorium est, cum non innitatur rationibus naturalibus, sed tantum prime veritati.

Ad primo obiectum dicimus quod intellectui non prebet experimentum humana ratio, id est naturalis, quia ille rationes, quas habet intellectus, non sunt humane, sed divine, quia sumuntur a fide, unde saltem intellectus per consequens acquiescit prime veritati propter se et super omnia.

Ad secundum dicimus quod intellectus dicitur esse sine delectatione, id est sine fruitione, quia non est fruendum creaturis, quarum cognitio est intellectus ; delectari tamen possumus in eis, sed in comparatione ad Deum, sicut dicitur in Psalmo : Delectasti me, Domine, in factura tua.

 

 

Caput III

Utrum sint alie virtutes contemplative quam sapientia et intellectus.

 

Circa tercium capitulum queritur utrum sint alie virtutes contemplative quam sapientia et intellectus.

Videtur quod sic, quia fides, spes, caritas non habent motus exteriores set interiores ; ergo non sunt virtutes active sed contemplative, cum habeant tantum motus interiores.

Si dicit quod fides, spes, caritas imperant opera virtutum activarum, et propter hoc non sunt virtutes contemplative ; eadem ratione posset dici quod sapientia et intellectus non sunt virtutes contemplative, quoniam imperant et dirigunt opera active ; quod probatur, quoniam Apostolus dicit, ad Colossenses, IV : In sapientia ambulate ad eos qui foris sunt ; ergo sapientia dirigit opera exteriora ; ergo dirigit opera active.

Item, sapientia est cognitio Dei ; sed secundum quod cognoscimus de Deo, debemus nos habere in operibus exterioribus ; ergo sapientia dirigit opera exteriora, et ita dirigit opera active.

Item, intellectus bonus omnibus facientibus eum ; intellectus ergo dirigit nos ad opera.

Item, Ezechiel, I : Sub pennis eorum manus hominis ; per pennas intelligitur contemplatio, per manus operatio ; manus ergo sub pennis, operatio sub contemplatione ; igitur operatio regitur a contemplatione ; cum igitur sapientia et intellectus, que sunt virtutes contemplative, dirigant opera active, quod fides, spes, caritas reglint opera active, non impedit quin sint virtutes contemplative.

Si concedatur quod sint contemplative, contra Magistri dicunt quod contemplationis tres sunt species : lectio, oratio, meditatio ; nullum istorum est fidei vel caritatis vel spei ; ergo fides, spes, caritas non sunt virtutes contemplative.

Item, videtur quod plura dona contemplativa debent esse quam ista duo, scilicet sapientia et intellectus, quia in sacra Scriptura quadruplex est intelligentia : prima historialis, secunda moralis, tercia allegorica, quarta anagogica ; prime intelligentie, scilicet historiali, non subservit aliqua virtus ; secunde, scilicet morali, subservit donum scientie, per quod prudenter conversamur in medio prave et perverse nationis ; quarte intelligentie, scilicet anagocice, subserviunt dona duo, scilicet sapientia et intellectus, quia ista sunt de eis, que sunt in triumphanti Ecclesia, et anagogicus intellectus est de eisdem, unde dicitur anagogicus quasi sur sum tendens sive ductivus ; tercie ergo intelligentie sive allegorice debet subservire aliquod donum proprium, quia ea, que sunt in allegorica intelligentia, sunt inmitanda aut fugienda ; illud vero donum debet esse prudentia spiritus, quoniam de spiritualibus et interioribus debet esse allegoricus intellectus, et prudentia spiritus debet esse aliud quam scientia donum, quia scientia donum in exterioribus est, prudentia spiritus in interioribus ; et ita videtur quod plura sunt dona contemplativa quam sapientia et intellectus.

Item, Salomon in Proverbiis : Omni custodia custodi cor tuum ; ergo si omni custodia servandum est cor, sicut unum donum proprium est ad servandum opera exteriora, ita unum proprium donum debet esse ad servandum cor, et ita debet esse contemplativum, cum sit de interioribus, et hoc videtur, quia Abraham abigebat aves a sacrificio suo, per quod significatur quod nos debemus muscas morientes, id est immundascogitationes a sacrificio nostre orationis, ne perdant suavitatem unguenti, id est devotionem orationis ; necesse est igitur esse aliquod donum, quod mundet cor et tran[s]quillum reddat a cogitationibus immundis et inquietis ; hoc autem debet esse prudentia spiritus, de qua dixit Apostolus quoniam ipsa est vita et pax : vita, in quantum mundat et movet suo modo ad spiritualia opera exteriora, pax, in quantum facit cor tran[s]quillum abigendo inquietas cogitationes ; sic igitur sunt plura dona contemplativa quam sapientia et intellectus.

Item, Aristote les dividit virtutes intellectuales in sophiam, intelligenciam, fronesin ; intelligentia autem idem est quod intellectus ; sophia idem est quod sapientia ; ergo preter sapientiam et intellectum ponit Aristoteles terciam virtutem intellectualem, scilicet fronesin, que debet esse prudentia spiritus ; et ita tria sunt dona contemplativa.

 

Solutio. Dicimus quod fides, spes, caritas non sunt active nec contemplative proprie, sed communes, quia necessarie sunt omnibus, sive incipientibus sive proficientibus sive perfectis, unde active sunt, licet non proprie, et contemplative, sed non proprie. Nec valet hec argumentatio : non habent motus nisi interiores, ergo sunt proprie contemplative.

Ad aliud dicimus quod hec argumentatio non valet : morali intelligencie subservit donum scientie, et anagogice subserviunt sapientia et intellectus, ergo allegorice intelligentie subservit donum proprium ; tamen bene concedimus quod ei subservit donum sed non proprium, idem enim donum [sub]servit morali intellectui et allegorico, quoniam intellectu allegorico semper dicitur aliquid, quod imitandum est vel fugiendum secundum moralem intellectum, verbi gratia, secundum allegoricum intellectum David vicit Goliam id est Christus diabolum, per hoc instruimur nos quod nos debemus vincere diabolum, id est vicia in nobis ; et sic allegoricus intellectus reducitur ad moralem, per ipsum enim instruimur ad con[versandum] prudenter in medio prave et perverse nationis ; et propter hoc idem donum subservit morali intellectui et allegorico.

Ad omnia vero sequencia argumenta eadem est solutio, quia donum scientie, quod idem est quod prudentia, sufficit ad custodiendum cor et abigendum immundas cogitationes a sacrificio nostro, quoniam eadem virtus est, cuius imperio homo conformat se Deo in operibus exterioribus, que secundum hoc dicitur prudentia politica, et cuius imperio conformat se homo Deo operibus interioribus, secundum quod eadem virtus dicitur prudentia spiritus ; prudentia tamen magis se habet ad opera exteriora quam ad opera interiora, quia ad omnia exteriora, que virtutis sunt, necessaria est prudentia, quia in omnibus talibus operibus considerantur circumstancie, et non semper in omnibus interioribus motibus considerantur circumstancie, quia credere in Deum et sperare et diligere semper bona sunt et ubique ; sed ubi cautela opus est in credendo, sperando, diligendo, ut quando temptatio insurgit vel aliqua rebellio, necessaria est prudentia, verbi gratia, si temptetur aliquis de infidelitate, necess[aria] est prudencia ad docendum qualiter muniat se homo et defendat contra infidelitatem ; quia ergo non semper dirigit motus interiores sed semper dirigit motus exteriores, propter hoc plus dicitur virtus activa quam contemplativa.

 Ad illud quod obicitur de auctoritate Aristotelis, dicimus quod Aristoteles vocavit fronesim virtutem intellectualem, quoniam aliquando dirigit motus interiores, sicut dictum est, et quia multum est necessaria contemplativis ad abigendum muscas, ne perdant suavitatem unguenti.

 

 

Caput IV

De comparatione vite contemplative ad activam.

 

 

Circa quartum capitulum queritur de comparatione vite contemplative ad activam, et queritur utra illarum sit melior.

Videtur quod contemplativa sit melior, quoniam Gregorius dicit super Ezechielem quod melior est vita contemplativa quam activa, et hoc dicit propter hanc auctoritatem : Animalia ibant et revertebantur, animalia sunt predicatores, qui ibant ad actiones et revertebantur ad contemplationes ; sed non reverterentur, nisi melior esset contemplatio quam actio ; ergo melior est contemplativa quam activa.

Item, super illud Luce : Maria optimam partem elegit etc., dicit Glosa : Non vituperatur pars Marthe, sed laudatur pars Marie, id est prefertur ; sed pars Marie est vita contemplativa, sed pars Marthe activa ; ergo etc.

Item, in Genesi, XXIX : Lia erat lippa oculis, Rachel autem pulcra facie ; et Iacob magis diligebat illam quam Liam, Iacob autem significat Christum ; Rachel contemplativam ; Lia activam ; ergo contemplativa pulcrior est quam activa ; sed pulcritudo illa attenditur secundum virtutes ; ergo meliores habe[n]t virtutes contemplativa quam activa ; ergo melior.

Item, Christus diligit magis contemplativam quam activam, sicut Iacob magis diligit Rachel quam Liam ; sed Christus magis bonum magis diligit ; ergo contemplativa melior est quam activa.

Item, in fine Iohannis, super illud : Conversus Petrus vidit illum discipulum quem diligebat Ihesus, dicit Glosa : Petrus magis diligit, et Iohannes magis diligitur ; sed Iohannes significat virum contemplativum, Petrus activum ; ergo Christus magis contemplativum diligit quam activum ; ergo melior est contemplativa quam activa.

Item, quod propinquius est fini, magis est eligendum ; sed viri contemplativi sunt propinquiores fini quam viri activi. Probatio : Sancti angeli, qui sunt coniunctissimi Deo, sunt in pura contemplatione ; ergo viri contemplativi propinquiores sunt sanctis angelis quam viri activi ; cum ergo viri contemplativi propinquiores sint sanctis angelis, qui sunt propinquissimi ipsi fini, quam activi, ipsi sunt propinquiores fini. Et ita contemplativa propinquior est fini quam activa ; ergo magis eligenda simpliciter ; ergo melior est simpliciter.

Si concedatur, contra. Terra, que fructuosior est, melior est simpliciter ; ergo vita fructuosior melior est simpliciter ; sed vita activa fructuosior est quam vita contemplativa, quoniam fecundior fuit Lia quam Rachel ; ergo activa vita melior est simpliciter quam contemplativa.

 Item, operibus active promittitur vita eterna, et non operibus contemplativa, quia activis dicetur in iudicio : Venite, benedicti Patris mei ; percipite regnum. Esurivi enim et dedistis michi manducare etc. ; propter hoc dicit Apostolus : Pietas valet ad omnia, promissionem habens vite, que nunc est et future ; activis igitur promittitur vita eterna, non contemplativis ; ergo activis proprie debetur vita eterna ; vita ergo activa proprie est ad vitam eternam ; et ita utilior est simpliciter quam vita contemplativa ; sed quod utilius est simpliciter ad vitam eternam, melius simpliciter est, hoc numquam fallit ; sed aliquid potest esse utilius alicui, quod tamen non est melius simpliciter ; ergo melior est simpliciter activa quam contemplativa.

Item, optimum opus active melius est optimo opere contemplative, scilicet predicatio vel martirium, quoniam dicitur : Iniuriam facit martiri qui orat pro ipso, et hoc non dicitur de contemplativo ; ergo simpliciter melior est activa quam contemplativa, quia si optimus equus optimo asino est melior etc.

Item, dictum est quod Petrus magis diligit quam Iohannes, et Petrus significat virum activum, Iohannes contemplativum ; ergo vir activus magis diligit quam contemplativus ; ergo meliorem caritatem habet quam contemplativus ; sed omnes virtutes sunt pares ; ergo activus maiores habet virtutes quam contemplativus ; ergo melior est simpliciter.

Item, sponsus in Cantico : Egrediamur in agrum, commoremur in villis, sic revocatur anima a contemplatione ad actionem ; sed non revocatur a magis bono ad minus bonum, stulta enim esset talis revocatio, nec ab eque bono ad eque bonum, inutilis enim esset talis revocatio ; ergo revocatur a minus bono ad magis bonum ; ergo melior est actio quam contemplatio ; et ita melior est activa quam contemplativa.

 

Solutio. Comparatio contemplative ad activam dupliciter potest fieri. Primo, secundum status, ut comparetur status contemplative statui active ; et dicitur secundum hoc vir contemplativus ; qui est habilis ad contemplandum et de facili contemplatur, activus, qui de facili agit sed non est habilis ad contemplandum ; et secundum hune statum dicitur contemplativus habere virtutes purgati animi, activus virtutes purgatorias ; secundum hoc melior est contemplativa quam activa, quoniam Lia habebat lippos oculos, id est, virtutes non bene purgatas, sed Rachel erat pulcra facie, id est, virtutes bene purgatas habebat et serenatas.

 

Ad primo obiectum dicimus quod hec duplex : vita activa est fructuosior quam contemplativa, quoniam potest dici fructuosior, id est, maiorem fructum afferens, vel fructuosior, id est, pluribus fructum afferens. Primo modo falsa est, quia contemplativa maiorem fructum affert suo subiecto. Secundo modo vera est ; sed tunc non sequitur quod activa sit melior quam contemplativa, nec est simile quod adducitur pro simili, quoniam terra dicitur fructuosior in alia significatione, scilicet, quia maiorem fructum affert.

Ad secundo obiectum dicimus quod non tantum active debetur vita eterna, sed etiam contemplative ; sed primo promittitur activis, quia facilior est actio quam contemplatio, quoniam si promitteretur contemplativis, desperarent homines non valentes ascendere ad arcem contemplationis ; ut ergo nullus possit se excusare, promittitur vita eterna activis, ut salventur in Segor cum Loth, qui ad ardua m[o]ntium, id est ad eminenciam contemplationis, ascendere non possunt, Segor enim interpretatur parva. Alia ratione promittitur vita eterna activis, qui faciunt opera misericordie, quia per misericordiam maxime assimilamur Deo, cuius proprium est misereri et pacere ; et cum homo sit factus ad imaginem et similitudinem Dei, de facili compatitur et miseretur, quia homo est animal mansuetum natura et magis se habet ad opera mansuetudinis. et pietatis quam ad opera crudelitatis.

Ad tercio obiectum dicimus quod hec argumentatio non valet : optimum opus active etc., ergo activa melior est quam contemplativa, et hoc est, quia optimum opus active non est solius active, immo contemplative est, secundum Augustinum, quia quod predicatores hauriunt de scientia Dei in otio contemplationis, effundunt in opere predicationis, propter hoc debent episcopi habere domos extra civitates et tumultum hominum, ut vacant contemplationi, et hauriunt ibi, quod debent effundere in opere predicationis ; sed si optimum opus solius active esset melius optimo opere contemplative, tune activa esset melior quarn contemplativa.

Ad quartum obiectum dicimus quod hec auctoritas : Petrus magis diligit quam Iohannes , quantum ad presens exponenda est sic : Petrus magis diligit, id est, in pluribus magis diligere se ostendit ; et ex hoc non sequitur quod habeat maiorem caritatem.

Ad ultimo obiectum dicimus quod auctoritas illa non intelligitur de revocatione a stati in statum, sed de revocatione ab opere contemplationis ad opus actionis, que in aliquo casu facienda est, quoniam utilius est alicui in aliquo casu esse in operibus active quam contemplative ; comparando igitur statum contemplativorum ad statum activorum, melior est contemplativa quam activa.

 

Potest autem aliter fieri comparatio, ut comparetur opus contemplationis in eodem homine, manente in eadem caritate, ad opus actionis eiusdem hominis habentis eamdem caritatem ; et secundum hoc questio est utrum opus active in eodem homine ex eadem caritate sit melius opere contemplative, aliis paribus.

Videtur quod sic, quia super illud Cantici : Surge, propera, amica mea, dicit Glosa quod melius fit per operationem ; ergo secundum hoc melius itur ad Deum per operationem quam per contemplationem ; ergo melior est operatio quam contemplatio.

Item, sit aliquis abbas in aliqua religione canonica, qui videat homines mori fame verbi Dei et non sit aliquis in illa religione, qui sciat eos docere. Probatur quod tenetur illis predicare, quia Iohannes dicit, in epistola canonica prima Iohannis, III : Si quis viderit fratrem suum necessitatem habere et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in eo ?, sed maior est necessitas spiritualis quam corporalis ; ergo si iste abbas clauserit viscera sua ab istis, qui moriuntur fame verbi Dei, caritas non est in eo ; ergo tenetur predicare istis ; ergo tenetur dimittere [istis] opera contemplationis pro opere actionis ; sed non tenetur dimittere maius bonum pro minus bono vel eque bonum pro eque bono ; ergo opus contemplative non est magis bonum quam opus activa, vel eque ; ergo opus active melius est quam opus contemplative.

Item, in isto homine opus active et opus contemplative sunt eque meritoria vite eterne, cum ex eadem caritate fiant ; ergo sunt eque utilia facienti ; sed opus active melius est aliis ; ergo opus active melius est simpliciter quam contemplative ; ergo melius simpliciter.

Item, Aristoteles dicit : Cuius consequens est magis bonum, illud est magis eligendum ; sed maius bonum sequitur ex operibus active quam ex operibus contemplative ; ergo magis est eligenda actio quam contemplatio ; ergo melior est actio quam contemplatio.

 

Set contra. Beatus Martinus dixit quod maior virtus fuit ei ante episcopatum quam in episcopatu, quoniam ante resuscitavit duos mortuos, in episcopatu tantum unum ; ergo maior virtus fuit ei in contemplatione ; dum esset monachus, quam in actione, dum esset episcopus ; ergo maioris sunt virtutis opera contemplative quam opera active ; ergo meliora sunt simpliciter.

Item, in Cantico, V : Lavi pedes meos etc. ; pedes sunt affectus mentis ; ergo puriores sunt affectus in contemplatione quam in actione ; ergo puriora et mundiora sunt opera contemplative quam opera active, et alia sunt paria ; ergo meliora sunt, quia que mundiora sunt, meliora sunt, aliis paribus.

Item, operibus contemplationis delectamur immediate a Deo, operibus active tantum mediate ; ergo opera contemplative meliora sunt sive propinquiora optimo quam opera active ; ergo meliora sunt.

Item, quod diuturnius est, magis est eligendum ; sed opera contemplative diuturniora sunt quam opera active, hoc [ergo] patet per Evangelium, quia Maria optimam partem etc., et Aristoteles vocat virtutes consuetudinales, intellectuales immortales ; ergo opera contemplative sunt magis eligenda quam opera active ; ergo meliora sunt simpliciter.

Item, Origenes dicit quod periculosior est vita activa quam contemplativa, est enim vita contemplativa in rationabili, activa in irascibili et concupiscibili, in quibus est multum excessus, quia in irascibili est conturbatio, in concupiscibili ardor ; ergo vita contemplativa est tutior quam activa ; ergo magis eligenda ; et ita melior.

Set videtur quod contemplatio sit periculosior quam actio, quoniam in ratione est error, et ita in contemplatione potest esse error, et preterea occiositas, que parit fastidium et accidiam, sicut contingit in Iudeis, qui in deserto, in quo erant occiosi, dixerunt : Oculi nostri non vident nisi manna ; anima nostra super cibo illo levissimo nauseat ; sic ergo periculosior est vita contemplativa quam activa.

 

Solutio. Dicimus quod, consideratis operibus contemplative in se et operibus active in se, meliora sunt opera contemplationis quam actionis ; cum enim operibus contemplationis delectemur immediate in Deo, magis sunt augmentativa caritatis et confirmativa quam opera actionis. Sed consideratis operibus illis quantum ad speciales casus et speciales circumstancias, habent se tunc ut excedentia et excessa, quoniam in aliquo casu utilius est alicui et melius est esse in operibus active quam in operibus contemplative, aliquando enim a converso. Sed simpliciter loquendo melior est contemplatio quam actio.

 

Ad primum dicimus quod hec auctoritas, quod melius fit per operationem , loquitur in casu ; et verum est quod in aliquo casu melior est operatio quam contemplatio, cum sponsus hoc dicat, cuius imperio et iudicio standum est ; sed non sequitur ex hoc quod simpliciter sit melior.

Similis est solutio ad secundo obiectum, quoniam in illo casu tenetur predicare abbas et dimittere opera contemplative, et melior est in illo casu operatio quam contemplatio, non tamen simpliciter melior.

Ad tercio obiectum solvimus per interemptionem, quoniam dicimus quod hec est falsa : opus contemplationis et opus actionis sunt eque utilia, cum ex eadem caritate procedant, quoniam non sequitur quod, si sint eque utilia ad vitam eternam, quod sint eque utilia simpliciter, quoniam, sicut dictum est, opus contemplationis magis valet ad augmentum et radicationem caritatis quam opus active.

Ad quarto obiectum dicimus quod regula Aristotelis : Cuius consequens etc., intelligenda est sic : consequens, cuius est magis bonum ipsi eligenti, illud est magis eligendum ; sed consequens operum active non est magis bonum ipsi facienti quam consequens operum contemplative, immo e converest, quia opus contemplative magis prodest ipsi facienti quam opus active, aliis paribus, quamvis opus active plus prosit aliis, utilitas enim operum magis habet considerari secundum utilitatem facientis quam aliorum, quoniam quilibet magis tenetur diligere se quam alios.

Ad ultimo obiectum dicimus de auctoritate Origenis, quod sine dubio periculosior est vita activa quam contemplativa, quoniam quecumque pericula sint in contemplativa, sunt in activa, quoniam in activa est error, perturbatio, ardor. Et quod obicitur, quod in contemplativa est fastidium et accidia, hoc est ex debilitate humane nature et fragilitate liberi arbitrii, unde non magis pertinet ad contemplativam quam ad activam.

 

 

Caput V

Utrum virtus contemplativa habeat contrarium.

 

Quinto capitulo queritur utrum virtus contemplativa habeat contrarium.

Videtur quod non, quia sapientia et intellectus sunt quedam scientie ; scientia autem non habet contrarium, ignorantia autem non est proprie contraria scientie, precipue scientie que est virtus, quoniam ignorantia proprie loquendo non est vicium ; ergo sapientia et intellectus non habent contrarium ; et ita virtutes contemplative non habent contrarium.

Item, delectationi, que est ex consideratione quod diameter est assimeter coste , nichil est contrarium, quia quod diameter est assimeter coste, non habet contrarium aliquid quod sit ; ergo eadem ratione delectatio, que est a Deo et in Deo, nichil habet contrarium, quoniam Deo nichil est contrarium ; sed sapientia donum consistit in hoc, quod per sapientiam delectamur in Deo, unde dicitur sapientia a sapore ; ergo sapientia donum non habet contrarium.

 

Si concedatur, contra. Cuilibet virtuti aliquod vicium contrarium est ; respondet ergo contemplative virtuti aliquod vicium contrarium, et ita sapientie et intellectui aliquod est contrarium.

Item, error in Deo vicium est, quoniam asserere aliquid de Deo quod non est verum, peccatum mortale est ; ergo huiusmodi errori aliqua virtus est contraria, nonnisi sapientia et intellectus, quoniam asserunt de Deo, quod verum est ; ergo sapientie et intellectui aliquid est contrarium.

Item, sicut sapientia gustando bonitatem Dei invenit ipsum dulcem et sic delectatur in ipso, ita accidia invenit ipsum amarum et abhominatur ipsum, sicut ipse Dominus dicit : Posuerunt me abhominationem sibi ; est autem accidia tedium boni, per quod tristatur homo male se habens in ipsa Dei bonitate ; cum ergo sapientia delectetur in eo, in quo tristatur accidia, et ex hoc accidit tristitia, videtur quod ipsa et accidia sunt contraria.

Item, Gregorius dicit quod sapientie contraria est stulticia sive insipientia, intellectui ebetudo, consilio temeritas, [fortitudini] remissio, scientie error, qui est prudentia carnis et sapientia mundi, pietati inpietas, timori pusillanimitas vel timiditas ; sic igitur sapientie et intellectui aliquid est contrarium ; sed videtur quod insipientia non est contraria sapientie, quoniam Apostolus dicit : Non plus sapere [sed] quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem [pertinet], et in Proverbiis : Prudencie tue pane modum ; sic igitur sobrietas est necessaria in cognitione eorum, que de Deo sunt, et illa sobrietas spiritualis, cuius omnes motus simpliciter interiores sunt ; ei autem contraria est insipientia, que est in excessu vel diminutione ; ergo sapientia et insipientia non sunt contraria.

Item, sicut necessaria est sobrietas [in sapientia] sive in cognitione eorum, que de Deo sunt tantum, ita necessaria est sobrietas in intellectu sive in cognitione Dei et sanctorum angelorum et animarum, et sicut sapientia et intellectus diversa sunt, ita sobrietas, que est in sapiendo, et sobrietas, que est in intelligendo, diverse sunt, et utraque est virtus contemplativa, quoniam omnes motus utriusque tantum interiores sunt ; quatuor igitur sunt virtutes contemplative, et hec est contraria Isaie, qui tantum duas ponit, et contra Aristotelem, qui ponit tantum tres.

 

Solutio. Dicimus, sicut dicit Gregorius, quod sapientie contraria est insipientia, et intellectui ebetudo et excessus in intelligendo.

Ad primo obiectum dicimus quod sapienti[a] et intellectus proprie loquendo non sunt scientia, quia scientia proprie loquendo est habitudo cognitionis per causam et per rationes naturales habentes principium ex per se notis simpliciter sive naturaliter. Et ita solvitur prima obiectio per interemptionem.

Ad secundum dicimus quod, licet delectationi, que est in sapientia, nichil sit contrarium, tamen sapientie aliquid est contrarium, quoniam sapientia non tantum consistit in delectatione sed etiam in cognoscendo Deum, nec ex uno solo effectu Dei, immo excellentissimis effectibus Dei, intellectus enim dicit quod Deus summe quietat animas sanctas, et ex hoc habet sapientia quo summe Deus suavis est, et sic de consimilibus effectibus, sicut dictum est.

Ad tercio obiectum dicimus quod accidia et sapientia non sunt contraria. Sapientia enim, cum sit cognitio, non cadit proprie supra bonum sed supra verum. Est enim sapientia cognitio prime veritatis, accidia autem est tantum de bono, secundum quod est bonum, est enim accidia tedium boni ; unde pocius est contraria caritati, que est de bono secundum quod bonum, quam sapientie, que magis est de cognitione boni vel veri.

Ad ultimum obiectum de sobrietate dicimus quod sobrietas spiritualis, que est in sapiendo et in intelligendo, non est alia virtus quam sapientia et intellectus, immo est commuais ad sapientiam et intellectum, quoniam ipsa sapientia consistit in medio : non plus sapere quam oportet sapere, nec minus ; unde ipsa est sobrietas spiritualis ; similiter intellectus sobrietas est ; patet ergo quod non est necessarium quatuor contemplativas virtutes esse.