Tractatus XVII — Livre III — Guillaume d'Auxerre

Guillaume d'Auxerre - Livre III

Tractatus XVII

TRACTATUS DECIMUS SEPTIMUS

 

 

DE ELIGENCIA MOTUUM

 

Dicto de caritate et ordine caritatis et de [effectibus] caritatis, consequenter dicendum est de eligencia motuum, circa quod Apostolus questionem proponit ad Philippenses, dicens : Quod eligam, ignoro. Coartor autem ex duobus, desiderium habens dissolvi et esse cum Christo. Permanere in carne autem necessarium est propter vos sive propter fratres.

Primo circa hanc questionem queritur in qua vi anime situm sit desiderium, quo desiderabat Apostolus dissolvi et esse cum Christo, et cuius virtutis sint.

Secundo utrum Apostolus tenebatur velle permanere in carne propter fratres.

Tercio de contrarietate que videtur esse inter Augustinum et Ambrosium ; dicit enim Augustinus quod Apostolus unum eorum habebat in desiderio, scilicet dissolvi et esse cum Christo, et relicum in patiencia, scilicet permanere in carne propter fratres ; Ambrosius dicit quod utrumque Apostolus habebat in desiderio.

Quarto de eligencia illorum duorum.

Quinto utrum Apostolus voluit illud coniunctim aut divisim.

Sexto et ultimo utrum quilibet debeat velle quantamlibet penam, quia sibi utilis, sicut Apostolus voluit mortem, quoniam sibi erat utilis.

 

 

Caput I

[In qua vi anime situm sit desiderium quo desiderabat Apostolus dissolvi et esse cum Christo.]

 

Circa primum sic obicitur. Illud desiderium Apostoli erat ex mera misericordia et perfecta caritate ; et caritas est in concupiscibili ; ergo desiderium illud erat in concupiscibili.

Item, motus ille non videtur fuisse in vi rationabili, quoniam ratio et intellectus circa verum sunt primo et motus ille non fuit circa verum, immo circa bonum. In irascibili non videtur fuisse, quoniam irascibilitas non est circa bonum in quantum bonum ; desiderium autem illud erat in bonum et quia bonum ; ergo quoniam desiderium non erat in irascibili, sed pocius in concupiscibili, in qua sola est desiderium boni in quantum bonum.

 

Contra. Fortitudo est circa ardua et terribilia ; sed summe terribile est mors ; ergo velle mori pro causa honesta est motus fortitudinis ; sed fortitudo est in vi irascibili, ut dicunt Gregorius et Aristoteles ; ergo desiderium illud erat in irascibili.

Circa hoc etiam queritur utrum Apostolus desiderando dissolvi et esse cum Christo moveretur unico motu an pluribus.

Videtur quod unico, quoniam utrumque volebat ex caritate et utrumque quia bonum ; ergo cum utriusque partis esset eadem ratio, unico motu movebatur in hoc, scilicet dissolvi et esse cum Christo.

Contra. Esse cum Christo est delectabile ; mori non est delectabile ; sed Apostolus movebatur in primum, quia delectabile, non in secundum ; ergo non erat unica ratio movendi in illud ; ergo nec unicus motus.

 

 Ad primum dicimus quod velle mori, sumptum simpliciter, non est in aliqua vi determinate, immo secundum diversas causas vel circumstancias est in diversis viribus, quia velle mori pro defensione fidei fortitudinis est ; et ita est in vi irascibili ; sed velle mori, in quantum est via ad esse cum Christo sive ad beatitudinem, est motus caritatis et est in vi concupiscibili, hoc enim est velle mori, in quantum bonum ; et hoc modo considerabat et desiderabat illud Apostolus ; unde desiderium illud Apostoli erat in concupiscibili. Per hoc patet solutio ad illud quod obi­ citur quod velle mori pro causa honesta nec est simpliciter in irascibili nec simpliciter in concupiscibili, sicut velle dare pecuniam, simpliciter consideratum, non est in aliqua vi, quia velle dare pecuniam pauperi quia pauper est pietatis et est in concupiscibili, quoniam bonitas voliti est ratio volendi ; sed dare pecuniam militibus pro defensione regni est opus magnificencie et est in vi irascibili ; eodem modo dicimus de hoc velle mori pro causa honesta, quoniam velle mori pro hac causa, ut sit homo cum Christo, caritas est et est in vi concupiscibili ; sed velle mori pro defensione fidei fortutidinis est et est in vi irascibili.

Ad secundo obiectum dicimus quod Apostolus potuit moveri ad coniunctum unico motu propter unicam rationem, cum utrumque esset bonum, quoniam secundum hanc rationem, secundum quam mori erat ei via ad esse cum Christo, erat ei delectabile et ita bonum ; nichilominus tamen potuit moveri Apostolus in partes illius conunctim diversis motibus, si separatim consideraret illas partes, unum ut viam, alterum ut terminum vie.

Sed iterum videtur quod motus ille non fuerit ex caritate, quia omnia motus meritorius principaliter est ad gloriam Dei ; set motus ille, quo Apostolus desiderabat dissolvi et esse cum Christo, non erat principaliter ad gloriam Dei, quod probatur per hoc quod maior gloria Dei proveniebat ex permanencia Apostoli in carne, quoniam permanere in carne in Apostolo erat ad profectum et conversionem plurimorum, ex quorum conversione magnificabatur et laudabatur Deus ; set in morte Apostoli non erat profectus nisi eius solius ; ergo Apostolus volebat contrarium eius quod erat ad gloriam Dei ; ergo indiscrete desiderabat illud nec motus ille erat principaliter ad gloriam Dei ; ergo nec erat meritorius ; ergo nec ex caritate.

Item, si Apostolus desiderabat illud, quod desiderabat principaliter propter gloriam Dei, ergo quod erat ad maiorem Dei magis debebat desiderare, set desiderabat illud quod erat minus ad gloriam Dei, ut probatum est ; ergo indiscrete, et ita non ex caritate.

 

Solutio. Gloria Dei dupliciter dicitur. Quandoque dicitur gloria Dei summa bonitas eius, in qua ipse summe delectatur ; et secundum hoc omnis omnis motus meritorius principaliter ad gloriam Dei, quoniam omnis motus meritorius principaliter est ad summum bonum participandum et finaliter. Quandoque gloria Dei dicitur frequens fama cum laude, ut cum dicimus : Adoramus te, glorificamus te ; et sic non oportet omnem motum meritorium esse ad gloriam Dei, nisi quod prelati, qui debent exemplo suo lucere aliis per bona opera, tenentur ex precepto Dei facere bona opera ad gloriam Dei, quoniam dicitur eis a Domino : Sic luceant opera vestra bona coram hominibus, ut glorificetis Patrem vestrum etc. Per hanc distinctionem patet solutio ad primo obiectum.

 Ad secundo obiectum dicimus quod in secunda significatione est hec falsa : Apostolus desiderabat hoc principaliter propter gloriam Domini, quoniam non considerabat tunc Apostolus nisi summam bonitatem Dei, cum qua desiderabat esse sive volebat. Tamen si conceditur illa propositio : propter laudem dei, ad quam habet terminari omnis motus meritorius, dicendum est tunc quod hec argumentatio non valet : Apostolus desiderabat illud principaliter propter gloriam Dei, ergo quod erat ad maiorem gloriam Dei etc., sicut hec argumentatio non valet : calidum in quantum calidum calefacit, ergo magis calidum magis calefacit, potest enim impedimentum esse in materia, ad hoc igitur quod teneat talis argumentatio, debet hoc addi : aliis paribus. Hoc autem non est verum in proposito, quoniam in hoc : dissolvi et esse cum Christo, est maior utilitas propria ; in hoc autem : permanere in carne propter fratres, maior est utilitas proximi ; utilitas autem propria preferenda est utilitati proximi.

 

 

Caput II

Utrum Apostolus teneretur velle permanere in carne propter fratres.

 

Circa secundum capitulum queritur utrum Apostolus teneretur velle permanere propter fratres in carne.

Probatio quod sic, quoniam sciebat se permanensurum in carne, ut dixit, et sciebat hoc esse bonum ; ergo sciebat Deum velle illud et tenebatur velle quicquid sciebat Deum velle ; ergo tenebatur velle hoc.

Item, Apostolus tenebatur ad opera misericordie et tenebatur esse utilis proximo ; sed nullum opus misericordie maius est, nulla maior est utilitas proximi quam instruere ipsum et convertere ipsum ad fidem ; ergo Apostolus tenebatur velle talem utilitatem proximorum ; ergo Apostolus tenebatur velle permanere in carne propter fratres.

Item, quia summe delectabile est esse cum Christo, propter hoc desiderabat Apostolus [et] dissolvi ; similiter quoniam valde desiderabile est cupido habere centum marchas, propter hoc cum hoc desiderat esse in luto ; ergo eadem ratione, quoniam summe desiderabile est [Deum] magnificari et glorificari, et hoc summe desiderabat Apostolus, propter hoc cum illo debebat desiderare propter fratres permanere in carne ; et ita tenebatur velle permanere in carne propter fratres.

Contra. Tenebatur velle permanere in carne propter fratres, et volebat contrarium ; ergo peccabat mortaliter ; sed constat quod non peccavit mortaliter ; ergo non tenebatur velle permanere etc.

 

Solutio. Dicimus quod Apostolus non sciebat Deum velle se permanere in carne, stricte et proprie sumpto vocabulo sciendi, quoniam nec sensitiva nec demonstrativa scientia sciebat illud, nec erat revelatum ei. Unde non dixit simpliciter scio, sed dixit : confidens scio, id est ex confidencia, id est per quasdam coniecturas vehementer credo, credebat enim quod Deus hoc vellet propter profectum multorum, propter hoc etiam dixit : scio, ut consolaretur eos de suo permanere in carne, et secundum quod sic accipitur verbum sciendi, non sequitur quod quilibet teneatur velle quicquid scit Deum velle. Et sic patet solutio ad primum.

Ad secundum dicimus quod Apostolus non tenebatur simpliciter predicare fratribus nec magnificare in eis Deum, sed sub conditione : si viveret.

Ad tercio obiectum dicimus quod summe delectabile erat Apostolo Deum magnificari ; sed non sequitur : ergo debebat velle se permanere etc. ; et hoc ideo contingit, quia hoc non erat Apostolo indifferens, immo erat sibi impedimentum eius quod Apostolus desiderabat multo amplius, quoniam multum impedit sanctos tendentes ad patriam vita ista insecunda, sicut dicit in libro Sapientie, IX : Corpus, quod corrumpitur, aggravat animam, et Apostolus, ad Romanos, VII : Infelix ego homo. Quis me liberabit de corpore mortis huius ? Per hoc patet quod non est simile quod dicitur pro simili de cupido, quia hec argumentatio : Iste cupidus summe desiderat habere centum marchas, ergo cum hoc vellet esse in luto, non tenet nisi ratione termini.

 

 

Caput III

De contrarietate Augustini et Ambrosii.

 

Circa tercium capitulum queritur de contrarietate Augustini et Ambrosii. Est autem duplex contrarietas inter ipsos. Prima est de distinctione littere. Augustinus enim sic distinguit litteram : Coartor ex duobus, ut hic fiat distinctio, et hec oratio ex duobus determinet hoc verbum coartor, quoniam secundum Augustinum Apostolus coartabatur inter duo, quorum unum ipse desiderabat, quod melius erat, scilicet esse cum Christo, alterum autem erat necessarium, scilicet permanere in carne propter fratres ; igitur secundum Augustinum primum habebat in desiderio, secundum in pacientia tantum. Sed in istis duobus videtur ei contradicere Ambrosius ; primo in distinctione littere, quia distinguit litteram sic : coartor, ut hic fiat distinctio, et sequitur : ex duobus desiderium habens, quoniam illa duo desiderabat Apostolus secundum Ambrosium : primum quod erat melius, scilicet esse cum Christo, secundum quod erat necessarium, scilicet permanere in carne propter fratres ; sic ergo contradicit Augustinum in duobus : primo, in distinctione littere ; secundo, in hoc quod dicit Apostolum desiderare utrumque. Quod etiam potest probari per hoc quod Apostolus volebat permanere in carne propter fratres, volebat etiam predicare et prodesse et hoc non poterat facere nisi permanendo in carne ; ergo volebat permanere in carne ; ergo appetebat illud ; ergo desiderabat illud.

 

Solutio. Ad hoc dicitur communiter quod Augustinus sumpsit verbum desiderandi stricte secundum quod desiderium non est nisi rei delectabilis ; et sic Apostolus non desiderabat permanere in carne, quoniam hoc non erat ei delectabile, quoniam ei conveniebat hec vox Prophete : Renuit consolari anima mea, perfectis enim vita ista tediosa est. Ambrosius autem largius sumpsit verbum desiderandi, scilicet pro verbo volendi. Et ita non est contrarietas inter eos quantum ad sensum propter equivocationem, nec est contrarietas quantum ad distinctionem, sed diversitas, uterque enim bene distinguit secundum intelligenciam suam. Patet ergo quod hec argumentatio non valet : Apostolus volebat permanere in carne propter fratres, ergo desiderabat secundum quod desiderare sumitur stricte, et est ibi fallacia consequentis a superiori ad inferius affirmando, quoniam multa sunt volibilia que non sunt desiderabilia ; sancti enim volunt peccatores puniri in inferno, sed non desiderant, quoniam non voIunt illud cum delectatione ; volunt tamen illud conf[o]rmando voluntatem suam voluntati divine ; unde bene dicitur : Le[c]tabitur iustus, cum viderit vindictam, non dicit : quia videbit, sed cum viderit, non enim letabîtur de mera vindicta, scilicet pena, sed quoniam evasit penam vel intuitu iusticie Dei, non intuitu pene.

 

Sed e contra. Probatur quod permanere in carne propter fratres erat ei delectabile, quia erat bonum, et Apostolus volebat illud, immo etiam Deus volebat hoc, qui non vult nisi bonum ; sed bonum est cuius apprehensio est delectatio ; ergo apprehensio, quam habebat Apostolus de illo bono, erat delectatio ; ergo Apostolus volebat illud cum delectatione ; ergo desiderabat illud.

Item, Psalmista dicit : In custodiendis illis retributio multa, non enim tantum pro custodiendis mandatis Dei sed etiam in custodiendis est [enim] retributio multa ; et hoc dicitur propter iocunditatem mentis et pregustationem dulcedinis Dei, que habetur in custodia preceptorum Dei ; ergo Apostolus habebat magnam iocunditatem, dum vivendo in carne magnificabat Deum ; ergo vivere in carne propter magnificationem et laudem Dei in fratribus erat ei delectabile et ita volebat illud cum desi­ derio ; et ita desiderabat illud.

 

 Solutio. Duo sunt genera perfectorum. Quidam sunt perfecti, qui vix aut raro molestantur a carne et a primis motibus carnis ; et talibus perfectis delectabile est vivere in carne propter fratres. Alii sunt perfecti, qui valde molestantur a primis motibus carnis ; et talibus molestum est et tediosum vivere in carne propter periculum quod vident im[m]inere, in quorum persona loquitur Apostolus, dicens : Infelix ego homo etc. Et ideo non sequitur quod Apostolus desideraret permanere in carne propter fratres, licet vellet illud. Potest tamen dici quod Apostolus desiderabat utrumque, secundum quod desiderare sumitur stricte ; sed Augustinus loquitur ut frequenter, quoniam frequencius contingit quod perfectis est tediosa vita ista, quandoque tamen contingit quod in aliqua consideratione desiderant manere in carne propter fratres, ut quando considerant quod manendo in carne prosunt multis et magnificant Deum ; quod ergo dicit Augustinus, quod alterum illorum est in desiderio, relicum in pacientia, Ioquitur ut frequenter, Ambrosius autem ut quandoque.

Ad aliud obiectum dicimus quod Apostolus delectabatur in predicando et laudando Deum vivendo in carne, non tamen delectabatur ex hoc quod vivebat in carne vel in corruptione.

 

 

Caput IV

De eligencia illorum duorum, utrum fuit magis eligendum Apostolo.

 

Circa quartum capitulum queritur de eligencia illorum duorum, utrum fuit magis eligendum Apostolo.

Et videtur quod Apostolus non ignorabat, immo bene sciebat utrum illorum magis etc., dicit enim Aristoteles : Quod propinquius est fini, magis est eligendum, et hoc sciebat Apostolus ; sed dissolvi et esse cum Christo propinquius est quam vivere in carne propter fratres, et hoc iterum sciebat Apostolus ; ergo sciebat quod dissolvi et esse cum Christo magis est eligendum ; ergo falsum dixit, quando dixit : Quid eligam, ignoro.

Item, motus, quo volebat dissolvi et esse cum Christo, erat motus caritatis in Deum et motus, in quo volebat vivere in carne propter fratres, erat motus caritatis in proximum ; sed motus caritatis in Deum maior et melior est in infinitum quam motus caritatis in proximum ; et hec omnia sciebat Apostolus ; ergo sciebat primum magis eligendum quam ultimum. Et inde ut prius.

Item, dissolvi et esse cum Christo est bonum glorie ; vivere in carne propter fratres est bonum gratie ; ergo primum in infinitum melius est quam secundum ; et hoc sciebat Apostolus ; ergo sciebat esse magis eligendum. Et inde ut prius.

Contra. Apostolus sciebat ultimum esse utilius sibi, quoniam quanto plus laborabat, tanto maius premium acquirebat, augmentabatur enim caritas in ipso.

Item, sciebat illud esse utilius proximo et etiam Deo, cui plures per hoc acquirebantur ; ergo sciebat illud esse magis eligendum.

 

Solutio. Multis de causis est magis eligendum aliquid : aut quia utilius, aut quia melius, aut quia diuturnius, aut quia accelera[t]ius, et sic de multis aliis causis ; unde nisi excellat in omnibus circumstanciis non est necessarium quod sit magis eligendum ; unde in omnibus premissis argumentationibus, que pro utraque parte facte sunt, est fallacia secundum quid et simpliciter, quoniam non sequitur : hoc est propinquius fini quam illud, ergo est magis eligendum simpliciter ; sed bene sequitur quod magis est eligendum quo ad quid, quoniam huiusmodi considerationes Aristotelis intelligende sunt cum tali determinatione ; similiter non sequitur : ultimum est utilius, ergo est magis eligendum simpliciter ; sed sequitur : ergo est magis eligendum quo ad hoc. Per hoc patet solutio ad omnia obiecta.

 

Set iterum obicitur. Dictum est quod Apostolus volebat utrumque, scilicet dissolvi et esse cum Christo, et permanere in carne propter fratres, et etiam utrumque desiderabat, secundum Ambrosium, non tamen male.

Contingit enim velle contraria bene et meritorie et diversis causis, sicut Isaias volebat quod Dominus mitteret ipsum ad predicandum, quando dixit : Ecce ego, [com]mitte me, et meritorie volebat hoc, et Ieremias meritorie recusavit, cum dixit : A a a, Domine, ecce nescio loqui, quia puer ego sum ; primus volebat mitti ex caritate et utilitate proximi, secundus autem ex humilitate recusavit mitti, similiter Moises ex humilitate dixit : Obsecro, Domine, mille quam missurus es ; potuit ergo Apostolus velle illa duo contraria ex diversis causis honestis.

Sed obicitur. Apostolus volebat meritorie dissolvi etc. ; ergo discrete, in omni enim sacrificio offerendum est sal ; ergo ex deliberatione et consilio [nolebat] volebat illud ; ergo eligebat illud, quoniam eligencia est voluntas deliberata et consiliata ; eligebat ergo dissolvi et esse cum Christo ; ergo videtur mentiri, cum dicit : Quid eligam ignoro. Eodem argumento potest probari quod Apostolus eligebat permanere in carne propter fratres.

 

 Solutio. Dicimus quod utrumque eligebat Apostolus in comparatione ad suum contradictorie oppositum. Utrumque enim sciebat esse bonum et neutrum eligebat in comparatione ad relicum, quoniam unum estimabat multo melius, aliud utilius et aliis et Domino et sibi etiam in futurum ; et propter huiusmodi preminenciam mutuam ignorabat utrum illorum duorum eligeret, dum conferebat illa duo inter se ; et propter hoc dixit : Quid eligam, ignoro.

 

Item, ponatur quod Apostolus sciret se esse predestinatum, et sciret quod ex hoc permanere in carne propter fratres per biennium vel triennium duplicaretur sibi corona vel triplicaretur, queritur secundum hoc an magis deberet eligere permanere in carne propter fratres quam dissolvi et esse cum Christo.

Videtur quod sic, quoniam ex permanere in carne propter fratres proveniret ei duplicatio premii aut triplicatio, sed ex dissolvi et esse cum Christo proveniret premii acceleratio ; sed duplicatio premii in infinitum melior est quam acceleratio premii ; ergo in infinitum magis deberet eligere permanere in carne quam dissolvi et esse cum Christo ; ergo in tali statu ne deberet desiderare dissolvi et esse cum Christo.

Set contra. Glosa dicit quod hec vox : Cupio dissolvi et esse cum Christo, est vox perfectorum ; et Apostolus in tali statu erat perfectus ; ergo in tali statu desiderabat dissolvi et esse cum Christo.

 

Solutio. Dicimus quod Apostolus in tali statu non desideraret dissolvi et esse cum Christo ut nunc ; sed posset desiderare aliquando.

Quod obicitur quod illa vox est vox perfectorum, intelligendum est dictum esse secundum statum solitum, est enim generaliter dictum de perfectis et imperfectis hoc : Nescit homo an sit dignus amore etc.

 

 

Caput V

Utrum Apostolus voluit coniunctim vel divisim [dissolvi] et esse cum Christo.

 

Circa quintum capitulum queritur utrum Apostolus voluit coniunctim vel dissolvi et esse cum Christo.

Si coniunctim, sed nullus est adeo imperfectus qui non velit illud coniunctim ; ergo illa vox est tam perfectorum quam imperfectorum ; igitur pro nichilo dicit Glosa quod illa vox est perfectorum.

Si divisim, ergo volebat dissolvi et esse cum Christo per se et desiderabat illud.

Contra. Illud non erat bonum per se ; ergo Apostolus non desiderabat, illud per se sive divisim.

Item, mori per se minus est volibile quam esse in luto ; sed iste, qui vult esse in luto et habere centum marchas, non vult divisim esse in luto ; ergo multo magis qui vult dissolvi etc., non vult dissolvi simpliciter et per se.

 

Solutio. Utrumque vere potest dici. Potest enim dici quod Apostolus voluit coniunctim et divisim, et etiam desideravit, et quamvis quilibet imperfectus velit dissolvi et esse cum Christo coniunctim, tamen soli perfecti cupiunt hoc et desiderant, scilicet dissolvi etc., hoc enim est eis delectabile, non imperfectis qui adhuc tenentur alio amore huius vite.

 Potest etiam vere dici quod Apostolus desideravit utrumque divisim, et desiderabat dissolvi, in quantum estimabat dissolvi esse viam ad esse cum Christo, quoniam sic erat delectabile et bonum. Nec est simile de hoc : esse in luto et habere centum marchas, quoniam esse in luto non est via ad habendum centum marchas, sicut dissolvi est via perfectis ad esse cum Christo.

 

 

Caput VI

Utrum quilibet sciens se esse predestinatum [debet velle quantamlibet penam sibi infligi.]

 

Circa sextum capitulum queritur utrum quilibet sciens se esse predestinatum debet velle quantamlibet penam sibi infligi, dum sit ei utilis.

Quod videtur, quia Apostolus volebat dissolvi ; ergo volebat mori ; sed mori est maxima pena in via ista ; ergo Apostolus volebat maximam penam ; ergo ad similitudinem eius quilibet sciens se esse predestinatum debet velle quantamlibet penam sibi infligi.

Item, predestinatus omnia cooperantur in bonum ; ergo quantalibet pena cooperatur predestinatis in bonum ; ergo quantalibet pena utilis est eis ; ergo qui scit se esse predestinatum scit quantamlibet penam esse utilem sibi ; ergo debet eam velle.

Item, Apostolus fuit reprehensus, quoniam petiit stimulum removeri a se ; ergo debebat velle stimulum inesse sibi ; sed stimulus, secundum unam expositionem, erat dolor lateris ; ergo debebat velle dolorem lateris inesse sibi ; eadem ratione quantamlibet penam ; ergo quilibet sciens se esse predestinatum debet velle quantamlibet penam sibi infligi ; ergo debet velle se esse leprosum, paraliticum.

Quod non videtur. Apostolus enim, in secunda ad Tessalonicenses, versus fine[m], gratias agit Deo pro eo quod ipse et Tessalonicenses non crediderant in tempore tam periculoso, quam periculosum futurum erat tempus antichristi.

 

Solutio. Status sanitatis melior est quibusdam quam status egritudinis, quibusdam melior est status egritudinis, simi!iter dicimus de statu diviciarum et statu paupertatis ; concedimus igitur quod non quilibet sciens se esse predestinatum debet Velle quantamlibet penam sibi infligi, quoniam nescit utrum status oppositus sit ei utilior vel eque utilis.

Ad primum dicimus quod Apostolus volebat dissolvi, quoniam dissolvi erat illi immediata via ad esse cum Christo ; sic non est de aliis penis. Ad secundum dicimus quod hec argumentatio non valet : iste scit hanc penam sibi utilem, ergo debet eam velle, et est instancia in peccato mortali, quoniam peccatum mortale est utile predestinatio, tamen non debet velle illud ; et preterea probabile est quod Deus ponat hominem predestinatum in statu utiliori sibi ; et ideo non debet velle oppositum. Ad ultimum dicimus quod Apostolus fuit iuste reprehensus, quoniam sciebat Deum velle dolorem istum sive stimulum inesse sibi, et quoniam sciebat voluntatem Dei, tenebatur conformare voluntatem suam voluntati divine ; unde tenebatur velle illum stimulum inesse sibi dum inerat ; sed de aliis penis, que non inerant, non tenebatur velle, cum super hoc nesciret voluntatem divinam.