Tractatus XLIX — Livre III — Guillaume d'Auxerre

Guillaume d'Auxerre - Livre III

Tractatus XLIX

TRACTATUS QUADRAGESIMUS NONUS

 

 

DE SIMONIA

 

Dicto de usura, dicendum est de simonia, circa quam primo videndum est quid sit simonia et in qua materia consistit.

Secundo de spiritualibus casibus, in quibus habet originem peccatum simonie ; et illud capitulum dividitur in multa capitula secundum diversitatem materiarum, in quibus sunt huiusmodi casus.

Tertio de excusatione ordinis ipsius simoniaci.

 

 

Caput I

[Quid sit simonia.]

 

Simonia sic describitur : Simonia est studiosa voluntas emendi vel vendendi spirituale vel adiunctum spirituali. A quibusdam sic describitur simonia : Est pactio de temporalibus propter spiritualia facta, vel e converso.

 

Circa primam diffinitionem queritur utrum iudex secularis committat simoniam venendo iusticiam.

Videtur quod sic, quia preceptum est : Diligite iusticiam, qui iudicatis terram ; cum ergo precepta sit iusticia[m] diligi, videtur esse res spiritualis ; ergo cum iudex secularis vendit iusticiam, vendit rem spiritualem vel annexum spirituali ; ergo commitit simoniam, vel simonia non est studiosa volunta etc.

Sed contra. Super ilium locum Evangelii : Mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit, dicit Glosa quod venditores columbarum sunt prelati, qui Spiritum Sanctum vendunt ; non committitur ergo simonie peccatum vendendo nisi a prelatis, quorum tantum est dare Spiritum Sanctum ; non ergo committitur peccatum simonie vendendo a iudice seculari.

Item, licitum est Ecclesie in articula necessitatis vendere cruces et calices, et ista sunt spiritualia vel annexa spiritùali ; ergo vel simonia non est peccatum, vel simonia non est studiosa voluntas etc.

Item, regula est quod cuilibet licet redimere ius suum ; sit ergo quod aliquis habeat prebendam, que in veritate rei sua est, tamen deducta in iudicium, et sit ita quod, nisi det pecuniam iudici, non dabit sententiam pro ipso, licet ei in hoc casu dare pecuniam iudici, ut redimat ius suum, et ita emit sententiam, que est res spiritualis, vel prebendam ; ergo vel non est peccatum, vel simonia non est studiosa voluntas etc.

Item, dicit Augustinus quod licet avocato vendere iustum tantum patrocinium ; ergo eadem ratione licet iudici vendere iustum iudicium. Quod probatur quia, sicut iuste iudicare est opus iusticie, ita iuste patrocinari est opus [iusticie], preceptum enim est pupillos et viduas offendere ; ergo vel utrumque licet vendere vel neutrum.

 

Solutio. Spirituale in hoc loco solet diffiniri per disiunctionem hoc odo : spirituale est, quo habetur Spiritus Sanctus, vel quo datur, vel quo haberi significatur ; quo habetur Spiritus Sanctus, est virtus ; quo datur, sacramentum ; quo haberi significatur, ut donum prophetie et potestas faciendi miracula. Sed sine disiunctione potest diffiniri spirituale hoc modo : spirituale est, quo habetur Spiritus Sanctus ; virtutibus enim et sacramentis habetur Spiritus Sanctus ad faciendum opera virtutum ; dono autem prophetie et potestate faciendi miracula habetur Spiritus Sanctus ad faciendum opera quedam excellencia ; ista autem quatuor tantum sunt spiritualia proprie loquendo : virtus, sacramentum, donum prophetie et potestas faciendi miracula. Ius autem percipiendi decimas non est proprie spirituale, set tantum annexum spirituali, scilicet sacramento Ordinis ; episcopus enim, in quantum episcopus, ius habet percipiendi decimas.

 

Ad primum ergo dicimus quod iudex secularis non potest committere simoniam vendendo, sed emendo potest. Non enim potest dare Spiritum Sanctum, quia nec potest dare virtutes nec sacramenta, et ita nec vendere potest. Patet ergo solutio ad argumentationem illam, hec est [enim] interimenda : iusticia, quam facit iudex secularis, est res spiritualis, non enim reddere michi capam meam est res spiritualis.

Ad secundum dicimus quod est res quedam impreciabilis de iure et non de facto, et est quoddam impreciabile de iure et de facto, et est quoddam preciabile de iure et de facto. Impreciabile de iure et de facto est virtus, que non debet vendi et ita est impreciabilis de iure, que non potest vendi et ita est impreciabilis de facto : Deus enim ipse, cuius est dare ipsam, non posset vendere. Impreciabile de iure et non de facto est sacramentum ; non enim debet vendi, tamen potest vendi, quia sacramentum dat Deus per ministerium sacerdotis, unde sacerdos potest istud vendere de facto et non de iure. Preciabile de iure et de facto est calix, crus et huiusmodi ; et ista nec sunt spiritualia nec annexa spiritualibus, quia annexum spirituali proprie loquendo est quod est in eo, in quo est spirituale ; sed ista non sunt in eo, in quo est spirituale, sed sunt quedam possessiones sacre et propter necessitatem, si oportet eas vendi laicis, debent redigi in massam ; ecclesie autem possunt vendi sub eadem forma.

Ad tercio obiectum dicimus quod, licet iste redimat ius suum, non emit aliquid, quia non facit de non suo suum.

 Ad ultimo obiectum dicimus quod communiter solvitur quod licet advocato vendere iustum patrocinium propter laborem annexum, quia oportet discurrere et suadere ; non est autern ita in iudice, et propter hoc non est simile.

 

 

Caput II

De spiritualibus casibus, in quibus habet esse simonia.

 

Circa secundum capitulum queritur de spiritualibus casibus, in quibus habet esse simonia. Et hoc dividitur in tria. Est enim quiddam quod est spirituale et annexum spirituali, quiddam quod est tantum spirituale, quiddam quod est tantum annexum spirituali. Spirituale et annexum spirituali est predicatio ; predicatio enim est spiritualis, quia per eam datur Spiritus Sanctus ; est et annexa spirituali, est enim annexa Ordini, quia sacerdotum est proprie predicare vel ad minus ordinatorum. Spiritualia tantum sunt sacramenta Ecclesie, que non licet vendere vel emere. Annexum tantum spirituali est ius percipiendi decirnas et exequie mortuorum et prebende et consimilia.

 

 

Questio I

[De illo, quod est spirituale et annexum spirituali.]

 

Circa primum capitulum datur talis regula, quod non licet predicare pro temporali lucro vel inani gloria vel favore humano ; est enim triplex munus, ut dicit beatus Gregorius, munus lingue et manus et cordis ; si vero predicat aliquis pro aliquo istorum, committit simoniam.

Sed videtur quod licitum sit predicare pro temporalibus, et licitum est orare pro temporalibus, orat enim Ecclesia sic : Ut fructus terre dare et conservare digneris etc. ; ergo licet predicare pro temporalibus, est enim orare spirituale sicut predicare.

Item, Apostolus predicavit Corinthios pro temporalibus, videlicet ut faceret collectas sanctis pauperibus, qui erant in Ierusalem ; ergo licet predicare pro temporalibus ; sed si hoc, ergo licet dare prebendam pro temporalibus, quia magis spirituale est predicare quam dare prebendam, quia per predicationem datur Spiritus Sanctus et per dationem prebende non datur.

Forte dicet ad hoc aliquis quod duplex est oratio, id est duplex predicatio. Est enim quedam oratio spiritualis, qua petimus sanctificari nomen Dei in nobis et alia spiritualia ; quedam terrena, qua petimus temporalia. Similiter est quedam predicatio spiritualis, et illam non licet facere pro temporalibus ; quedam terrena, et illam licet facere pro temporalibus.

Sed contra. Illa predicatio, qua movebat Apostolus Corinthios ad faciendum collectas, talis erat : Qui parce seminat, parce et metet etc. ; sed constat quod hec predicatio spiritualis est ; ergo predicatio Apostoli, que erat pro temporalibus, est spiritualis ; ergo nulla predicatio terrena.

Item, verba, que ego loquor, spiritus et vita sunt ; ergo secundum hoc omnis predicatio est spiritualis ; nulla ergo terrena.

 

Forte dicet quod non licet predicare principaliter pro temporalibus, sed secundario ; ergo cum predicare sit magis spirituale quam dare prebendam, licet dare prebendam pro temporalibus non principaliter sed secundario, sicut si episcopus det aliquam prebendam alicui bono viro principaliter, ut in illa ecclesia deserviat, et secundario det ei, ut ipse alicui cenobio det centum libras, unde sustententur monachi, qui ibi serviunt Deo ; ergo dare sic prebendam non est peccatum.

Item, probatur per Augustinum, qui dicit quod alie et alie voluntates alios et alios habent fines ; sed si illi referantur ad ilium finem, qui Deus est, recte sunt ille voluntates atque actiones ; sed in huiusmodi actione[s], scilicet in huiusmodi datione prebende omnes fines referuntur ad Deum, quia bonum est quod iste serviat in ista ecclesia propter Deum, item bonum est, ut .det centum libras ad sustentationem pauperum monachorum, ut liberius serviant Deo et vacent contemplationi ; ergo quicquid est ibi in datione illa, refertur ad summum finem ; ergo illa datio est bona ; ergo dare prebendam pro temporalibus non solum licitum est, sed etiam bonum, quod manifeste falsum est.

 

 Solutio. Non est predicandum pro temporalibus, quia hec dictio pro notat causam prima, principalem et [in]mediatam. Non enim, ut dicit Augutinus, debemus evangelizare, ut manducemus, sed manducare, ut evangelizemus, ut cibus non sit premium quod [non] appetitur sed necessarium, quod additur, debet enim qui arat, ut dicit  Apostolus, arare in spe, non pro spe, ut dicit Glosa. Finis quoque principalis predicationis non debet esse ad temporalia aliquo modo, sed finis consecutivus et secundarius possunt esse ; potest enim aliquis principaliter predicare, ut moveat homines ad opera pietatis ; ad huiusmodi autem finem consequitur directe et proprie datio temporalium ; unde licet predicatorem sic predicantem habere respectum ad temporalia tanquam ad finem consecutivum, et hoc modo licet predicatores de hospitali predicare pro temporalibus, ut notetur per hanc dictionem pro causa consecutiva et secundaria.

 

Act primum ergo dicimus quod non est simile de predicatione et oratione, quia aliqua oratio est terrena, sed nulla predicatio est terrena.

Ad secundo obiectum dicimus quod Apostolus non predicavit pro temporali, ut notetur causa principalis temporalis et immediata et propria, sed predicavit pro temporali, ut notetur finis consecutivus et secundarius, quia movebat ad pietatem, in qua consistit similitudo Dei. Non est autem simile de datione prebende, quoniam ex operibus pietatis, ad quam moventur per predicationem directe et proprie, consequitur datio temporalium, sed ex datione prebende non sequitur directe et proprie datio temporalium ; unde non licet dare prebendam pro temporali aliquo modo, temporale enim non potest dacere in datione prebende ut finis principalis nec ut finis consecutivus et secundarius ; si ergo ibi cadit, cadit ut pretium ; ponitur ergo sub pretio, quod est annexum spirituali, et ita committitur simonia. Nec est verum quod omnes voluntates ille, que sunt in datione prebende de hac conditione, ut accipiens prebendam det centum marchas alicui cenobio, referantur ad Deum, quia caritas et omnis virtus refugit dare pebendam pro temporali tanquam pro precio ; unde hoc non potest fieri pro bono fine ; unde non potest ibi fieri resolutio actionum, sicut docet Augustinus. Et sic patet solutio ad omnia obiecta.

 

 

Questio II

De casibus, in quibus videntur vendi sacramenta.

 

Circa secundum capitulum queritur de illis casibus, in quibus vendi videntur sacramenta Ecclesie.

Obicitur ergo de illo, quod communiter fit ab Ecclesia. Cum multis enim ini[i]t pactum Ecclesia et maxime in articulo mortis de celebrando anniversario illorum, et illi dant certos redditus pro celebrando anniversario ; sed anniversarium est orationes Ecclesie vel missarum celebratio ; ergo dant temporalia pro orationibus Ecclesie et missarum celebrationibus ; ergo emunt sacramentum [h]eucharistie et emunt sacramentum Ecclesie ; ergo committunt simoniam. Similiter et Ecclesia, que pactum facit de celebrando anniversario, pro certis redditibus vendit sacramenta Ecclesie, et ita committit simoniam.

Similiter obicitur de sacerdotibus, qui accipiunt ecclesias ad firmam a scolaribus, qui vadunt ad scolas, et ineunt pactum cum scolaribus pro certa pecunia, ut in ecclesia deserviant, scilicet, ut cantent missas et baptizent et cetera sacramenta Ecclesie dent populo. Isti sacerdotes videntur vendere sacramenta Ecclesie, aliter enim non cantarent missas etc., nisi daretur eis pecunia tanta ; ergo committunt simoniam ; peccat ergo Ecclesia, que hoc sustinet.

Similiter obicitur de prelatis, qui accipiunt pecuniam ab excommunicatis, antequam absolvant eos ; videntur enim vendere sacramenta Ecclesie, quia per absolutionem accipiuntur ad sacramentum Ecclesie, qui excommunicati fuerant ; ergo committunt simoniam.

 

Solutio. Tribus de causis accipit pecuniam Ecclesia : prima [est] propter devotionem, secunda est propter sustentationem et stipendium ministrorum Ecclesie, tercia est propter correctionem.

Secundum primam causam solvitur prima obiectio. Sed ad evidenciam illius solutionis notandum est quod Dominus dixit Moysi : Fac michi tabernaculum secundum exemplar, quod tibi in monte monstratum est, per quod significatum est quod Ecclesia militans debet imitari Ecclesiam triumphantem, quantum potest ; et sic faciunt sancti, qui sunt in terra [in terram], imitantur eos, qui sunt in patria, in quantum pos sunt, unde Ecclesiasticus : Volatilia ad sibi similia congregantur, volatilia sunt sancti, qui sunt in terra, qui volant pennis virtutum et congregantur ad sibi similia, id est, imitantur sanctos, qui sunt in patria ; in Ecclesia enim triumphanti existentibus multum placet devocio et apud eos valet multum, Dominus enim non pensat quantum sed ex quanto, ut dicit Glosa, super illum locum Luce, ubi pauper mulier misit in gazophilacium duo era minuta, ipsum enim datum secundum se non placet Deo, sed devotio dantis et donum propter devotionem ; unde propter devotionem, quam habebat Thobias in sepeliendis mortuis, obtulit Deo angelus orationem eius, et Apostolus, vere imitans Ecclesiam triumphantem, dixit : Non quero datum, sed fructum ; fructus autem est in devocione ; per devocionem ergo, que est spiritualis, acquiritur regnum celorum, non ex pecunia data secundum se.

 

Ad primo obiectum dicimus quod Ecclesia debet facere anniversarium istius non pro redditibus sed pro devotione penitentis ; quia tamen non est militanti Ecclesie certa devotio penitentis, in signum memorie devotionis illius potest recipere redditus, quos ille dat in causam provocativam devotionis clericorum, qui intersunt anniversario [et], distributiones enim, que fiunt in choro, provocant et excitant devocionem in accipientibus denarios ; ille vero, qui vult anniversarium suum fieri, sic debet dicere : peto suffragia Ecclesie nostre, ex devotione peto et in signum devotionis do vobis tantum ; si vero respectus habetur ad pecuniam tanquam ad causam principalem, pro qua fiat anniversarium, simonia est. Non autem dicimus quid fiat, set quid fieri debeat.

Secundo obiectum solvitur per secundam causam. Licet enim sacerdotibus firmariis certam pecuniam accipere ad sustentationem et stipendium suum, dignus est enim operarius mercede sua, ut dicit Dominus in Evangelio, et etiam Apostolus : Qui altari servit, de altari vivat, et iterum : Qui arat, in spe debet arare et non pro se ; unde pro illa pecunia tanquam pro causa principali non licet sacerdoti conducto cantare missas et huiusmodi, sed licet pro pecunia, ut notetur causa non sine qua. Eodem modo dicendum est de episcopis, archiepiscopis, qui recipiunt procurationes suas, et de pauperibus clericis, qui legunt psalteria pro denariis, et de pauperrima abbatia, ad quam venit aliquis petens fraternitatem, sed abbatia non habet unde possit eum sustentare, et in hoc casu bene licet petenti fraternitatem afferre secum unde sustentetur in abbatia, quamdium vixerit, et pecunia non est causa principalis quare recipiatur in fraternitatem, sed est causa sine qua non reciperetur, et hoc modo non est simonia, dummodo monachi red[d]itus, quos affert, non compellant eum abbatie dimittere post mortem suam, tunc enim esset simonia, sed in beneplacito eius sit dimittere vel non dimittere.

Ad tercio obiectum est solutio per terciam causam. Prelatus enim non debet accipere pecuniam ab excommunicato pro absolutione sed pro pena et correctione, ne de cetero contempnat excommunicatione, quidam enim melius corriguntur [per] evacuatione[m] burse quam aliter. Honestum tamen est quod prelatus non impleat bursam suam de pecunia illa, set det pauperibus, ne videatur ex cupiditate accepisse ; si enim ex cupiditate accipiat, peccat mortaliter.

 

Adhuc obicitur de illis casibus, in quibus videtur esse simonia ex venditione sacramenti.

Videtur ergo quod simoniam committit Ecclesia, quia cantat missam pro temporalibus ; cantat enim missam pro fructibus terre et cantat missam pro sanitate alicuius et pro pace temporali, et omnia ista temes poralia sunt ; ponit ergo missam, que spiritualis est, pro precio temporali ; ergo committit simoniam.

Item, cantat missam pro temporalibus ; ergo consecrat pro temporalibus eucharistiam ; sed eucharistia est bona gratia ; ponit ergo bonam gratiam sub precio temporali ; ergo committit simoniam.

Item, Ecclesia laudat Deum pro temporalibus, dicit enim post prandium : Agimus tibi gratias etc., et intelligitur de beneficiis temporalibus ; sed laus Dei specialissima est pars eterne beatitudinis ; ergo Ecclesia ponit specialissimum sub precio temporali ; ergo committit simoniam.

 Item, obicitur de canonicis, qui surgunt ad matutinas et currunt ad missas ; hoc faciunt, ut habeant distributiones cotidianas ; sed et misse et matitutine spiritualia sunt, distributiones ille temporalia sunt ; ponunt ergo sub precio temporali ; ergo committunt simoniam.

 

Sed contra. Ipsi vadunt, ut accipiant, quod eis debetur ; ergo non committunt simoniam.

Item, preceptum est in Exodo : Non apparebit vacuus in conspectu meo ter in anno : in pascha, in pentecoste[m], in cenophegia, et hoc preceptum adhuc servat Ecclesia, tenentur enim laici offerre sacerdotibus suis in tribus festis : in pascha, in penthecoste[m] et in natali Domini, et nisi offerrent, compellerentur a sacerdotibus ad reddendum oblationes ; laici ergo tenentur reddere temporalia sacerdotibus pro spiritualibus, que eis dant sacerdotes ; ergo licitum est emere spiritualia pro temporalibus ; ergo licitum est vendere spiritualia pro temporalibus ; eadem ratio est dandi temporalia in laicis et accipiendi in sacerdotibus ; ergo licet vendere sacramenta Ecclesie pro temporalibus, quod est contra predicta.

 

Solutio. Quatuor de causis dat Deus temporalia.

[Prima causa necessitas : temporalia] necessaria sunt ad hoc, ut sustententur ministri Dei, unde in Malachia : Inferre omnem decimam in orreum meum, ut sit cibus in domo mea.

Secunda causa est consolatio infirmorum, unde in fine Isaie : Sicut mater blanditur filio suo, ita ego consolabor vos, scilicet beneficio temporalium, magna enim penuria facit pusillos peccare vel alios desperare, unde in Proverbiis : Mendicitatem et divicias ne dederis michi, ne egestate compulsus furer et periurem nomen Dei mei.

Tercia ratio est negociatio spiritualis, unde in Evangelio : Negociamini, dum venio, propter hoc enim at Deus mammon[i]am iniquitatis, [id est] equalitatis sive superfluitatis, ut ex illa superfluitate divites dent pauperibus et sic acquirant regnum celorum, hoc enim est negociatio spiritualis.

Quarta causa est provocatio ad laudem Dei, provocantur enim multi ad laudem Domini propter temporalia sibi collata. Istis quatuor modis licet hominibus uti necessariis, videlicet vel quia maxime necessaria vel consolatoria vel tanquam negociatoria vel tanquam provocativa.

Quinto autem modo utuntur homines temporalibus, cum utuntur eis fine fruition[is] et etiam abusus, et ita peccatum, quia, ut dicit Augustinus, peccatum est uti fruendis et frui utendis ; uti ergo temporalibus ultimo modo peccatum est, primis modis non est peccatum.

Distinguenda est ergo significatio huius prepositionis « pro », cum dicitur : Ecclesia cantat missam pro temporalibus. Si notet finem fruitionis, falsa est. Si vero materiam necessariam etc., vera est ; hec enim est vera : Ecclesia cantat missam pro temporalibus, hoc modo intellecta : Ecclesia in officio misse petit temporalia ut necessaria etc. Et non sequitur : ergo ponit spiritualia pro pretio temporali ; proceditur enim [h]ac si hec prepositio pro notaret finem fruitionis ; hec enim non est concedenda : Ecclesia consecrat pro temporalibus, quia temporalia non sunt finis consecrationis hoc modo, immo corpus Christi materia est consecrationis ; unde non valet hec argumentatio : Ecclesia cantat missam pro temporalibus, ergo consecrat pro temporalibus, quia in officio misse secundum aliquam partem possunt esse temporalia materia orationis, sed in consecratione non. Posset tamen ipsa concedi per accidens : Ecclesia consecrat pro temporalibus, ut hec dictio pro notet causam motivam non ipsius consecrationis sed intentionis ad consecrandum ; propter temporalia enim accepta tenetur sacerdos consecrare.

 

Patet ergo solutio per hoc ad primo obiectum.

Ad secundo obiectum dicimus quod Ecclesia laudat Deum pro temporalibus tanquam pro materia provocativa ; et sic patet quod non ponit spirituale sub precio temporali ; unde temporalia non se habent ibi ut causa mercennaria.

Ad tercio obiectum dicimus quod surgere ad matutinas vel currere ad ecclesiam non est spirituale ; unde [non] licet ista facere pro temporalibus, sed cantare in ecclesia vel laudare Deum pro temporalibus tanquam pro fine fruitionis vel materia [mercimoniali] simonia est.

Ad quarto obiectum dicimus quod hec est duplex : laici tenentur dare temporalia pro spiritualibus, et hec determinatio pro spiritualibus potest determinare hoc verbum tenentur vel hoc verbum dare. Si hoc verbum tenentur, vera est, secundum quod hec prepositio « pro » notat causam efficientem, quia spiritualia, que dantur a sacerdotibus, sunt causa efficiens, quare laici tenentur dare eis temporalia ; hoc autem non est emere spiritualia. Si vero determinet hoc verbum dare, iterum vera est, secundum quod hec dictio pro notat causam finalem ; spiritualia autem finis sunt temporalium, non autem precium ; unde non est ibi emptio. Similiter hec est duplex : sacerdotes tenentur dare spiritualia pro temporalibus ; si hec determinatio pro temporalibus determinet hoc verbum tenentur, vera est, secundum hoc quod hec dictio pro notat causam efficientem motivam ; si vero determinet hoc verbum dare, falsa est, quia hec dictio pro notat tune causam finalem sive materialem et temporalia non sunt finis spiritualium. Et ita non est eadem ratio in sacerdotibus et in laicis. Licet ergo dare temporalia pro spiritualis, sive prepositio notet causam finalem sive motivam ; sed non intelligitur hec de spiritualibus bonis, que eterna sunt, sed de bonis spiritualibus que dat sacerdos.

 

Dubium est utrum liceat pro illis finaliter temporalia dare sive emere illa.

Et videtur quod sic, quia in fine Proverbiorum dicitur de muliere forti : Consideravit agrum et eum emit ; licet ergo emere agrum paradisi sive celestem hereditatem. Similiter in Evangelio : Simile est regnum celorum homini negociatori querenti bonas margaritas. Inventa autem una preciosa margarita, abiit et vendidit omnia, que habuit, et emit eam ; sic igitur licet emere regnum celorum et dare temporalia pro ipso ; ergo multo forcius licet dare temporalia pro spiritualibus bonis, que dat sacerdos, que minus spiritualia sunt quam regnum celorum.

Item, licet dare bona temporalia quibusdam bonis viris religiosis, ut orent pro nobis ; sed oratio spiritualis est, unde : Petite, et accipietis, quod intelligitur de petitione, qua petitur Spiritus Sanctus, non enim est verum de petitione temporalium, multi enim petunt temporalia, qui non accipiunt nec acc[epturi] sunt, sed qui petit ex vero corde Spiritum Sanctum, accipiet ipsum ; ergo oratione datur Spiritus Sanctus ; ergo oratio est spiritualis ; ergo si licet dare temporalia pro oratione, licet dare temporalia pro bonis spiritualibus, que dat sacerdos, et ita licet emere sacramenta Ecclesie.

Item, licet dare temporalia hoc fine, ut habeatur Spiritus Sanctus, quod probatur per hoc, quod dicit Gregorius : Interim fac boni quicquid potes, ut Deus illustret cor tuum ad penitentiam ; licet ergo dare temporalia bona pauperibus, ut Deus illustret cor infundendo Spiritum Sanctum ; licitum est ergo dare temporalia pro Spiritu Sancto ; sed nichil adeo spirituale est ut Spiritus Sanctus, nec magis impreciabile ; ergo multo forcius licet dare bona temporalia pro spiritualibus, que dat sacerdos, et ita emere sacramenta Ecclesie.

 

Solutio. Ad primum dicimus quod non valet hec argumentatio : licet emere bona spiritualia, que eterna sunt, ergo licet emere bona spiritualia, que sacerdos dat ; et hoc est, quia bona eterna cadunt sub merito, sed gratia prima, que datur per sacramenta Ecclesie, non cadit sub merito, aliter non esset gratia, nisi sine merito daretur ; regnum autem celorum venale est et emitur moneta Dei, scilicet per opera informata caritate ; sed prima gratia non potest emi, quoniam ille, qui non habet primam gratiam, non habet aliquam monetam Dei sed monetam dyaboli, scilicet nummum peccati, vel si habet aliqua bona opera in genere, illa pure temporalia sunt et non attingunt ad gratiam, que supra tempus est.

Ad secundo obiectum dicimus quod hec est falsa : licet dare temporalia viris religiosis, ut orent pro nobis, oratio enim non potest esse mediatus finis dationis temporalium ; sed quando dantur temporalia aliquibus propter Deum, provocantur accipientes ad amicitiam et ex amicitia provocantur ad orandum. Unde patet quod oratio non est immediatus finis dationis temporalium, sed amicitia sive provocatio ad amicitiam, quoniam datio temporalium bene fit ; dicit enim Tullius quod amicitia non est proprie nisi inter bonos, in malis enim, secundum quod huiusmodi sunt, non est aliquid diligibile ; unde dicit Dominus in evangelio Luce : Facile vobis amicos de mammona iniquitatis, id est, date pauperibus pro Deo, ut provocentur ad amicitiam et ex amicitia obligentur ad orendum pro nobis. Patet ergo quod oratio non est immediatus finis dationis temporalium, immo sicut datio spiritualium gratuita debet esse, sic et datio temporalium ; unde Augustinus dicit de Apostolis : Gratuitum panem accipiebant ab eis, quibus gratuitam predicationem exibebant ; talis enim debet esse [r]atio dati et accepti, de qua loquitur Apostolus ad Philippenses dicens : Nulla mecum ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, [et] nisi vos soli.

Ad tercio obiectum dicimus quod non est simile, quoniam dare temporalia Deo, ut habeatur Spiritus Sanctus, est provocare Deum ad amicitiam, quoniam hoc est dare temporalia pauperibus propter Deum, sed dare temporalia homini secundum se sumptum non est provocare ipsum ad amicitiam.

 

Ex predictis patet quod non est licitum dare temporalia pro missis tricenariis sive pro triginta missis cantandis ; unde prohibetur in synodis, ne presbiteri aliquid accipiant, antequam cantaver[i]nt missas illas ; sed concessum est illis quod post recipiant.

Set contra. Quantumcumque dare est dare et quantumcumque accipere est accipere ; ergo sicut illicitum est ante accipere temporalia pro missis cantandis, ita et post ; ergo qua ratione prohibitum est ante accipere, eadem ratione debet prohiberi et post [hoc] accipere.

Item, licitum est dare temporalia viris religiosis, ut orent pro nobis, quia licet facere vobis amicos de mammona iniquitatis, sicut dictum est ; ergo licitum est dare sacerdotibus, antequam cantent.

Item, licitum est, sicut dictum est, dare aliquos redditus alicui ecclesie pro anniversario celebrando ; ergo licitum est temporalia dare sa cerdotibus non solum pro missis cantandis vel missas cantatas, sed etiam pro cantandis et etiam antequam cantentur.

 

Solutio. Ad primum dicimus quod nec ante nec post licet accipere temporalia pro missis ; unde non sunt danda temporalia sacerdotibus etiam post missas cantatas pro ipsis missis, sed quia dignus est operarius mercede sua, ut sit cibus in domo Domini ; prohibitum autem est ante accipere et non post, propter speciem mali et propter scandalum vitandum, esset enim species mali, si acciperet ante, qui vendere videretur spiritualia, item esset occasio simonie multis sacerdotibus. Sed si sacerdos non haberet unde viveret, bene liceret ei dare propter Deum temporalia, antequam etiam missas cantaret illas, et sic provocaretur ad amicitiam, et sic obligaretur ad celebrandum. Sed sacetdotibus habentibus unde vivant prohibitum est in synodo ante accipere.

Ad secundo obiectum dicimus quod non est simile de religiosis viris et de sacerdotibus, quoniam ibi non est species mali et preterea viri religiosi melius noverunt rationem dati et accepti quam sacerdotes.

Ad tercio obiectum dicimus quod consuetudo generalis est Ecclesie, ut, antequam moriantur, fideles testamentum faciunt et legatum suum, et in illo legato quidam assignant redditus ecclesie alicui ad celebrandum diem anniversarium mortis sue ; et hoc non est species mali ; propter hoc non est simile de eo et de illo, quod datur sacerdotibus, antequam cantent missas.

 

 

Questio III

Utrum liceat dare temporalia pro baptismo et benedictione matrimoniali.

 

Queritur postea utrum liceat emere vel dare temporalia pro baptismo et benedictione matrimoniali.

Videtur quod sic, quia, sit ita quod alique mulieres deferant aliquem parvulum laborantem in extremis ad aliquem sacerdotem, ut baptizet ipsum, et ille nolit baptizare eum, nisi dent ei pecuniam, videtur quod in hoc casu debent ei dare, quia, nisi dent, puer morietur et dampnificabitur.

Item, licet unicuique redimere ius suum ; ergo licet dare pecuniam in illo casu, ut baptizetur puer.

Si dicatur quod sacerdos simoniacus pro furio habendus est, et ita pro nullo, unde ipse mulieres in illo casu debent baptizare illum parvulum, cum non habeant sacerdotem, - contra : Ponatur quod non possunt habere aquam nisi a sacerdote, videtur quod tunc debeant dare pecuniam sacerdoti pro baptismo.

Eadem est obiectio de illis, quorum matrimonium iam promulgatum est et non restat nisi habeant matrimonialem benedictionem ; sacerdos non vult dare eam, nisi dent pecuniam ei ; videtur quod liceat eis dare, ipsi enim non possunt se benedicere.

 Sed contra. Si dant pecuniam pro sacramentis, emunt sacramenta ; ergo committunt simoniam.

 

Solutio. Ad primum casum de baptismo dicimus quod mulieres in illo casu debent baptizare ; sed, si non habent aquam, licet eis pecuniam dare sacerdoti, non pro baptismo, sed pro removenda furia sive obstaculo, quo[ad] minus habeant quod puero debetur.

Ad secundum casum dicimus quod est recurrere ad superiorem et, si superior nolit eos benedicere sine pecunia, restant due vie : una, ut abstineant, et hoc est consilium perfectorum ; secunda, si nolunt abstinere, ut dent pecuniam sacerdoti, non pro benedictione, sed pro removendo obstaculo, quominus habeant quod eis debetur.

 

Sed secundum hoc videtur quod, si sunt tres boni clerici et religiosi in aliquo episcopatu et episcopus eorum nolit eis dare prebendas sine pecunia, quod liceat eis dare pecuniam, ut removeant obstaculum, quominus habeant quod suum est ; prebende enim alicuius episcopatus bonis debentur, qui sunt de eodem episcopatu.

Ad hoc dicimus quod non est simile, quia prebenda isti non debetur determinate vel illi, sed baptismus debetur isti vel etiam benedictio matrimonialis debetur isti. Ubi tamen consuetudo est, cum ministrantur spiritualia, accipere temporalia post data spiritualia, potest petere sacerdos temporalia, quia dignus est operarius mercede sua.

 

Ex [eorum] predictis patet quod non licet dare temporalia pro spiritualibus, ut hac dictio pro notet finem immediatum dationis temporalium ; et sic intelligitur, cum proprie accipitur ; unde proprie intellecta non debet concedi hec : licitum est dare temporalia pro spiritualibus ; sed improprie, ut hec dictio pro notet finem non mediatum sed quasi consequentem a latere, concedi potest hoc modo : licitum est dare temporalia intuitu obligationis, que facta est propter dationem spiritualium ; obligatio est finis immediatus dationis temporalium, et spiritualia sunt quasi finis consequens a latere. Et sic intelligenda est hec auctoritas Interim fac quicquid boni potes, ut Deus illustret cor tuum : da elemosinas propter Deum, et sic provocabitur Deus ad illustrandum cor ; patet ergo quod illustratio cordis non est finis immediatus dationis elemosine, sed finis consecut[ivus]. Finis autem immediatus est placentia Dei vel preceptum vel aliqu[i]d tale ; danda est enim elemosina, quia bonum est dare ipsam, vel quia preceptum est, vel quia placet Deo, et quia consequitur quod Deus illustret cor ; si enim ille, qui dat elemosinam, intendat quod ipsa elemosina sit precium illustrationis cordis, ibi est cogitatio illicita et intentio pessima. Patet ergo quod hec dictio ut non debet ibi notare finem immediatum.

 

Sed contra. Dixerunt filii Israel ad Aaron : Ob hanc causa offerimus in donariis Domini annulas, armillas, perichelidas, ut depreceris pro nobis Dominum ; ergo hec erat intentio illorum, ut illa temporalia darent pro oratione, que spiritualis est ; ergo dabant spiritualia illa pro spiritualibus, et laudantur in facto illo ; ergo licitum est dare temporalia pro spiritualibus loquendo proprie.

Item, videtur quod per hoc, quod fecit Iudas Machabeus, qui misit duodecim dragmas argenti Ierosolimam ea offerri ibi pro peccatis mortuorum : nisi eos enim, qui ceciderant etc., oblationem illam ergo fecit, ut oraretur pro mortuis, et sic dedit temporalia pro spiritualibus, et laudatur ipse in omnibus ; ergo licitum est dare temporalia pro spiritualibus.

 

Solutio istorum patet per predicta. Ad primum ergo dicimus quod filii Israel non intendebant quod deprecatio esset finis immediatus dationis illorum ornamentorum, immo offerebant in donariis Domini, quia videlicet illa placebant Domino ; habebat ergo illa oblatio finem immediatum, preter deprecationem, placentiam sive amorem Domini ; sed deprecatio fuit finis consecutivus.

Eodem modo de oblatione Machabei. Habuit enim tres fines : immediatum scilicet, bonitatem ipsius oblationis vel placenciam Dei, et duos consecutivos : unum, orationem sacerdotum, alium, remissionem peccatorum, quam Deus dedit.

 

 

Questio IV

De simonia, que habet fieri circa annexa spiritualibus.

 

Consequenter dicendum est de simonia, que habet fieri circa annexa spiritualibus. Queritur ergo de episcopo, qui dat prebendam alicui consanguineo suo tantum causa consanguin[e]itatis, utrum committit simoniam.

 

Videtur quod non, quia ibi non est voluntas vendendi vel emendi spirituale vel annexum spirituali, nichil eniin vult imbursare ; ergo ibi non est simonia. Sed contra : Iste episcopus dat annexum spirittiali tantum pro re temporali ; ergo committit simoniam.

 Item, in hoc precepto : Gratis accepistis, gratis date, prohibetur simonia ; sed iste episcopus facit contra hoc preceptum, quod probatur, quia qui non diligit Deum tantum propter se, non diligit ipsum gratis, et qui servit ei non tantum propter se, non servit ei gratis, ergo qui non dat prebendam propter Deum tantum, non dat eam gratis ; ergo iste episcopus committit simoniam.

Item, hoc facit peccatum simonie, quod ponitur impreciabile sub precio ; et hoc facit iste ; ergo committit simoniam.

Item, si det prebendas multas multis nepotibus suis, ut ipse inbursaret temporalia illarum prebendarum, sicut multi faciunt, committeret simoniam ; similiter si daret prebendam episcopus alicui, ut pater episcopi haberet temporalia illius prebende, committeret simoniam ; eadem ratione si daret prebendam alicui consanguineo, ut ipse consanguineus habeat temporalia illius prebende, committit simoniam.

Quod concedebat Cantor Parisiensis et omnes sequaces eius, quia dicit Ieremias : Maledictus homo, qui facit opus Dei fraudulenter ; super quem locum dicit auctoritas quod fraudulenter opus Dei facit, qui pro munere facit illud ; est autem triplex munus : scilicet munus cordis, scilicet favor humanus, munus lingue, scilicet laus humana, et munus manus, scilicet pecunia ; preter autem ista ponebat Cantor alia duo : scilicet munus sanguinis, ve enim illis, qui edificant Sion in sanguinibus, et munus timoris, quando per violentas preces principium dat episcopus prebendam ; si pro aliquo istorum munerum dat episcopus prebendam, committit simoniam secundum Cantorem, unde dicebat quod hec non est vera diffinitio simonie : Simonia est studiosa voluntas vendendi etc., sed sic debet diffiniri simonia : Est collatio vel acceptio spiritualium non gratuita.

Videtur autem quod hec solutio vera sit, quia ponatur quod ille idem episcopus det alicui prebendam pro pecunia et consanguineo suo det aliam tantum intuitu consanguinitatis, ex eadem cupiditate dat utrique illorum prebendam, quod probatur, quia eadem caritate diligo summum bonum michi et proximo, ergo ex eadem cupiditate diligit iste episcopus pecuniam sibi et suo consanguineo ; ergo idem peccatum est in datione utriusque prebende ; sed in datione prebende pro pecunia peccatum est simonie ; ergo in datione intuitu tantum consangunitatis est peccatum simonie.

 

Sed contra. In Actibus Apostolorum, cum Simon Apostolis offerret pecuniam, ut darent ei hanc potestatem, ut cuicumque manus imponeret, acciperet Spiritum Sanctum, dixit Patrus : Pecunia tecum sit in perditione, quoniam donum Dei existimasti pecunia possidere ; voluit ergo Simon emere donum Spiritus Sancti ; et ex hoc commisit simoniam. Similiter Giezi voluit vendere donum Spiritus Sancti Naaman Siro ; et ex hoc commisit simoniam. Et in sacra Scriptura non habemus exempta alia de simonia quam illa duo. Ergo si in illis duobus exemplis proprie voluntatis male est materia emere vel vendere spirituale vel annexum spirituali, ergo cum voluntates differant specie secundum propria volita et in voluntate simoniaca proprium volitum sit emere vel vendere spirituali vel annexum spirituali, in voluntate enim episcopi, qui dat prebendam consanguineo tantum intuitu consanguinitatis, non sit emere volitum vel vendere etc., ergo voluntas sua non est eiusdem speciei cum voluntate simoniaca ; ergo non committit simoniam.

 

Quod concedimus, secundum quod simonia proprie accipitur. Peccat tamen mortaliter, quia ve qui edificant Sion in sanguinibus, et est in eo triplex peccatum, primum est nimia dilectio carnis sue, secundum est cupiditas, quia nimis cupit temporalia consanguineo suo, tercium est contemptus spiritualium, que dat tantum intuitu rei temporalis.

Ad primo obiectum dicimus quod non valet hec argumentatio : dat annexum spirituali pro re temporali, ergo committit simoniam, et est fallacia equivocationis, quia in prima hec dictio pro notat causam finalem vel efficientem et motivam ; et proceditur ac si notaret causam mercimonialem ; talis enim causa proprie facit peccatum simonie.

Ad secundo obiectum dicimus quod non valet hec argumentatio : non gratis diligit Deum, qui non diligit Deum propter se tantum, ergo non gratis dat prebendam ; qui non dat tantum propter Deum, et hoc est, quia dare ecclesiam gratis non est eam dare propter Deum tantum ; sed est eam dare, ut nichil inde habeatur, et hoc fit aliquando tantum ex naturali pietate ; similiter est de prebenda ; unde episcopus ille contra hoc preceptum non facit : Gratis accepistis, gratis date, sed contra multa alia ; unde peccat.

Ad tercio obiectum dicimus quod hec est falsa : iste episcopus ponit impreciabile sub precio, quia ibi non est mercimonia, cum nichil intendat acquirere per illam dationem.

Ad quarto obiectum dicimus quod non valet hec argumentatio : si daret alicui prebendam, ut pater suus haberet temporalia, committeret simoniam, ergo si det consanguineo, ut consanguineus habeat temporalia, committit simoniam ; et hoc est, quia in primo casu est mercimonia, in secundo non.

Ad ultimo obiectum dicimus quod non valet hec argumentatio : ex eadem cupiditate dat prebendam pro pecunia et dat prebendam consanguineo propter sanguinem, ergo si una donatione est simonia, et in alia ; et hoc est, quia ex eadem cupiditate possunt oriri diversa vicia, radix enim omnium malorum est cupiditas.

 

Iuxta hoc solet obici de Giezi ; probatur enim quod non commisit peccatum simonie, noluit enim vendere, nisi quia Elyseus dederat ; sed non dederat nisi sanitatem corporale, que non est res spiritualis vel annexa spirituali ; ergo non commisit peccatum simonie.

Preterea, si commisit peccatum simonie, quare plus denominatur peccatum illud a Simone quam a Giezi ?

Solutio. Dicimus quod Giezi noluit vendere sanitatem corporalem, sed dationem illius sanitatis, que donat[i]o fuit spiritualis sive opus Spiritus Sancti ; et propter hoc commisit peccatum simonie. Peccatum vero illud magis denominatur a Simone quam a Giezi, quia magis peccavit Simon mag[n]us quam Giezi, tempore enim revela[n]te gratie, quando omnia iam aperta erant, peccavit, et propter hoc magis peccavit.

Et per istos duos patet [per] decretistas mentiri, quoniam dicunt quod non est simonia, nisi ubi est pactum expressum exterius, quoniam in prima simonia non fuit aliqua pactio, sicut patet in Simone mago et in Giezi, qui primo leguntur simoniam commisisse, tinus in vendendo, scilicet Giezi, alius in emendo, scilicet Simon.

 

Item, ponatur quod aliquis episcopus det prebendam alicui clerico, qui ei servivit, et det tantum ei pro servicio, quo ei servivi[t]. Queritur utrum illa donatio sit simoniaca.

Videtur quod non, quia dignus est mercenarius mercede sua, et Apostolus dicit : Qui altario serviunt, de altario debent vivere, et ad Thymotheum dicit : Si quis suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et infideli deterior ; videtur ergo quod licet episcopo dare prebendam pro servitio sibi impen ; ergo non committit simoniam in datione illa.

Contra. Dat spirituale et accipit temporale ; ergo ponit impreciabile pro precio temporali ; ergo committit simoniam.

 

Ad hoc dixerunt quidam quod duplex est servicium : servicium licitum et inlicitum. Si pro illicito dat prebendam, committit simoniam ; si pro licito, non.

Sed contra. Si licitum est dare prebendam pro servitio licito, quod licitum est ei, eadem ratione, cum dare pecuniam licitum est, dare prebendam licitum est pro datione pecunie, ubi enim eadem causa, et idem effectus ; et hoc est falsum ; ergo primum.

 

Alii dixerunt quod licitum est date prebendam principaliter pro Deo et secundario [pro] servicio licito, ut sit finis sub fine.

Sed contra. Si velitis scire de aliqua voluntate, que dicitur esse bona, quia refertur ad suppremum finem [licet] per multa media, utrum sit bona vel non, facienda est resolutio in illa media, et si in tali resolutione inveniatur aliqua mala voluntas, prima non erat bona, nec referebatur principaliter ad Deum ; secundum doctrinam hanc Augustini fiat resolutio hoc modo : iste episcopus voluit dare isti prebendam, [quia voluit remunerare propter Deum, in] tali resolutione prima voluntas mala est ; unde non est verum, ut referatur principaliter ad Deum ; sed si omnes essent licite, et primum licitum.

Preterea, si est licitum dare pro Deo principaliter prebendam et pro servitio licito secundario, similiter licet dare prebendam pro Deo principaliter et secundario pro pecunia, ut sit finis sub fine ; potest autem aliquis episcopus esse indigens et accipere precium [ab] aliquo clerico propter Deum ; sed si hoc verum est, nullus episcopus poterit convinci de simonia, semper enim dicet quod prebendam dedit principaliter pro Deo et secundario pro pecunia.

Propter hoc alii dixerunt quod non licet dare prebendam nec pro servitio licito nec pro servitio illicito, ut hec dictio pro notet causam finalem ; sed si notet causam motivam, licet dare prebendam pro servitio licito, sicut aliquis vadit ad ecclesiam ad sonitum campane et sonitus non est causa illius proprie motionis, sed [tantum] incitat ad eundum ; similiter servicium incitat episcopum ad dandam prebendam ; sed eadem ratione pecunia potest incitare ad dandum prebendam, et ita, sicut prius, non potest episcopus convinci de simonia.

 

Solutio. Inter licita servitia quedam sunt temporalia sive corporalia, ut ire Romam tractare causas et huiusmodi, et quedam spiritualia, sicut predicare et cantere missas. Pro spiritualibus licet dare prebendam secundario et pro Deo principaliter, ut sit finis sub fine, hec enim est licita : [et] iste dat prebendam propter predicationem, sed predicatio fit propter Deum, nec ponitur tune spirituale sub precio temporali. Sed pro servitio temporali non licet dare prebemdam, ut sit servitium illud causa finatis sive principalis sive secundaria ; verum est tamen quod temporale servitium incitat ad dandum magis uni quam alii, sicut habemus quod pater magis diligendus est caritate quam nepos, et nepos quam domesticus, et domesticus magis quam extraneus, tamen paternitas non est propria materia dilectionis [sed quedam est causa incitativa dilectionis], que facit ordinem caritatis, eodem modo servitium temporale incitat ad dandam prebendam et ordinem dationis prebendarum [facit], facit enim quod magis est danda eis, qui serviunt, quam eis, qui non serviunt, aliis paribus ; sed servicium non est vera causa huiusmodi ; unde Alexander papa monet qu[e]ndam episcopum, ut det prebendam cuidam clerico, qui fideliter ei servivit, et hoc non est propter servitium sed propter fidelitatem suam [hic], hec enim est licita : prebenda datur propter fidelitatem suam ; unde dicebat Cantor quod curie prelatorum probatoria sunt clericorum et [quod] possent esse in casu quod datio pecunie licite incitaret episcopum ad dandam prebendam alicui, sicut contingit Mauricio episcopo, qui dedit prebendam cuidam clerico intuitu beneficii temporalis, quia pater illius opem episcopo contulerat in necessitate sua, opera enim pietatis incitaverunt ipsum episcopum, non ipsa pecunia.

Sciendum autem quod in ipsa prebenda duo sunt, unum spirituale, aliud corporale. Est spirituale fraternitas, et in ipsa, quantum in se est, datur Spiritus Sanctus, orant enim fratres pro fratribus absentibus et inpossibile est multorum preces non exaudiri, ut dicit Augustinus. Temporale est ius percipiendi fructus, quod de necessitate annexum est illi fraternitati, unde sine hoc non potest prebenda vendi, dicit Decretum : Qui vendit alterum, sine quo reliquum non provenit, neutrum invenditum derelinquit.

 

Sepultura autem mortuorum non est solum res annexa spirituali, sed etiam ipsa est spiritualis, secundum quod sepultura est officium, quod proprie pertinet ad sacerdotes, continet enim orationes spirituales, quibus orat sacerdos pro anima defuncti, quibus remittitur pena peccati ; unde simonia est vendere sepulturam et propter hoc non debent sacerdotes petere aliquid ante sepulturam, quia vel esset simonia vel ad minus species mali, set post sepulturam possunt petere, ubi est huiusmodi consuetudo, sed non pro sepultura, sed quia eis debetur. Sed episcopus post dedicationem ecclesie potest petere procurationem, sed non pro dedicatione, sed quia ei debetur iuxta verbum Apostoli : Si seminavimus vobis spiritualia, non est magnum, si carnalia vestra metamus ; bonum tamen esset, ut hec consuetudo, scilicet, accipiendi aliquid post sepulturam vel ante, penitus removeretur ab Ecclesia, multi enim sacerdotes indiscreti scandalizantur inde et committunt simoniam ; sicut autem simonia est vendere sepulturam mortuorum, ita simonia est vendere terram benedictam ad sepeliendum mortuos deditam, unde vituperatur Ephron, qui vendidit Abrahe agrum, in quo erat sepultura duplex, in qua sepeliebantur mortui, et in signum eius vituperii mutatum est eius nomen, unde cum primum esset dictus Ephron, postea dictus est Effraim, in quo, dicit Ieronimus, significatitr non esse perfecte virtutis, qui potuit vendere memorias mortuorum ; videtur ergo quod peccatum simoniacum commisit.

 

Sed contra. Totum, quod vendidit, temporale est ; non est ergo spirituale nec annexum spirituali ; ergo non commisit simoniam.

Item, si commisit simoniam, ergo nndidit non vendendum ; ergo Abraham emit non emendum ; ergo commisit simoniam emendo, sicut Ephron vendendo.

Item, videtur magis peccasse Abraham quam Ephron, quia Ephron voluit ei lare gratis agrum ad sepeliendum mortuum suum et Abraham noluit accipere, nisi pecunia mediante ; ergo scandalizavit eum et ita videtur magis peccasse quam Ephron.

Ad hoc dicunt quidam quod Abraham emit quendam magnum agrum, in quo erat illa magna spelunca, in qua sepeliebantur mortui, unde non peccat, quia transivit spelunca illa cum universitate, sicut cum aliquis emit villam, cui annexum est ius patronatus alicuius ecclesie, non committit simoniam, quia transit ius patronatus cum illa universitate ; sed eadem ratione Ephron non peccavit, vendidit enim agrum et cum illo transivit spelunca ; quare ergo mutatum est ei nomen ?

Ad hoc dicebat Prepositinus quod non legitur quod ager ille consecratus fuerit sepulture, vel etiam spelunca ad hoc benedicta vel consecrata fuit. Sed antiqui patres in illa spelunca duplici faciebant se sepeliri sperantes se resurrecturos esse cum filio Dei, et dicebatur illa spelunca duplex, quia duas habebat mansiones, unam superiorem, in qua sepeliebantur vir, et aliam inferiorem, in qua femine. Unde cum non esset illa tunc benedicta, non peccavit Abraham emendo nec Ephron vendendo. Mutatum tamen est ei nomen, quia descendit a statu perfectionis ad statum imperfectionis, prius enim voluit dare gratis, quod est perfectorum, et postea vendidit karissime : unde primo dicebatur Ephron consecratus et perfectus, et postea dictus est Effraim, id est infirmus et imperfectus.

Eadem est ratio mutationis nominis secundum aliam solutionem, que dicit quod spelunca transivit cum universitate ; sicut autem simonia est vendere terram benedictam, non propter terram, sed propter benedictionem, que spiritualis est, ita simonia est in quibusdam minimis ; unde simonia est vendere panem benedictum et aquam benedictam, spiritualis enim est et delet multa venialia.

 

 

Questio V

De venditione scientie.

 

Set in aliis minimis questio est, utrum sit simonia, si cancellarius vendidit scolas vel potestatem docendi.

 

Videtur quod sic, quia cancellaria dignitas est ecclesiastica ; unde spiritualis est, et est ei annexa potestas docendi, et si episcopus vendidisset illam cancellariam, simoniam commisisset ; gratis ergo habuit cancellarius potestatem docendi ; ergo gratis debet dare ; ergo si vendit, committit simoniam.

Sed contra. Potestas docendi grammaticam non est res spiritualis, hanc enim potest habere laicus nec est annexa spirituali ; ergo si venditur, non committitur simonia.

Item, si gratis dat eam cancellarius, ille, qui accipit gratis, debet eam accipere ; sed quod gratis accipit, gratis debet dare ; ergo committit simoniam, si accipit pecuniam a pueris, quos docet.

Ad hoc dicunt quidam magistri quod simonia est ibi et, licet scientia non sit spiritualis res proprie, tamen est quodam modo, est enim perfectio anime, que spiritualis est, et est donum Dei et est necessaria ad habendum virtutes ; neque licet aliquid accipere pro doctrina a pueris, sed pro labore, sicut sacerdos conductus recipit pro labore, ut habeat unde vivat.

 

Sed contra hoc quod dictum est supra, quod non licet cancellario vendere licentiam legendi, obicitur. Dictum est supra quod spirituale est, quo habetur Spiritus Sanctus ; sed, habita licentia liberalium artium aut potestate docendi, non habetur Spiritus Sanctus, hoc patet per se ; ergo huiusmodi licencia vel potestas docendi huiusmodi scientiam non est res spiritualis vel annexa spirituali ; ergo vendere vel emere eam non est simoniacum.

Item, Proverbiis, XXIII : Veritatem eme, et noli sapientiam vendere ; hic prohibetur vendicio sapientie et non vendicio spiritualis, spiritualiter enim vendenda est [tanta] et danda est ad usuram ; loquitur ergo Salomon in hac auctoritate de venditione materiali ; sic ergo prohibetur vendicio materialis ; cum dicit : Eme veritatem, permittitur vel precipitur emptio veritatis respondens venditioni prohibite ; ergo licitum est emere materiali emptione veritatem sive cognitionem veritatis et, si[c] licitum est emere, licitum est vendere ; ergo emere vel vendere cognitionem veritatis non est simoniacum.

Sed contra. Dicitur in illa auctoritate : Noli vendere sapientiam, et doctrinam, et intelligentiam, sapientiam, que est de [divinis], doctrinam, que est de liberalibus artibus, intelligentiam, id est prudentiam de consiliabilibus ; ergo peccatum est vendere doctrinam grammatice, logice, et  sic de ceteris ; sed non nisi peccatum simonie ; ergo vendere huiusmodi scientiam simoniacum est.

Item, Augustinus, in libro De magistro, dicit quod alii magistri a vero magistro proponunt signa, scilicet propositiones, quarum significationibus cognitis consulunt audientes interiorem magistrum, id est rationem, utrum propositio proposita sit vera vel falsa, et secundum quod ibi vident, iudicant ; patet ergo quod cognitio veritatis ab interiori sit magistro, interior enim magister cognitionem veritatis habet immediate a verissimo magistro, qui Deus est, et hoc est quod dicitur in Evangelio : Ergo Spiritus Sanctus docebit vos omnem veritatem ; cognitio ergo veritatis est immediate donum Dei, et hic habetur per hoc, quod dicitur in Exodo, [X]XXV, de Bezebel : Quicquid fa[b]re adinveniri potest, dedit Deus in corde eius, et Interlinearis dicit quod est donum Dei ; si ergo scientia fabrilis, que est mechanica, est donum Dei, multo forcius scientia liberalium est donum Dei ; sed ex hoc peccavit Simon, quia donum Dei estimavit pecunia possideri, ut dicit Petrus, Actuum octavo ; ergo peccatum simonie est vendere vel emere huiusmodi doctrinam.

Item, si non est simoniacum, queritur quare non. Si quia, huiusmodi scientia habita, non habetur Spiritus Sanctus, probatur quod non impedit. Potestas enim faciendi miracula habetur sine Spiritu Sancto, et potestas prophetandi, quod patuit in Salaam, et potestas loquendi linguis, melius enim est prophetare quam linguis loqui ; sed simoniacum est emere vel vendere huiusmodi potestates ; ergo hoc est, quia est immediate donum Dei ; ergo cum scientia liberalium artium est immediate donum Dei, simoniacum est emere vel vendere illam.

Item, non licet iudici vendere iudicium, nec testimonium testi, licet tamen advocato vendere iustum patrocinium ; sed [queritur hic] solet dici quod testis pro utraque parte dicit testimonium et iudex pro utraque parte est iudex, et propter hoc nec testi nec iudici licet pro iudicio vel testimonio aliquid accipere ; sed advocatus tantum pro altera parte est, - sed contra : Testis pro utraque parte dicitur esse, quia non licet amiscere aliquid falsi in testimonio suo ; similiter non licet advocato amiscere aliquid falsi in advocatione sua ; ergo et pro utraque parte ; et tamen licet ei vendere patrocinium ; videtur ergo [quod] non licet testi vendere testimonium suum hac ratione, quia non licet vendere veritatem cognitam ; nec iudici similiter licet vendere intelligenciam suam ; sed huiusmodi cognitio de vineis et pratis est ; si ergo huiusmodi cognitionem vendere simoniacum est, multo magis cognitionem liberalium, scilicet, artium simoniacum est emere vel vendere.

Item, anima est melior infinitis mundis, si essent ; ergo et perfectio eius, scilicet scientia, melior est infinitis mundis, si essent ; ergo impreciabilis est ; ergo qui vendit vel emit eam, ponit impreciabile sub precio ; ergo committit simoniam.

 

Quod concedimus predictis rationibus. Ad primo obiectum dicimus quod scientia spiritualis est et, ipsa habita, habetur Spiritus Sanctus ; sed Spiritus Sanctus habetur duobus modis : uno modo, illuminans intellectum, et sic, habita scientia, habetur ; alio modo, ut inflammans affectum, et sic habetur per sacramenta Ecclesie.

Ad secundo obiectum dicimus quod veritas sive cognitio veritatis emenda est non pecunia, sed eo modo, quo modo docet Salomon, in quarto Proverbiorum, dicens : Principium sapientie, posside sapientiam, in omni possessione tua acquire prudentiam, ac si diceret : si vis habere sapientiam, accipe ipsam ; quandoque enim offert se, unde in sexto Sapientie : Assidentem autem in foribus suis invenies illam ,· et cum in possessione tua eam habueris, acquire eam magis ac magis. Ipsa enim per sapientiam emitur et acquiritur, unde in Evangelio : Inventa autem una preciosa margarita, vendidit omnia, que habuit et comparavit illam, unde in Proverbiis : Quid prodest stulto habere divicias, cum sapientiam emere non possit, constat quod non loquitur de emptione, que fit per pecuniam, sed de emptione spirituali, quoniam non potest stultus manens in stulticia sua emere sapientiam, et hoc est, quia ipsam non habet ; concedimus ergo quod emere vel vendere quamcumque scientiam simoniacum est ; sed secundum diversos gradus nobilitatis scientiarum est minor et maior simonia ; dicimus ergo quod advocato non licet vendere scientiam suam neque consilium suum, set laborem suum ; similiter iudex et testis, si accedant ad alias regiones, possunt accipere expensas suas, sed pro iudicio suo et testimonio suo licet nichil accipere.

 

 

Questio VI

Utrum simonia possit esse circa decimas.

 

Queritur postea utrum circa decimas possit esse simonia.

Videtur quod non, quia ius percipiendi decimas tantum terrenum est, quia id, quod subest illi natura, tantum terrenum est, ius enim percipiendi fructus alicuius domus tantum terrenum est ; cum ergo ius percipiendi decimas tantum terrenum sit, est ergo preciabile sub pretio terreno ; ergo si laici emant ius percipiendi decimas vel clerici vendant illud laicis, non committitur simonia.

Item, milites habent ius percipiendi particampum, et est aliquando particampus decima gelinarum scilicet, vel undecima secundum diversas consuetudines diversarum regionum ; et ius illud tantum terrenum est, quia tantum terrenum subest ei ; ergo eadem ratione ius percipiendi decimam gelinam tantum terrenum est, et ita non est simonicum laicos emere decimas.

 

Sed contra. Ius percipiendi decimas est annexum spirituali, scilicet ordini, soli enim clerici habent ius percipiendi decimas ; sed simonia est voluntas emendi vel vendendi spirituale vel annexum spirituali ; ergo simoniacum est laicos vendere vel emere decimas.

Item, tota Ecclesia dicit quod laici non debent habere ius percipiendi decimas ; sed magis spirituale est ius patronatus, quam ius percipiendi decimas ; ergo non debent habere patronatus ; sed hoc falsum est, reges enim multa beneficia ecclesiastica conferunt et multi milites habent ius patronatus in ecclesiis et hoc Ecclesia approbat.

Item, dicit decretalis quedam quod, si miles aliquis vendit villam, in cuius Ecclesia habet ius patronatus, non remanet ei ius patronatus, sed transit cum universitate ; sed secundum hoc videtur quod ius illud venditur, non enim transit ius in dominium villam ementis nisi eo modo, quo transit villa ; sed villa non transit nisi per venditionem ; ergo nec ius patronatus nisi per venditionem ; ergo patronatus ius venditur.

Item, illud universum venditur ; ergo quelibet pars illius universitatis ; ergo ius patronatus venditur saltem in univerillo ; ergo ibi est simonia.

 

Forte dicetur quod universum potest vendi, sed non secundum se, - sed contra : Non licet vendere prebendam et villam simul ; ergo nec ius patronatus et villam simul.

Item, ius patronatus impreciabile est secundum se ; ergo multo magis impreciabile est in univer ; sicut ergo non debet vendi secundum se, sic non debet vendi in universo.

 

Solutio. Ius percipiendi decimas non est spirituale, sed annexum spirituali, levitis enim dande sunt decime, sicut dicit Ezechiel et secundus Paralipomenon, XX[X]I[I], ut possint vacare legi Dei ; unde soli vacantes legi Domini vivere debent sine labore corporali, post naturam enim corruptam dictum est homini : In sudor vultus tui vesceris pane tuo ; unde ipsi reges et principes a subditis accipiunt unde vivant, quia tenentur pro eis laborare etiam corporaliter, scilicet, eos defendendo, pro ipsis pugnando et mal[e]ficos etiam puniendo ; levite autem legi Dei vacant, et propter hoc debentur eis decime ; ergo hoc [modo] intuitu, quia debentur eis decime. absque labore corporali, est ius percipiendi decimas annexum spirituali et impreciabile, unde simonia committitur, si vendatur vel ematur,

Et sic patet solutio ad duo prima obiecta.

Ad tercio obiectum dicimus quod non valet hec argumentatio : laici non debent habere ius percipiendi decimas, ergo non possunt habere ius patronatus, quoniam ex iure patronatus nichil percipiunt, preterea, decime ad aliud constitute sunt.

Ad ultimo obiectum dicunt quidam quod ius patronatus non est alicui spirituali annexum vel spirituale ; dicunt enim quod nichil aliud est patronatus, quod habent laici, quam potentia presentandi personam idoneam, quam debet recipere episcopus, et similiter deberet recipere, si aliud idoneam personam presentaret ; sed quia videmus quod aliquid iuris acquiritur clerico presentato, si sit idonea persona, propter hoc dicimus quod ius patronatus spirituale est ; ergo non debet vendi vel emi ; unde si ematur villa, in qua ius est patronatus et propter hoc carius ematur, simonia est ; sed si illud ius quasi pro nichilo habeatur quantum ad ilium contractum, tunc dicitur transire cum universitate nec est pars universi quod venditur.

 

 

Caput III

De simonia, que sublacet iudicio Ecclesie.

 

Circa tercium capitulum nichil amplius dicimus nisi quod simoniacus est irregularis secundum institutionem Ecclesie ; intelligimus autem de simonia, que subiacet iuditio Ecclesie, videlicet de simonia, que est in opere exteriori, non de simonia, que est tantum in voluntate, instituit enim Ecclesia ut, qui per timorem Dei non dimittunt spiritualia vendere, saltem timore humano dimittant ; huiusmodi autem simoniacus excommunicatus est minori excommunicatione, eius enim excommunicatio non transit in aliam personam.

Item, irregularis est ; unde si ex[equ]atur officium suum, peccat mortaliter ; tamen si consecrat, consecratum est, et si ordinat, ordinatum est, caracterem enim habet unde imprimit ipsum ; sed illi, qui ordinati sunt ab episcopo simoniaco, si sciant se ordinatos a simoniaco, non debent exequi officium suum, donec cum eis fuerit dispensatum, et quia capittilum illud pure decretale est, ideo supersedemus.