Tractatus XII — Livre III — Guillaume d'Auxerre
Guillaume d'Auxerre - Livre III
TRACTATUS DUODECIMUS
[DE VIRTUTIBUS THEOLOGICIS]
DE FIDE
Postquam dictum est de essentia virtutum, tertio capitulo dicendum est de singulis speciebus virtutum per ordinem. Et primo de fide, quoniam prima est inter virtutes, iuxta illud : Prima petit campum dubi[a] sub sorte duelli pugnatura fides. De qua hoc ordine agemus.
Primo quid sit fides, sive de diffinitione fidei.
Secundo utrum fides sit virtus.
Tertio utrum fides sit unica virtutis species an sit genus continens sub se multas species virtutum.
Quarto utrum idem credatur et dubitetur.
Quinto de fide implicita et explicita.
Sexto de fide distincta et indistincta.
Septimo et ultimo de articulis fidei et utrum fidei subsit falsum.
Caput I
Quid sit fides sive de diffinitione fidei.
Prius ergo notandum quod hoc nomen fides multipliciter accipitur. Quandoque dicitur fides habitus credendi informis, quem habent christiani in mortali peccato, et etiam demones, sicut dicit beatus Iacobus, II : Demones credunt. Quandoque dicitur fides habitus credendi formatus, que proprie est virtus, de qua dicitur : Iustus ex fide vivit. Et iterum : Sancti per fidem vicerunt regna. Et iterum : Hec est victoria que vincit mundum, fides nostra. Quandoque dicitur fides ipsa cognitio aperta quam habebimus in futuro, sicut dicit Apostolus : De fide in fidem, ubi dicit Augustinus : De fide spei transibimus in fidem speciei, quando cognoscemus, sicut cogniti sumus. Quandoque dicitur fides ipse motus fidei. Unde Augustinus : Fides est credere quod non vides. Quandoque fides dicuntur articuli fidei collective, ut ibi : Hec est fides catholica, quam nisi quisque etc.
De fide vero secundum quod est virtus, ad presens intendimus. Quam sic diffinit Apostolus : Fides est substantia rerum sperandarum, argumentum non apparentium. Quod sic est intelligendum : Fides est substantia, id est fundamentum rerum sperandarum, per quod scilicet acquiruntur res acquirende. Dicitur etiam fides substantia rerum sperandarum, quia per eam substant in nobis res sperande, in presenti per spem, in futuro per rem. Per fidem enim iam pregustamus dulcedinem felicitatis eterne, que consistit in stola anime et stola corporis, que sunt res sperande. Argumentum non apparentium dicitur duobus modis, ut solet exponi : primo, quia per eam convincuntur res non apparentes quod sint. Hoc modo patriarche et prophete et apostoli crediderunt ita : Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt unus Deus ; ergo ita est. Secundo sic : fides est argumentum non apparentium, quoniam per fidem probatur de rebus non apparentibus quod non apparent sic [ut Ecclesia credit hoc ; ergo hoc non apparet.
Contra hanc diffinitionem Apostoli obicitur multipliciter :
- Quoniam illa diffinitio non convenit tantum fidei, sed etiam spei, quoniam spes est substantia rerum sperandarum, quoniam per eam in nobis iam substant res sperande per pregustationem ; est etiam argumentum non apparentium dupliciter, sicut dictum est de fide. Ergo diffinitio ista non convenit soli fidei ; ergo male est assignata.
Forte dicet quod fides dicitur substantia, id est primum fundamen tum sive primum principium rerum sperandarum ; et hoc non convenit spei. Sed secundum hoc prima pars diffinitionis, hec scilicet : substantia rerum sperandarum, convenit omni fidei et soli ; ergo reliqua pars male apponitur, quoniam a nullo distinguit.
- Iterum, quelibet res debet diffiniri secundum primum et principalem motum vel finem ad quem est ; sed fides primo et principaliter est ad credere ; ergo fides debet diffiniri per hune motum credere ; et Apostolus diffinit eam per effectum remotum. Videtur ergo quod male.
- lterum, queritur quare potius dicit sperandarum quam credendarum vel diligendarum.
Solutio. 1. Dicimus quod predicta diffinitio fidei, secundum quod intelligitur eo modo quo prius exposita est, congruit et fidei et spei, et ultima pars illius diffinitionis duobus modis aliis intelligitur, secundum quod illa diffinitio convenit soli fidei ; et secundum hoc pars prima, hec scilicet substantia rerum sperandarum ponitur ibi ad differentiam fidei informis proprie. Reliqua autem pars ponitur ibi ad differentiam aliarum virtutum, secundum quod intelligitur tertio et quarto modo. Tertio enim modo intelligitur, ut dicatur fides argumentum per similitudinem, quoniam sicut per argumentum pervenitur in notitiam conclusionis, ita per fidem magis et magis illuminantem intellectum venitur paulatim in perfectam notitiam eternorum bonorum non apparentium ; quod soli fidei convenit, quoniam sola fides est que prima et per se illuminat intellectum. Quarto modo dicitur fides argumentum non apparentium propter articulos fidei, qui sunt principia fidei per se nota. Unde fides sive fidelis respuit eorum probationes. Fides enim, quia soli veritati innititur, in ipsis arti culis invenit causam quare credat eis, scilicet Deum, sicut in alia facultate intellectus in hoc principio : Omne totum est maius sua parte, causam invenit per quam cognoscit illud, quoniam si in theologia non essent principia, non esset ars vel scientia. Habet ergo principia, scilicet articulos, qui tamen solis fidelibus sunt principia ; quibus fidelibus sunt principia per se nota, non extrinsecus aliqua probatione indigentia. Sicut enim hoc principium : Omne totum est maius sua parte, habet aliquantam illuminationem per modum nature illuminantis intellectuin, ita hoc principium Deus est remunerator omnium bonorum , et alii arti culi habent in se illuminationem per modum gratie, qua Deus illuminat intellectum. Unde Isaias : Nisi credideritis, non intelligetis. Et Salomon in Proverbiis, IV : Semita iustorum quasi lux splendens, et crescit usque in perfectum diem. Isti duo ultimi modi quibus fides dicitur argumentum non apparentium, non conveniunt aliis virtutibus ; et ideo per illam ultimam partem differt fides ab aliis virtutibus.
- Ad sequens obiectum dicimus quod illa diffinitio non est logica vel philosophica, sed theologica. Sicut enim logica diffinit res per genus et differentias, ut cum dicitur : ira est appetitus contrarii doloris ; et naturalis philosophia diffinit per materiam, ut ira est accensio sanguinis circa cor, ita theologia diffinit rem per habitudinem propriam quam habet ad ultimum finem, scilicet Deum. Quod autem generaliter dicitur quod res debet diffiniri per primum et principalem finem, habet locum in aliis diffinitionibus.
- Ad ultimo obiectum patet solutio, quoniam fides principaliter tendit ad omnes et sofas res sperandas, quibus intendit frui Deo, sed non tendit ad omnes res credendas vel ad omnes res diligendas.
Caput II
Utrum fides sit virtus.
Circa secundum capitulum queritur utrum fides sit virtus.
Videtur posse probari quod non :
- Quoniam philosophi dicunt quod speculationis finis est veritas sive verum ; virtutis finis est bonum ; sed fidei finis est veritas, quoniam fides est cognitio enigmatica bonorum eternorum ; ergo eius finis non est bonum ; ergo ipsa non est virtus.
- Item, cum duplex sit intellectus, speculativus et practicus, in speculativo intellectu sunt scientie et speculationes veritatis ; in practico intellectu est virtus et bona operatio. Fides autem est in speculativo intellectu, non in practico, quoniam fides non est in inferiori parte mentis, sed in superiori, sicut dicit beatus Gregorius super illud Ieremie, II : Filii Mempheos et Thannes const[upr]averunt te usque ad verticem. Cum ergo fides sit in speculativo intellectu, ergo ipsa est scientia sive cognitio quedam, et non virtus.
- Item, fides est media inter scientiam et opinionem. Set duo extrema, scilicet scientia et opinio, sunt in speculativo intellectu et consistunt in pura speculatione ; ergo fides est pura speculatio ; ergo non est virtus.
Solutio. 1. Dicimus quod re vera fides est in speculativo intellectu ; non tamen pure consistit in speculatione, nec eius finis tantum est veritas, immo etiam bonum. Consistit enim in speculatione prime veritatis et in estimatione boni, quia dum intellectus per fidem speculatur primam veritatem, estimat eam sibi summe delectabile[m] et sibi summum bonum ; et ideo movetur in illam, ut in ea delectetur et quiescat. Sicut ovis per estimationem fugit lupum, ita fides per estimationem movetur in primam veritatem. Et ideo fides coniungit animas sanctas Deo, et quia est prima virtus inter theologicas. Intellectus autem speculativus in aliis scientiis uti debet sola speculatione et non estimatione, quoniam nullum subiectum alterius scientie est bonum, in quo debeat delectari intellectus noster. Unde non debet moveri per estimationem in illud, scilicet in quamcumque creaturam ut delectetur in ea. Quod si faceret, mecharetur, quoniam sicut affectus noster mechatur, cum movetur ad hoc, ut delectetur in aliquo bono temporali, ita intellectus noster mechatur, quando movetur per estimationem ad hoc, ut delectetur in aliqua veritate creata. Et ideo in aliis scientiis debet esse pura speculatio ; sed in hac scientia ipsa speculatio virtus est, quoniam per modum estimationis movet ad bonum ; ad bonum dico eternum, non primo loco ad bonum in operatione, sicut politice virtutes ; tamen ipsa fides movet ad bonum in operatione per medias virtutes politicas quas omnes ipsa movet. Ipsa enim vivificat et hominem interiorem et hominem exteriorem, sicut dicit Apostolus : Iustus autem ex fide vivit.
- Cum ergo dicunt philosophi quod virtus sita est in practico intellectu, hoc intelligunt tantum de virtutibus politicis que consistunt in operatione. De fide enim nichil vel parum cognoverunt. Per hoc patet solutio ad duas primas obiectiones.
- Ad tertio obiectum dicimus quod fides est supra, non tantum supra opinionem, sed etiam supra scientiam, et supra etiam demonstrativam scientiam. Magis enim credit intellectus per fidem illuminatus prime veritati quam sillogismo demonstrativo. Cum ergo dicitur : Fides est media inter opinionem et scientiam, intelligitur de opinione fidei informis et de scientia manifesta qua videbimus Deum in futuro facie ad faciem.
Caput III
Utrum fides sit unica [virtutis species an sit genus continens sub se multas species virtutum.]
Circa tertium capitulum queritur utrum fides sit unica virtus, id est utrum fides sit species specialissima an genus subalternum.
Probatur quod non sit unica virtus :
- Quoniam aliud est donum quod de Deo est, id est donum sapientie, et aliud donum quod est de rebus humanis, scilicet donum scientie ; ergo eadem ratione alia est fides que de Deo est, ut qua credimus Deum esse trinum et unum ; et alia est fides de rebus humanis, ut qua credimus quod homines resurgent in generali resurrectione et quod mali punientur pena eterna.
- Iterum, quia non est unicum genus appetendorum, sed diversa genera, ideo non est unica virtus appetendorum, sed diverse virtutes in specie ; ergo eadem ratione, quia non est unicum genus credendorum sed diversa genera, non erit unica fides sed diverse in specie, quoniam etiam plura sunt genera credendorum quam appetendorum.
- Item, dicit beatus Augustinus quod secundum diversa volita diverse distinguntur voluntates in specie, quia est alia voluntas qua volo honores mundi, et alia qua volo delectari in carne, alia qua volo excellere alios homines. Ergo eadem ratione secundum diversa credita debent distingui diverse fides in specie.
Contra. Dicit Apostolus : Unus Dominus, una fides, unum baptismum. Et Augustinus super illum locum dicit quod alia est fides que est in corde istius, alia que est in corde illius ; tamen una est in specie et similitudine, in cordibus omnium. Licet enim plures sint fides numero, unica tamen est in specie.
Solutio. 1. Dicimus quod re vera unica est fides specie ; et non valet prima argumentatio : aliud est donum quod de Deo etc., quoniam illa duo dona sunt de diversis subiectis et de diversis dispositionibus, et diversas habent proprias rationes, sed omnes fides sive sint de superioribus sive de inferioribus, de eodem sunt, scilicet de Deo, quoniam omnes articuli sunt de Deo, ut post patebit, et eandem habent rationem, quoniam unica est ratio credendi omnes articulas, quoniam si queritur quare ita credis hoc vel illud, non est nisi unica responsio, scilicet quia ita docet prima veritas. Fides enim soli prime veritati innititur, nec querit aliud medium ad probandum aliquem articulum, quoniam fides est argumen tum, non conclusio, sicut dicit Apostolus, quoniam licet fides haberet plura media ad probandum aliquem articulum, non tamen principaliter illis inniteretur, sed tantum prime veritati. Sicut igitur geometria est una scientia, quoniam est de uno subiecto, licet diversas passiones probet de illo subiecto et diversis mediis, ita et multo fortius est unica fides, quia est de unico subiecto, et habet unicum medium, per quod venit in hoc ut credat quicquid credit. Et ita patet solutio ad primo obiectum.
- Ad secundo obiectum dicimus quod non valet hec argumentatio : diverse sunt species appetendorum sive diverse virtutes in specie sunt appetendorum ; ergo eadem ratione diverse fides etc., quoniam unica est ratio omnium credendorum, ut dictum est, sed non est unica ratio appetendorum. Sed hoc videtur esse falsum, quia sicut omnia credenda credenda sunt propter primam veritatem, ita omnia appetenda appetenda sunt propter primam veritatem, ita omnia appetenda appetenda sunt propter Deum. Ergo sicut unica est ratio credendorum, ita unica est ratio appetendorum. Et ita patet quod non valet predicta solutio.
Ad hoc dicimus quod re vera unica est ratio omnium appetendorum universaliter ; sed diverse sunt particulares rationes secundum particulares virtutes, ut patet in largitate, que considerat quando dandum et cui dandum, gratia cuius et simlia ; et in continentia similiter, que similiter considerat quare sit abstinendum a carnalibus desideriis, scilicet ne violet templum Dei, ne Spiritui Sancto contumeliam faciat, ne corpus suum faciat habitaculum demonum et similia. Eodem modo intellige de aliis appetendis, quoniam secundum unumquodque appetendum sunt proprie difficultates propter diversas et proprias circumstantias, quibus debet vestiri tam voluntas quam actus rei appetibilis ; propter quas etiam sunt diverse particulares rationes in particularibus appetendis. Et ideo diverse sunt virtutes appetendorum ; sed unica est ratio omnium credendorum, et universalis, et particularis. Et ideo unica est difficultas in credendis ; et ideo unus habitus sive una virtus omnium credendorum. Et per hoc patet quare non valet predicta argumentatio.
- Ad tertium obiectum dicimus quod similiter valet hec argumentatio : secundum diversa volita distingutur diverse voluntates etc. ; ergo secundum diversa credita etc., quoiam non est simile de motibus et habitibus, quoniam ex uno habitu possunt exire motus diversarum specierum, ut patet etiam in habitu naturali qui est visus, ex quo procedunt isti actus : videre album, videre nigrum, qui sunt diversarum specierum. Similiter ex illo habitu qui est fides procedut diversi actus in specie, scilicet isti : credere Fillum Dei esse natum de Virgie, credere quod Deus puniet in eternum malos et remunerabit bonos. Sed quoniam omnia ista eadem ratione credutur, ut dictum est, ideo non habet nisi habitum unum ex quo procedunt. Et ita secundum hoc fides habebit plures motus in specie.
Sed contra. 1. Virtutes non distinguuntur secundum ultimum finem, quoniam sic omnes virtutes essent eiusdem speciei, sed distinguntur secundum primos fines et substantiales, scilicet secundum motus interiores. Sed diversi sunt motus interiores fidei secundum diversa credita ; ergo fides non est unica virtus in specie.
Contra. Fides est assentire prime veritati propter se et super omnia ; ergo sive credam hunc articulum sive illum, tale credere non est nisi assentire prime veritati in hoc articulo vel in illo ; ergo quodlibet credere est assensus in primam veritatem et propter se. Ergo omnia credere sunt eiusdem speciei ; et ita omnes motus fidei sunt eiusdem speciei.
- Item, intellectus tendit ad hoc ut quiescat in suo fine, sed non tendit ad hoc efficaciter nisi per motum fidei ; ergo omnibus motibus fidei tendit ad hoc ; ergo omnes motus fidei tendunt ad hoc ; ergo tendunt ad eumdem finem et immediate, quia nullo modo posset assignari medium ; ergo omnes motus sunt eiusdem speciei.
Sed contra. Dicit Augustinus quod credere est cogitare cum assensione. Sed cogitare istud non est nisi videre spirituale ; sed videre nigrum, videre album, iste visiones actuales sunt diversarum specierum. Ergo eadem ratione intelligere hominem et intelligere asinum sunt motus diversarum specierum ; ergo eadem ratione cogitare Deum esse trinum et unum et cogitare Filium Dei esse natum de Virgine diversa sunt in specie ; ergo motus fidei sunt diversarum specierum.
Forte dicet quod licet diversa sint credita, tamen non sunt diversa credere propter eamdem delectationem sibi annexam, quoniam unica est delectatio, qua intellectus delectatur in suo fine credendo. Set contra. Motus fidei et motus spei et caritatis habent diversas delectationes in specie sibi annexas, quia sunt diversarum specierum. Ergo eadem ratione si motus fidei sunt de diversis rebus, habebunt diversas delectationes sibi annexas ; et ita non erunt eiusdem speciei propter eandem delectationem.
Quod concedimus dicentes propter istas duas ultimas rationes quod fides habet diversos motus in specie.
- Ad primo obiectum dicimus quod hec est falsa : virtutes distinguntur secundum primos et substantiales fines, quoniam non distinguntur secundum motus ita quod si motus sint diversarum specierum, quod virtutes sint diversarum specierum. Sed distinguntur virtutes secundum diversas difficultates quas explicant. Virtutes enim non sunt simpliciter ad agere vel ad bene agere, sicut potentie, sed sunt ad facile et firmiter bene agere ; et quoniam unica est difficultas credendi in omnibus credendis, ut dictum est, ideo non est nisi unica fides.
- Ad secundo obiectum dicimus quod hec est falsa : credere est assentire prime veritati ; immo credere est cogitare cum assensione. Qui ergo dicit : credere est assentire, describit credere per suum consequens ; et quia diversificatur cogitare secundum diversa cogitata, diversificatur et credere secundum diversa credita ; et ideo diversi sunt motus fidei in specie ; tamen unica est fides in specie. Diversis etiam motibus fidei diverse sunt annexe delectationes in specie, non unica tantum, quoniam sicut alia delectatio annexa est visui, quando video viride, et alia visioni, quando video candidum, ita alia est delectatio que est annexa motui fidei quo credo Deum esse creatorem meum et alia illi quo credo Deum esse trinum et unum, et alia illi quo credo Fillum dei esse incarnatum ; et sic de aliis.
Caput IV
Utrum idem sit scitum et creditum.
Circa quartum capitulum queritur utrum idem sit scitum et creditum.
Probatur quod sic :
- Quia dicit beatus Augustinus : Quedam sunt que non creduntur, nisi prius intelligantur. lntelligantur autem posuit pro sciantur ; aliter nichil dixisset ; et ita idem est scitum quod et creditum.
- Item, philosophi venerunt in cognitionem Dei per creaturas ; et sic habuerunt scientiam de Deo per naturales rationes, quoniam Apostolus dicit : Invisibilia Dei per ea que facta sunt etc. Sit ergo quod aliquis talis veniat ad fidem. Constat quod quando venit ad fidem, non obliviscitur rationes quibus sciebat Deum esse prius ; ergo adhuc scit Deum esse ; ergo idem scit et credit.
- Item, scientia sensitiva sive per effectum non excludit scientiam per causam, ut quando astronomus videt eclipsim solis, scientia sensitiva, scilicet qua videt eclipsim solis per effectum, non excludit scientiam qua scit probare quod eclipsis futura erat hac die : Ergo eadem ratione cognitio que est per fidem, non excludit scientiam que est per rationes ; et ita idem scit philosophus iste et credit.
Forte dicet quod per talem non potest probari prima causa, id est per creaturas, quoniam talis effectus nimis est remotus a sua causa, quoniam non convenit cum ea in genere vel specie, differentia, vel proprio, vel accidente. - Contra. Habet causa cognosci per suum effectum et in quantum causa. Ergo quod magis est causa, magis habet cognosci per suum effectum. Sed Deus est maxime causa creaturarum ; ergo maxime habet cognosci per creaturas ; ergo Deum esse scitum est per effectum creaturarum ; et fide non excludit talem scientiam ; ergo idem est creditum et scitum.
Sed contra. Tullius dicit quod vox omnium est vox nature. Sed Deum esse est vox omnium ; ergo Deum esse est naturaliter scitum ab omnibus ; ergo ipsum credere non est meritorium, quia naturalia non sunt laudabilia vel vituperabilia ; ergo Deum esse non est articulus fidei ; ergo in hoc casu non est idem scitum et creditum, quia Deum esse non cadit sub fide. Quod concedunt quidam hac ratione.
Set contra. Augustinus dicit in libro Soliloquiorum quod Deum diligit quicquid diligere potest. Sed constat quod talis dilectio Dei non excludit caritatem Dei ; ergo eadem ratione naturalis cognitio eius, quod est Deum esse, non excludit fidem eiusdem.
Forte dicet quod idem est situm et creditum. Sed contra. Maiori superveniente lumine, lumen minus cessat, ut luce solis lux lune et stellarum ; ergo multo fortius adveniente sole iustitie in animam hominis, cessat lumen nature ; ergo adveniente fide, non habet locum ratio naturalis ; et ita non est idem scitum et creditum.
Item, per fidem assentit homo prime veritati propter se et super omnia ; ergo non assentit ei propter rationes humanas ; ergo rationes humane non faciunt cognosci primam veritatem, ubi est fides. Hoc autem fuit significatum per Samaritanam, cui dixerunt Samaritani : Iam non propter te credimus, sed quia ipsi vidimus et audivimus. Samaritana significat rationem naturalem. Samaritani venientes ad fidem noviter, quoniam venientes noviter ad fidem dicunt naturali rationi : Iam non propter te credimus, sed quia ipsi vidimus per fidem ; ergo adveniente fide, naturalis ratio non habet locum ; et ita non est idem scitum et creditum.
Item, si ego diligo Deum propter temporalia tantum, adveniente caritate cessat illa dilectio ; ergo eadem ratione adveniente fide ratio naturalis cessat ; et ita non est idem scitum et creditum.
Solutio. Notandum quod est cognitio Dei naturalis, et est cognitio ss accidentalis. Naturalis duplex, quia Adam non obscure sed aperte cognoscebat Deum in creaturis, quoniam nondum erant tenebre peccati super faciem abissi, id est cordis humani. Alia est cognitio Dei post peccatum, que est per speculum et in enigmate. Et est talis differentia inter cognitionem naturalem ante peccatum et cognitionem naturalem post peccatum, qualis est inter dignitatem et suppositionem. Dignitas enim non indiget alia probatione vel quacumque levi persuasione. Set suppositio indiget ad minus levi persuasione. Eodem modo ante peccatum non indigebat homo ut ei probaretur vel aliquo modo persuaderetur Deum esse.
Accidentalis autem cognitio Dei est triplex, quoniam est quedam que acquiritur per naturales rationes, qualem habuerunt philosophi. Est alia que innititur testimoniis Scripturarum vel miraculorum, et hec est fides informis. Tertia est gratuita, que fit per illuminationem, quando lux vera illuminat animam ad videndum se et alia spiritualia ; et talis cognitio est fides gratuita, que dicit in corde hominis iam non propter rationem naturalem credo, sed propter illud quod video, quoniam tali cognitione adveniente, assentit anima prime veritati propter se et super omnia. Tali cognitione adveniente, pereunt omnes alie cognitiones accidentales, et quantum ad actum, et ad habitum, licet quidam dicant quod non pereunt quantum ad habitum, sed tantum quantum ad actum. Sed hoc est falsum, quoniam eadem est apprehensio omnium cognitionum accidentalium quibus cognoscitur Deus ; et cum illa apprehensio venit in anima, fides tanquam velocior preoccuparet motus aliarum cognitionum accidentalium, si ibi essent ; et ita cum fides adest, iam non habilis est homo ad credendum per rationes et per testimonia sicut prius ; et eo ideo pereunt ille alie cognitiones accidentales, et quantum ad actum, et quantum ad habitum.
Tamen non obliviscitur, adveniente fide, rationes quas prius habebat, sed ille rationes non in eo generant fidem, sed fidem gratuitam confirmant et augmentant, sicut beneficia temporalia non faciunt caritatem in homine, sed confirmant eam et augmentant quantum ad suum motum. Nec est simile de scientia que est per effectum, et scientia que est per causam, quoniam habent diversa media et diversas considerationes ex quibus generantur. Sed omnes accidentales cognitiones Dei unicam habent considerationem ; et ideo maior et velocior non patitur secum alias, ut dictum est. Per hoc patet solutio ad secundo et tertio obiectum.
- Ad primo obiectum dicimus quod quedam sunt que non possunt credi, nisi prius intelligantur ; que oportet cognosci prius naturali cognitione quam credi, ut unum esse principium prius est intelligibile quam credatur. Quedam autem sunt que oportet prius credi quam cognosci sive intelligi, ut articuli ad quos non potest attingere naturalis ratio, ut est Fillum Dei esse hominem et huiusmodi.
2-3. Ad aliud obiectum dicimus quod hec argumentatio non valet : Deum esse est naturaliter cognitum ; non ergo est articulus fidei. Sed hoc postea plenius dicetur, quando agemus de articulis fidei.
Iterum, alio modo probatur quod idem est scitum et creditum.
- Simus in tempore in quo Christus patiebatur. Inde sic. Petrus scit istum pati demonstrato Christo. Probatio. Petrus videt istum pati demonstrato Christo oculis corporeis ; ergo scientia sensitiva scit istum pati.
- Item, hec propositio est vera : si Ihesus patitur, Christus patitur vel ipse patitur. Et Petrus scit hoc, quia hoc nulli est dubium ; ergo Petrus scit quod si Ihesus patitur, ipse patitur ; sed Petrus scit eum pati demonstrato Ihesu ; ergo Petrus scit ipsum pati. Sed ipsum pati est istum pati demonstrato Ihesu ; ergo Petrus scit istum pati.
- Item, Petrus scit istum hominem pati ; ergo scit istum pati ; sed credit istum pati, quia credit Fillum Dei pati. Sed iste est Filius Dei ; ergo credit istum pati ; et ita idem scit et credit.
Item, sint hic Petrus et Iacobus et Christus. Et iste homo est certificatus quod aliquis istorum est Ihesus, Filius Dei. Sed nescit quis. Proponatur ei hec propositio : iste homo est Ihesus, Filius Dei. Constat quod non potest respondere : verum est, vel falsum est, quia nescit utrum demonstretur ei Ihesus Filius Dei an non. Respondebit ergo : proba. Inde sic. Iste respondet : proba, ad istam propositionem et secundum conscientiam ; ergo dubitat illam esse veram ; ergo dubitat eius dictum esse verum, et scit quod sit eius dictum ; ergo dubitat eius dictum ; et ita iste dubitat istum hominem esse verum Fillum Dei. Sed ipse idem credit, quia est fidelis. Sit ita. Et hoc est articulus fidei ; ergo idem est creditum et dubitatum ab isto. Ergo eadem ratione nichil impedit quin idem possit esse scitum et creditum.
Solutio. 1. Fides est de non apparentibus, ideo dicunt quidam quod impossibile est idem enuntiabile esse scitum et creditum ; et dicunt quod hec est falsa : Petrus scit istum pati de dicto, immo credit tantum, quoniam dicunt quod hoc pronomen iste, positum substantive, personale est. Et idem est ac si diceretur : Petrus scit hanc personam pati ; sed bene concedunt eam secundum quod intelligitur de re.
- Ad secundo obiectum dicunt quod hec est falsa : Petrus scit quod si Ihesus patitur, ipse patitur, quoniam Petrus scit antecedens, sed non scit consequens ; et ideo nescit illud, quoniam si hoc pronomen istum tenetur substantive, falsa est, quoniam secundum hoc est personale ; si adiective, vera est ; et secundum hoc dicunt quod non valet hec argumentatio : Petrus scit istum hominem pati ; ergo Petrus scit istum pati.
- Ad ultimo obiectum dicunt quod iste dubitat hanc propositionem esse veram ; et dubitat eius dictum esse verum ; non tamen dubitat eiusdem dictum, quoniam nescit quod sit eius dictum, quoniam nescit significationem vocum, quoniam nescit utrum demonstretur Dei Filius annon, sicut aliquis bene responderet : proba, ad istam propositionem : Marcus est Tullius, ignorans utrum illa nomina sint nomina eiusdem vel diversorum ; et tamen non dubitat dictum huius propositionis.
Sed quod hec solutio nulla sit, probatur multipliciter.
Primo sic. Petrus videt istum demonstrato Christo, et videt eius passionem ; ergo videt hoc totum istum pati ; ergo scit hoc totum ; et ita scit hoc enuntiabile istum pati.
Item, cum dicitur : Petrus scit istum pati, hoc pronomen istum aut significat aliquam formam circa suppositum aut nullam. Si aliquam, aut divina, aut humanam. Non est ratio quare potius divinam quam humanam, vel e converso, quoniam sicut demonstrat hominem, ita demonstrat Deum et e converso. Sed constat quod non significat utramque ; ergo nullam maxime cum sit pronomen mere significans substantiam. Ex hoc sequitur quod hec est vera : Petrus scit istum pati, ex quo non significatur ibi aliqua forma.
Item, scit Petrus : si chimera patitur, ipsa patitur. Similiter scit : si Brunellus patitur, ipse patitur ; et sic de omnibus aliis rebus ; ergo scit quod si Ihesus patitur, ipse patitur ; quod tamen ipsi negant.
Propter hoc dicimus quod solutio illa non valet, et dicimus quod in hoc casu idem est scitum et creditum ; et dicimus quod Petrus scit istum pati, sive hoc intelligatur de dicto vel de re, et credit idem ; sed secundum aliam apprehensionem credit, secundum aliam scit, quoniam secundum quod apprehendit istum sub formis visibilibus, scit istum pati ; secundum quod apprehendit eumdem sub forma divina, credit istum pati, sicut solet dici de illo qui interfecit patrem Platonis et aufugit, sed post longum tempus rediit, ita alteratus quod Plato non cognovit eum, et adipiscitur familiaritatem eiusdem Platonis. Secundum hoc verum est quod Plato et odit et diligit istum, sed secundum diversas apprehensiones, quoniam secundum quod apprehendit eum in statu in quo est, diligit istum ; sed secundum quod apprehendit eum sub imagine in qua vidit eum, quando interfecit patrem suum, odit istum ; et ita eundem diligit et odit secundum diversas apprehensiones. Eodem modo idem scitur et creditur, idem creditur et dubitatur. Per hoc patet solutio ad omnia obiecta.
Caput V
De fide implicita et explicita.
Circa quintum capitulum queritur de fide implicita et explicita. Et dicitur in Iob : Boves arabant et asine pascebantur iuxta eos. Boves sunt predicatores sive prelati, qui debent arare terram liberi arbitrii, ut fructum faciat. Asine dicuntur simplices qui debent inniti dictis maiorum. Est ergo sensus, quod prelati debent instruere simplices, et simplices debent inniti fidei ipsorum, quia sufficit simplicibus si credunt aliquos articulos fidei explicite et alios implicite. Sed prelati tenentur credere omnes explicite, quia tenentur reddere rationem de ea que est in eis fide et spe, sicut dicit beatus Petrus. Credere autem implicite est credere in hoc universali : quicquid credit Ecclesia, credere esse verum.
Sed contra, obicitur. 1. Precipitur in Levitico quod leprosus ad emundationem suam offerat sextarium olei, id est perfectam mensuram fidei ; sed constat quod si aliquid deest sextario, non est sextarius ; ergo si aliquid defuerit de plenitudine articulorum fidei, non est vera fides ; ergo ad hoc quod aliquis habeat veram fidem, exigitur quod credat omnes articulos fidei in propria essentia et explicite. Aliter non offert sextarium olei, nec mundatur a lepra peccati.
- Item, fidem quorumdam articulorum habent heretici, licet non omnium, et credunt in universali omnes alios articulos, quoniam credunt quicquid credit Ecclesia esse verum, quod patere potest per diffinitionem Ecclesie, quoniam congregatio recte credentium est Ecclesia. Sed constat quod nullus hereticus est qui non credat quod quicquid credit congregatio recte credentium est verum, ergo nulli sufficit quod credat quosdam articulos explicite et alios implicite sive in universali. Ergo quelibet vetula tenetur credere omnes articulos fidei explicite.
- Item, tu dicis quod aliqua vetula credit aliquem articulum implicite, et non explicite. Demonstretur iste articulus. Hec vetula credit hunc articulum implicite ; ergo actu vel habitu. Si actu, ergo actu cogitat hoc et movetur actu in hoc ; ergo scit hoc explicite. Si habitu, ille habitus potest reduci in actum. Reducatur. Et inde ut prius.
Solutio. 1-2. Ad primo obiectum dicimus quod sufficit credere simplicibus aliquos articulos explicite et alios in universali, ita quod nulli eorum contradicant in particulari ; et ideo offert plenum sextarium olei, qui omnes articulos credit implicite vel explicite, et nullum excipit, ut faciunt heretici ; nec valet hec argumentatio : oportet leprosum offerre sextarium olei, id est plenitudinem fidei ; ergo oportet eum credère omnes articulos fidei explicite, quoniam deberet inferre sub disiunctione explicite vel implicite.
- Ad ultimo obiectum dicimus quod non valet hec argumentatio : iste in actu scit hoc implicite ; ergo movetur vel cogitat de hoc actu, vel scit hoc actu. Et est fallacia secundum quid et simpliciter, sicut hic : scit hoc in universali ; ergo scit hoc.
Caput VI
De fide distincta et indistincta.
Circa sextum capitulum queritur de fide distincta et indistincta. Dictum est Cornelio in Actibus Apostolorum, antequam esset baptizatus et conversus ad fidem : Accepte sunt elemosine tue, et orationes tue apud Deum. Et ibidem dicitur quod Cornelius per opera venit ad fidem. Quod videtur aperte falsum. Non enim quia homo bene facit, ideo bonus est ; sed quia bonus est, ideo bene facit. Cum ergo accepte essent elemosine Cornelii et orationes a Deo, iam habebat fidem, quoniam sine fide impossibile est placere Deo.
Contra. 1. In Actibus dicitur quod si sine fide posset esse salvus, non fuisset missus ad eum Ecclesie architectus, scilicet Petrus. Petrus enim missus fuit, ut instrueret eum ad fidem, et ita ut daret ei fidem ministerio ; et iam dictum erat ei prius : Accepte sunt elemosine et orationes tue. Ergo per opera venit ad fidem ; ergo quia bene egit, factus est fidelis. Quod falsum est.
- Item, si tunc habebat fidem, quando missus fuit ad eum Petrus, ad quid ergo missus est ad eum Petrus, non ut converteret ad fidem eum, quoniam iam habebat fidem ; et ita pro nichilo fuit missus ad eum.
Solutio. 1. Est fides distincta, et est fides indistincta. Indistinctam fidem iam habebat Cornelius, quando missus fuit ad eum Petrus, quoniam ante missionem illam dictum fuit ei : Accepte sunt elemosine etc.
Sed non poterant esse accepte nisi per fidem ; et ita constat quod habebat fidem, sed indistinctam, quoniam credebat Fillum Dei esse incarnandum sed indistincte, nec adhuc distincte credebat quod iam facta esset Incarnatio. Nondum enim per fidem perceperat istos sanctissimos rumores : Verbum caro factum est, qui iam inceperant predicari per mundum.
- Et ideo iam non poterat Cornelius diu esse iustus sine fide distincta ; et ut eam haberet, missus fuit ad eum Petrus. Et hoc est quod dicitur : si sine fide posset esse salvus, scilicet sine fide distincta, que tunc temporis iam ceperat declarari, non fuisset ad eum missus architectus Ecclesie. Per hanc distinctionem patet solutio ad omnia obiecta.
Caput VII
De articulis fidei.
Septimo et ultimo capitulo dicendum est de articulis fidei.
Et primo quid sit articulus.
Secundo de numero articulorum.
Tertio utrum fidei virtuti vel fidei secundum quod est articulus subest falsum.
Quarto utrum aliquis sine peccato possit credere contrarium articulo.
Quinto in quo instanti tenetur homo primo credere.
Questio I
[Quid sit articulus.]
Articulus dicitur ab artando, quia nos artat ad se credendum. Sed obicitur : fornicationem esse mortale peccatum est tale quid ad quod credendum artamur ; ergo est articulus.
Item, si aliquis assereret pertinaciter fornicationem non esse peccatum mortale, haberetur ab Ecclesia pro heretico ; ergo fornicationem esse peccatum mortale est articulus.
Forte dicet quod non est articulus, quia non est de Deo. Sed eadem ratione resurrectionem carnis esse futuram non est articulus, quoniam non est de Deo. Quod est contra Symbolum, ubi dicitur carnis resurrectionem etc.
Si concedat primum, contra. In nullo symbolo invenitur quod fornicatio sit peccatum mortale ; sed Symbolum est collectio articulorum, ita quod omnium, aliter insufficiens esset doctrina ; ergo fornicationem esse peccatum mortale non est articulus.
- Item, tu dicis quod fornicationem esse peccatum mortale non est articulus, quoniam non est de Deo. Queritur ergo utrum Deum esse sit articulus. Quod probatur, quia de Deo est ; et asserens pertinaciter contrarium esset hereticus ; et ita artamur ad ipsum credendum, cum sit de Deo ; ergo est articulus.
- Item, Augustinus dicit quod quedam sunt que non possunt credi, nisi prius intelligantur, ut Deum esse omnipotentem et remuneratorem omnis boni et huiusmodi. Ergo talia sunt articuli fidei.
Sed contra. Vox omnium est vox nature. Deum esse est vox omnium ; ergo est vox nature ; ergo credere Deum esse est naturale ; ergo non est meritorium ; ergo non est opus virtutis ; ergo non est opus fidei ; ergo Deum esse non est articulus fidei.
Forte dicet quod sicut duplex est dilectio, scilicet naturalis et gratuita, ita duplex est credere, naturale credere scilicet et credere gratuitum ; primum non est fidei, sed secundum.
Sed queritur quid sit illud credere quod est naturale. Per illud enim acquiescit anima prime veritati ; ergo vel propter ipsam primam veritatem, vel propter aliud. Si propter ipsam, secundum hoc non est differentia inter credere naturale et gratuitum. Si dicit quod per naturale credere acquiescit anima prime veritati non propter se, set propter rationem naturalem tantum, sed diligere Deum propter temporalia tantum est peccatum ; ergo eadem ratione assentire prime veritati propter rationem naturalem tantum est peccatum, quoniam sicut potest fornicari affectus a prima bonitate, ita potest fornicari intellectus a prima veritate ; et ita aliquod naturale est peccatum ; quod falsum est.
- Item, credere naturale aut innititur prime veritati tantum aut rationibus naturalibus. Si primum, ergo non est differentia inter credere naturale et gratuitum. Si secundum, ergo Deum esse non est notum ut dignitas vel suppositio ; quod tamen prius dictum est.
Solutio. Tria exiguntur ad hoc quod aliquid sit articulus, scilicet quod sit de Deo et in Deo, et quod in nobis secundum se et directe generet timorem Dei vel amorem, quoniam per timorem Dei vitamus malum, per amorem facimus bonum ; in quibus duobus consistit perfecta iustitia quam facit in nobis fides ; aliter non esset efficax credere in se, quoniam non faceret nos vel vitare malum vel facere bonum ; et per hoc potest so probari necessario veritas fidei christiane. Sunt enim credenda de Deo, que credita generant in nobis timorem vel amorem Dei ; ergo de Deo sunt maxime credenda, que maxime in nobis timorem vel amorem generant. Sed ea que credunt christiani maxime generant timorem et amorem Dei, ut patet inspiciendo per singulos articulos fidei christiane ; ergo maxime sunt credenda que credunt christiani ; ergo fides christianorum est maxime et verissime fides.
- Ad primo obiectum dicimus quod fornicationem esse peccatum mortale non est articulus, quoniam non est de Deo, nec per se generat in nobis timorem vel amorem Dei, quoniam nisi credatur Dei iustitia, peccatum non incutit timorem vel amorem. Verumptamen si aliquis assereret pertinaciter fornicationem non esse peccatum mortale, hereticus esset, non quia assereret contrarium articula, sed quia assereret contra illud quod fides supponit, scilicet contra fundamentum fidei, id est contra ius naturale quod dictat ratio naturalis, quoniam fides supponit illa esse peccata que fiunt contra ius naturale ; quod patet per hunc articulum [remissionem peccatorum, quasi dicat ; credo quod Deus remittat peccata hiis qui convertuntur ad ipsum. Sicut ergo faceret contra artem qui destueret principia artis que precedunt ipsam artem, ita facit contra fidem qui destruit fundamentum sive suppositiones fidei. Quedam igitur precedunt ipsam fidem, ut precepta iuris naturalis, que fides supponit tanquam precedentia ipsam. Quedam sunt de ipsa fide, ut articuli. Quedam sunt sequentia fidem ipsam, ut ea que sequuntur ex articulis, et non sunt proprie articuli, ut resurrectionem carnis esse futuram, quod non est articulus, quia non est de Deo, sed sequitur ex hoc articula, scilicet quod Deus ex potentia sua resuscitabit corpora nostra, quedam ad vitam, quedam ad mortem.
- Ad secundo obiectum dicimus quod Deum esse est ai ticulus, quoniam hoc enuntiabile de Deo est et generat in nabis timorem vel amorem Dei. Et bene concedimus quod hec argumentatio est necessaria : credere Deum esse est naturale ; ergo non est meritorium, quoniam illud credere quod est naturale non est meritorium. Sed non sequeretur, si ista inferret generaliter : credere Deum esse est naturale ; non ergo credere Deum esse est meritorium, sicut dilectio Dei est naturalis, quia aliqua est naturalis ; non ergo dilectio Dei est meritoria ; et est fallacia univocationis, quoniam proceditur a determinata suppositione quasi a confusa ; sicut hic homo est albus, non ergo homo est niger. Et hec est differentia inter credere naturale et gratuitum, quod credere naturale utitur mundo tanquam articula et innititur naturalibus rationibus ; sed fides non utitur mundo nisi tanquam speculo, quoniam licet non innititur rationibus mundanis, tamen quia Deus non videtur modo per speciem, ideo indiget fides mundo tanquam speculo sive nutu, sicut intellectus ad hoc ut cognoscat dignitatem, indiget sensu, licet dignitas nullam accipiat probationem.
- Ad ultimum obiectum dicimus quod hec est duplex : diligere Deum propter temporalia tantum, est peccatum. Si hec dictio propter notet causam motivam, non finalem, falsa est ; si causam finalem, vera est. Cum vero dicitur : per credere naturale assentit anima prime veri tati propter naturales rationes tantum, hec dictio propter notat causam motivam, non finalem ; et ideo tale credere non est peccatum. Per hoc patet solutio ad omnia obiecta.
Tamen Apostolus videtur velle quod Deum esse non est articulus, quoniam dicit Apostolus, in epistola ad Hebreos, XI, quod accedentem ad Deum prius oportet credere quod Deus sit et quod est remunerator bonorum. Ergo ad hoc quod habeat fidem virtutem que mundat cor, oportet quod ante illam credat Deum esse ; ergo Deum esse non est articulus fidei virtutis.
Sed ad hoc patet solutio per predicta, quoniam antequam aliquis credat Deum esse vera fide, oportet quod prius credat sive intelligat ductu naturalis rationis Deum esse. A predictis enim verbis Apostoli sumpsit Augustinus illud quod dixit quod quedam non possunt credi, nisi prius intelligantur.
Dicimus ergo quod non valet hec argumentatio : credere naturale quo naturaliter cognoscimus Deum esse, innititur naturalibus rationibus ; non ergo per tale credere cognoscitur Deum esse ut dignitas vel suppositio, quoniam iste naturales rationes impresse sunt cuilibet ; nec oportet eas probare aliqua probatione violenta, et maxime in statu ante peccatum erant note sine aliqua alterius ostensione. Sicut enim quedam rationes naturaliter cognite sunt cuilibet idiote etiam ut ex eis quilibet possit argumentari, ita creature sunt argumenta ad probandum Deum esse ita manifesta quod non oportet laborare ad hoc, sicut contingit in dignitatibus vel suppositionibus quibusdam.
Questio II
Utrum res vel enuntiabilia sint articuli.
Circa secundum capitulum queritur utrum res vel enuntiabilia sint articuli. Super hoc duplex est opinio. Quidam dicunt quod res sunt articuli, ut incarnatio, passio et resurrectio et huiusmodi. Alii dicunt quod enuntiabilia sunt articuli, ut Fillum Dei resurrexisse a mortuis et huiusmodi.
Quod ipse res sunt articuli, probatur multipliciter.
- Primo quia ipse res coartant nos ad credendurn se, et de Deo sunt et in Deo, ut incarnatio Filii et huiusmodi, et generant in nobis timorem et amorem Dei ; ergo per locum a diffinitione ipse res sunt articuli.
- Item, indirecte dicit beatus Augustinus quod tempora variata sunt, non fides. Constat quod hoc non intelligitur de fide virtute. Constat enim quod eadem est fides virtus in specie apud modernos que fuit apud antiquos ; ergo intelligitur de fide, id est de articulis fidei ; ergo articuli fidei non sunt mutati. Sed constat quod enuntiabilia credenda mutata sunt, quoniam alia credunt moderni quam crediderunt antiqui. Credunt enim moderni Fillum Dei esse incarnatum, esse passum ; antiqui crediderunt Fillum Dei esse incarnandum, esse passurum. Si ergo articuli non sunt mutati et enuntiabilia sunt articuli, ergo enuntiabilia non sunt mutata ; sed hoc falsum, ut ostensum est. Relinquitur ergo quod articuli non sunt enuntiabilia, et ita sunt res.
- Item, tempus aut est de essentia articuli, aut non. Probatur quod sic, quoniam nos tenemur credere sub tempore preterito Fillum Dei esse incarnatum. Antiqui autem tenebantur illud credere sub tempore futuro. Cum ergo tempus ex necessitate cadat sub actu fidei, sequitur quod tempus est de essentia articuli, quoniam omne id quod cadit de necessitate sub actu fidei, est de essentia articuli. Sed aliud est modo tempus quam fuit apud antiquos ; ergo alii sunt articuli ; ergo est alia fides ; et ita fides est mutata ; quod est contra beatum Augustinum.
- Item, simus in instanti mortis Christi. Queritur quid modo sit articulus de morte. Non potest dici quod Fillum Dei mori sit modo articulus, quoniam ignorantia facti excusat ex toto eos qui hoc non credunt. Similiter nec Fillum Dei esse mortuum, nec Fillum Dei esse moriturum modo est articulus de morte Filii Dei ; et ita nullum enuntiabile est articulus de morte. Relinquitur ergo quod ipsa res, scilicet ipsa mors, sit articulus ; quod multi concedunt.
Sed contra. Mors Christi est articulus ; ergo mors Christi est. Fides enim non est nisi de veris ; et omne verum est ens et e converso ; ergo si mors Christi est articulus, mors Christi est et e converso.
Item, mors Christi modo non est ; ergo non artat nos ad se credendum ; ergo non est articulus.
Item, indirecte, si res sunt articuli, ergo multi ex Iudeis recte credunt. Sicut enim dicit beatus Ieronimus : Quidam Iudei credunt quod Messias, quando veniet, erit purus homo ; alii credunt quod erit Deus et naturalis Filius Dei. Inter istos et christianos nulla est differentia nisi de tempore ; ergo si sine tempore res sunt articuli, sequitur quod tales Iudei recte credunt, quia credunt incarnationem, passione, resurrectionem. Sed constat quod hoc est falsum ; ergo ipse res non sunt articuli, sed potius enuntiabilia.
Item, Cornelius, antequam missus fuisset ad eum Petrus, habebat fidem de incarnatione. Ad quid ergo fuit ad eum missus, nisi ut determinaretur ei tempus quod iam exigebatur ad veram fidem et distinctam ? De qua dictum est : Si sine fide posset esse salvus etc. ; ergo iam advenerat tempus in quo oportebat credere quod Filius Dei erat incarnatus et passus ; ergo ipsa res non erat articulus sed enuntiabile, quoniam tempus non erat de essentia rei, sed de essentia enuntiabilis.
Solutio. Dicimus quod proprie loquendo enuntiabilia sunt articuli et non res, quia proprie loquendo credere et scire sunt de complexis, non de incomplexis. Improprie enim dicitur : iste scit domum suam, id est cognoscit.
- Ad primo obiectum solvimus per interemptionem huius : ipsa res, scilicet incarnatio et passio et resurrectio, artat nos ad credendum se, quoniam non res set enuntiabilia tantum creduntur ; nec est etiam fides de incomplexis, sicut nec scientia proprie.
- Ad secundo obiectum dicimus quod fides non est mutata, id est articuli non sunt mutati ; sed hoc intelligendum est, quod non sunt mutati formaliter vel effective vel finaliter, tamen sunt mutati essentialiter, quoniam de sua essentia habent tempus aliud quam antiquitus, ut ostensum est. Et ita mutati sunt essentialiter, non tamen mutati sunt formaliter vel effective, quoniam eadem bonitas vel virtus Dei, que est forma sive perfectio articulorum, ostenditur et significatur, cum dicitur a modernis : Filius Dei est incarnatus, Filius Dei est passus, Filius Dei resurrexit a mortuis, Filius Dei ascendit in celum ; que significabantur, quando dicebatur ab antiquis : Filius Dei incarnabitur, Filius Dei patietur, Filius Dei resurget, Filius Dei ascendet in celum. Et ita idem sunt formaliter ; et ex hoc sequitur quod sint idem effective, quoniam propter eandem bonitatem vel virtutem Dei eumdem generant in nobis timorem et amorem Dei, quem generaverunt in antiquis. Ex hoc etiam sequitur quod sint idem finaliter, quoniam iste est finis articulorum, in quantum sunt articuli, quod in nobis generent timorem vel amorem Dei. Per hoc patet solutio ad secundo et tertio obiectum.
- Notandum est tamen quod quia articuli idem sunt formaliter et effective apud modernos qui et fuerunt apud antiquos, ideo soient Nominales dicere quod idem sunt simpliciter articuli apud modernos et apud antiquos, et quod articuli non sunt mutati, nec fides simpliciter et absolute ; et solent dicere quod hec argumentatio non valet : enuntiabilia mutata sunt ; sed enuntiabilia sunt articuli ; ergo articuli sunt mutati. Et est ibi fallacia accidentis. Instantia. Hoc nomen albus est hec vox albus ; sed hec vox albus est alia vox quam hec vox alba ; ergo et est aliud nomen.
- Ad quarto obiectum dicimus quos in instanti mortis Christi nichil erat articulus de morte Christi nisi enuntiabile commune ad omnia tempora, scilicet Fillum Dei fuisse incarnandum. Sed procedente tempore Evangelica claritate lucente per mundum per predicationem Apostolorum, determinatum est tempus incarnationis et passionis et resurrectionis. Inceperunt tunc esse articuli fidei : Fillum Dei esse incarnatum, Fillum Dei esse passum et similia.
Item, contra predicta obicitur : omne verum est ens et e converso. Sed fides non est nisi de veris ; ergo non est nisi de entibus. Sed fides est de illis enuntiabilibus ; Christum esse passum, Christum resurrexisse ; sed ista enuntiabilia non sunt, quia illa enuntiabilia non sunt nisi res ille significate, secundum quod sunt in compositione, et res significate in compositione non sunt ; ergo fides est de non entibus.
Item, si hoc enuntiabile Fillum Dei esse passum est articulus, ergo est, quoniam si non est, non artat nos ad credendum ; et ita non est articulus.
Solutio. Dicimus quod hec propositio, cum dicitur : omne verum est ens et e converso, vera est, si intelligitur de veritate rei. Si intelligitur autem de veritate dictionis vel de prima veritate, qua omne enuntiabile verum est verum, tunc secundum hoc falsa est hec propositio ; et licet fides non sit nisi de veris, est tamen de non entibus ; et non valet hec argumentatio : hoc enuntiabile est articulus ; ergo est. Et est ibi fallacia secundum quid et simpliciter, sicut hic : chimera est opinabilis vel figmentum ; ergo chimera est. Sicut enim nichil ponitur circa chimeram, cum dico : chimera est opinabilis vel figmentum, sed circa potentem opinari vel fingere, ita cum dico : hoc enuntiabile est articulus, nichil ponitur circa hoc enuntiabile, sed circa eum qui artatur ad credendum illud. Tamen enuntiabile non omnino non est, cum sit articulus de Deo ; et ideo non est mirum si artet nos ad credendum, in quantum ostendit Dei bonitatem et Dei virtutem, per quam artat nos ad credendum ; et preterea non dicitur proprie artare nos articulus ad credendum, set preceptum Dei artat nos ad credendum articulos.
Questio III
Utrum fidei virtuti vel fidei [secundum] quod est articulus subsit falsum.
Circa [tertium] capitulum queritur utrum fidei virtuti vel fidei secundum quod est articulus subsit falsum.
Probatur quod non.
Quoniam dicit beatus Augustinus : Fides est illuminatio mentis qua illuminatur mens a prima luce sive a luce vera ad videndum bona spiritualia. Sed vera lux non illuminat nisi ad videndum verum ; ergo fide virtute non videtur nisi verum ; ergo fidei virtuti non subest nisi verum.
Item, lux corporalis non illuminat nisi ad videndum corporalia que sunt ; ergo a simili lux vera spiritualis non illuminat nisi ad videndum spiritualia que sunt ; ergo non illuminat ad videndum falsum, quoniam falsum nichil est ; ergo fidei virtuti non subest nisi verum.
Item, fides est quedam visio sive scientia quedam eternorum. Dicit enim Apostolus : Videmus nunc per speculum et in enigmate ; tunc autem facie ad faciem. Set visio vel scientia non est proprie nisi de existentibus et veris ; ergo fides non est proprie nisi de veris.
Item, caritate non diligimus aliquam rem nisi dignam diligi ; ergo fide nichil credimus nisi dignum credi. Sed nichil est dignum credi nisi verum ; ergo non credimus fide virtute nisi verum.
Item, affectus noster bene dispositus non querit nisi bonum, nec intellectus movetur nisi ad verum. Sicut autem se habet affectus ad bonum quantum ad suum finem, ita intellectus ad verum quantum ad suum finem. Sed virtus directiva affectus non movet ipsum nisi ad bonum ; ergo virtus directiva intellectus non movet ipsum nisi ad verum ; ergo fidei virtuti non subest nisi verum.
Item, fidei succedet scientia aperta. Quod ergo modo subest fidei per speculum, tunc suberit scientie sine speculo ; sed scientie non suberit nisi verum ; ergo fidei non suhest modo nisi verum.
Si hoc concedatur contra. - 1. Spei subest falsum, quoniam existens in caritate sperat se habiturum vitam eternam ; sed multi sunt tales qui non habebunt vitam eternam ; et ita spei subest falsum ; ergo eadem ratione et fidei subest falsum, quia qui sperat se habiturum vitam eternam, credit similiter se habiturum illam.
- Item, sit quod aliquis sacerdos offerat simplicern hostiam habenti fidem alicui egro ; sed credit se offerre verum corpus Christi, et dicit : credis hoc esse verum corpus Christi ? Et respondet eger : credo ; et secundurn conscientiarn suam respondet et ex fide sua ; ergo fide virtute credit falsum ; et ita fidei subest falsum.
- Item, aliquis ante incarnationem Filii Dei ex fide virtute credebat Fillum Dei incarnandum ; adveniente instanti incarnationis, credit illud idem ex eadem fide, quoniam ignorantia facti ex toto excusat eum, sed Christum esse incarnandum tunc est falsum ; ergo fidei tunc eius subest falsum.
- Item, dicit Apostolus, ad Romanos, IV : Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad iustitiam. Hoc autem fuit quando Dominus dixit ei : Immola michi fillum tuum. Meruit ergo quando credidit se immolaturum fillum suum Deo ; ergo credidit hoc fide virtute ; et illud erat falsum ; ergo fidei eius subfuit falsum,
- Forte dicet quod Abraham non meruit credendo se immolaturum fillum suum Deo, sed in hoc meruit quod credidit Deo promittendi : In semine tuo benedicentur omnes gentes ; et in hoc quod credidit quod si filius suus moreretur, inde Deus resuscitaret eum, et nichilominus impleret promissionem suam in Isaac. Set contra hoc obicitur. Quia velle immolare fillum suum fuit meritorium Abrahe, ergo eadem ratione credere se immolaturum fillum suum fuit meritorium. Non enim esset ratio quare potius velle hoc esset meritorium quam credere hoc ; et si illud credere fuit meritorium ; ergo fuit a fide virtute. Sicut enim omne diligere meritorium est a caritate, ita oportet quod omne credere meritorium sit a fide virtute ; et ita fidei Abrahe subfuit falsum.
Solutio. Sicut nobis videtur, fidei virtuti non subest nisi verum, quoniam fides est illuminatio mentis a prima luce ad videndum bona spiritualia et bona eterna. Talis autem illuminatio non errat, nec facit videri nisi ens ; unde fides virtus non est nisi de articulis qui sunt veri.
- Ad primo ergo obiectum solvimus per interemptionem huius : spei virtuti subest falsum. Qui enim sperat spe virtute, non sperat hoc simpliciter se habiturum vitam eternam ; sed sperat se habiturum vitam eternam, si perseveraverit. ln spe enim virtute nichil est presumptionis, sed rectum medium. Eodem modo fide virtute non credit aliquis se habiturum vitam eternam nisi sub hac conditione : si perseveraverit. Et si quis credit simpliciter et sperat simpliciter se habiturum vitam eternam ; non est talis motus fidei vel spei virtutis, licet credatur virtutis esse, sicut prophete quandoque loquebantur Spiritu Sancto, quandoque suo spiritu ; et quandoque loquebantur de proprio spiritu, credebant tamen se loqui spiritu prophetico.
- Ad secundum dicimus quod ille cui offertur simplex hostia, si movetur motu fidei virtutis, non credit illud esse corpus Christi, quod apparet ibi, set credit sub forma illa esse corpus Christi, si recte facta est ibi consecratio.
- Ad tertio obiectum dicimus quod illi qui ante incarnationem Christi credebant Fillum Dei esse incarnandum, debebant tempus ante adventum Christi considerare et discernere, sicut edocti erant a prophetis, per quos illuminabantur a vera luce, et debebant sequi illam illuminationem. Quod quia non fecerunt Iudei, Dominus conqueritur de ipsis per Ieremiam, ubi dicit : Milvus et hyrundo et cyconia cognoverunt tempus adventus sui etc. Cum ergo advenit tempus incarnationis determinatum a prophetis, non debuerant determinate credere Christum esse incarnandum, sed Christum esse incarnatum vel incarnandum vel incarnari. Unde patet quod si aliquis in instanti incarnationis credit Christum esse incarnandum, non hoc credit motu virtutis, set motu liberi arbitrii, relinquentis illuminationem vere lucis, quia relinquit tempus a prophetis determi natum et prenuntiatum aliquo modo.
- Ad quarto obiectum dicimus quod non fuit Abrahe meritorium credere se immolaturum fillum suum. Non e im erat in precepto, ut hoc crederet, nec ex precepto tenebatur ad credendum hoc ; et dubitare rationaliter poterat an Deus esset revocaturus preceptum ; sed tenebatur velle illud ex precepto Dei precipientis quod immolaret ; et per consequens quod vellet immolare. Et ideo licet velle immolare esset ei meritorium, tamen ipsum credere non erat ei meritorium ex necessitate ; tamen potuit illud credere meritorie, si caritas moveret liberum arbitrium ad hoc ; sed illud credere non fuit fidei. Fides enim non est proprie nisi de articulis vel de hiis que prima veritas precipit credi.
- Ad hoc quod ipse opponit quod omne diligere meritorium est pro prie ex caritate ; ergo omne credere meritorium est proprie motus fidei ; dicimus quod prima est falsa. Non enim omne diligere meritorium est proprie motus caritatis, ut ille quo aliquis sanctus diligit bonum temporale honesto viro. Caritas enim non est proprie nisi de bonis spiritualibus. Unde sicut aliqua propositio est inartificialis, que non subiacet alicui arti proprie, tamen iudicatur ab arte, ut propositiones in quibus est accidentalis veritas, ita quidam motus sunt qui non subsunt proprie regulis alicuius virtutis, ut velle alicui bona temporalia. Sunt tamen ex virtute, sed non tanquam proprii motus. Tales motus sunt velle ire in Hispaniam et huiusmodi.
Per hoc etiam solvi potest hec obiectio, que ita fit : caritate potest aliquis moveri ad falsum, ut Apostolus, qui ex caritate voluit ire ad Hispanos ; et ex caritate dixit se iturum ad Hispanos.
- Si ergo ex caritate potest aliquis moveri ad falsum, ergo a simili potest aliquis ex fide moveri ad falsum ; ergo fidei subesse potest falsum.
- Item, quare dicis quod fidei non potest subesse falsum, nisi quia inde sequeretur quod prima lux sive prima veritas esset magistra falsitatis. Sed eadem ratione ex hoc quod caritas movet ad falsum, sequitur quod prima bonitas sive Spiritus Sanctus apud ipsos sanctos sit magistra falsitatis.
Solutio. 1. Dicimus quod hec argumentatio non valet : caritas movet ad falsum ; ergo eadem ratione et fides potest movere ad falsum, quia caritas non docet quid verum, quid falsum, sed est magistra bonitatis movens ad bonum ; et quia contingit quod falsum quandoque est bonum naturali bonitate, ut Apostolum ire ad Hispanos, ideo caritas quandoque movet ad falsum, non in quantum falsum, sed in quantum bonum. Fides vero, quia est proprie de vero spirituali, nunquam movet ad falsum credendum, sicut caritas nunquam movet ad malum appetendum, quia proprie est de bono appetendo.
- Per hoc patet solutio ad secundo obiectum, quoniam bonitas prima sive Spiritus Sanctus non movet ad falsum proprie, quoniam non movet ad falsum, in quantum falsum, set in quantum bonum.
Item alio modo probari potest quod fidei potest subesse falsum. Simus ante incarnationem Christi et post decessum Abrahe. Inde sic. Abraham credidit Fillum Dei esse incarnandum, sicut ipse Dominus dicit in Evangelio Iohannis, VIII : Abraham exultavit ut videret diem meum ; vidit et gavi[s]us est. Et credidit hoc fide virtute, quia Fillum Dei esse incarnandum erat articulus fidei ; ergo verum est Abraham credidisse hoc motu fidei, quia hoc est verum de puro preterito. Sed possibile est Fillum Dei non esse incarnandum, quia sicut dicit beatus Augustinus : Alius modus liberationis nostre fuit possibilis Deo. Inde sic. Hoc est necessarium ; illud est possibile ; ergo constans ex ipsis est possibile ; ergo possibile est Abraham credidisse hoc motu fidei, scilicet Fillum Dei non esse incarnandum. Ponatur. Filius Dei non incarnabitur ; ergo Fillum Dei incarnandum esse est falsum ; et Abraham credidit hoc motu fidei ; ergo fidei potuit subesse falsum.
Ad hoc dicunt quidam quod re vera necessarium est Abraham credidisse hoc, sed non est necessarium Abraham credidisse hoc motu fidei. Hoc enim, sicut dicunt, dependet de futuro, quoniam si Christus incarnabitur, credidit hoc motu fidei ; si non, non.
Sed quod ista solutio nulla sit, probatur, quoniam quod fides fuerit causa huius motus, non dependet a futuro, quoniam cause esse, in quantum est causa, non dependet nisi a suo effectu et e converso. Cum ergo fides et suus effectus fuerint in preterito, utrumque habuit suum plenum esse ; ergo neutrius esse dependebat de futuro ; ergo quod fides fuerit causa illius motus, non dependet de futuro ; ergo cum sit verum de preterito, non dependens de futuro, est verum, sicut alia vera de puro preterito.
Ad hoc dicimus quod re vera verum est illum motum fuisse fidei ; sed non est necessarium quod fuerit motus in hoc, demonstrato hoc enuntiabili Fillum Dei esse incarnandum, quoniam ille motus habebat duas habitudines : unam ad suam causam, scilicet ad fidem, ex qua erat ; et secundum habitudinem istam non erat dependens de futuro, quoniam habebat suam causam ; aliam habebat habitudinem ad suam materiam, scilicet ipsum creditum ; et illud non habebat determinatam veritatem. Unde motu[s] fidei, licet esset in illud, tamen non necessario erat in illud, quoniam impossibile est motum fidei esse nisi in verum. Unde cum hoc non esset de necessitate verum, non erat necessarium motum fidei esse in hoc ; sed idem motus numero potuit esse in oppositum illius, quoniam visio que est fides, similiter visio que est prophetia, et visio creata qua videt futura, quia sunt a prima luce, que Deus est, immediate, ideo assimilantur prime luci in hoc, quia sicut prima lux illa eadem visione numero qua videt aliquid futurum, potest videre eius oppositum propter indeterminatam veritatem ipsius.
Item, sit ita quod aliquis proposuerit Isaac innocenti hanc propositionem : Deus non erit homo ; et probet illud per simile naturale sic : magis distant homo et Deus quam homo et asinus ; sed homo nunquam erit asinus ; ergo Deus nunquam erit homo. Et sit ita quod Isaac acquiescat et dicat : verum est quod nunquam Deus erit homo, et sic decedat.
Inde sic. Isaac credidit contrarium articulo ; ergo peccavit mortaliter, et sic decessit ; ergo iam dampnatus est in inferno ; ergo necessarium est ipsum esse dampnatum, quia in inferno nulla est redemptio. Sed possibile est quod nunquam Deus erit homo ; ergo hoc totum est possibile quod Isaac dampnatus est et quod Deus non erit homo. Ponatur. Inde sic. Isaac credidit Deum non esse futurum hominem ; et hoc est verum ; ergo Isaac credendo hoc credidit verum ; ergo hoc credendo non peccavit ; nec alia vice peccavit ; hoc est rei veritas ; ergo Isaac nunquam peccavit, et est dampnatus ; hoc est de positione ; ergo est dampnatus sine peccato ; quod est impossibile.
Solutio. Dicimus quod hec argumentatio non valet : Isaac credendo hoc non credidit nisi verum ; ergo credendo hoc non peccavit, quoniam credendo verum peccat aliquis quando id quod non est determinatum in sacra Scriptura aliquis presumit asserere, licet sit verum, quia hic est ordo naturalis, ut Deus iudicet hominem spiritualem et omnia inferiora, spiritualis iudicet carnalem ; carnalis autem non potest iudicare nisi ea que sunt sub ipso, scilicet bruta animalia. Cum ergo aliquis asserit aliquid de Deo quod non est determinatum ab ipso Deo, licet sit verum, tamen peccat, quia facit se iudicem Dei et se quodam modo constituit supra Deum, ordine perverso, quoniam Apostolus dicit : Sed neque me ipsum iudico. Qui autem iudicat me, Dominus est. Si autem Apostolus non presumit iudicare se ipsum, multo fortius presumptio erit iudicare Deum.
Questio IV
Utrum aliquis [sine peccato] possit credere contrarium articulo.
Quarto capitulo queritur utrum aliquis sine peccato potest credere contrarium articulo.
Quod probatur.
- Sit quod aliqua vetula credat Patrem esse maiorem Filio per hoc quod audivit : quicquid habet Filius, habet a Patre. Quod hoc possit credere sine peccato, probatur, quoniam in quarto Sententiarum dicitur quod si aliquis hereticus predicet nomine Augustini, et aliquis ei credat, non dicitur credere heretico sed Augustino. Sed vetula simpliciter credendo Augustino non peccat, licet hereticus predicet hoc : falsum Patrem esse maiorem Filio. Et ita non peccat vetula, credens contrarium articulo.
- Item, ignorantia invincibilis excusat a toto ; sed in hac vetula est ignorantia invincibilis, quoniam est supra eius facultatem explicare aliquid de Patre ; ergo propter ignorantiam invicibilem que ex toto excusat, credendo Patrem esse maiorem Filio, non peccat.
- Item, simus in tempore sanctorum Hilarii, Athanasii, Eusebii, in quo omnes prelati fuerunt heretici, exceptis istis tribus. Inde sic. Ista vetula tenetur credere prelato suo, in quantum est prelatus eius, et prelatus predicat Patrem esse maiorem Filio, et omnes prelati fere ; ergo vetula adquiescendo in hoc prelato suo non peccat.
Contra. Credit contra fidem ; ergo peccat mortaliter.
Item, si aliquis facit contrarium eius quod tenetur facere, peccat mortaliter ; ergo a simili si aliquis credit contrarium quod tenetur credere, peccat mortaliter.
Item, peius est errare in via fidei quam in via morum. Quod probatur per hoc quod supra illum locum Evangelii dicitur de peccato, quia non credunt in me, dicit Augustinus de peccato infidelitatis, quo retento omnia retinentur, quo dimisso omnia dimittuntur. Et ita peius est errare in via fidei quam in via morum. Sed quicumque errat in via morum, peccat mortaliter, nec aliqua ignorantia excusat eum ; ergo quicumque errat in via fidei, peccat mortaliter ita quod eum nulla excusat ignorantia.
Solutio. Dicimus quod nullus potest credere contrarium articulo, quin peccet mortaliter, quia ignorantia iuris divini neminem excusat.
- Ad primum dicimus quod illa auctoritas : si aliquis hereticus predicat nomine Augustini, intelligenda est in casu, scilicet quando heretieus predicat verum, sive deceptus sive non, quoniam heretici predicant sepe verum, licet credant illud esse falsum, quoniam credunt illud verum esse contra Ecclesiam, quia hec est intentio eorum, ut destruant Ecclesiam. In tali casu intelligenda est predicta auctoritas, non in omni casu ; et ad distinguendum talem casum et talem, iuvabitur vetula a Spiritu Sancto, nisi ipsa sit in culpa. Si autem predicet contrarium articulo, non est credendum ei. Unde Apostolus : Si angelus de celo aliud, id est contrarium, nobis predicaverit, anathema sit, quoniam cum dictum sit quod asserere de Deo etiam verum auctoritate liberi arbitrii, tale verum quod nusquam est a Deo determinatum, sit peccatum, multo fortius erit peccatum asserere de Deo contrarium vero.
- Nec excusata est in vetula invincibilis ignorantia respectu huius articuli Fillum Dei esse equalem Patri in omnibus, quia non potest addiscere ab alio. Habet enim quiddam perse notum in inso tellectu suo speculativo, scilicet Deum esse. Quod si bene consideret, glorificabit Deum ; et sic aperiet hostium, ut intret lux vera que illuminet eam sufficienter, nec permittet eam errare.
- Ad tertio obiectum dicimus quod si etiam prelato suo predicanti heresim credit quicumque simplex, non excusatur, quoniam nec si angelus de celo predicet bec, sic esset credendum ei, quoniam quilibet habet proprie se suppremum prelatum, scilicet Deum, de quo debet dicere : audiam quid loquatur in me Dominus. Hunc prelatum principaliter et maxime debet sequi quilibet christianus, quantumcumque potest. Quod si fecerit, non decipietur ab aliis prelatis. Sed quando homines sunt sine doctore isto, difficile est recte credere de Deo, et sepe contingit quod propter peccatum populorum non mittit eis Dominus veros doctores.
Questio V
In quo instanti teneatur primo homo credere.
Quinto capitulo queritur in quo instanti tenetur primo credere. Et ponatur quod parvulus statim post baptismum deferatur apud paganos et moretur ibi donec sit adultus. Queritur de isto in quo instanti primo tenetur credere. Videtur quod in illo instanti in quo primo potest dici : iste est adultus.
Probatio. Dicatut illud instans A. Si iste decederet statim post A, dampnaretur, quia cum sit adultus nec credidit in Deum, nunquam dilexit Deum ; ergo peccavit mortaliter, nonnisi peccato obmissionis. Sit ita. Ergo omisit nonnisi in A ; et ita omisit credere in A ; et ita tenebatur credere in A, et non ante A, quoniam nondum erat adultus ; ergo A fuit primum instans in quo tenebatur credere.
Contra. Apostolus dicit : Invisibilia Dei per ea que facta sunt etc. Ad hoc igitur quod aliquis credat, oportet quod consideret prius visibilia et conferat illa sue cause. Unde dicit Aristoteles quod credere est persuasum esse. Sed ad omnia ista facienda exigitur tempus ; ergo impossibile est per se quod aliquis in primo instanti etatis adulte credat ; ergo impossibile erat isti ut crederet in A. Sed nullus tenetur ad impossibile per se. Ergo iste non tenebatur credere in A.
Quod concedimus dicentes quod nullus tenetur credere in primo instanti etatis adulte. ludex enim secularis dat indutias deliberationis ; multo fortius iudex eternus, qui in infinitum est benignior, dat indutias ad credendum in se. Sed quantum tempus det ad huiusmodi deliberationem, nullus scit. Unde patet quod hec argumentatio non valet : iste est adultus et nunquam credidit directe in Deum, et decedit sic ; ergo dampnabitur, quia non fuit in hora vel mora credendi ; et ideo iudicatur ut parvulus, donec tempus deliberationis fuerit elapsum.
Caput VIII
De cognitione [Dei quam habebant Iudei, gentiles, heretici et etiam discipuli adhuc infirmi.]
Post predicta dicendum est de cognitione Dei quam habebant Iudei, gentlles, heretici et etiam discipuli adhuc infirmi.
Et primo de cognitione philosophorum et hereticorum.
Secundo de cognitione Iudeorum.
Tertio de cognitione discipulorum adhuc infirmorum.
Questio I
De cognitione philosophorum et hereticorum.
De primo dicit Apostolus quod philosophi cognoverunt Deum, sed non sicut Deum glorificaverunt. Queritur ergo utrum philosophi cognoverunt tres personas vel aliquam illarum.
Videtur quod sic.
- Quoniam dicit Augustinus quod magi Pharaonis defecerunt in tertio signo. Converterunt enim aquam in sanguinem et fecerunt ranas, sed non potuerunt facere cinifes. Et dicit Augustinus quod per hoc significatur quod philosophi de duabus personis, scilicet Patre et Filio, cognitionem habuerunt ; sed de tertia, scilicet Spiritu Sancto, cognitionem habere non potuerunt.
Set contra. Idem est effectus trium personarum in creatutis, quo niam indivisa sunt opera Trinitatis ; ergo si per effectum in creaturis habuerunt cognitionem de Patre et Filio, eadem ratione de Spiritu Sancto.
- Item, magi dixerunt : Digitus Dei est hic. Ergo habuerunt notitiam de digito Dei ; ergo habuerunt notitiam de Spiritu Sancto. Item philosophi per potentiam, que attribuitur Patri, habuerunt notitiam de Patre ; similiter per sapientiam de Filio ; ergo eadem ratione de Spiritu Sancto per bonitatem.
- Item, bonitas relucet in creaturis magis quam potentia vel sapientia. Omnis enim creatura clamat bonitatem Dei apertius quam potentiam vel sapientiam ; ergo si philosophi potuerunt per potentiam et sapientiam cognoscere Patrem et Fillum, multo fortius per bonitatem potuerunt cognoscere Spiritum Sanctum. Quomodo igitur defecerunt in tertio signo ?
- Item, dicit Augustinus quod in omni creatura relucet vestigium Trinitatis, quoniam creature sunt imagines et signa Trinitatis. Sed ex imaginibus et signis fiunt sillogismi, quoniam naturaliter per imagines et signa habent res cognosci. Ergo cum imagines et signa totius Trinitatis sint impressa in omni creatura, tota Trinitas est cognoscibilis per illa naturaliter. Sed Apostolus dicit : Quod notum est Dei, id est cognoscibile De[i], manifestum factum est illis ; ergo tota Trinitas manifesta est philosophis ; ergo non defecerunt in tertio signo. Ex hoc etiam sequitur quod articulus de Trinitate non est super naturam.
- Item, de cognitione hereticorum sic obicitur. Dicit quedam Glosa super principium Apocalypsis, quod nunquam fuit erratum in persona Patris. Ergo videtur quod omnes bene senserunt de persona Patris ; sed constat quod Pater et Filius sunt correlativa ; ergo uno cognito diffinitive, alterum cognoscitur diffinitive. Sed omnes senserunt bene de persona Patris ; ergo et de persona Filii.
Contra. Arius dicit quod Pater est maior Filio et Filius est minor Patre ; et utrumque est falsum et hereticum ; ergo erratum est in persona Patris et in persona Filii.
- Ad primum dupliciter respondemus. Primo ut dicatur quod philosophi non cognoverunt tres personas distincte, quoniam non cognoverunt Deum nisi per effectum. Effectus autem non distinguit personas, quoniam Pater non, in quantum Pater, nec Filius, in quantum Filius, nec Spiritus Sanctus, in quantum Spiritus Sanctus, set in quantum Deus, habet effectum in creatura. Unde philosophi dicuntur cognoscere Patrem et Filium, non propter distinctionem personarum, sed quia cognoverunt potentiam et sapientiam que appropriantur Patri et Filio. Sed quia non cognoverunt suppremum effectum bonitatis divine, scilicet incarnationem Filii Dei, ideo dicuntur non cognovisse Spiritum Sanctum, de quo conceptus est Filius Dei.
Secundo modo potest dici quod philosophi defecerunt in cognitione tertie persone, ideo quia sibi attribuerunt sapientiam suam, sicut dicit Apostolus de ipsis : Qui cum Deum cognovissent, non sicut Deum glorificaverunt. Nec gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis. Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. Isti sunt in quorum persona loquitur Propheta : Labia nostra a nobis sunt. Et hec est summa ignorantia summe bonitatis que fons est omnis boni, dum sibi aliquod bonum attribuit aliquis. Et ideo defecerunt magi in tertio signo, quoniam licet sufficienter cognovissent potentiam et sapientiam Dei, in predicta tamen cognitione summe bonitatis defecerunt.
- Ad secundum dicimus quod quando magi dixerunt : Digitus Dei est hic, hoc de Dei bonitate intellexerunt, quam insufficienter cognoscebant, quoniam contradicebant ei, quamvis in nullo contradicerent potentie et sapientie Dei.
- Ad tertio obiecttim dicimus quod bonitas Dei relucet magis in creaturis quam potentia vel sapientia ; et philosophi magis cognoscebant bonitatem Dei quam potentiam vel sapientiam quantum ad visibiles effectus, qui debent esse principium cognitionis, sed non quantum ad invisibiles effectus, qui etiam debent esse principium cognitionis. Sed quantum ad invisibiles effectus quelibet etiam invisibilia bona a fonte bonitatis summe procedunt. Contradixerunt etiam summe bonitati, dum sapientiam suam attribuerunt sibi, non advertentes Deum esse fontem summi boni et causam principalem.
- Ad ultimo obiectum dicimus quod per imagines et signa sua habent res cognosci, sed non per quaslibet iniagines et signa, sed tantum per imagines et signa expressa. Vestigium autem Trinitatis relucet in rebus non expressum, sed remotum et obscurum. Non enim dicit Apostolus tantum quod videmus nunc per speculum ; addidit enim : in enigmate. Non enim est expressum vestigium in creaturis de hoc quod Pater genuit Filium eiusdem singularis essentie secum, et de hoc quod Pater et Filius spirant Spiritum Sanctum simul concorditer, uniformiter et equaliter, et eiusdem essentie singularis secum.
Sed contra. Augustinus dicit quod philosophi disputaverunt de togaton et noy, id est de Patre et paterna sapientia. Ergo philosophi habuerunt cognitionem personarum distinctam.
Item Mercurius philosophus dixit quod « monas monadem » genuit propriumque ardorem in se reflexit. Monas monadem, id est Pater Fillum ; propriumque ardorem, id est Spiritum Sanctum quo Pater et Filius mutuo se diligunt. Et ita philosophus iste distinxit tres personas ; et ita philosophi distincte cognoverunt tres personas.
Ad quod dicimus quod tria fuerunt genera philosophorum. Quidam non cognoverunt personas distincte, sed tantum indistincte ; neque cognoverunt personas nisi quia cognoverunt propria illarum, scilicet potentiam, sapientiam. Quidam alii cognoverunt distincte duas personas, sed ad cognitionem tertie non potuerunt pervenire ; et hoc ideo quia generatio Filii Dei satis est propinqua cordi humano, quoniam consideraverunt de facili quod Deus non erat sterilis, sicut ipse dicit per Isaiam : Numquid ego qui generationes aliis tribuo, sterilis permanebo ? Et ita cognoverunt per hoc philosophi quod Deus ab eterno genuit sibi Filium equalem, cui communicaret omnes communes divitias maiestatis sue ; aliter invidus esset retinendo sibi aliquid quod non communicaret ei ; et quem summe diligeret : aliter non haberet surnmam dilectionem ad aliquem ; et ideo non esset summe beatus, sicut ostensum est in primo libro.
Preterea, philosophi dicebant Deum esse primam et perfectissima intelligentiarri ; ex quo de facili intulerunt quod ex illa prima et perfectissima intelligentia ab eterno generata est summ]a et perfectissima sapientia. Et sic disputaverunt de togaton et noy. Sed processio Spiritus Sancti multo remotior erat a corde humano ; et ideo nulli philosophi potuerunt venire in cognitionem Spiritus Sancti, licet venissent in cognitionem Patris et Filii. Et iste est tertius subtilior modus respondendi ad auctoritatem Augustini, qua dicit quod philosophi defecerunt in tertio signo. Fuit et tertium genus philosophorum, qui cognoverunt tres personas distincte, sed illi fuerunt edocti a christianis, ut Mercurius, qui fuit in tempore Christianorum.
- Ad illud quod supra quesitum est, quod nunquarn fuit erratum in persona Patris, dupliciter potest responderi. Primo ut dicatur quod non fuit erratum in persona Patris, quoniam nulla heresis derogavit maiestati Patris, quin plenam maiestatem divinitatis ei ascriberet. Sed aliqua heresis derogavit maiestati Filii, scilicet Arriana, que dixit quod Filius erat minor Patre. Secundo modo potest dici quod nunquam fuit erratum in persona Patris secundum se, quoniam secundum se omnes confitebantur eum innascibilem, Deum omnipotentem, summe bonum etc. ; sed in collatione ad Filium erratum est in persona Patris et in persona Filii.
Questio II
Utrum Iudei in tempore Christi cognoverunt personas.
Circa secundum capitulum queritur de cognitione Iudeorum utrum ipsi in tempore Christi cognoverunt personas.
Quod sic videtur.
- Quoniam Dominus dicit in Evangelio Iohannis, VIII : Pater meus, quem vos dicitis quod Deus vester est. Ergo Iudei de patre Christi dicebant quod Deus noster est ; ergo cognoverunt Patrem.
- Item, ipsi adorabant Patrem, quoniam Dominus dicit in Evangelio in persona Iudeorum Samaritane : Nos adoramus quod scimus, vos autem, scilicet Samaritani, adoratis quod nescitis. Hoc autem intelligitur de persona aut de essentia. De essentia non, quoniam et Samaritani bene cognoscunt essentiam divinam ; ergo intelligitur de persona divina ; ergo Iudei adorabant personam ; ergo cognoverunt personam ; et ita Patrem et Fillum et Spiritum Sanctum.
- Item, Iudei adorabant Deum ; ergo trinum vel non trinum. Sed non potest dici quod adorabant Deum non trinum, quia trinus est Deus ; ergo adorabant Deum trinum ; ergo adorabant Trinitatem ; ergo adorabant tres personas ; ergo habebant cognitionem de tribus personis.
Contra. Dicitur in Evangelio : Qui non honorificat Fillum, non honorificat Patrem, qui misit illum. Sed Iudei non honorificabant Filium ; ergo non honorificabant Patrem ; ergo non adorabant Patrem ; ergo nec cognoscebant, quia quicumque cognoscit, adorat, quia qui cognoscit Deum vel personam divinam, diligit ; et qui diligit, honorificat et adorat.
- Sed videtur quod hoc non sequitur, quoniam Apostolus dicit Atheniensibus : Quem colitis, adoratis, illum vobis annuntio. Ergo non sequitur quod si aliquis colit aliquam personam, quod cognoscat eam.
Solutio. 1-2. Notandum quod Pater quandoque adoratur ut Pater, scilicet in habitudine ad Fillum, quandoque adoratur ut innascibilis sub proprietate innascibilitatis tantum, quandoque sub sua natura, ut Deus. Et hiis tribus modis adoratur a veris christianis. Sed duobus ultimis modis tantum adoratur a ludeis et cognoscitur. Unde hec propositio : Iudei cognoscebant vel adorabant Patrem, non est vera nisi per accidens, quoniam non cognoverunt eum in quantum Patrem, sed in quantum innascibilem. Et sic loquendo per accidens dicit Dominus Iudeis : Pater meus etc.
- Hec autem duplex est : Iudei adoraverunt Deum trinum vel cognoverunt Deum trinum, quoniam si verbum respiciat totam istam orationem Deum trinum, falsa est ; si primam partem, vera, quoniam adoraverunt Deum qui est trinus.
- Et re vera sequitur : si adorat, cognoscit aliquo modo, licet potest esse quod aliquis adorat quod cognoscit aliquo modo, licet ignoret alio modo. Sicut Athenienses, qui adorabant Fillum Dei, et tamen ignorabant Fillum Dei in quantum Fillum Dei, sed cognoscebant in quantum Deus pius et misericors, propter quem sol obscuratus erat contra naturam, eodem modo Iudei cognoscebant Fillum Dei et ignorabant. Cognoscebant, in quantum erat ille homo visibilis ; ignorabant, in quantum erat Filius Dei. Quod autem dicit Dominus : Nos adoramus quod scimus, intellexit proprie de Iudeis fidelibus.
Questio III
De cognitione discipulorum adhuc infirmorum.
Ultimo queritur de cognitione discipulorum adhuc infirmorum, in quorum persona locutus est Philippus, quando dixit : Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Philippus ergo et ei similes aut tunc cognosceba[n]t Patrem aut non.
Videtur quod non.
Quoniam querit certificari de Deo Patre, et querebat certificari de eo quod ignorabat ; ergo ignorabat Patrem, non ergo cognoscebat Patrem. Quod videtur velle Dominus dicens : Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis.
Loquitur etiam Dominus quibusdam discipulis suis qui cognoscebant eum, licet imperfecte, de quibus erat Thomas, qui dixerat ei : Domine, nescimus quo vadis, et quomodo possumus viam scire ? Quibus Dominus probat quod ipsi sciunt viam, ut habetur in Glosa Augustini hoc argumento : Ego sum via ; vos scitis me ; ergo vos viam scitis. Dixit enim : Et me scitis, et viam scitis, quasi diceret : ex quo me scitis, viam scitis, quoniam ego sum via.
Sed videtur in hac argumentatione Domini esse fallacia accidentis sicut hic : iste cognoscit Coriscum ; Coriscus est veniens ; ergo iste cognoscit venientem.
Ad hoc dicunt quidam quod conclusio est duplex, quoniam verbum potest respicere accusativum ratione suppositi cum accidente ; et sic falsa ; vel tantum ratione suppositi ; et sic vera. Et secundum hoc intellexit Dominus conclusionem.
Sed contra hanc solutionem obicitur quod Dominus dixit : Philippe, qui videt me, videt et Patrem. Et iterum : Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis ; ergo ad hoc quod aliquis cognoscat Christum, oportet quod cognoscat eius Patrem ; ergo ad hoc quod aliquis cognoscat Christum, oportet quod cognoscat alias dispositiones eius proprias. Set esse viam est eius propria dispositio ; ergo ad hoc quod aliquis cognoscat ipsum, oportet quod cognoscat vel sciat eum esse viam.
Quod concedimus hac ratione, dicentes quod illa argumentatio est necessaria, et verbum proprie respicit suppositum cum accidente, nec est simile quod inducitur pro simili, quoniam hec dictio venientem significat accidens, et non propriam dispositionem subiecti, quam disposis tionem oportet cognosci ad hoc quod subiectum cognoscatur. Sed videtur quod hec solutio non valet, quoniam ipse Thomas dicit : Nescimus quo vadis, et quomodo possumus viam scire ? Ad hoc dicimus quod Thomas non avertebat actu de quo fine loqueretur. Loquebatur enim de gloria Patris, ad quam erat iturus per mortem, ad quem finem Christus erat via anthonomatice secundum suas proprias dispositiones quas cognoscebat Thomas et ei similes. Et ita cognoscebat quod ipse esset via ad gloriam Dei Patris, quoniam sciebat quod per conformitatem eius itur ad gloriam immortalitatis, in qua est Pater. Sed quoniam nesciebat de quo fine vel loco loqueretur, cum dicebat : Ego vado parure vobis locum, ideo dixit hoc : Nos non possumus scire viam ad locum ad quem vadis. Sicut si aliquis vellet ire Remis, et alius diceret ei : nescio viam ad locum ad quem vis ire, licet sciat viam que ducit Remis. Et quod predicto modo sit intelligendum, patet ex fine Glose, que sic incipit : Hoc dictum est secundum quosdam etc., que etiam de cognoscentibus Christum legi vult totum textum qui sequitur usque ibi : Dicit ei Philippus, quoniam Philippus unus erat de ignorantibus et Christum et Patrem. Et per hoc patet solution ad primo obiectum.
